<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:17.3-18.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:17.3-18.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="17"><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Et haec est summa delicti nolentium recognoscere quem ignorare non

 possunt,
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>vultis ex operibus ipsius tot ac talibus, quibus continemur, quibus sustinemur, quibus oblectamur, etiam quibus exterremur, vultis ex animae
<pb xml:id="p.88"/>
ipsius testimonio conprobemus? Quae licet carcere

 corporis pressa, licet institutionibus pravis circumscripta, licet libidinibus et concupiscentiis evigorata, licet falsis deis exancillata, cum tamen resipiscit, ut ex crapula, ut ex somno, ut ex aliqua valitudine, et sanitatem suam patitur, deum nominat, hoc solo, quia proprie verus hic unus.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>Deus bonus et magnus, et

 Quod deus dederit omnium vox est. Iudicem quoque contestatur illum Deus videt, et Deo commendo, et Deus mihi reddet. O testimonium animae naturaliter Christianae! Denique pronuntians haec non ad Capitolium, sed ad caelum respicit. Novit enim sedem dei vivi; ab illo, et inde descendit.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p/></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Sed quo plenius et inpressius tam ipsum quam dispositioncs eius et voluntates adiremus, adiecit instrumentum litteraturae, si qui velit de deo inquirere, et inquisito invenire, et invento credere,
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>