<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:22.1-22.12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:22.1-22.12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="22"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Atque adeo dicimus esse substantias quasdam spiritales. Nec novum nomen est. Sciunt daemones philosophi, Socrate ipso ad daemonii arbitrium exspectante. Quidni? cum et ipsi daemonium a pueritia adhaesisse dicatur, dehortatorium plane a

 bono. Omnes sciunt poetae; etiam vulgus indoctum in usum maledicti frequentat. Nam et Satanan, principem huius mali generis, proinde de propria conscientia animae eadem execramenti voce pronuntiat. Angelos quoque etiam Plato non negavit.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> Utriusque nominis testes esse vel magi adsunt. Sed
<pb xml:id="p.118"/>
quomodo de angelis quibusdam sua sponte corruptis corruptior gens daemonum evaserit, damnata a deo cum generis auctoribus et cum eo quem diximus principe, apud litteras sanctas ordo cognoscitur.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p> Nunc de operatione eorum satis erit exponere. Operatio eorum est hominis eversio. Sic malitia spiritalis a primordio auspicata est in hominis exitium. Itaque corporibus quidem et valitudines infligunt et aliquos casus acerbos, animae vero repentinos et extraordinarios per vim excessus. Suppetit illis ad utramque substantiam hominis adeundam subtilitas

 et tenuitas sua. Multum spiritalibus viribus licet, ut invisibiles et insensibiles in effectu potius quam in actu suo appareant, si poma, si fruges nescio quod aurae latens vitium in flore praecipitat, in germine exanimat,in pubertate convulnerat, ac si caeca ratione temptatus aer pestilentes haustus suos offundit.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p> Eadem igitur obscuritate contagionis adspiratio daemonum et angelorum mentis quoque corruptelas agit furoribus et amentiis foedis aut saevis libidinibus cum erroribus variis, quorum iste potissimus quo deos istos captis et circumscriptis hominum mentibus commendat, ut et sibi pabula propria nidoris et

 sanguinis procuret simulacris imaginibus oblata.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>Et quae illi accuratior pascua est, quam ut hominem e
<pb xml:id="p.120"/>
cogitatu verae divinitatis avertat praestigiis falsis? Quas et ipsas quomodo operetur expediam.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p> Omnis spiritus ales est. Hoc angeli et daemones. Igitur momento ubique sunt; totus orbis illis locus unus est; quid ubi geratur tam facile sciunt quam adnuntiant, velocitas divinitas creditur, quia substantia ignoratur. Sic et auctores interdum videri

 volunt eorum quae adnuntiant. Et sunt plane malorum nonnunquam, bonorum tamen nunquam. Dispositiones etiam dei et tunc prophetis contionantibus exceperunt1 et nunc lectionibus resonantibus carpunt. Ita et hinc sumentes quasdam temporum sortes aemulantur divinitatem, dum furantur divinationem.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p> In oraculis autem quo ingenio ambiguitates temperent in eventus sciunt Croesi, sciunt Pyrrhi. Ceterum testudinem decoqui cum carnibus pecudis Pythius eo modo renuntiavit quo supra diximus; momento apud Lydiam fuerat. Habent de incolatu aeris et de vicinia siderum et de commercio nubium caelestes sapere paraturas, ut et pluvias, quas iam sentiunt,
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p> repromittant. Benefici 2 plane et circa curas valitudinum. Laedunt enim primo, dehinc remedia praecipiunt ad miraculum nova sive contraria, post quae

 desinunt laedere, et curasse creduntur.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>Quid ergo de ceteris ingeniis vel etiam viribus fallaciae spiritalis
<pb xml:id="p.122"/>
edisseram? phantasmata Castorum, et aquam cribro gestatam, et navem cingulo promotam, et barbam tactu inrufatam, ut numina lapides crederentur, ut deus verus non quaereretur?
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>