<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:14.1-14.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:14.1-14.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Nolo2 et ritus vestros recensere: non dico quales sitis in sacrificando, cum enecta et tabidosa et scabiosa quaeque mactatis, cum de opimis et integris supervacua quaeque truncatis, capitula et ungulas, quae domi quoque pueris vel canibus destinassetis, cum de decima Herculis nec tertiam partem in aram
<pb xml:id="p.74"/>
eius inponitis. Laudabo magis sapientiam, quod de perdito aliquid eripitis.1
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p> Sed conversus ad litteras vestras, quibus informamini ad prudentiam et liberalia officia, quanta invenio ludibria! deos inter se propter Troianos et Achivos ut gladiatorum paria congressos depugnasse, venerem humana sagitta sauciatam, quod filium suum Aenean paene interfectum ab eodem Diomede rapere vellet,
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p> Martem tredecim mensibus in vinculis paene consumptum, Iovem, ne eandem vim a ceteris caelitibus experiretur, opera cuiusdam monstri liberatum, et nunc flentem Sarpedonis casum, nunc foede subantem in sororem sub commemoratione non ita dilectarum

 iampridem amicarum. Exinde quis non poeta ex auctoritate principis sui dedecorator invenitur deorum?
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>Hic Apollinem Admeto regi pascendis pecoribus addicit, ille Neptuni structorias operas Laomedonti

 locat. Est et ille de lyricis (Pindarum dico) qui Aescolapium canit avaritiae merito, quia medicinam nocenter exercebat, fulmine iudicatum. Malus Iuppiter, si fulmen illius est, impius in nepotem, invidus in artificem.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>Haec neque vera prodi neque falsa confingi

apud religiosissimos oportebat.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>Nec tragici quidem aut comici parcunt, ut non aerumnas vel

 errores domus alicuius dei praefentur.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>Taceo de philosophis, Socrate contentus, qui in contumeliam
<pb xml:id="p.76"/>
deorum quercum et hircum et canem deierabat. Sed propterea damnatus est Socrates, quia deos destruebat. Plane olim, id est semper, veritas odio est. Tamen cum paenitentia sententiae Athenienses 
 et criminatores Socratis postea afflixerint et imaginem eius auream in templo collocarint, rescissa damnatio testimonium Socrati reddidit. Sed et Diogenes nescio quid in Herculem ludit, et Romanus Cynicus Varro trecentos loves, sive Iupitros dicendos, sine capitibus introducit.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p/></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>