<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat1:30-31</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat1:30-31</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="30"><p>Ideoque nec operationes necessarias sibi existimant, nec ulla 
disciplinae munia observant, martyrii quoque eludentes necessitatem
<pb xml:id="v.2.p.414"/>

qua volunt interpretatione. Hanc enim regulam animali semini
praestitutam, ut salutem, quam non de privilegio status possidemus,
de suffragio actus elaboremus. Nobis enim inscriptura buius
seminis, qui imperfectae essentiae sumus, quia amoribus Theleti,
et utique abortui deputamur, quod mater illorum. Sed nobis
quidem Vae, si excesserimus in aliquo disciplinae iugum, si obtorpuerimus
in operibus sanctitatis atque iustitiae, si confitendum
alibi, nescio ubi, et non sub potestatibus istius saeculi apud tribunalia
praesidum optaverimus. Illi vero de passivitate vitae et
diligentia delictorum generositatem suam vindicent, blandiente
suis Achamoth, quoniam et ipsa delinquendo profecit. Nam et
honorandorum coniugiorum supernorum gratia edicitur apud illos
meditandum atque celebrandum semper sacramentum comiti, id est
feminae, adhaerendo; alioquin degenerem, nec legitimum veritatis,
<pb xml:id="v.2.p.415"/>

qui deversatus in mundo non amaverit feminam nec se ei iunxerit.
Et quid facient spadones quos videmus apud illos?</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="31"><p>Superest de consummatione et dispensatione mercedis. Ubi 
Achamoth totam messem seminis sui perfecerit, dein colligere in
horreum coeperit, vel cum ad molas delatum et defarinatum in
consparsionis alvearia absconderit, donec totum confermentetur,
tunc consummatio urgebit. Igitur inprimis ipsa Achamoth, de
regione medietatis, de tabulato secundo in summum transfertur
restituta Pleromati, et statim excipit compacticius ille Soter,
sponsus scilicet, et ambo coniugium novum fient; hic erit in
scripturis sponsus, et sponsalis Pleroma (credas enim, ubi de
loco in locum transmigratur, leges quoque Iulias intervenire):
sicut et scenam et Demiurgus tunc de Hebdomade caelesti in
<pb xml:id="v.2.p.416"/>

superiora mutabit, in vacuum iam coenaculum matris, sciens iam,
nec videns illam. Nam si ita erat, semper ignorare maluisset.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>