<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:13.1-13.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:13.1-13.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Sed nobis dei sunt, inquis. Et quomodo vos e contrario impii et sacrilegi et inreligiosi erga deos vestros deprehendimini, qui, quos praesumitis esse, neglegitis, quos timetis, destruitis, quos

 etiam vindicatis, inluditis? Recognoscite si mentior. Primo quidem, cum alii alios colitis, utique quos non colitis, offenditis.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>Praelatio alterius sine alterius contumelia non potest procedere, quia nec electio

 sine reprobatione. Iam ergo contemnitis quos reprobatis, quos reprobando offendere non timetis.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Nam, ut
<pb xml:id="p.70"/>
supra praestrinximus, status dei cuiusque in senatus aestimatione pendebat. Deus non erat quem homo

 consultus noluisset et nolendo damnasset.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>Domesticos deos, quos Lares dicitis, domestica potestate tractatis pignerando, venditando, demutando aliquando in caccabulum de Saturno, aliquando in trullam de Minerva, ut quisque contritus atque contusus est, dum diu colitur, ut quisque dominus sanctiorem

 expertus est domesticam necessitatem. Publicos aeque publico iure foedatis, quos in hastario vectigales habetis. Sic Capitolium, sic olitorium forum petitur; sub eadem voce praeconis, sub eadem hasta, sub eadem adnotatione quaestoris divinitas addicta conducitur.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>