<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat2:36</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat2:36</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat2"><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p>Quanto meliores qui totum hoc taedium de medio <lb/>
            amoliti nullum Aeonem uoluerunt alium ex alio per gradus <lb/>
            reuera Gemonios structum, sed mappa, quod aiunt, missa <lb/>
            semel octoiugem istam ex Propatore et Ennoea eius excusam. <lb n="15"/>
            ex ipso denique rerum motu nomina gerunt. \'cum,\' inquiunt, <lb/>
            \'cogitauit proferre, hoc Pater dictus est cum protulit, quia <lb/>
            uero protulit, hoc Veritas appellata est. cum semetipsum <lb/>
            uoluit probari, hoc Homo pronuntiatus est. quos autem praecogitauit <lb/>
            cum protulit, tunc Ecclesia nuncupata est.\' sonuit<lb n="20"/>
            Homo Sermonem, — et hic est primogenitus filius — et Sermoni <lb/>
            accessit Vita, et ogdoas prima conclusa est. sed hoc taedium <lb/>
            pusillum. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>