<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat2:33</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat2:33</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat2"><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p>Producam denique uelut epicitharisma post fabulam <lb/>
            tantam etiam illa quae, ne ordini obstreperent et lectoris <lb n="5"/>
            intentionem interiectione dispargerent, hunc malui in locum <lb/>
            distulisse, aliter atque aliter commendata ab emendatoribus <lb/>
            Ptolomaei. extiterunt enim de schola ipsius discipuli super. <lb/>
            magistrum, qui duplex coniugium Bytho suo adfingerent: <lb/>
            Cogitationem et Voluntatem. una enim satis non erat Cogitatio, <lb n="10"/>
            qua nihil producere potuisset. ex duabus facillime prolatum <lb/>
            secundum coniugium Monogenem (et) Veritatem, ad imaginem <lb/>
            quidem Cogitationis feminam Veritatem, ad imaginem <lb/>
            Voluntatis marem Monogenem. uoluntatis enim uis, ut quae <lb/>
            effectum praestat cogitationi, uirilitatis obtinet censum. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>