<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat1:24-25</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat1:24-25</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="24"><p> Cum talia de deo vel de diis, qualia de homine figmenta?
Molitus enim mundum Demiurgus ad hominem manus confert, et
substantiam ei capit non ex ista, inquiunt, arida, quam nos unicam
novimus, terra (quasi non, etsi arida postmodum, adhuc
tamen tunc aquis ante segregatis superstite limo siccaverit), sed
ex invisibili corpore materiae illius scilicet philosophicae, de fluxili
et fusili eius, quod unde fuerit haud queo aestimare, quia nusquam
est. Si enim fusile et fluxile liquoris est qualitas, liquor autem
omnis de Sophiae fletibus fluxit, sequitur ut limum ex pituritis et
gramis Sophiae constitisse credamus, quae lacrimarum proinde
sunt faeces, sicut aquarum quod desidet limus est. Figulat ita hominem Demiurgus et de afflatu suo animat. Sic erit et choicus
et animalis, ad imaginem et similitudinem factus; quadruplex res;
ut imago quidem choicus deputetur, materialis scilicet, etsi non
ex materia Demiurgus, similitudo autem animalis, hoc enim et
Demiurgus. Habes duos. Interim carnalem superficiem postea
aiunt choico supertextam, et hanc esse pelliceam tunicam obnoxiam
sensui.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="25"><p> Inerat autem in Achamoth ex substantia Sophiae matris peculium
<pb xml:id="v.2.p.409"/>

quoddam seminis spiritalis, sicut et ipsa Achamoth in filio
Demiurgo sequestraverat, ne hoc quidem guaro. Accipe industriam
clandestinae providentiae huius. Ad hoc enim et deposuerat et
occultaverat, ut, cum Demiurgus animam mox de suo afflatu in
Adam communicaret, pariter et semen illud spiritale, quasi per
canalem, anima derivaret in choicum, atque ita feturatum in corpore
materiali, velut in utero, et adultum illic, idoneum inveniretur
suscipiendo quandoque sermoni perfecto. Itaque cum Demiurgus
traducem animae suae committit in Adam, latuit homo spiritalis
flatu ipsius insertus, et pariter corpori inductus, quis non magis
semen noverat matris Demiurgus quam ipsam. Hoc semen Ecclesiam
dicunt, Ecclesiae supernae speculum et hominis censum,
proinde eum ab Achamoth deputantes quemadmodum animalem a
Demiurgo, choicum substantia á¼ÏÏá¿Ï, carnem materia. Habes
novum, id est quadruplum, Geryonem.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>