<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:29.1-29.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:29.1-29.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="29"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Constet igitur prius, si isti, quibus sacrificatur, salutem imperatoribus vel cuilibet homini inpertire possunt, et ita nos crimini maiestatis addicite, si angeli aut daemones substantia pessimi spiritus beneficium aliquod operantur, si perditi conservant, si damnati liberant, si denique, quod in conscientia

 vestra est, mortui vivos tuentur. Nam utique suas primo statuas et imagines et aedes tuerentur, quae, ut opinor, Caesarum milites excubiis salva praestant. Puto autem, eae ipsae materiae de metallis Caesarum veniunt, et tota templa de nutu Caesaris constant.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> Multi denique dei habuerunt Caesarem iratum. Facit ad causam, si et propitium, cum illis aliquid liberalitatis aut privilegii confert. Ita qui sunt in Caesaris potestate, cuius et toti sunt, quomodo habebunt salutem Caesaris in potestate, ut eam praestare posse videantur, quam facilius ipsi a Caesare consequantur?
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>