<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:12.1-13.9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:12.1-13.9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Cesso iam de isto, ut qui sciam me ex ipsa veritate demonstraturum quid non sint, cum ostendero quid sint. Quantum igitur de deis vestris, nomina solummodo video quorundam veterum mortuorum et

 fabulas audio et sacra de fabulis recognosco:
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>quantum autem de simulacris ipsis, nihil aliud reprehendo quam materias sorores esse vasculorum instrumentorumque communium vel ex isdem vasculis et instrumenta quasi fatum consecratione mutantes licentia artis transfigurante, et quidem contumeliosissime et in ipso opere sacrilege, ut revera nobis maxime, qui propter ipsos deos plectimur, solatium poenarum esse

 possit quod eadem et ipsi patiuntur ut fiant. Crucibus et stipitibus inponitis Christianos. Quod simulacrum non prius argilla deformat cruci et stipiti superstructa? in patibulo primum corpus dei vestri dedicatur.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p> Ungulis deraditis latera Christianorum. At in deos vestros per omnia membra validius incumbunt asciae et runcinae et scobinae. Cervices ponimus. Ante plumbum et glutinum et gomphos sine capite sunt dei vestri. Ad bestias impellimur. Certe quas Libero

 et Cybele et Caelesti applicatis. Ignibus urimur. Hoc et illi a prima quidem massa. In metalla damnamur. Inde censentur dei vestri. In insulis relegamur.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>Solet et in insula aliqui deus vester aut
<pb xml:id="p.68"/>
nasci aut mori. Si per haec constat divinitas aliqua, ergo qui puniuntur, consecrantur, et numina erunt

 dicenda supplicia. Sed plane non sentiunt has iniurias et contumelias fabricationis suae dei vestri, sicut nec obsequia. O impiae voces, o sacrilega convicia! Infrendite, inspumate!
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>Idem estis qui Senecam aliquem pluribus et amarioribus de vestra super stitione

perorantem reprehendistis. Igitur si statuas et imagines frigidas mortuorum suorum simillimas non adoramus, quas milvi et mures et araneae intellegunt, nonne laudem magis quam poenam merebatur repudium agniti erroris? Possumus enim videri laedere eos quos certi sumus omnino non esse? Quod non est, nihil ab ullo patitur, quia non est.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p/></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Sed nobis dei sunt, inquis. Et quomodo vos e contrario impii et sacrilegi et inreligiosi erga deos vestros deprehendimini, qui, quos praesumitis esse, neglegitis, quos timetis, destruitis, quos

 etiam vindicatis, inluditis? Recognoscite si mentior. Primo quidem, cum alii alios colitis, utique quos non colitis, offenditis.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>Praelatio alterius sine alterius contumelia non potest procedere, quia nec electio

 sine reprobatione. Iam ergo contemnitis quos reprobatis, quos reprobando offendere non timetis.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Nam, ut
<pb xml:id="p.70"/>
supra praestrinximus, status dei cuiusque in senatus aestimatione pendebat. Deus non erat quem homo

 consultus noluisset et nolendo damnasset.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>Domesticos deos, quos Lares dicitis, domestica potestate tractatis pignerando, venditando, demutando aliquando in caccabulum de Saturno, aliquando in trullam de Minerva, ut quisque contritus atque contusus est, dum diu colitur, ut quisque dominus sanctiorem

 expertus est domesticam necessitatem. Publicos aeque publico iure foedatis, quos in hastario vectigales habetis. Sic Capitolium, sic olitorium forum petitur; sub eadem voce praeconis, sub eadem hasta, sub eadem adnotatione quaestoris divinitas addicta conducitur.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p> Sed enim agri tributo onusti viliores, hominum capita stipendio censa ignobiliora (nam hae sunt notae captivitatis), dei vero qui magis tributarii, magis sancti, immo qui magis sancti, magis tributarii. Maiestas quaestuaria efficitur. Circuit cauponas religio mendicans. Exigitis mercedem pro solo templi, pro aditu sacri. Non licet deos gratis nosse; venales sunt.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p> Quid omnino ad honorandos eos facitis quod non etiam mortuis vestris conferatis? Aedes proinde, aras proinde. Idem habitus et insignia in statuis.
<pb xml:id="p.72"/>
Ut aetas, ut ars, ut negotium mortui fuit, ita deus est. Quo differt ab epulo Iovis silicernium? a simpulo obba? ab haruspice pollinctor? Nam et haruspex mortuis apparet.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p> Sed digne imperatoribus defunctis honorem divinitatis dicatis, quibus et viventibus eum addicitis. Accepto ferent dei vestri, immo gratulabuntur, quod pares eis fiant domini sui. Sed cum Larentinam

 publicum scortum, velim saltim Laidem aut Phrynen, inter Iunones et Cereres et Dianas adoretis, cum Simonem Magum statua et inscriptione Sancti Dei inauguratis, cum de paedagogiis aulicis nescio quem synodi1 deum facitis, licet non nobiliores dei veteres tamen contumeliam a vobis deputabunt hoc et aliis licuisse quod solis antiquitas contulit.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p/></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>