<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2:18</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2:18</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2"><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>Sed hanc societatem nominum paternorum in filio ne <lb n="20"/>
            facile perspiciant, perturbat illos scriptura, si quando unicum <lb/>
            deum statuit, quasi non eadem et deos et dominos duos <lb/>
            proposuerit, ut supra ostendimus. ergo quia duos et unum),. <lb/>
            inquiunt, (inuenimus, ideo ambo unus atque idem, et filius <lb/>
            et pater\'. porro non periclitatur scriptura, ut illi de tua <lb n="25"/>
            argumentatione succurras, ne sibi contraria uideatur. habet

<note type="footnote"> 3] Ioh. 16, 15. 8] cf. Act. 2, 33. 14] Apoc. 1, 8. </note>

<note type="footnote"> 7 omnipotens <hi rend="italic">add. R3, om. PMFR1</hi> 11 filii <hi rend="italic">seclusi:</hi> dii <hi rend="italic">Oiacconiuв,</hi>. <lb/>
            filii (dei) <hi rend="italic">Eng (alludi htc putam ad I Ioh. 3, 10)</hi>. 12 patris nomen <lb/>
            Christi <hi rend="italic">scripsi:</hi> Christi nomen patris <hi rend="italic">PMF, defendit Eng sic distinguens:</hi> <lb/>
            si autem nolunt, et Christi nomen patris esse audient suo loco 13 sludient <lb/>
            <hi rend="italic">i23,</hi> andiunt <hi rend="italic">PM,</hi> andinit <hi rend="italic">F</hi> promptum <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> promotum <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            14 et de <hi rend="italic">PM,</hi> de <hi rend="italic">F</hi> 15 qui est et qui fuit et &lt;qui) uenit <hi rend="italic">scripsi:</hi> qui <lb/>
            eat et qui fuit et uenit <hi rend="italic">MRs,</hi> qui est et qui uenit <hi rend="italic">F,</hi> qui est et qui <lb/>
            erat et qui fuit et uenit <hi rend="italic">PR1</hi> 17 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> sit, omni&lt;potentis <lb/>
            filius, non sit omni&gt;potens <hi rend="italic">fort.,</hi> sit, &lt;Don sit) <hi rend="italic">Eng</hi> 18 sit dei filius quam <lb/>
            <hi rend="italic">PMF; del</hi>. dei filius <hi rend="italic">Urs</hi> 24 unus <hi rend="italic">PM,</hi> unum <hi rend="italic">F</hi> </note>

<note type="footnote"> 17* </note> <lb/>
             
<pb n="260"/>
            rationem et cum unicum deum statuit et cum duos patrem <lb/>
            et filium ostendit, et sufficit sibi. filium nominari ab ea <lb/>
            constat. saluo enim filio recte unicum deum potest determinasse, <lb/>
            cuius est filius. non enim desinit esse qui habet filium <lb/>
            ipse unicus, suo scilicet nomine, quotiens sine filio nominatur. <lb n="5"/>
            sine filio autem nominatur, cum principaliter determinatur <lb/>
            ut prima persona, quae ante filii nomen erat proponenda, <lb/>
            quia pater ante cognoscitur et post patrem filius nominatur. <lb/>
            igitur unus deus pater, et alius absque eo non est. quod <lb/>
            ipse inferens non filium negat, sed alium deum. ceterum alius<lb n="10"/>
            a patre filius non est. denique inspice sequentia huiusmodi <lb/>
            pronuntiationum, et inuenies fere ad idolorum factitatoros <lb/>
            atque cultores definitionem earum pertinere, ut multitudinem <lb/>
            falsorum deorum unio diuinitatis expellat, habens tamen filium. <lb/>
            quanto indiuiduum et inseparatum a patre, tanto in patre reputandum,<lb n="15"/>
            etsi non nominatum. atquin si nominasset illum, <lb/>
            separasset, ita dicens: alius praeter me non est, nisi filius <lb/>
            meus. alium enim etiam filium fecisset, quem de aliis excepisset. <lb/>
            puta solem dicere: ego sol, et alius praeter me non <lb/>
            est, nisi radius meus: nonne denotasses uanitatem, quasi non<lb n="20"/>
            et radius in sole deputetur? itaque praeter semetipsum non <lb/>
            esse alium deum, hoc propter idolatriam ** tam nationum <lb/>
            quam Israhelis; etiam propter haereticos, qui, sicut nationes <lb/>
            manibus ita et ipsi uerbis idola fabricantur, id est alium <lb/>
            deum et alium Christum. igitur et cum se unum pronuntiabat,<lb n="25"/>
            filio pater procurabat, ne ab alio deo Christus uenisse credatur. <lb/>
            sed ab illo, qui praedixerat: ego deus et alius absque <lb/>
            me non est, qui se unicum, sed cum filio, ostendit, cum <lb/>
            quo caelum solus extendit.

<note type="footnote"> 9] cf. EB. 45, 5. 27] Es. 45, 5. 29] of. Es. 44, 24. </note>

<note type="footnote"> 9 alius absque eo <hi rend="italic">MP,</hi> absque eo alius <hi rend="italic">FRuulgo</hi> 13 definitionem <lb/>
            <hi rend="italic">RF,</hi> definitionum <hi rend="italic">P</hi> (ft <hi rend="italic">ex</hi> e) <hi rend="italic">M</hi> 20 detiotasses (s <hi rend="italic">ex t a m. 1) M:</hi> <lb/>
            denotasset <hi rend="italic">PF</hi> 21 praeter <hi rend="italic">JR3,</hi> per <hi rend="italic">PMFR1</hi> 22 <hi rend="italic">lacunam</hi> signaui: <lb/>
            pronuntiasse eum intellege <hi rend="italic">uel similia tnterciderunt</hi> </note> 
<pb n="261"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>