<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat1:34-35</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat1:34-35</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="34"><p>Pudiciores alii honorem divinitatis recordati, ut etiam unius 
coniugii dedecus ab eo avellerent, maluerunt nullum Bytho sexum
deputare, et fortasse, Hoc deum, non, Hic deus, neutro genere
pronuntiant. Alii contra magis et masculum et feminam dicunt,
ne apud solos Lunenses Hermaphroditum existimet annalium commentator
Fenestella.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="35"><p>Sunt qui nec principatum Bytho defendant, sed postumatum, 
Ogdoadem ante omnia praemittentes, ex Tetrade quidem et ipsam,
sed et aliis nominibus derivatam. Primo enim constituunt Proarchen,
secundo AnennoÃ«ton, tertio Arrheton, quarto Aoraton. Ex
Proarche itaque processisse primo et quinto loco Archen, ex AnennoÃ«to
secundo et sexto loco Acatalepton, ex Arrheto tertio et
septimo loco Anonomaston, ex Invisibili quarto et octavo loco
Agenneton. Hoc quae ratio disponat, ut singula binis locis et quidem
tam intercisis nascantur, malo ignorare quam discere. Quid
enim recti habent quae tam perverse proferuntur?</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>