<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:1.8-2.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2:1.8-2.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>Nec tamen hoc modo ad
<pb xml:id="p.6"/>
aestimationem alicuius latentis boni promovent animos. Non licet rectius suspicari, non libet propius experiri. Hic tantum curiositas humana torpescit. Amant ignorare, cum alii gaudeant cognovisse. Quanto magis hos Anacharsis denotasset inprudentes de prudentibus iudicantes quam inmusicos de musicis!
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p> Malunt nescire, quia iam oderunt. Adeo quod nesciant praeiudicant id esse quod, si sciant, odisse non poterant, quando, si nullum odii debitum deprehendatur, optimum utique sit desinere iniuste odisse, si vero de merito constet, non modo nihil odii detrahatur, sed amplius adquiratur ad perseverantiam, etiam iustitiae ipsius auctoritate.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p> Sed non ideo, inquit, bonum, quia multos convertit: quanti enim ad malum performantur? quanti transfugae in perversum? Quis negat? tamen quod vere malum est, ne ipsi quidem, quos rapit, defendere pro bono audent. Omne malum aut timore aut pudore

 natura perfudit.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>



Denique malefici gestiunt latere, devitant apparere, trepidant deprehensi, negant accusati, ne torti quidem facile aut semper confitentur, certe damnati maerent. Dinumerant in semetipsos mentis malae impetus, vel fato vel astris imputant; nolunt enim suum esse, quod1 malum agnoscunt.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p> Christianus vero quid simile? Neminem pudet,
<pb xml:id="p.8"/>
neminem paenitet, nisi plane retro non fuisse. Si denotatur, gloriatur; si accusatur, non defendit; interrogatus vel ultro confitetur, damnatus gratias

 agit.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>Quid hoc mali est, quod naturalia mali non habet, timorem, pudorem, tergiversationem, paenitentiam, deplorationem? Quid? hoc malum est, cuius reus gaudet? cuius accusatio votum est et poena felicitas? Non potes dementiam dicere, qui revinceris ignorare. </p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Si certum est denique nos nocentissimos esse, cur a vobis ipsis aliter tractamur quam pares nostri, id est ceteri nocentes, cum eiusdem noxae eadem

 tractatio deberet intervenire? Quodcunque dicimur, cum alii dicuntur, et proprio ore et mercenaria advocatione utuntur ad innocentiae suae commendationem.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>Respondendi, altercandi facultas patet, quando nec

 liceat indefensos et inauditos omnino damnari.
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Sed Christianis solis nihil permittitur loqui quod causam purget, quod veritatem defendat, quod iudicem non faciat iniustum, sed illud solum expectatur quod odio publico necessarium est, confessio nominis, non

 examinatio criminis:
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>quando, si de aliquo nocente cognoscatis, non statim confesso eo nomen homicidae vel sacrilegi vel incesti vel publici hostis, ut de nostris elogiis loquar, contenti sitis ad pronuntiandum, nisi et consequentia exigatis, qualitatem facti, numerum,
</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p> locum, modum, tempus, conscios, socios. De
<pb xml:id="p.10"/>
nobis nihil tale, cum aeque extorqueri oporteret quod cum falso iactatur, quot quisque iam infanticidia degustasset, quot incesta contenebrasset, qui coci, qui canes adfuissent. O quanta illius praesidis gloria, si eruisset aliquem, qui centum iam infantes comedisset!
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>