<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat1:1-21</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat1:1-21</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa008.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p>Valentiniani, frequentissimum plane collegium inter haereticos, 
quia plurimum ex apostatis veritatis et ad fabulas facile est et
disciplina non terretur, nihil magis curant quam occultare quod
praedicant; si tamen praedicant qui occultant. Custodiae officium
conscientiae officium est. Confusio praedicatur, dum religio adseveratur.
Nam et illa Eleusinia, haeresis et ipsa Atticae superstitionis,
quod tacent pudor est. Idcirco et aditum prius cruciant,
diutius initiant antequam consignant, cum epoptas quinquennium
<pb xml:id="v.2.p.382"/>
instituunt, ut opinionem suspendio cognitionis aedificent, atque
ita tantam maiestatem exhibere videantur quantam praestruxerunt
cupiditatem. Sequitur iam silentii officium. Attente custoditur quod
tarde invenitur. Ceterum tota in adytis divinitas, tota suspiria
epoptarum, totum signaculum linguae, simulacrum membri virilis
revelatur. Sed naturae venerandum nomen allegorica dispositio
praetendens patrocinio coactae figurae sacrilegium obscurat, et
convicium falsi simulacris excusat. Proinde quos nunc destinamus
haereticos, sanctis nominibus et titulis et argumentis verae
religionis vanissima atque turpissima figmenta configurantes facili
<pb xml:id="v.2.p.383"/>

caritati ex divinae copiae occasione, quia de multis multa succedere
est, Eleusinia Valentiniani fecerunt lenocinia, sancta
silentio magno, sola taciturnitate caelestia. Si bona fide quaeras,
concreto vultu, suspenso supercilio, Altum est, aiunt. Si subtiliter
temptes, per ambiguitates bilingues communem fidem adfirmant.
Si scire te subostendas, negant quicquid agnoscunt. Si cominus
certes, tuam simplicitatem sua caede dispergunt. Ne discipulis
quidem propriis ante committunt quam suos fecerint. Habent
artificium quo prius persuadeant quam edoceant. Veritas autem
docendo persuadet, non suadendo docet.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>Ideoque simplices notamur apud illos, ut hoc tantum, non 
etiam sapientes; quasi statim deficere cogatur a simplicitate sapientia,
domino utramque iungente: Estote prudentes ut serpentes, <bibl n="Matth. X, 16."/>
et simplices ut columbae. Aut si nos propterea insipientes quia
simplices, num ergo et illi propterea non simplices quia sapientes?
Nocentissimi autem qui non simplices, sicut stultissimi qui non
<pb xml:id="v.2.p.384"/>

sapientes. Et tamen malim eam partem meliori sumi vitio. Si
forte praestat minus sapere quam peius, errare quam fallere.
<bibl n="Sap. Sal. I, 1."/> Porro facies dei expectatur in simplicitate quaerendi, ut docet
ipsa Sophia, non quidem Valentini, sed Salomonis. Deinde infantes
testimonium Christi sanguine litaverunt. Pueros vocem qui
crucem clamant? Nec pueri erant nec infantes, id est simplices
<bibl n="I Cor. XIV, 20."/> non erant. Repuerascere nos et apostolus iubet secundum deum,
ut malitia infantes per simplicitatem, ita demum sapientes sensibus;
simul dedi in sapientiae ordinem de simplicitate manantis. In
summa Christum columba demonstrare solita est, serpens vero
temptare. Illa et a primordio divinae pacis praeco; ille a primordio
divinae imaginis praedo. Ita facilius simplicitas sola deum et
agnoscere poterit et ostendere, prudentia sola concutere potius et
prodere.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p> Abscondat itaque se serpens quantum potest, totamque prudentiam
in latebrarum ambagibus torqueat; alte habitet, in caeca
detrudatur, per anfractus seriem suam evolvat, tortuose procedat,
nec semel totus, lucifuga bestia. Nostrae columbae etiam domus
simplex, in editis semper et apertis et ad lucem. Amat figura
spiritus sancti orientem, Christi figuram. Nihil veritas erubescit
nisi solummodo abscondi; quia nec pudebit ullum aures ei dedere,
eum deum recognoscere, quem iam illi natura commisit, quem quotidie
in operibus omnibus sentit, hoc solo minus notum, quod
<pb xml:id="v.2.p.385"/>

unicum non putavit, quod in numero nominavit, quod in aliis
adoravit. Alioquin a turba eorum et aliam frequentiam suadere,
a domestico principatu ad incognitum transmovere, a manifesto ad
occultum retorquere, de limine fidem offendere est. Iam si et in
totam fabulam initietur, nonne tale aliquid dabitur te in infantia
inter somni difficultates a nutricula audisse, Lamiae turres et pectines
Solis? Sed qui ex alia conscientia venerit fidei, si statim
inveniat tot nomina Aeonum, tot coniugia, tot genimina, tot exitus,
tot eventus, felicitates, infelicitates dispersae atque concisae
divinitatis, dubitabitne ibidem pronuntiare has esse fabulas et genealogias <bibl n="I Tim. I, 4."/>
indeterminatas, quas apostoli spiritus his iam tunc pullulantibus
seminibus haereticis damnare praevenit? Merito itaque
non simplices, merito tantummodo prudentes, qui talia nec facile
producunt neque exerte defendunt, sed nec omnes quos edocent
perdocent; utique astute, ut pudenda, ceterum inhumane, si honesta.
Et tamen simplices nos omnia scimus. Denique hunc primum
cuneum congressionis armavimus, detectorem et designatorem
totius conscientiae illorum, primamque hanc victoriam auspicamur,
quia quod tanto impendio absconditur, etiam solummodo demonstrare
destruere est.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p>Novimus, inquam, optime originem quoque ipsorum, et scimus 
cur Valentinianos appellemus, licet non esse videantur. Abscesserunt
enim a conditore, sed minime origo deletur, et si forte mutatur,
testatio est ipsa mutatio. Speraverat episcopatum Valentinus,
quia et ingenio poterat et eloquio. Sed alium ex martyrii praerogativa
loci potitum indignatus de ecclesia authenticae regulae abrupit.
Ut solent animi pro prioratu exciti praesumptione ultionis
accendi, ad expugnandam conversus veritatem et cuiusdam veteris
<pb xml:id="v.2.p.386"/>

opinionis semitam nactus astu colubroso viam delineavit. Eam
postmodum Ptolemaeus intravit, nominibus et numeris Aeonum
distinctis in personales substantias, sed extra deum determinatas,
quas Valentinus in ipsa summa divinitatis ut sensus et affectus
motus incluserat. Deduxit et Heracleon inde tramites quosdam et
Secundus et magus Marcus. Multum circa imagines legis Theotimus
operatus est. Ita nusquam iam Valentinus, et tamen Valentiniani,
qui per Valentinum. Solus ad hodiernum Antiochiae Axionicus
memoriam Valentini integra custodia regularum eius
consolatur. Alioquin tantum se huic haeresi suadere permissum
<pb xml:id="v.2.p.387"/>

est quantum lupae feminae formam quotidie supparare sollemne
est. Quidui? cum spiritale illud semen suum sic in unoquoque
recenseant? Si aliquid novi adstruxerint, revelationem statim
appellant praesumptionem, et charisma ingenium, nec unitatem,
sed diversitatem. Ideoque prospicimus seposita illa sollemni dissimulatione
sua plerosque dividi, de quibusdam articulis etiam
bona fide dicturos, Hoc ita non est, et, Hoc aliter accipio, et,
Hoc non agnosco. Varietate enim innovatur regularum facies.
Habet etiam colores ignorantiarum.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p>Mihi autem cum archetypis erit limes principalium magistrorum, 
non cum adfectatis ducibus passivorum discipulorum. Nec
undique dicemur ipsi nobis finxisse materias, quas tot iam viri
sanctitate et praestantia insignes, nec solum nostri antecessores,
sed ipsorum haeresiarcharum contemporales, instructissimis voluminibus
et prodiderunt et retuderunt, ut Iustinus, philosophus et
martyr, ut Miltiades, ecclesiarum sophista, ut Irenaeus, omnium
doctrinarum curiosissimus explorator, ut Proculus noster, virginis
senectae et Christianae eloquentiae dignitas, quos in omni
<pb xml:id="v.2.p.388"/>

<bibl n="I Cor. XI,19."/> opere fidei, quemadmodum in isto, optaverim assequi. Aut s(??)in
totum haereses non sunt, ut qui eas pellunt finxisse credantur,
mentietur apostolus praedicator illarum. Porro si sunt, non aliae
erunt quam quae retractantur. Nemo tam otiosus fertur stilo ut
materia habens fingat.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p> Igitur hoc libello, quo demonstrationem solum promittimus
illius arcani, ne quem ex nominibus tam peregrinis et coactis et
compactis et ambiguis caligo suffundat, quomodo eis usuri simus
prius demandabo. Quorundam enim de Graeco interpretatio non
occurrit ad expeditam proinde nominis formam, quorundam nec do
sexu genera conveniunt, quorundam usitatior in Graeco notitia est.
Itaque plurimum Graeca ponemus; significantiae per paginarum
limites aderunt, nec Latinis quidem deerunt Graeca, sed in lineis
desuper notabuntur, ut signum hoc sit personalium nominum propter
ambiguitates eorum quae cum alia significatione communicant.
Quamquam autem distulerim congressionem, solam interim
professus narrationem, sicubi tamen indignitas meruerit suggillari,
omnino erit delibatione transfunctoria expugnatio. Congressionis
Iusionem deputa, lector, ante pugnam. Ostendam, sed non
imprimam vulnera. Si et ridebitur alicubi, materiis ipsis satisfiet.
Multa sunt sic digna revinci, ne gravitate adorentur.
Vanitati proprie festivitas cedit. Congruit et veritati ridere, quia
laetans, de aemulis suis ludere, quia secura est. Curandum plane
ne risus eius rideatur si fuerit indignus; ceterum ubicunque dignus
risus, officium est. Denique hoc modo incipiam.</p><pb xml:id="v.2.p.389"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p>Primus omnium Ennius, poeta Romanus, Coenacula maxima 
caeli, simpliciter pronuntiavit, elati situs nomine, vel quia Iovem
illic epulantem legerat apud Homerum. Sed haeretici quantas supernitates
supernitatum, et quantas sublimitates sublimitatum in
habitaculum dei sui cuiusque suspenderint, extulerint, expanderint,
mirum est. Etiam creatori nostro Enniana coenacula in aedicularum
disposita sunt forma, aliis atque aliis pergulis superstructis et
unicuique deo per totidem scalas distributis quot haereses fuerint.
Meritorium factus est mundus. Insulam Feliculam credas tanta
tabulata caelorum, nescio ubi. Illic etiam Valentinianorum deus
ad summas tegulas habitat. Hunc substantialiter quidem Îá¼°á¿¶Î½Î±
Î¤á½³Î»ÎµÎ¹Î¿Î½ appellant, personaliter vero Î ÏÎ¿Î±ÏÏá½´Î½ et Î¤á½´Î½ á¼ÏÏá½´Î½,
etiam Bython, quod in sublimibus habitanti minime congruebat.
Innatum, immensum, infinitum, invisibilem aeternumque definiunt,
quasi statim probent esse, si talem definiant qualem scimus esse
debere, ut sic et ante omnia fuisse dicatur. Sed ut sit expostulo,
nec aliud magis in huiusmodi denoto quam quod post omnia inveniuntur
<pb xml:id="v.2.p.390"/>

qui ante omnia fuisse dicuntur, et quidem non sua.
Sit itaque Bythos iste infinitis retro aevis in maxima et altissima
quiete, in otio plurimo placidae et, ut ita dixerim, stupentis
divinitatis, qualem iussit Epicurus. Et tamen quem solum volunt,
dant ei secundam in ipso et cum ipso personam, Ennoean, quam
et Charin et Sigen insuper nominant. Et forte accedunt in illa
commendatissima quiete monere eum de proferendo tandem initio
rerum a semetipso. Hoc vice seminis in Sigae suae veluti
genitalibus vulvae locis collocat. Suscipit illa statim et praegnans
efficitur et parit, utique silentio, Sige, et quem parit, Nus est,
simillimum patri et parem per omnia. Denique solus hic capere
su(??)ficit immensam illam et incomprehensibilem magnitudinem patris.
Ita et ipse pater dicitur et initium omnium et proprie Monogenes.
Atquin non proprie, siquidem non solus agnascitur. Nam cum
illo processit et femina, cui Veritas nomen. Monogenes, quia
prior genitus, quanto congruentius Protogenes vocaretur? Ergo
Bythos et Sige, Nus et Veritas prima quadriga defenditur Valentinianae
factionis, matrix et origo cunctorum. Namque ibidem Nus
simul accepit prolationis suae officium emittit et ipse ex semetipso
Sermonem et Vitam, quae si retro non erat, utique nec in
Bytho. Et quale est ut in deo vita non fuerit? Sed et haec
soboles ad initium universitatis et formationem Pleromatis totius
emissa facit fructum, Hominem et Ecclesiam procreat. Habes Ogdoadem,
<pb xml:id="v.2.p.391"/>

Tetradem duplicem, ex coniugationibus masculorum et
feminarum, cellas, ut ita dixerim, primordialium Aeonum, fraterna
connubia Valentinianorum deorum, census omnes sanctitatis et maiestatis
haereticae, nescio criminum an numinum turbam, certe
fontem reliquae fecunditatis.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p>Ecce enim secunda Tetras, Sermo et Vita, Homo et Ecclesia, 
quod in patris gloriam fruticasset, huic numero gestientes et ipsi
tale quid patri de suo offerre, alios ebulliunt fetus, proinde coniugales,
per copulam utriusque naturae. Hac Sermo et Vita decuriam
Aeonum simul fundunt, illac Homo et Ecclesia, duos amplius,
aequiparando parentibus, quia et ipsi duo cum illis decem tot
efficiunt quot ipsi procreaverunt. Reddo nunc nomina, quos decuriam
dixi: Bythios et Mixis, Ageratos et Henosis, Autophyes et,
Hedone, Acinetos et Syncrasis, Monogenes et Macaria. Contra
duodenarius numerus hi erunt: Paracletus et Pistis, Patricos et
Elpis, Metricos et Agape, Ainus et Synesis, Ecclesiasticus et Macariotes,
Theletus et Sophia. Cogor hic quid ista nomina desiderent
proferre de pari exemplo. In scholis Karthaginiensibus
fuit quidam frigidissimus rhetor Latinus, Phosphorus nomine.
Cum virum fortem peroraret, Venio, inquit, ad vos, optimi cives,
de proelio cum victoria mea, eum felicitate vestra, ampliatus, gloriosus,
fortunatus, maximus, triumphalis. Et scholastici statim
familiae Phosphori Î¦Îµá¿¦ acclamant. Audisti Fortunatam et Hedonen
et Acinetum et Theletum? Acclama familiae Ptolemaei
<pb xml:id="v.2.p.392"/>

Î¦Îµá¿¦. Hoc erit Pleroma illud arcanum, divinitatis tricenariae plenitudo.
Videamus quae sint istorum privilegia numerorum, quaternarii
et octonarii et duodenarii. Interim in tricenario fecunditas
tota deficit; castrata est vis et potestas et libido genitalis Aeonum.
Quasi non et numerorum tanta adhuc coagula superessent, et
nulla alia de paedagogio nomina. Quare enim non et quinquaginta
et centum procreantur? quare non et hetaeri et syntrophi
noinantur?</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p> Sed et hoc exceptio personarum est, quod solus ille Nus ex
omnibus immensi patris fruitur notione, gaudens et exultans, illis
utique maerentibus. Plane Nus, quantum in ipso fuit, et voluerat
et temptaverat ceteris quoque communicare quae norat, quantus et
quam incompreheusibilis pater; sed intercessit mater Sige, illa scilicet
quae et ipsis haereticis suis tacere praescribit; etsi de patris
<pb xml:id="v.2.p.393"/>

nutu aiunt factum, volentis omnes in desiderium sui accendi. Itaque
dum macerantur intra semetipsos, dum tacita cupidine cognoscendi
patrem uruntur, paene scelus factum est. Namque ex illis
duodecim Aeonibus, quos Homo et Ecclesia ediderant, novissima
natu Aeon (viderit soloecismus, Sophia enim nomen est) incontinentia
sui aine coniugis Theleti societate prorumpit in patrem
inquirere, et genus contrahit vitii quod exorsum quidem fuerat in
illis aliis qui circa Nun, in hunc autem, id est in Sophiam,
derivarat, ut solent vitia in corpore alibi innata in aliud membrum
perniciem suam efflare. Sed enim sub praetextu dilectionis
in patrem aemulatio superabat in Nun, solum de patre gaudentem.
Ut vero impossibilia contendens Sophia frustrata erat, et vincitur
difficultate et extenditur affectione, modico abfuit prae vi dulcedinis
et laboris devorari et in reliquam substantiam dissolvi; nec alias
quam pereundo cessasset, nisi bono fato in Horon incursasset.
Quaedam et huic vis. Est fundamentum universitatis illius et extrinsecus
<pb xml:id="v.2.p.394"/>

custos, quem et Crucem appellant et Lytroten et Carpisten.
Ita Sophia periculo exempta et tarde persussa, declinata
investigatione patris, conquievit, et totam animationem, Enthymesin,
cum passione, quae insuper acciderat, exposuit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p> Sed quidam exitum Sophiae et restitutionem aliter somniaverunt.
Post irritos conatus et spei deiectionem deformatam eam
pallore, credo, et macie et incuria formae, uti quae patrem non
minus denegatum dolebat quam amissum. Dehinc in illo maerore
ex semetipsa sola, nulla opera coniugii, concepit et procreat feminam.
Miraris haec? Et gallina sortita est de suo parere; sed et
vultures feminas tantum parere aiunt. Et tamen sine masculo
mater, et metuere postremo, ne finis quoque insisteret, et haerere
de ratione casus, curare de occultatione. Remedia nusquam.
Ubi enim iam tragoediae et comoediae, a quibus forma mutuaretur
exponendi quod citra pudorem erat natum? Dum in malis res
est, suspicit, convertit ad patrem. Sed incassum enisa, ut vires
deserebant, in preces succidit. Tota etiam propinquitas pro ea
supplicat, vel maxime Nus. Quidni? Causa mali tanti? Nullus
tamen Sophiae exitus vacuit. Omnes aerumnae eius operantur.
Siquidem et illa tunc conflictatio in Materiae originem pervenit.
<pb xml:id="v.2.p.395"/>

Ignorantia, pavor, maeror substantiae flunt. Ibi demum pater
aliquando motus quem supra diximus Horon per Monogenem Nun
in haec promit in imagine sua, feminam marem, quia de
patris sexu ita variant. Adiciunt autem Horon etiam Metagogea,
id est circumductorem, vocari et Horotheten. Huius praedicant
opera et repressam ab illicitis et purgatam a malis et deinceps
confirmatam Sophiam et coniugio restitutam; et ipsam quidem in
Pleromatis censu remansisse, Enthymesin vero eius et illam appendicem
Passionem ab Horo relegatam et crucifixam et extra
eum factam (Malum, quod aiunt, foras!), spiritalem tamen substantiam
illam, ut naturalem quendam impetum Aeonis, sed informem
et inspeciatam, quatenus nihil adprehendisset, ideoque fructum
infirmum et feminam pronuntiatam.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p>Igitur post Enthymesin extorrem et matrem eius Sopbiam 
coniugi reducem ille iterum Monogenes, ille Nus, otiosus plane
de patris cura atque prospectu, solidandis rebus et Pleromati muniendo
iamque figendo, ne qua eiusmodi rursus concussio incuteret,
novam excludit copulationem, Christum et Spiritum Sanctum.
<pb xml:id="v.2.p.396"/>

Turpissimum putem duorum masculorum. Aut femina erit
Spiritus Sanctus, et vulneratur a femina masculus. Numen in his
datur unum, procurare concinnationem Aeonum. Et ab eius officii
societate duae scholae protinus, duae cathedrae, inauguratio
quaedam dividendae doctrinae Valentini. Christi erat inducere
Aconas naturam coniugiorum (vides quam rem plane) et innati
coniectationem, et idoneos efficere generandi in se agnitionem patris,
quod capere eum non sit neque comprehendere, non visu
denique, non auditu compotiri eius, nisi per Monogenem. Et
tamen tolerabo quod ita disserunt patrem nosse, ne nos et illud.
Magis denotabo doctrinae perversitatem, quod docebantur incomprehensibile
quidem patris causam esse perpetuitatis ipsorum, comprehensibile
vero eius generationis illorum et formationis esse
rationem. Hac enim dispositione illud, opinor, insinuatur, expedire
deum non adprehendi, siquidem inadprehensibile eius perpetuitatis
est causa, adprehensibile autem non perpetuitatis, sed
<pb xml:id="v.2.p.397"/>

nativitatis et formationis, egentium perpetuitatis. Filium autem
constituunt adprehensibilem patris. Quomodo tamen adprehendatur
tum prolatus Christus edocuit. Spiritus vero Sancti propria,
ut de doctrinae studio omnes peraequati gratiarum actionem prosequi
nossent, et veram inducerentur quietem.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>Itaque omnes forma et scientia peraequantur, facti omnes 
quod unusquisque; nemo aliud, quia alteri omnes. Refunduntur
in Nus omnes, in Homines, in Theletos, aeque feminae, in Sigas,
in Zoas, in Ecclesias, in Fortunatas, ut Ovidius Metamorphoses
suas delevisset, si hodie maiorem cognovisset. Exinde refecti sunt,
et constabiliti sunt, et in requiem ex veritate compositi magno
cum gaudii fructu hymnis patrem concinunt. Diffundebatur et ipse
laetitia, utique bene cantantibus filiis et nepotibus. Quidni diffunderetur
omni iocunditate, Pleromate liberato? Quis nauclerus non
etiam cum dedecore laetatur? Videmus quotidie nauticorum lascivias
gaudiorum. Itaque ut nautae ad symbolam semper exultant, tale
aliquid et Aeones, unum iam omnes etiam forma, nedum sententia;
convenientibus ipsis quoque novis fratribus et magistris Christo et
<pb xml:id="v.2.p.398"/>

Spiritu Sancto quod optimum atque pulcherrimum unusquisque
florebat conferunt in medium. Vane, opinor. Si enim unum erant
omnes, ex supra dicta peraequatione vacabat symbolae ratio, quae
ferme ex varietatis gratia constat. Unum omnes bonum conterebant,
quod omnes erant. De modo forsitan fuerit ratio, aut de
forma ipsius iam peraequationis. Igitur ex aere collaticio, quod
aiunt, in honorem et gloriam patris pulcherrimum Pleromatis sidus
fructumque perfectum compingunt, Iesum. Eum cognominant
Soterem et Christum et Sermonem de patritis, et Omnia iam, ut
ex omnium defloratione constructum, Graculum Aesopi, Pandoram
Hesiodi, Acci Patinam, Nestoris Cocetum, Miscellaneam Ptolemaei.
Quam propius fuit de aliquibus Atticis curis Pancarpian
<pb xml:id="v.2.p.399"/>

vocari a tam otiosis auctoribus nominum. Ut autem tantum
sigillarium extrinsecus quoque inornassent, satellites ei angelos
proferunt, par genus; si inter se, potest fieri, si vero Soteri consubstantivos
(ambigue enim positum inveni), quae erit eminentia
eius inter satellites coaequales?</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p>Continet hic igitur ordo primam processionem pariter et 
nascentium et nubentium et generantium Aeonum: Sophiae ex desiderio
patris periculosissimum casum, Hori oportunissimum auxilium,
Enthymeseos et coniunctae Passionis expiatum, Christi et
Spiritus Sancti paedagogatum, Aeonum tutelarem reformatum. Soteris
pavoninum ornatum, Angelorum comparaticium antistatum.
Quod superest, inquis, Vos valete et plaudite! Immo quod superest,
inquam, vos audite et proficite. Ceterum haec intra coetum
Pleromatis decucurrisse dicuntur, prima tragoediae scena. Alia
autem trans siparium cothurnatio est, extra Pleroma dico. Et tamen
si talis sub sinu patris intra ambitum Hori custodis, qualis
extra iam in libero, ubi deus non erat?</p><pb xml:id="v.2.p.400"/><bibl n="Cap. XIV."/><p>Namque Enthymesis, sive iam Achamoth, quod abhinc scriptum
hoc solo ininterpretabili nomine, ut cum vitio individuae
Passionis explosa est in loca luminis aliena, quod Pleromatis res
est, in vacuum atque inane illud Epicuri, miserabilis etiam de loco
est. Certe nec forma nec facies ulla, intempestiva scilicet et
abortiva genitura. Dum ita rerum habet, flectitur a superioribus
Christus, deducitur per Horon, aborsum ut illud informet de suis
viribus, solius substantiae, non etiam scientiae, forma. Et tamen
cum aliquo peculio relinquitur. Iteratur odor incorruptibilitatis,
quo compos casus sui potiorum desiderio superaretur. Hac misericordia
functus, non sine Spiritus Sancti societate, recurrit
Christus in Pleroma. Usus est rerum ex liberalitatibus quoque
nomina accedere. Enthymesis de actu fuit, Achamoth unde adhuc
quaeritur, Sophia de patre manat, Spiritus Sanctus ex angelo.
Accipit Christi, a quo derelictam se statim senserat, desiderium.
Itaque prosiluit et ipsa lumen eius inquirere quem si omnino non
<pb xml:id="v.2.p.401"/>

noverat, ut invisibiliter operatum, quomodo lumen eius ignotum
cum ipso requirebat? Et tamen temptavit, et fortasse adprehendisset,
si non idem IIoros, qui matri eius tam prospere venerat,
nune tam importune filiae occurrisset ut etiam inclamaverit in
eam, Iao! quasi, Porro Quirites! aut, Fidem Caesaris! Inde invenitur
Iao in scripturis. Ita depulsa quominus pergeret, nec habens
supervolare crucem, id est Horon, quia nullum Catulli Laureolum
fuerit exercitata, ut destituta Passioni illi suae in trica
multiplici atque perplexa, omni genere eius coepit adfligi, maerere,
quod non perpetrasset inceptum, metu, ne sicut luce, ita et vita
orbaretur, consternatione, tum ignorantia. Nec ut mater eius.
Illa enim Aeon. At haec pro condicione deterius, insurgente adhuc
et alio fluctu, conversionis scilicet in Christum, a quo vivificata
fuerat, et in hanc ipsam conversionem temperata.</p><pb xml:id="v.2.p.402"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p> Age nunc, discant Pythagorici, agnoscant Stoici, Plato ipse,
unde materia, quam innatam volunt, et originem et substantiam
traxerit in omnem hanc struem mundi; quod nec Mercurius ille
Trismegistus, magister omnium physicorum recogitavit. Audisti
conversionem, genus aliud passionis. Ex hac omnis anima huius
mundi dicitur constitiese, etiam ipsius Demiurgi, id est dei nostri.
Audisti maerorem et timorem. Ex his initiata sunt cetera. Nam
ex lacrimis eius universa aquarum natura manavit. Hinc aestimandum
quem exitum duxerit, quantis lacrimarum generibus inundaverit.
Habuit et salsas, habuit et amaras et dulces et calidas et
frigidas guttas et bituminosas et ferruginantes et sulphurantes utique
et venenatas, ut et Nonacris inde sudaverit, quae Alexandrum
occidit, et Lyncestarum inde defluxerit, quae ebrios efficit, et
Salmacis inde se solverit, quae masculos molles. Caelestes imbres
pipiavit Achamoth, et nos in cisternis etiam alienos luctus et
lacrimas servare curamus. Proinde ex consternatione et pavore
corporalia elementa ducta sunt. Et tamen in tanta circumstantia
solitudinis, in tanto circumspectu destitutionis ridebat interdum,
<pb xml:id="v.2.p.403"/>

qua conspecti Christi recordans; eo de gaudii risu lumen effulsit.
Cuius hoc providentiae beneficium, quale illam ridere cogebat,
idcirco ne semper nos in tenebris moraremur! Nec obstupescas
qui laetitia eius tam splendidum elementum radiaverit mundo,
cum maestitia quoque eius tam necessarium instrumentum defluxerit
saeculo. O risum illuminatorem! o fletum rigatorem! Et
tamen poterat remedio iam agere cum illius loci horrore - omnem
enim obscuritatem eius discussisset quotiens ridere voluisset, -
vel ne cogeretur desertores suos supplicare.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><p>Convertitur enim ad preces et ipsa more materno. Sed Christus, 
quem iam pigebat extra Pleroma proficisci, vicarium praeficit
Paracletum. Soterem (hic erit Iesus, largito ei patre universorum
Aeonum summam potestatem, subiciendis eis omnibus, uti <bibl n="Col. (??), 16."/>
in ipso secundum apostolum omnia conderentur) ad eam emittit
cum officio atque comitatu coaetaneorum Augelorum, credas et cum
duodecim fascibus. Ibi demum adventu pompatico eius concussa
Achamoth protinus velamentum sibi obduxit ex officio primo venerationis
et verecundiae; dehinc contemplatur eum fructiferumque
suggestum. Quibus inde conceperat viribus occurrit illi, Îá½»ÏÎ¹Îµ
Î§Î±á¿ÏÎµ. Hic, opinor, susceptam ille confirmat atque conformat
agnitione iam et ab omnibus iniuriis passionis expumicat, non
<pb xml:id="v.2.p.404"/>

eadem neglegentia in exterminium discretis quae acciderat in
casibus matris. Sed enim exercitata vitia et usu viriosa confudit;
atque ita massaliter solidata defixit seorsum in materiae corporalem
paraturam, commutans ex incorporali passione indita habilitatem
atque naturam, qua pervenire mox posset in aemulas
aequiparantias corpulentiarum, ut duplex substantiarum condicio
ordinaretur, de vitiis pessima, de conversione passionalis. Haec
erit materia, quae nos commisit cum Hermogene ceterisque qui
deum ex materia, non ex nihilo, operatum cuncta praesumunt.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="17"><p> Abhinc Achamoth expedita tandem de malis omnibus ecce iam
proficit et in opera maiora frugescit. Prae gaudio enim tanti ex
infelicitate successus concalefacta simulque contemplatione ipsa
angelicorum luminum, ut ita dixerim, subfermentata (pudet, sed
aliter exprimere non est) quodammodo subavit interea et ipsa in
illos, et conceptu statim intumuit spiritali, ad imaginem ipsam
quam vis laetantis et laetitia prurientis intentionis imbiberat et
sibi intimarat. Peperit denique, et facta est exinde trinitas generum
ex trinitate causarum, unum materiale, quod ex passione,
aliud animale, quod ex conversione, tertium spiritale, quod ex
imaginatione.</p><pb xml:id="v.2.p.405"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p>Hac auctoritate triam scilicet liberorum agendis rebus exercitior 
facta formare singula genera constituit. Sed spiritale quidem
non ita potuit attingere, ut et ipsa spiritalis. Fare enim paria
et consubstantiva in alterutrum valere societas naturae negavit. Eo
animo se unum ad animale convertit, prolatis Soteris disciplinis.
Et primum, quod cum magno horrore blasphemiae et pronuntiandum
et legendum est et audiendum, deum fingit hunc nostrum et
omnium, praeter haereticorum, patrem et Demiurgum et regem
universorum, quae post illum. Ab illo enim; si tamen ab illo,
et non ab ipsa potius Achamoth, a qua occulto, nihil sentiens
eius, et velut sigillario extrinsecus ductu in omnem operationem
movebatur. Denique ex hac personarum in operibus ambiguitate
nomen illi Metropatoris miscuerunt, distinctis appellationibus ceteris
secundum status et situs operum, ut animalium quidem substantiarum,
quas ad dexteram commendant, Patrem nuncupent, materiarum
vero, quas ad laevam delegant, Demiurgum nominent, Regem
autem communiter in universitatem.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><p>Sed nec nominum proprietas competit proprietati operum, de 
quibus nomina omnia, cum deberet illa haec omnia vocitari, a
qua res agebantur, nisi quod iam nec ab illa. Cum enim dicant
Achamoth in honorem Aeonum imagines commentatam, rursus hoc
in Soterem auctorem detorquent, qui per illam sit operatus, ut
ipsam quidem imaginem Patris invisibilis et incogniti daret, incognitam
scilicet et invisibilem Demiurgo, eundem autem Demiurgum
Nun filium effingeret, Archangeli vero, Demiurgi opus, reliquos
Aeonas exprimerent. Cum imagines audio tantas trium, quaero,
<pb xml:id="v.2.p.406"/>

non vis nunc ut imagines rideam perversissimi pictoris illorum?
feminam Achamoth, imaginem patris? et ignarum matris Demiurgum,
multo magis patris? imaginem Nu ignorantis patrem et Angelos
famulos, simulacra dominorum? Hoc est mulum de asino
pingere, et Ptolemaeum describere de Valentino.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="20"><p> Igitur Demiurgus extra Pleromatis limites constitutus in ignominiosa
aeterni exsilii vastitate novam provinciam condidit, hunc
mundum, repurgata confusione et distincta diversitate duplicis substantiae
illius disclusae, animalium et materiarum. Ex incorporalibus
corpora aedificat, gravis, levia, sublimantia atque vergentia,
caelestia atque terrena. Tum ipsam caelorum septemplicem scenam
solio desuper suo finit. Unde et Sabbatum dictus ab hebdomade
sedis suae, et Ogdoada mater Achamoth ab argumento Ogdoadis
primogenitalis. Caelos autem noÃ«ros deputant, et interdum angelos
eos faciunt, sicut et ipsum Demiurgum, sicut et Paradisum
Archangelum quartum, quoniam et hunc supra caelum tertium
pangunt, ex cuius virtute sumpserit Adam, deversatus illic inter
nubeculas et arbusculas. Satis meminerat Ptolemaeus puerilium
dicibulorum, in mari poma nasci et in arbore pisces; sic et
in caelestibus nuceta praesumpsit. Operatur Demiurgus ignorans,
et ideo fortasse non scit arbores in sola terra institui oportere.
Plane mater sciebat. Quidni suggerebat, quae et effectum suum
ministrabat? Sed tantum fastigium filio exstruens per ea opera,
quae illum et patrem et deum et regem ante Valentinianorum ingenia
<pb xml:id="v.2.p.407"/>

testantur, cur sibi quoque ista noluit esse nota, postea
quaeram.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="21"><p>Interim tenendum Sophiam cognominari et Terram et Matrem, 
qussi Matrem Terram, et quod magis rideas, etiam Spiritum Sanctum.
Ita omnem illi honorem contulerunt feminae, puto et barbam,
ne dixerim cetera. Alioquin Demiurgus adeo rerum non erat
compos, de animalibus scilicet censu invalitudinis spiritalia accedere,
ut se solum ratus contionaretur, Ego deus, et absque me <bibl n="Ies. XLV, 5."/>
non est. Certe tamen non fuisse se retro sciebat. Ergo et factum
intellegebat et factitatorem facti esse quemcunque. Quomodo ergo
solus sibi videbatur, etsi non certus, saltim suspectus de aliquo
factitatore?</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>