<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat2:1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat2:1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat2"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Valentiniani, frequentissimum plane collegium inter haereticos, <lb/>
            quia, plurimum ex apostatis ueritatis, et ad fabulas <lb/>
            facile est et disciplina non terretur, nihil magis curant quam <lb n="5"/>
            occultare quod praedicant; si tamen praedicant qui occultant. <lb/>
            custodiae officium conscientiae offucium est. confusio praedicatur, <lb/>
            dum religio adseueratur. nam et illa Eleusinia, haeresis <lb/>
            et ipsa Atticae superstitionis, quod tacent, pudor est. idcirco <lb/>
            et aditum prius cruciant [diutius initiant] quam consignant, <lb n="10"/>
            . cum epoptas ante quinquennium instituunt, ut opinionem <lb/>
            suspendio cognitionis aedificent atque ita tantam maiestatem <lb/>
            exhibere uideantur, quantam praestruxerunt cupiditatem. sequitur <lb/>
            iam silentii officium. adtente custoditur quod tarde inuenitur. <lb/>
            ceterum tota in adytis diuinitas, tota suspiria epoptarum, <lb n="15"/>
            totum signaculum linguae simulacrum membri uirilis reuelatur. <lb/>
            sed naturae uenerandum nomen allegorica dispositio praetendens <lb/>
            patrocinio coactae figurae sacrilegium obscurat et conuicium <lb/>
            falsis simulacris excusat. proinde quos nunc destinamus <lb/>
            haereticos sanctis nominibus et titulis et argumentis uerae

<note type="footnote">2 INCIP ADVERSVS VALENTINIANOS <hi rend="italic">PM,</hi> Incipit liber eiusdem <lb/>
            Q. Septimii Florentis Tertulliani aduersus Valentinianos F 7 offucium <lb/>
            <hi rend="italic">Scal:</hi> officium <hi rend="italic">PMF</hi> 8 adseueratur <hi rend="italic">PMF,</hi> adaeruatur <hi rend="italic">Iun</hi> 10 diutius <lb/>
            initiant <hi rend="italic">secl. Eng</hi> 11 epoptaa ante <hi rend="italic">Scal:</hi> et portas ante <hi rend="italic">PM,</hi> et portas <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> epoptas <hi rend="italic">seil. futuros</hi> ante = <hi rend="italic">antea</hi> 13 uideantur <hi rend="italic">PMF,</hi> <lb/>
            uidentur <hi rend="italic">Scal</hi> quantum F 15 tota <hi rend="italic">(alterum) FRig:</hi> tot <hi rend="italic">PM</hi> suspiria <lb/>
            Rl, suspiriae <hi rend="italic">P (corr. R) MF,</hi> siparia <hi rend="italic">R3</hi> epoptarum <hi rend="italic">Scal:</hi> portarum <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> 17 <hi rend="italic">intellege;</hi> sed allegorica dispositio, praetendens naturae uenerandum <lb/>
            nomen, sacrilegium patrocinio coactae figurae obscurat. 18 obseraat <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> 19 falsi <hi rend="italic">Rig</hi> </note>

<note type="footnote"> XX XXVII. Tert. III. </note>

<note type="footnote"> 12 </note> <lb n="20"/>
             
<pb n="178"/>
            religionis uanissima atque turpissima figmenta configurantes, <lb/>
            — facili t claritati ex diuinae copiae occasione, quia de <lb/>
            multis multa succidere est — Eleusinia Valentiniana fecerunt, <lb/>
            lenocinio sancta, silentio magna, sola taciturnitate caelestia. <lb/>
            si bona fide quaeras, concreto uultu, suspenso supercilio<lb n="5"/>
            \'altum est\' aiunt. si subtiliter temptes, per ambiguitates <lb/>
            bilingues communem fidem adfirmant. si scire te subostendas, <lb/>
            negant quicquid agnoscunt; si cominus certes, fatua simplicitate <lb/>
            suam caedem dispergunt. ne discipulis quidem propriis <lb/>
            ante committunt, quam suos fecerint. habent artificium, quo<lb n="10"/>
            prius persuadeant quam edoceant. ueritas autem docendo <lb/>
            persuadet, non suadendo docet
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>