<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat1:18-19</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat1:18-19</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p>Hac auctoritate triam scilicet liberorum agendis rebus exercitior 
facta formare singula genera constituit. Sed spiritale quidem
non ita potuit attingere, ut et ipsa spiritalis. Fare enim paria
et consubstantiva in alterutrum valere societas naturae negavit. Eo
animo se unum ad animale convertit, prolatis Soteris disciplinis.
Et primum, quod cum magno horrore blasphemiae et pronuntiandum
et legendum est et audiendum, deum fingit hunc nostrum et
omnium, praeter haereticorum, patrem et Demiurgum et regem
universorum, quae post illum. Ab illo enim; si tamen ab illo,
et non ab ipsa potius Achamoth, a qua occulto, nihil sentiens
eius, et velut sigillario extrinsecus ductu in omnem operationem
movebatur. Denique ex hac personarum in operibus ambiguitate
nomen illi Metropatoris miscuerunt, distinctis appellationibus ceteris
secundum status et situs operum, ut animalium quidem substantiarum,
quas ad dexteram commendant, Patrem nuncupent, materiarum
vero, quas ad laevam delegant, Demiurgum nominent, Regem
autem communiter in universitatem.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><p>Sed nec nominum proprietas competit proprietati operum, de 
quibus nomina omnia, cum deberet illa haec omnia vocitari, a
qua res agebantur, nisi quod iam nec ab illa. Cum enim dicant
Achamoth in honorem Aeonum imagines commentatam, rursus hoc
in Soterem auctorem detorquent, qui per illam sit operatus, ut
ipsam quidem imaginem Patris invisibilis et incogniti daret, incognitam
scilicet et invisibilem Demiurgo, eundem autem Demiurgum
Nun filium effingeret, Archangeli vero, Demiurgi opus, reliquos
Aeonas exprimerent. Cum imagines audio tantas trium, quaero,
<pb xml:id="v.2.p.406"/>

non vis nunc ut imagines rideam perversissimi pictoris illorum?
feminam Achamoth, imaginem patris? et ignarum matris Demiurgum,
multo magis patris? imaginem Nu ignorantis patrem et Angelos
famulos, simulacra dominorum? Hoc est mulum de asino
pingere, et Ptolemaeum describere de Valentino.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>