<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2:25</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2:25</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2"><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p>Post Philippum et totam substantiam quaestionis istius. <lb/>
            quae in finem euangelii perseuerat, in eodem genere sermonis <lb n="5"/>
            quo [pater] et filius in sua proprietate distinguitur, paracletum <lb/>
            quoque a patre se postulaturum, cum ascendisset ad <lb/>
            patrem, et missurum repromittit, et quidem alium. sed iam <lb/>
            praemisimus quomodo alium. ceterum: demeo sumet, inquit. <lb/>
            sicut ipse de patris. ita conexus patris in filio et filii in paracleto <lb n="10"/>
            tres efficit cohaerentes, alterum ex altero. qui tres unum <lb/>
            sunt, non unus, quomodo dictum est: ego et pater unum <lb/>
            sumus, ad substantiae unitatem, non ad numeri singularitatem. <lb/>
            percurre adhuc et inuenies quem patrem credis uitem patris  <lb/>
            dictum et patrem agricolam, uti quem in terra tu putas <lb n="15"/>
            fuisse, hunc rursus in caelis a filio agnosci, cum illuc respiciens <lb/>
            discipulos suos patri tradit. sed et si in isto euangelio <lb/>
            non est reuelatum: deus meus, ad quid me dereliquisti? <lb/>
            et: pater, in tuis manibus depone spiritum meum, <lb/>
            tamen post resurrectionem et deuictae gloriam mortis exposita <lb n="20"/>
            necessitate omnis humilitatis, cum iam patrem se posset  <lb/>
            ostendere tam fideli feminae, ex dilectione, non ex curiositate <lb/>
            nec ex incredulitate Thomae tangere eum adgressae: ne<lb/>
            inquit, contigeris me, nondum ascendi ad patrem meum. <lb/>
            uade autem ad fratres meos — quibus et in hoc (se) filium <lb n="25"/>
            ostendit; filios enim appellasset illos, si pater fuisset — et <lb/>
            dices eis: ascendo ad patrem meum et patrem uestrum

<note type="footnote"> 6] cf. Ioh. 14, 16. 9] Ioh. 16, 14. 12] Ioh. 10, 30. 14-15] cf. <lb/>
            Ioh. 15, 1. 17] cf. Ioh. 17, 11. 18] Matth. 27, 46. 19] Luc. 23, 46. <lb/>
            28] Ioh. 20, 17. </note>

<note type="footnote"> 5 in fine <hi rend="italic">Eng perseuerat Lat:</hi> perseuerant <hi rend="italic">PMF, defendit Eng, uerba</hi> <lb/>
            quae in fine euangelii <hi rend="italic">pro subiecto accipiens</hi> 6 pater <hi rend="italic">seclusi</hi> distinguitur <lb/>
            <hi rend="italic">PMF,</hi> distinguuntur <hi rend="italic">Urs</hi> 14 uitem <hi rend="italic">scripsi</hi> (c/. <hi rend="italic">Ioh. 15, 1):</hi> uiee <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> 15 uti quem <hi rend="italic">Leopoldtts:</hi> utique <hi rend="italic">PMF,</hi> et quem <hi rend="italic">Iun</hi> 16 agnosci <lb/>
            <hi rend="italic">sdl</hi>. inuenies 18 est <hi rend="italic">PMF,</hi> esset <hi rend="italic">Urs</hi> 20 deuictae <hi rend="italic">PlJf,</hi> deuicta <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> gloriam <hi rend="italic">R3,</hi> gloria <hi rend="italic">PMFR1</hi> 25 quibus <hi rend="italic">scripsi:</hi> quia <hi rend="italic">PMF,</hi> quin <lb/>
            <hi rend="italic">Urs,</hi> qui se <hi rend="italic">Eng</hi> se <hi rend="italic">add. Urs</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="277"/>
            et deum meum et deum uestrum. pater ad patrem, et deus <lb/>
            ad deum? an filius ad patrem, et sermo ad deum? ipsa quoque <lb/>
            clausula euangelii propter quid consignat haec scripta, <lb/>
            nisi: ut credatis, inquit, Iesum Christum filium dei? <lb/>
            igitur quaecumque ex his putaueris ad demonstrationem eiusdem <lb n="5"/>
            patris et filii proficere tibi posse, aduersus definitiuam <lb/>
            euangelii sententiam niteris. non ideo enim scripta sunt, ut <lb/>
            patrem credas Iesum Christum, sed ut filium. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>