<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat2:8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat2:8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat2"><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Ecce enim secunda tetras, Sermo et Vita, Homo et <lb/>
            Ecclesia, quod in patris gloriam fruticasset huic numero, <lb n="20"/>
            gestientes et ipsi tale quid patri de suo offerre, alios ebulliunt <lb/>
            fetus, proinde coniugales per copulam utriusque naturae. <lb/>
            hac Sermo et Vita decuriam Aeonum simul fundunt, illac <lb/>
            Homo et Ecclesia duos amplius, aequiperando parentibus, <lb/>
            quia et ipsi duo cum illis decem tot efficiunt, quot ipsi <lb n="25"/>
            procreauerunt. reddo nunc nomina, quos decuriam dixi: Bythios

<note type="footnote"> 8-9. 11-13] cf. Iren. I 1, 1. 19-186,5) cf. Iren. I 1, 2.. </note>

<note type="footnote"> 3non <hi rend="italic">(prius) om. F</hi> agnaecitar <hi rend="italic">Lat:</hi> agnoscitur <hi rend="italic">PMF\'</hi> 4 nomen <hi rend="italic">add. <lb/>
            Iun,</hi> (nomen, fortasse aptum, sed) <hi rend="italic">mauult suppleri Eng</hi> Monogenesuocaretnr <lb/>
            <hi rend="italic">secluri</hi> 6 bythios <hi rend="italic">PMF</hi> 8 probationis <hi rend="italic">F</hi> 9 a semetipsa <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            10 Bytho <hi rend="italic">Pam:</hi> bythion <hi rend="italic">PMF</hi> in deo uita <hi rend="italic">JS3,</hi> inde obita <hi rend="italic">PMFB1</hi> <lb/>
            11 anboles <hi rend="italic">PM</hi> 12 formationem <hi rend="italic">Grabius (ad Iren. p. 8):</hi> formati <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            14 coniugationibus <hi rend="italic">MFGR3,</hi> coniunctionibus <hi rend="italic">PR1</hi> 16 omnis <hi rend="italic">scripsi:</hi> omnes <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> 20 frnticasset huic numero <hi rend="italic">(intellego:</hi> usque in hunc numerum), <lb/>
            trestientee <hi rend="italic">scripsi:</hi> fruticasset, huic numero gestientes <hi rend="italic">uulgo,</hi> hic numerus <lb/>
            <hi rend="italic">Eng frnticasset PM, fructificasset F 22 proinde PM, deinde F</hi> coniupalesB3, <lb/>
            <hi rend="italic">coniugalisPMFli1</hi> 25 <hi rend="italic">quotFR,</hi> quod <hi rend="italic">PM</hi> 26 bythioajP, bythosMF </note> <lb/>
             
<pb n="186"/>
            et Mixis, (Ageratos et Honosis, Autophyes) et Hedone, Acinetos <lb/>
            et Syncrasis, Monogenes et Macaria. contra duodenarius numerus <lb/>
            hi erunt: Paracletus et Pistis, Patricos et Elpis, Metricos et <lb/>
            Agape, Aeinus et Synesis, Ecclesiasticus et Macariotes, Theletus <lb/>
            et Sophia. cogor hic, quid ista nomina desiderent, proferre<lb n="5"/>
            de pari exemplo. in scholis Karthaginiensibus fuit quidam frigidissimus <lb/>
            rhetor Latinus, Phosphorus nomine. cum uirum fortem <lb/>
            peroraret: \'uenio\', inquit, &lt;ad uos, optimi ciues, de proelio cum <lb/>
            uictoria mea, cum felicitate uestra, ampliatus gloriosus fortunatus <lb/>
            maximus triumphalis\'. et scholastici statim familiae<lb n="10"/>
            Phosphori <foreign xml:lang="grc">φεῦ</foreign> acclamant. audisti Fortunatam et Hedonen et <lb/>
            Acinetum et Theletum: acclama familiae Ptolomaei <sic>cpeo</sic>. hoc <lb/>
            erit Pleroma illud arcanum, diuinitatis tricenariae plenitudo. <lb/>
            uideamus, quae sint istorum priuilegia numerorum, quaternarii <lb/>
            et octonarii (et denarii) et duodenarii. interim in tricenario<lb n="15"/>
            fecunditas tota deficit, — castrata est uis et potestas et libido <lb/>
            genitalis Aeonum — quasi non et numerorum tanta adhuc coagula <lb/>
            superessent et nulla alia de paedagogio nomina. quare <lb/>
            enim non et quinquaginta et centum procreantur? quare non <lb/>
            et Sterceiae et Syntrophi nominantur? <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>