<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:14.7-15.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:14.7-15.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>Taceo de philosophis, Socrate contentus, qui in contumeliam
<pb xml:id="p.76"/>
deorum quercum et hircum et canem deierabat. Sed propterea damnatus est Socrates, quia deos destruebat. Plane olim, id est semper, veritas odio est. Tamen cum paenitentia sententiae Athenienses 
 et criminatores Socratis postea afflixerint et imaginem eius auream in templo collocarint, rescissa damnatio testimonium Socrati reddidit. Sed et Diogenes nescio quid in Herculem ludit, et Romanus Cynicus Varro trecentos loves, sive Iupitros dicendos, sine capitibus introducit.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p/></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Cetera lasciviae ingenia etiam voluptatibus vestris per deorum dedecus operantur. Dispicite Lentulorum et Hostiliorum venustates, utrum mimos an deos vestros in iocis et strophis rideatis: moechum Anubin, et masculum Lunam, et Dianam flagellatam, et Iovis mortui testamentum recitatum, et tres

 Hercules famelicos inrisos. Sed et histrionum litterae omnem foeditatem eorum designant. Luget Sol filium de caelo iactatum Iactantibus vobis, et Cybele pastorum suspirat fastidiosum non erubescentibus vobis, et sustinetis Iovis elogia cantari, et Iunonem, Venerem, Minervam a pastore iudicari.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> Ipsum quod imago dei vestri ignominiosum caput et famosum vestit, quod corpus inpurum et ad istam
<pb xml:id="p.78"/>
artem effeminatione productum Minervam aliquam vel Herculem repraesentat, nonne violatur maiestas et divinitas constupratur laudantibus vobis?
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>