<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2:22</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2:22</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2"><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>Cuius autem doctrinam dicit, ad quam mirabantur? <lb/>
            suam an patris? aeque ambigentibus inter se, ne ipse esset <lb n="15"/>
            Christus, utique non pater, sed filius: meque scitis, inquit, <lb/>
            unde sim; et non ueni a me ipso, sed est uerus qui <lb/>
            me misit, quem uos non nostis; ego noui illum, quia <lb/>
            apud illum sum. non dixit \'quia ipse sum\' et (ipse me <lb/>
             misi\' sed \'ille me misit\'. item cum misissent ad inuadendum <lb n="20"/>
            eum pharisaei; modicum adhuc temporis, ait, uobiscum <lb/>
            sum et uado ad eum, qui me misit. at ubi se negat esse <lb/>
            solum — sed ego, inquit, et qui me misit pater — nonne <lb/>
            duos demonstrat, tam duos quam inseparatos? immo totum <lb/>
             erat hoc quod docebat. inseparatos duos esse. siquidem et <lb n="25"/>
            legem proponens duorum hominum testimonium confirmantem

<note type="footnote"> 1—3] cf. lob. 6, 37—88. 3-5] cf. Ioh. 6, 40. 5] cf. Ioh. 6, 44. <lb/>
            6J cf. lob. 6, 45. 7] Ioh. 6, 46. 11] loh. 6, 68—69. 14] cf. Ioh. <lb/>
            h, 20. 16] Ioh. 7, 28. 21] Ioh. 7, 33. 23] Ioh. 8, 16. </note>

<note type="footnote"> 6 autem <hi rend="italic">addidi</hi> 10 quid <hi rend="italic">PM,</hi> et quid <hi rend="italic">F</hi> 11 discedimus <hi rend="italic">PMF,</hi> <lb/>
            discedemus <hi rend="italic">Pam</hi> 13 Christum <hi rend="italic">seclusi, est interpretamentum uocis</hi> <lb/>
            illum 16 meque scitis <hi rend="italic">scripsi</hi> (xdjis otBotxs): neque me scitis <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            me <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> ueque, <hi rend="italic">ut uid.),</hi> atque me scitis <hi rend="italic">Iura,</hi> neque nescitis <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 22 negat <lb/>
            <hi rend="italic">PM,</hi> negatur <hi rend="italic">F,</hi> negans <hi rend="italic">Oehlerus (in notis)</hi> 23 <hi rend="italic">parenthesin indicalli <lb/>
            </hi> </note> <lb/>
             
<pb n="268"/>
            subiungit: ego testimonium dico de me, et testimonium <lb/>
            dicit de me qui me misit pater. quodsi unus esset, dum <lb/>
            idem est et filius et pater, non uteretur legis patrocinio fidem <lb/>
            imponentis non unius testimonio, sed duorum. item interrogatus, <lb/>
            ubi esset pater, neque se neque patrem notum esse<lb n="5"/>
            illis respondens duos dixit ignotos, quod, si ipsum nossent, <lb/>
            patrem nossent, non quidem quasi ipse esset pater et filius, <lb/>
            sed quia per indiuiduitatem neque agnosci neque ignorari <lb/>
            alter sine altero potest. interpretante extrinsecus scriptura non <lb/>
            cognouisse illos quod de patre dixisset, — qui me, ait, misit,<lb n="10"/>
            uerax est, et ego quae ab eo audiui, ea et loquor <lb/>
            in mundum — cum scilicet cognoscere debuissent sermones <lb/>
            patris in filio esse, legendo apud Hieremiam: et dixit mihi <lb/>
            dominus: ecce dedi sermones meos in os tuum et apud <lb/>
            Esaiam: dominus dat mihi linguam disciplinae ad<lb n="15"/>
            cognoscendum, quando oporteat dicere sermonem, <lb/>
            sicut ipse rursus: tunc, inquit, cognoscetis, quod ego <lb/>
            sim et a memetipso nihil loquar, sed sicut me docuit <lb/>
            (pater,) ita et loquor, quia et qui me misit mecum est, <lb/>
            et hoc ad testimonium indiuiduorum duorum.. item in altercatione<lb n="20"/>
            Iudaeorum exprobrans, quod occidere eum uellent: <lb/>
            ego, inquit, quae uidi penes patrem meum loquor, et <lb/>
            uos quod uidistis penes patrem uestrum id facitis, <lb/>
            et: nunc uultis occidere hominem ueritatem uobis <lb/>
            locutum, quam audiuit a deo, et: si deus esset pater<lb n="25"/>
            uester, dilexissetis me; ego enim ex deo exiui et ueni.

<note type="footnote"> 1] Ioh. 8, 18. 4] cf. Deut. 17, 6. cf. Ioh. 8, 19. 6] cf. ib. <lb/>
            9] Ioh. 8, 26. 12] cf. Ioh. 8, 27. 13] Hier. 1, 9. 15] Es. 50. 4. <lb/>
            17] Ioh. 8, 28. 22] Ioh. 8, 38. 24] Ioh. 8, 40. 25] Ioh. 8, 42. </note>

<note type="footnote"> 5 pater <hi rend="italic">om. F</hi> 6 ignotos <hi rend="italic">PM,</hi> esse ignotos <hi rend="italic">F</hi> ignotos, quod, si <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            ignotos. quodsi <hi rend="italic">uulgo</hi> 8 indiuiduitatem <hi rend="italic">FR,</hi> indiuinitate <hi rend="italic">P (corr</hi>. iii <hi rend="italic">M<lb/>
             (corr. m. 1)</hi> 10 <hi rend="italic">uerba</hi> qui me-in mundum, <hi rend="italic">quae in libris mss. paulo <lb/>
            supra l</hi>. 9 <hi rend="italic">post</hi> potest <hi rend="italic">legttntur, huc transposui</hi> 13 patris <hi rend="italic">om. F</hi> <lb/>
            15mihi datF <hi rend="italic">18 memetipso PM, me ipso F 19 pater addidi</hi> mecum <lb/>
            est. et hoc <hi rend="italic">uulgo</hi> 21 eum uellent <hi rend="italic">om. F</hi> 22 meum—patrem <hi rend="italic">om. F</hi> <lb/>
            24 ueritatem <hi rend="italic">om. P (add. R in mg. ex HirsaugientJi)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="269"/>
            - et tamen non separamus, licet exisse dixerit, ut quidam <lb/>
            arripiunt huius dicti occasionem; exiuit enim a patre ut <lb/>
            radius ex sole, ut riuus ex fonte, ut frutex ex semine — (et:) <lb/>
            ego daemonium non habeo, sed honoro patrem <lb/>
             meum, et: si ego me ipse glorificem, nihil est <lb n="5"/>
            gloria mea; est qui me glorificet pater, quem <lb/>
            uos dicitis deum esse uestrum nec nostis illum; <lb/>
            at ego noui eum. et si dicam: non noui, ero similis <lb/>
            uestri mendax; sed noui illum et sermonem eius <lb/>
            seruo. et cum subiungit: Abraham diem meum uidit <lb n="10"/>
            et laetatus est, nempe demonstrat filium Abrahae retro <lb/>
            uisum, non patrem. item super caecum illum patris opera <lb/>
            dicit se facere oportere, cui post restitutionem luminum: tu, <lb/>
            inquit, credis in filium dei? et interroganti, quis esset <lb/>
            iste, ipse se demonstrans utique filium demonstrauit, quem <lb n="15"/>
            credendum esse dixerat. dehinc cognosci se profitetur a patre <lb/>
            et patrem a se et ideo se diligi a patre, quod animam suam <lb/>
            ponat, quia hoc praeceptum accepisset a patre. et interrogatus <lb/>
            a Iudaeis, si ipse esset Christus — utique dei, nam usque <lb/>
            M in hodiernum Iudaei Christum dei, non ipsum patrem sperant, <lb n="20"/>
            quia numquam Christus pater scriptus est uenturus -loquor, <lb/>
            inquit, uobis, et non creditis; opera, quae ego facio in <lb/>
            nomine patris, ipsa de me testimonium dicunt. quod <lb/>
            testimonium? ipsum scilicet esse, de quo interrogabant, id est <lb/>
            Christum dei. de ouibus etiam suis *, quod nemo illas de manu <lb n="25"/>
            eius eriperet, pater enim, (inquit,) quod mihi dedit maius,

<note type="footnote">4] Ioh. 8, 49. 5] Ioh. 8, 54-55. 10] Ioh. 8, 56. 13] Ioh. <lb/>
            9, 35. 14] ef. Ioh. 9, 36-37. 16] cf. Ioh. 10, 15. cf. Ioh. 10, 17. <lb/>
            18] cf. Ioh. 10, 24. 21] loh. 10, 25. 25] cf. Ioh. 10, 27-28. 26] Ioh. <lb/>
            10, 29. 30. </note>

<note type="footnote"> 1 separamoa <hi rend="italic">PM</hi> (s in r m. 1) Bl, eeparaui <hi rend="italic">F,</hi> separantur <hi rend="italic">IPuulgo</hi> <lb/>
            2 enim <hi rend="italic">scripsi:</hi> antem <hi rend="italic">PMF</hi> 3 et <hi rend="italic">addidi</hi> 10 et <hi rend="italic">scripsi:</hi> at <hi rend="italic">PMF</hi>. <lb/>
            ac <hi rend="italic">Patrl</hi> 11 laetatus <hi rend="italic">PM,</hi> locutus <hi rend="italic">F</hi> 12 caelum <hi rend="italic">P (corr. R)</hi> 16 esse <lb/>
            <hi rend="italic">«diierat M,</hi> esse <hi rend="italic">om. F</hi> 19 dei 2?3, deus <hi rend="italic">PMFJR1 25 lacunam signaui:</hi> <lb/>
            subiungens <hi rend="italic">desidero</hi> 26 pater enim quod mihi dedit maius est omnibus <hi rend="italic">PM,</hi> <lb/>
            pater enim qui maior est omnibus mihi dedit <hi rend="italic">F Oehlerus</hi> inquit <hi rend="italic">addidi</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="270"/>
            est omnibus, et ego et pater unum sumus. hic ergo <lb/>
            iam gradum uolunt figere stulti, immo caeci, qui non uideant <lb/>
            primo &lt;ego et pater\' duorum esse significationem, dehinc in <lb/>
            nouissimo \'sumus\' non ex unius esse persona, quod pluraliter <lb/>
            dictum est, tunc, quod (unum sumus\', non (unus sumus\'<lb n="5"/>
            (dicit.) si enim dixisset: \'unus sumus\', potuisset adiuuare <lb/>
            sententiam illorum; unus enim singularis numeri significatio <lb/>
            uidetur. adhuc, cum duo masculini generis unum dicit neutrali <lb/>
            uerbo, quod non pertinet ad singularitatem, sed ad unitatem, <lb/>
            ad similitudinem, ad coniunctionem, ad dilectionem<lb n="10"/>
            patris, qui filium diligit, et ad obsequium filii, qui uoluntati <lb/>
            patris obsequitur, unum sumus dicens ego et pater ostendit <lb/>
            duos esse, quos aequat et iungit. adeo addit etiam multa se <lb/>
            opera a patre ostendisse, quorum nihil lapidari mereretur, <lb/>
            et ne putarent ideo se illum lapidare debere, quasi se deum<lb n="15"/>
            ipsum, id est patrem, uoluisset intellegi, quia dixerat: ego <lb/>
            et pater unum sumus, qua filium dei deum ostendens. <lb/>
            non qua ipsum deum, si in lege, inquit, scriptum est: <lb/>
            ego dixi, uos dii estis, **« et non potest solui <lb/>
            scriptura, quem pater sanctificauit et misit in <lb n="20"/>
            mundum uos eum blasphemare dicitis, quia dixerit: <lb/>
            filius dei sum? si non facio opera patris mei. <lb/>
            nolite credere; si uero facio et mihi credere non <lb/>
            uultis, uel propter opera credite; et scitote, quod <lb/>
            ego in patre sim et pater in me. per opera ergo erit <lb n="25"/>
            pater in filio, et filius in patre; et ita per opera intellegimus

<note type="footnote"> 12] loh. 10, 30. 13] cf. Ioh. 10, 32-33. 16] Ioh. 10, 30. <lb/>
            18] Ioh. 10, 34-38. </note>

<note type="footnote"> 5 tunc <hi rend="italic">MF,</hi> tum <hi rend="italic">Puulgo</hi> 6 dicit <hi rend="italic">addidi</hi> unus <hi rend="italic">Rig:</hi> quod unus <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> 8 generis unum <hi rend="italic">Eng:</hi> generis, unum <hi rend="italic">uulgo</hi> 12 obsequitur. unum <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> 13 adeo = <hi rend="italic">adhuc, ut uidetur, nisi rescribendum est:</hi> ad ea se <lb/>
            <hi rend="italic">om. P (add. J2 ex Hirsaugierun)</hi> 17 qua-oetendens <hi rend="italic">subiunge uerbo</hi> <lb/>
            inquit 18 ipsum deum &lt;patrem) <hi rend="italic">fort</hi>. 19 <hi rend="italic">lacunam signaui: desiderantur<lb/>
             uerba euangelii:</hi> et illos deos nominauit lex, ad quos sermo dei <lb/>
            factus est, <hi rend="italic">quae hoc loco propter antithesin insequmttm:</hi> quem pater <lb/>
            sanctificauit <hi rend="italic">deesse uix possunt</hi> 21 dixerit <hi rend="italic">Iun:</hi> dixerat <hi rend="italic">PMF,</hi> dixi <hi rend="italic">Pam</hi> <lb/>
            25 erat <hi rend="italic">XJrs</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="271"/>
            unum esse patrem (et filium.) adeo totum hoc perseuerabat <lb/>
            inducere, ut duo tamen crederentur in una uirtute. quia <lb/>
            aliter filius credi non posset, nisi duo crederentur. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>