<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2:23</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2:23</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2"><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>Post haec autem Martha filium dei eum confessa non <lb/>
            magis errauit quam Petrus et Nathanahel; quamquam et si <lb n="5"/>
            errasset, statim didicisset. ecce enim ad suscitandum fratrem <lb/>
            eius a mortuis ad caelum et ad patrem dominus suspiciens: <lb/>
            pater, inquit, — utique filius — gratias ago tibi, quod me <lb/>
            semper exaudias: propter istas turbas circumstantes <lb/>
            dixi, ut credant, quod tu me miseris. sed et in conturbatione <lb n="10"/>
            animae: et quid dicam? pater, inquit, saluum me <lb/>
            fac de ista hora: atquin propter hoc ueni in istam <lb/>
            horam; uerum, pater, glorifica nomen tuum, in quo <lb/>
            erat filius: ego. inquit, ueni in patris nomine. inde, — <lb/>
            scilicet suffecerat filii ad patrem uox — ecce ex abundantia <lb n="15"/>
            respondet de caelo pater: [filio contestatur: hic est filius <lb/>
            meus dilectus. in quo bene sensi, audite illum. ita et <lb/>
            isto] glorificaui et glorificabo rursus. quot personae <lb/>
            tibi uidentur, peruersissime Praxea, nisi quot et uoces? habes <lb/>
             filium in terris, habes patrem in caelis. non est separatio ista, <lb n="20"/>
            sed dispositio diuina. ceterum scimus deum etiam intra abyssos <lb/>
            esse et ubique consistere, sed ui et potestate, filiumque, ut <lb/>
            indiuiduum, cum ipso ubique. tamen in ipsa oikonomia pater <lb/>
            uoluit filium in terris haberi, se uero in caelis, quo et ipse <lb/>
             filius suspiciens et orabat et postulabat a patre, quo et nos

<note type="footnote"> 4] cf. loh. 11. 27. 8] Ioh. 11, 41. 42. 11] Ioh. 12, 27. 28. <lb/>
            14] Ioh. 5, 43. 16] Matth. 17, 5. 18] Ioh. 12, 28. </note>

<note type="footnote"> 1 et filium <hi rend="italic">add. TJrs</hi> 4 Martha <hi rend="italic">Pam:</hi> maria <hi rend="italic">PMF</hi> eum (8. u. <hi rend="italic">a <lb/>
            m</hi>. 1) <hi rend="italic">M</hi> 9 &lt;sed&gt; propter <hi rend="italic">Lat</hi> 10 quod <hi rend="italic">PM,</hi> quia <hi rend="italic">F</hi> 14 &lt;et&gt; filius <lb/>
            <hi rend="italic">Rig</hi> patris <hi rend="italic">MP (add</hi>. mei <hi rend="italic">R ex Hirsaugiemi),</hi> patris mei <hi rend="italic">F pareMthtsin <lb/>
            indicaui:</hi> uox. ecce <hi rend="italic">uulgo</hi> 15 ex abundanti <hi rend="italic">Lat</hi> 16 respondet <lb/>
            <hi rend="italic">P,</hi> respondit <hi rend="italic">MF</hi> filio contestatur-isto <hi rend="italic">seclusi, ut quae et uerborum <lb/>
            xiructuram turbent et omnino non legantur in euangelio secundum Iohannem <lb/>
            </hi> contestaturus <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 18 isto <hi rend="italic">Pltl,</hi> in isto <hi rend="italic">F</hi> 19 Praxea <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi>. praxean <hi rend="italic">PMF</hi> 22 potestate, filiumque <hi rend="italic">scripsi:</hi> potestate. filium <lb/>
            quoque <hi rend="italic">PMF</hi> 23 oikonomia <hi rend="italic">PMF, otxovo|ua uulgo</hi> 24 quo R3, quod <lb/>
            <hi rend="italic">PMFR1</hi> caelis. quo <hi rend="italic">uulgo</hi> 25 quo <hi rend="italic">PM,</hi> quod <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="272"/>
            erectos docebat orare: pater noster, qui es in caelis. <lb/>
            cum sit et ubique, hanc sedem suam uoluit pater: ** mihi <lb/>
            thronus. * minorauit filium modico citra angelos, ad terram <lb/>
            demittendo, gloria tamen et honore coronaturus illum, in <lb/>
            caelos resumendo. haec iam praestabat illi dicens: et glorificaui<lb n="5"/>
            et glorificabo. postulat filius de terris, pater promittit <lb/>
            a caelis. quid mendacem facis et patrem et filium? si <lb/>
            aut pater de caelis loquebatur ad filium, cum ipse esset filius <lb/>
            apud terras, aut filius ad patrem precabatur, cum ipse esset <lb/>
            pater apud caelos, quale est, ut filius item postularet a semetipso<lb n="10"/>
            postulando a patre, (si) filius erat pater, aut iterum pater <lb/>
            sibi ipse promitteret promittendo filio, si pater erat (filius?) ut <lb/>
            sic duos diuisos diceremus, quomodo iactitatis, tolerabilius <lb/>
            erat duos diuisos quam unum deum uersipellem praedicare. <lb/>
            itaque ad istos tunc dominus pronuntiauit: non propter me <lb n="10"/>
            ista uox uenit, sed propter uos, ut credant et hi et <lb/>
            patrem et filium in suis quemque nominibus et personis et <lb/>
            locis. sed adhuc exclamat lesus et dicit: qui credit in me, <lb/>
            non in me credit, sed in eum credit, qui me misit, <lb/>
            — quia per filium in patrem creditur et auctoritas credendi filio <lb n="20"/>
            pater est — et qui me conspicit. conspicit eum qui me <lb/>
            misit. quomodo? quoniam scilicet a memetipso non <lb/>
            sum locutus, sed qui me misit pater ipse mihi

<note type="footnote">1] Matth. 6, 9. 2] cf. Pa. 102, 19. Ea. 66, 1. 5] Ioh. 12, 28. <lb/>
            15] Ioh. 12, 30. 18] Ioh. 12, 44. 21] Ioh. 12, 45. 22J Ioh. 12, 49. </note>

<note type="footnote"> 1 caelis, cum <hi rend="italic">uulgo</hi> 2 ubique. hanc <hi rend="italic">uulgo</hi> suam <hi rend="italic">om. F</hi> pater <lb/>
            mihi thronus minorauit F, pater. minorauit <hi rend="italic">PM reliqui: quas indicaui <lb/>
            lacunas sic uelim expleri: &lt;in caelo,</hi> inquit) <hi rend="italic">mihi thronus</hi>. &lt;(hinc e:) <lb/>
            minorauit 4 demittendo <hi rend="italic">Urs:</hi> dimittendo <hi rend="italic">PMFreliqui</hi> 8 aut <hi rend="italic">FR3,</hi> <lb/>
            autem <hi rend="italic">PMR1</hi> ad filium R3, ad filium si autem pater <hi rend="italic">PMFR1</hi> 9 terra. <lb/>
            -apud <hi rend="italic">om. P (add. R in mg. ex Hirsaugienst)</hi> 10 pater <hi rend="italic">scrijm:</hi> filius <lb/>
            <hi rend="italic">PMF postularet Urs: postulet PMF 11 si add. R, om. PMF</hi> filius <lb/>
            erat pater <hi rend="italic">et</hi> si pater erat <hi rend="italic">(l. 12) secludi uult Eng</hi> 12 filius <hi rend="italic">addidi</hi> <lb/>
            13 diceremus—diuisoa <hi rend="italic">om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi)</hi> 14 erat <lb/>
            <hi rend="italic">PM,</hi> erit <hi rend="italic">F</hi> 15 tunc <hi rend="italic">Frs:</hi> nunc <hi rend="italic">PMF</hi> 16 ista uox <hi rend="italic">PM,</hi> uox ista <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            17 et filium <hi rend="italic">FR,</hi> filium <hi rend="italic">PM</hi> 20 <hi rend="italic">parenthesin induauit Eng</hi> 21 me <lb/>
            conspicit <hi rend="italic">MF,</hi> conspicit <hi rend="italic">PRl,</hi> conspicit me <hi rend="italic">R3 uulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="273"/>
            mandatum dedit, quid dicam et quid loquar; — dominus <lb/>
            enim dat mihi linguam disciplinae ad cognoscendum, <lb/>
            quando oporteat dicere sermonem-quae ego <lb/>
            loquor, sicut mihi pater dixit, ita et loquor. haec <lb/>
            quomodo dicta sint, euangelizator et utique tam carus discipulus <lb n="5"/>
            Iohannes magis quam Praxeas nouerat, ideoque ipse <lb/>
            de suo sensu: ante autem sollemnitatem paschae, inquit, <lb/>
            sciens Iesus omnia sibi tradita a patre esse et se ex <lb/>
            deo exisse et ad deum uadere. sed Praxeas ipsum uult <lb/>
            patrem de semetipso exisse et ad semetipsum abisse, ut <lb n="10"/>
            diabolus in cor Iudae non filii traditionem, sed patris ipsius <lb/>
            inmiserit. nec diabolo bene nec haeretico, quia nec in filio <lb/>
            bono suo diabolus operatus est traditionem. filius enim traditus <lb/>
            est dei, qui erat in filio hominis, sicut scriptura subiungit: <lb/>
            nunc glorificatus est filius hominis, et deus glorificatus <lb n="15"/>
            est in illo. quis deus? utique non pater, sed sermo <lb/>
            patris, qui erat in filio hominis, id est in carne. in qua et(si) <lb/>
            glorificatus iam — uirtute uero et sermone — et ante Iesus, et <lb/>
            deus, inquit, glorificabit illum in semetipso, id est <lb/>
             pater filium, quem in semetipso habens, etsi porrectum ad terram, <lb n="20"/>
            mox (glorificaturus erat) per resurrectionem morte deuicta. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>