<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2:4-7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2:4-7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2"><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Ceterum qui filium non aliunde deduco, sed de substantia <lb/>
            patris, nihil facientem sine patris uoluntate, omnem a <lb/>
            patre consecutum potestatem, quomodo possum de fide destruere <lb/>
            monarchiam, quam a patre filio traditam in filio seruo? <lb/>
            hoc mihi et in tertium gradum dictum sit, quia spiritum<lb n="5"/>
            non aliunde (de)puto quam a patre per filium. uide ergo, ne <lb/>
            tu potius monarchiam destruas, qui dispositionem et dispensationem <lb/>
            eius euertis in tot nominibus constitutam, in quot <lb/>
            deus uoluit adeo autem manet in suo statu, licet trinitas <lb/>
            inferatur, ut etiam restitui habeat patri a filio, siquidem<lb n="10"/>
            apostolus scribit de ultimo fine: cum tradiderit regnum <lb/>
            deo et patri. oportet enim eum regnare usque <lb/>
            dum ponat inimicos eius deus sub pedes ipsius, <lb/>
            — scilicet secundum psalmum: sede ad dexteram meam, <lb/>
            donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum<lb n="15"/>
            — cum autem subiecta erunt illi omnia absque eo. <lb/>
            qui ei subiecit omnia, tunc et ipse subicietur illi, <lb/>
            qui ei subiecit omnia, ut sit deus omnia in omnibus. <lb/>
            uidemus igitur non obesse monarchiae, [filium] etsi hodie <lb/>
            apud filium est, quia et in suo statu est apud filium et cum <lb n="20"/>
            suo statu restituetur patri a filio. ita eam nemo hoc nomine <lb/>
            destruet, (si) filium admittat, cui et traditam eam a patre et <lb/>
            a quo quandoque restituendam patri constat hoc uno capitulo <lb/>
            epistolae apostolicae potuimus iam et patrem et filium ostendisse <lb/>
            duos esse, praeterquam ex nominibus patris et filii <lb n="25"/>
            etiam ex eo, quod qui tradidit regnum et cui tradidit. item <lb/>
            qui subiecit (et cui subiecit) duo sint necesse est. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Sed quia duos unum uolunt esse, ut idem pater et <lb/>
            filius habeatur, oportet et totum de filio examinari, an sit et

<note type="footnote"> 11] I Cor. 15, 24. 12] I Cor. 15, 25. 14] Ps. 109, 1. 16] I <lb/>
            Cor. 15, 28. </note>

<note type="footnote"> 6 deputo <hi rend="italic">acripsi:</hi> puto <hi rend="italic">PMF</hi> 9 in auo statu manet <hi rend="italic">F</hi> 11 fine: &lt;(tonc <lb/>
            finis,) <hi rend="italic">fort</hi>. 16 illi <hi rend="italic">om. F</hi> 19 filium <hi rend="italic">seclusi</hi> 22 si <hi rend="italic">addidit B3, om. <lb/>
            PMFR1</hi> 26 qui tradidit et cui tradidit regnum <hi rend="italic">P (inuertit ordinem R <lb/>
            sec, Hirsaugiensem)</hi> 27 aubicit <hi rend="italic">P</hi> (e <hi rend="italic">8</hi>. u. <hi rend="italic">add. R)</hi> et cui subiecit <lb/>
            <hi rend="italic">wid. R, om. PMF</hi> 28 esse uolunt <hi rend="italic">F</hi> 29 oportet in totum <hi rend="italic">fort</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="233"/>
            qui sit et quomodo sit, et ita res ipsa formam suam scripturis, <lb/>
            et interpretationibus earum patrocinantem, uindicabit. <lb/>
            aiunt quidam et Genesim in Hebraico ita incipere: in principio <lb/>
            deus fecit sibi filium. hoc ut firmum non sit, <lb/>
            alia me argumenta deducunt de ipsa dei dispositione, qua <lb n="5"/>
            fuit ante mundi constitutionem ad usque filii generationem. <lb/>
            ante omnia enim deus erat solus, ipse sibi et mundus et <lb/>
            locus et omnia, solus autem, quia nihil aliud extrinsecus <lb/>
            praeter illum. ceterum ne tunc quidem solus; habebat enim <lb/>
            secum quam habebat in semetipso, rationem suam scilicet. <lb n="10"/>
            rationalis enim deus, et t ratio in ipsum prius et ita ab ipso <lb/>
            omnia. quae ratio sensus ipsius est, hanc Graeci <foreign xml:lang="grc">λόγον</foreign> <lb/>
            dicunt, quo uocabulo etiam sermonem appellamus, ideoque <lb/>
            iam in usu est nostrorum per simplicitatem interpretationis <lb/>
            sermonem dicere in primordio apud deum fuisse, cum magis <lb n="15"/>
            rationem competat, [antiquiorem haberi] quia non sermonalis <lb/>
            a principio sit rationalis deus [etiam ante principium] et quia <lb/>
            ipse quoque sermo ratione consistens priorem eam ut substantiam <lb/>
            suam ostendat. tamen et sic nihil interest. nam etsi deus <lb/>
            nondum sermonem suum miserat, proinde eum cum ipsa et <lb n="20"/>
            in ipsa ratione intra semetipsum habebat, tacite cogitando <lb/>
            et disponendo secum quae per sermonem mox erat dicturus. cum <lb/>
            ratione enim sua cogitans atque disponens (sermone,) sermonem <lb/>
            eam efficiebat, quam sermone tractabat. id quo facilius intellegas, <lb/>
            ex te ipso; amo, recognosce ut ex imagine et

<note type="footnote"> 11] cf. Ioh. 1, 8. 25] cf. Gen. 1, 26. </note>

<note type="footnote"> 1 ipsa res <hi rend="italic">P (inuertit ordinem R)</hi> 2 patrocinantem <hi rend="italic">scripsi:</hi> patrocinantibna <lb/>
            PMF <hi rend="italic">3 quidam Ciacconitis: quidem ]\'MF</hi> 5 argumejita me <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> dedncunt = <hi rend="italic">docent, ut deductor (229,1) = doctor</hi> de <hi rend="italic">scripsi:</hi> ab <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> 8 aliud <hi rend="italic">om. P</hi> 10 rationem, suam scilicet <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 11 ipeum <lb/>
            <hi rend="italic">JIP (corr</hi>. Q <hi rend="italic">in</hi> o <hi rend="italic">R),</hi> ipso <hi rend="italic">FRuulgo</hi> et ratio in ipsum &lt;ipso) prius et <lb/>
            ita ab ipso alia <hi rend="italic">fort</hi>. 12 cst. hanc <hi rend="italic">uulgo</hi> AOrON M, logon <hi rend="italic">PF</hi> <lb/>
            16 competat <hi rend="italic">scil</hi>. dicere in primordio apud deum fuisse antiquiorem haberi <lb/>
            <hi rend="italic">neclusi</hi> 17 sit <hi rend="italic">scripsi:</hi> sed <hi rend="italic">PMF</hi> etiam ante principium <hi rend="italic">seclusi</hi> 23 aermone <lb/>
            <hi rend="italic">addidi</hi> 24 id quo <hi rend="italic">scripsi:</hi> id quod <hi rend="italic">MF,</hi> idque quo <hi rend="italic">P</hi> 25 amo, recoenosce <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> amore cognosce <hi rend="italic">MF,</hi> a me recognosce <hi rend="italic">P,</hi> ante recognosce <hi rend="italic">Urs</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="234"/>
            similitudine dei, quod habeas et tu in temetipso rationem, qui es <lb/>
            animal rationale, a rationali scilicet artifice non tantum factus. <lb/>
            sed etiam ex substantia ipsius animatus. uide, cum tacitus <lb/>
            tecum ipse congrederis ratione, hoc ipsum agi intra te occurrente <lb/>
            ea tibi cum sermone ad omnem cogitatus tui motum,<lb n="5"/>
            ad omnem sensus tui pulsum. quodcumque cogitaueris, sermo <lb/>
            est; quodcumque senseris, (o)ratio est. loquaris illud necesse <lb/>
            est in animo, et dum loqueris, conlocutorem pateris sermonem, <lb/>
            in quo inest haec ipsa ratio, qua cum. eo cogitans <lb/>
            loquaris, per quem loquens cogitas. ita secundus quodammodo <lb n="10"/>
            in te est sermo. [per quem loqueris cogitando et per quem <lb/>
            cogitas loquendo; ipse sermo alius est.] quanto ergo plenius <lb/>
            hoc [agitur] in deo, cuius tu quoque imago et similitudo <lb/>
            censeris? [quod habeat in se etiam tacendo rationem et in <lb/>
            ratione sermonem] possum itaque non temere praestruxisse et <lb n="15"/>
            tunc deum ante uniuersitatis constitutionem solum non fuisse. <lb/>
            habentem in semetipso proinde- rationem et in ratione sermonem, <lb/>
            quem secundum a se fecerat agitando intra se. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Haec uis et haec diuini sensus dispositio apud scripturas <lb/>
            etiam in sophiae nomine ostenditur. quid enim sapientius<lb n="20"/>
            ratione dei siue sermone? itaque sophiam quoque exaudi <lb/>
            ut secundam personam conditam: primo dominus creauit <lb/>
            me initium uiarum in opera sua, priusquam terram <lb/>
            faceret, priusquam montes collocarentur; ante omnes <lb/>
            autem colles generauit me, in sensu suo scilicet condens et <lb n="25"/>
            generans. dehinc adsistentem eam (in) ipsa operatione cognosce:

<note type="footnote"> 22] Prou. 8, 22. 23. 25. </note>

<note type="footnote"> 1 quod <hi rend="italic">MF,</hi> quo <hi rend="italic">P,</hi> quam <hi rend="italic">Urs</hi> 4 agi <hi rend="italic">i23,</hi> age <hi rend="italic">PMR1</hi> 7 orati.. <lb/>
            <hi rend="italic">scrijm:</hi> ratio <hi rend="italic">PMF</hi> necesse est in animo <hi rend="italic">MP (inuertit ordinem R <lb/>
            secund. Hirsaugiensem),</hi> in animo necesse est <hi rend="italic">FJt uulgo</hi> 9 in quo est <lb/>
            lex ipsa ratio <hi rend="italic">F</hi> 10 secundus = <hi rend="italic">secunda, id est alia persona (cf. supra</hi> <lb/>
            conlocutorem puteris sermonem <hi rend="italic">et guae infra sequuntur 1.15 sqq.)</hi> 11 por <lb/>
            quern-alius est <hi rend="italic">seclusi</hi> 12 quanto R3, quando <hi rend="italic">PMFR1</hi> 13 agitur <lb/>
            <hi rend="italic">seclusi</hi> 14 quod habeat-Bermonem <hi rend="italic">seclusi</hi> 18 fecerat <hi rend="italic">scripsi:</hi> faceret <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> cogitando <hi rend="italic">susp. Eng</hi> 22 secundam <hi rend="italic">MFR,</hi> secundum <hi rend="italic">P (corr. <lb/>
            Jt)</hi> 26 &lt;in) ipsa operatione <hi rend="italic">scripsi (cf</hi>. 287, 3 <hi rend="italic">operari = creare; operatio <lb/>
            igitur = creatio cf. 262, 12):</hi> ipsa separatione <hi rend="italic">PMF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="235"/>
            cum pararet, inquit, caelum, aderam illi simul; et quomodo <lb/>
            fortia faciebat super uentos quae sursum nubila, <lb/>
            et quomodo tutos ponebat fontes eius, quae sub caelo, <lb/>
            ego eram cum illo compingens, ego eram, ad quem <lb/>
            gaudebat; cotidie autem oblectabar in persona ipsius. <lb n="5"/>
            iam, ut primum deus uoluit ea, quae cum sophiae ratione <lb/>
            et sermone disposuerat intra se, in substantias et species suas <lb/>
            edere, ipsum primum protulit sermonem, habentem in se indiuiduas <lb/>
            suas (socias,) rationem et sophiam, ut per ipsum fierent <lb/>
            uniuersa, per quem erant cogitata atque disposita, immo et <lb n="10"/>
            facta iam, quantum in dei sensu. hoc enim eis deerat, ut <lb/>
            coram quoque in suis speciebus atque substantiis cognoscerentur <lb/>
            et tenerentur. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Tunc igitur etiam ipse sermo speciem et ornatum suum <lb/>
            sumit, sonum et uocem, cum dicit deus: fiat lux. haec est <lb n="15"/>
            natiuitas perfecta sermonis, dum ex deo procedit. conditus <lb/>
            ab eo primum ad cogitatum in nomine sophiae: dominus <lb/>
            condidit me initium uiarum, dehinc generatus ad effectum: <lb/>
            cum pararet caelum, aderam illi, exinde, eum <lb/>
             patrem sibi faciens, de quo procedendo *, filius factus est, <lb n="20"/>
            primogenitus, ut ante omnia genitus, et unigenitus, ut solus <lb/>
            ex deo genitus, proprie de uulua cordis ipsius, secundum <lb/>
            quod et pater ipse testatur: eructauit cor meum sermonem <lb/>
            optimum. ad quem deinceps gaudens proinde gaudentem <lb/>
            in persona illius: filius meus es tu, (inquit,) ego hodie <lb n="25"/>
            genui te, et: ante luciferum genui te. sic et filius ex

<note type="footnote"> 1] Prou. 8, 27. 28. 30. 15] Gen. 1, 3. 17J Proa. 8, 22. 19] Prou. <lb/>
            8. 27. 23] Ps. 44, 2. 25] Ps. 2, 7. 26] Pa. 109, 8. \'</note>

<note type="footnote"> 1 quomodo (= úJ(;) <hi rend="italic">PM,</hi> quom <hi rend="italic">R,</hi> cum <hi rend="italic">reliqui</hi> 3 quomodo <hi rend="italic">PMF,</hi> <lb/>
            quoia <hi rend="italic">R,</hi> cum <hi rend="italic">reliqui</hi> 4 quem <hi rend="italic">PMFRl,</hi> quam <hi rend="italic">R3 uulgo</hi> 6 iam <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            nam <hi rend="italic">PMF</hi> 8 edere <hi rend="italic">R,</hi> sedere <hi rend="italic">PMF</hi> 9 socias <hi rend="italic">addidi</hi> rationem <lb/>
            et sophiam <hi rend="italic">Urs:</hi> rationes sophiam <hi rend="italic">PMF</hi> 19 illi &lt;simul.&gt; exinde <hi rend="italic">Pam</hi> <lb/>
            20 patrem <hi rend="italic">MF,</hi> parem <hi rend="italic">Puulgo lacunam signaui:</hi> generatur <hi rend="italic">intercidisse <lb/>
            puto (cf236, 15)</hi> 24 gaudentem in <hi rend="italic">Pam:</hi> gaudenti in <hi rend="italic">PMFR</hi> <lb/>
            gaudentem <hi rend="italic">R3</hi> 25 inquit <hi rend="italic">addidi</hi> 26 et ante luciferum genui te <hi rend="italic">om. F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="236"/>
            sua persona profitetur patrem in nomine sophiae: dominus <lb/>
            condidit me initium uiarum in opera sua; ante <lb/>
            omnes autem colles generauit me. nam si hic quidem <lb/>
            sophia uidetur dicere conditam se a domino in opera et uias <lb/>
            eius, alibi autem per sermonem ostenditur omnia facta esse<lb n="5"/>
            et sine illo nihil factum, sicut et rursum: sermone eius <lb/>
            caeli confirmati sunt et spiritu eius omnes uires <lb/>
            eorum, utique eo spiritu, qui sermoni inerat, apparet unam <lb/>
            eandemque uim esse nunc in nomine sophiae nunc in appellatione <lb/>
            sermonis, quae initium accepit uiarum in dei opera et<lb n="10"/>
            quae caelum confirmauit, per quam omnia facta sunt et sine <lb/>
            qua nihil factum est. nec diutius de isto, quasi non ipse sit <lb/>
            sermo et in sophiae et in rationis et in omnis diuini animi <lb/>
            et spiritus nomine, qui filius factus est dei, de quo prodeundo <lb/>
            generatus est. ergo, inquis, das aliquam substantiam<lb n="15"/>
            esse sermonem, spiritu et sophiae traditione constructam? <lb/>
            plane. non uis enim eum substantiuum habere in re per <lb/>
            substantiae proprietatem, (ne) ut res et persona quaedam uideri <lb/>
            possit et ita capiat secundus a deo constitutus duos efficere <lb/>
            patrem et filium, deum et sermonem. quid est enim, dicis, <lb n="20"/>
            sermo, nisi uox et sonus oris et, sicut grammatici tradunt, <lb/>
            aer offensus, intellegibilis auditu, ceterum uacuum nescio <lb/>
            quid et inane et incorporale? at ego nihil dico de deo inane <lb/>
            et uacuum prodire potuisse, ut non de inani et uacuo prolatum, <lb/>
            nec carere substantia quod de tanta substantia processit <lb n="25"/>
            et tantas substantias fecit; fecit enim et ipse quae facta sunt

<note type="footnote">1] Prou. 8, 22. 25. 51 cf. Ioh. 1, 3. 6] Ps. 32, 6. 101 cf. Prou. <lb/>
            8, 22. cf. Ps. 32, 6. 11] cf. Ioh. 1, 3. </note>

<note type="footnote"> 2 in opera sua <hi rend="italic">RF,</hi> in sua opera <hi rend="italic">M (corr. m. 1) P</hi> 8 sermon? M <lb/>
            14 est <hi rend="italic">om. P (add R in mg. ex Hirsaugiensi)</hi> 15 dare = <hi rend="italic">annehmen, <lb/>
            ut uidetur</hi> 17 plane. non uis enim <hi rend="italic">MFGR,</hi> plane nouimus <hi rend="italic">P</hi> 18 ne <lb/>
            <hi rend="italic">addidi</hi> (ut res et persona <hi rend="italic">intellege: sicut res ita et persona)</hi> 19 capiat <lb/>
            <hi rend="italic">R:.,</hi> capias <hi rend="italic">PMFR1</hi> 20 dicis <hi rend="italic">scripsi:</hi> dices <hi rend="italic">PMF</hi> 21 sermo <hi rend="italic">R,</hi> sermoni <lb/>
            <hi rend="italic">P (corr. R) MF</hi> 24 prodire <hi rend="italic">R,</hi> prodere <hi rend="italic">P (corr. R) MF</hi> 25 quod <lb/>
            ile tanta substantia <hi rend="italic">om. P (add. R ex Hirsaugiensi)</hi> 26 tantas Bubstant-ias <lb/>
            <hi rend="italic">RF,</hi> tanta substantias <hi rend="italic">M</hi> (tantas m. 3), tanta substantia <hi rend="italic">P (corr. R)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="237"/>
            per illum. (aut). quale est, ut nihil sit ipse, sine quo nihil <lb/>
            factum est, ut inanis solida et uacuus plena et incorporalis <lb/>
            corporalia sit operatus? nam etsi potest aliquando quid fieri <lb/>
            diuersum eius, per quod fit, nihil tamen potest fieri per id, <lb/>
             quod uacuum et inane est (si) uacua et inanis res est sermo dei, <lb n="5"/>
            qui filius dictus est? qui ipse deus cognominatus est? et sermo <lb/>
            erat apud deum, et deus erat sermo. scriptum est: non <lb/>
            sumes nomen dei in uanum: hic certe est, qui in effigie <lb/>
            dei constitutus non rapinam existimauit esse se aequalem <lb/>
            deo. in qua effigie dei? utique in aliqua, non tamen <lb n="10"/>
            in nulla. quis enim negabit deum corpus esse, etsi deus <lb/>
            spiritus est? spiritus enim corpus sui generis in sua effigie. <lb/>
            sed si et inuisibilia illa, quaecumque sunt, habent apud deum <lb/>
            et suum corpus et suam formam, per quae soli deo uisibilia <lb/>
            sunt, quanto magis quod ex ipsius substantia emissum est <lb n="15"/>
            sine substantia non erit? quaecumque ergo substantia sermonis <lb/>
            fuit, illam dico personam et illi nomen filii uindico et, dum <lb/>
            filium agnosco, secundum a patre defendo. -
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>