<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2:1-3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2:1-3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat2"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Varie diabolus aemulatus est ueritatem. adfectauit illam <lb/>
            aliquando defendendo concutere. unicum deum uindicat, omnipotentem <lb/>
            mundi conditorem, ut et de unico haeresim faciat. <lb n="5"/>
            ipsum dicit patrem descendisse in uirginem, ipsum ex ea <lb/>
            natum, ipsum passum; denique ipsum esse legum Christum. <lb/>
            excidit sibi coluber, quia legum Christum post baptisma <lb/>
            Iohannis temptans ut filium dei adgressus est, certus filium <lb/>
            deum habere uel ex ipsis scripturis, de quibus tunc temptationem <lb n="10"/>
            struebat: si tu es filius dei, dic, ut lapides <lb/>
            isti panes fiant; item: si tu es filius dei, deice te <lb/>
            hinc; scriptum est enim, quod mandauit angelis <lb/>
            suis super te,- utique pater-ut te manibus suis tollant <lb/>
            necubi ad lapidem pedem tuum offendas. aut numquid <lb n="15"/>
            mendacium euangeliis exprobrabit dicens: (uiderit Matheus et <lb/>
            Lucas, ceterum ego ad ipsum deum accessi, ipsum omnipotentem <lb/>
            cominus temptaui; ideo et accessi, ideo et temptaui. <lb/>
            ceterum si filius dei esset, numquam illum temptasse dignarer\'. <lb/>
            sedenim ipse potius a primordio mendax est, et si quem hominem <lb n="20"/>
            de suo subornauerit, ut Praxean. nam iste primus ex

<note type="footnote"> 11] Matth. 4, 3. 12-15] Matth. 4, 6. Luc. 4, 10. 13] cf. Ps. <lb/>
            90, 11. 12. 20] cf. I Ioh. 3, 8. </note>

<note type="footnote"> 2 IXCIP EIUSDE ADVERSVS PRAXEAN P, INCIPIT ADVERSUS <lb/>
            PRAXEAM <hi rend="italic">N,</hi> Incipit liber aduersus Praxean <hi rend="italic">F</hi> 4 deum <hi rend="italic">scripsi:</hi> dominum <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> 6 uirginem <hi rend="italic">MFB9,</hi> uirgine <hi rend="italic">PBl</hi> 8 &lt;sed) excidit <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            11 struebas (s <hi rend="italic">ex</hi> t) <hi rend="italic">M</hi> 14 suis <hi rend="italic">(alt,) om. F</hi> 16 exprobrabit i23t <lb/>
            exprobrauit <hi rend="italic">PMF</hi> 18 comminue <hi rend="italic">M</hi> 19 temptasse <hi rend="italic">Urs;</hi> fortaaee <hi rend="italic">PMF</hi> <lb/>
            21 subornauerit P <hi rend="italic">(del</hi>. er <hi rend="italic">R) M,</hi> subornauit <hi rend="italic">BF</hi> </note>

<note type="footnote"> IS. </note> <lb/>
             
<pb n="228"/>
            Asia hoc genus peruersitatis intulit Romanae humo, (homo) et <lb/>
            alias inquietus, insuper de iactatione martyrii inflatus ob solum <lb/>
            et simplex et breue carceris taedium; quando, et si corpus <lb/>
            suum tradidisset exurendum, nihil profecisset, dilectionem dei <lb/>
            non habens, cuius charismata quoque expugnauit. nam idem <lb n="5"/>
            tunc episcopum Romanum, agnoscentem iam prophetias Montani <lb/>
            Priscae Maximillae et ex ea agnitione pacem ecclesiis <lb/>
            Asiae et Phrygiae inferentem, falsa de ipsis prophetis et <lb/>
            ecclesiis eorum adseuerando et praecessorum eius auctoritates <lb/>
            defendendo coegit et litteras pacis reuocare iam emissas et <lb n="10"/>
            a proposito recipiendorum charismatum concessare. ita duo <lb/>
            negotia diaboli Praxeas Romae procurauit: prophetiam expulit <lb/>
            et haeresim intulit, paracletum fugauit et patrem crucifixit. <lb/>
            fruticauerant auenae Praxeanae hic quoque, superseminatae <lb/>
            dormientibus multis in simplicitate doctrinae; traductae dehinc <lb n="15"/>
            per quem deus uoluit etiam euulsae uidebantur. denique cauerat <lb/>
            pristinum doctor de emendatione sua, et manet chirographum <lb/>
            apud psychicos, apud quos tunc gesta res est. exinde <lb/>
            silentium. et nos quidem postea agnitio paracleti atque defensio <lb/>
            disiunxit a psychicis. auenae uero illae ubique tunc semen <lb n="20"/>
            excusserant. id aliquamdiu per hypocrisin subdola uiuacitate <lb/>
            latitauit et nunc denuo erupit. sed et denuo eradicabitur, si <lb/>
            uoluerit dominus, in isto commeatu; si quo minus, die suo <lb/>
            colligentur omnes adulterae fruges et cum ceteris scandalis <lb/>
            igni inextinguibili cremabuntur. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Itaque post tempus pater natus et pater passus, ipse <lb/>
            deus dominus omnipotens, Iesus Christus praedicatur. nos

<note type="footnote"> 4] cf. I Cor. 13, 3. 14] cf. Matth. 13,25. 24] cf. Matth. 13, 30. </note>

<note type="footnote"> 1 Romanae humo, &lt;homo&gt; <hi rend="italic">Eng:</hi> romanae humo <hi rend="italic">PM,</hi> romano homo F. <lb/>
            Romae, homo <hi rend="italic">Urs,</hi> Romam homo <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 3 quando = <hi rend="italic">quamquam</hi> <lb/>
            8 frigye <hi rend="italic">PMF</hi> 11 cessare <hi rend="italic">F</hi> 14 fruticauerant <hi rend="italic">MPam:</hi> fructificauerant <hi rend="italic">p,</hi> <lb/>
            fructiferant <hi rend="italic">F</hi> 16 denique cauerat <hi rend="italic">etc. intellege: denti der Vertreter der <lb/>
            Lehre hatte infolge seiven Widerrufs den status</hi> quo <hi rend="italic">ante getoahTleistet</hi> <lb/>
            20 psychicis <hi rend="italic">Pam:</hi> phisicia <hi rend="italic">PMF</hi> auenae <hi rend="italic">]f</hi>. hauenae <hi rend="italic">F</hi> 21 id <hi rend="italic">scripst:</hi> <lb/>
            ita <hi rend="italic">PMF</hi> 24 adultae <hi rend="italic">F</hi> 25 igne <hi rend="italic">F</hi> 26 post tempus = <hi rend="italic">nach einer <lb/>
            gewissen Zeit, ut uidetur</hi>\' </note> <lb/>
             
<pb n="229"/>
            uero et semper et nunc magis, ut instructiores per paracletum, <lb/>
            deductorem scilicet omnis ueritatis, unicum quidem <lb/>
            deum credimus, sub hac tamen dispensatione, quam oikonomiam <lb/>
            dicimus, ut unici dei sit et filius, sermo ipsius, qui <lb/>
            ex ipso processerit, per quem omnia facta sunt et sine quo <lb n="5"/>
            factum est nihil. hunc missum a patre in uirginem et ex ea <lb/>
            natum, hominem et deum, filium hominis et filium dei, et <lb/>
            cognominatum legum Christum; hunc passum, hunc mortuum <lb/>
            et sepultum secundum scripturas et resuscitatum a patre et <lb/>
            in caelo resumptum sedere ad dexteram patris, uenturum <lb n="10"/>
            iudicare uiuos et mortuos; qui exinde miserit secundum <lb/>
            promissionem suam a patre spiritum sanctum, paracletum, <lb/>
            sanctificatorem fidei eorum, qui credunt in patrem et filium <lb/>
            et spiritum sanctum. hanc regulam ab initio euangelii <lb/>
            decucurrisse, etiam ante priores quosque haereticos, nedum <lb n="15"/>
            ante Praxean hesternum, probabit tam ipsa posteritas omnium <lb/>
            haereticorum quam ipsa nouellitas Praxeae hesterni. quo peraeque <lb/>
            aduersus uniuersas haereses iam hinc praeiudicatum sit <lb/>
            id esse uerum, quodcumque primum, id esse adulterum, quodcumque <lb/>
            posterius. sed salua ista praescriptione ubique tamen <lb n="20"/>
            propter instructionem et munitionem quorundam dandus est <lb/>
            etiam retractatibus locus, uel ne uideatur unaquaeque peruersitas <lb/>
            non examinata, sed praeiudicata damnari, maxime haec, <lb/>
            quae se existimat meram ueritatem possidere, dum unicum <lb/>
            deum non alias putat credendum, quam si ipsum eundemque <lb n="25"/>
            et patrem et filium et spiritum dicat; quasi non sic <lb/>
            quoque unus sit omnia, dum ex uno omnia, per substantiae <lb/>
            scilicet unitatem, et nihilominus custodiatur oikonomiae sacramentum, <lb/>
            quae unitatem in trinitatem disponit, tres dirigens

<note type="footnote"> 4] cf. Ioh. 1, 3. </note>

<note type="footnote"> 3 oikonomiam <hi rend="italic">PMF,</hi> oeconomiam <hi rend="italic">Rig,</hi> oixovofuav <hi rend="italic">R</hi> 6 est <hi rend="italic">om. P</hi> <lb/>
            10 in coelos <hi rend="italic">Panl</hi> 16 Praxean <hi rend="italic">R,</hi> praxeam <hi rend="italic">PMF</hi> 24 meram <hi rend="italic">in ras. M</hi> <lb/>
            2»? spiritum <hi rend="italic">MP (add. R s. u</hi>. sanctum <hi rend="italic">ex Hirsatigietisi),</hi> spiritum sanctum <lb/>
            <hi rend="italic">FR uuigo</hi> 27 unus sit omnia <hi rend="italic">scil. pater et filius et spiritus sanctus</hi> <lb/>
            23 oikonomiae <hi rend="italic">PMF,</hi> oixovojuois <hi rend="italic">R uulgo</hi> 29 dirigens = <hi rend="italic">contendens esse</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="230"/>
            patrem et filium et spiritum, — tres autem non statu, sed gradu, <lb/>
            nec substantia, sed forma, nec potestate, sed specie, — unius <lb/>
            autem substantiae et unius status et unius potestatis, quia <lb/>
            unus deus, ex quo et gradus isti et formae et species in <lb/>
            nomine patris et filii et spiritus sancti deputantur. (qui) quomodo<lb n="5"/>
            numerum sine diuisione patiuntur, procedentes tractatus <lb/>
            demonstrabunt. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Simplices enim quique, ne dixerim imprudentes et idiotae. <lb/>
            quae maior semper credentium pars est, quoniam et ipsa <lb/>
            regula fidei a pluribus diis saeculi ad unicum et uerum <lb n="10"/>
            deum transfert, non intellegentes unicum quidem sed cum <lb/>
            sua oikonomia esse credendum, expauescunt, quod oikonomiam <lb/>
            numerum et dispositionem trinitatis diuisionem praesumunt <lb/>
            unitatis, quando unitas, ex semetipsa deriuans trinitatem, non <lb/>
            destruatur ab illa, sed administretur. itaque duos et tres iam<lb n="15"/>
            iactitant a nobis praedicari, se uero unius dei cultores praesumunt, <lb/>
            quasi non et unitas inrationaliter collecta haeresim <lb/>
            faciat et trinitas rationaliter expensa ueritatem constituat. <lb/>
            \'monarchiam\', inquiunt, \'tenemus,\' et ita sonum ipsum uocaliter <lb/>
            exprimunt etiam Latini et tam opifice, ut putes illos <lb n="20"/>
            tam bene intellegere monarchiam quam enuntiant. [sed monarchiam <lb/>
            sonare student Latini, oikonomiam intellegere nolunt <lb/>
            etiam Graeci.] at ego, si quid utriusque linguae praecerpsi. <lb/>
            monarchiam nihil aliud significare scio quam singulare et <lb/>
            unicum imperium; non tamen praescribere monarchiam ideo.

<note type="footnote"> 1 spiritum <hi rend="italic">PM,</hi> spiritum sanctum <hi rend="italic">FRuulgo parenthesin indicaui. <lb/>
            sed nudo, an duplex uerborttm recensio hic sit agnoscenda</hi> 5 qui <lb/>
            <hi rend="italic">addidi:</hi> quomodo &lt;aut(\'rn) <hi rend="italic">Urs</hi> 6 retractatua <hi rend="italic">Pam</hi> 12 oikonomiit <lb/>
            <hi rend="italic">PMF, otxovofA-a R uulgo</hi> eIpauescunt, quod <hi rend="italic">Eng:</hi> expaueBCunt ad <lb/>
            <hi rend="italic">PMF</hi> ikonomiam <hi rend="italic">PMF,</hi> oixovojxiav <hi rend="italic">R uulgo o:*ovojiiav</hi>. numerum <hi rend="italic">uulgo,</hi> <lb/>
            uikonomiam, numerum <hi rend="italic">Eng</hi> 13 numerus = <hi rend="italic">plures (cf, supra l. 6 et adu. <lb/>
            Mure. cap. 5:</hi> post unum enim numerus) 14 quando = <hi rend="italic">icdhrend doch</hi> <lb/>
            19 inquiunt <hi rend="italic">FR,</hi> inquit <hi rend="italic">PM</hi> sonum <hi rend="italic">R3,</hi> solium <hi rend="italic">PMR1, solmn F</hi> isturn <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. 20 et tam opifice (= <hi rend="italic">so meisterlich) PMFRI,</hi> etiam Opici <lb/>
            <hi rend="italic">R3,</hi> etiam modifice <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 21 sed monarchiam-etiam Graeci <hi rend="italic">seclusi</hi> <lb/>
            22 oikonomiam <hi rend="italic">PMF,</hi> oixovojjL{av <hi rend="italic">R uulgo</hi> 23 at ego <hi rend="italic">PM,</hi> at nero F </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="231"/>
            quia unius sit, eum, cuius sit, aut filium non habere aut <lb/>
            ipsum se sibi filium fecisse aut monarchiam suam non per <lb/>
            quos uelit administrare. atquin nullam dico dominationem ita <lb/>
            unius sui esse, ita singularem, ita monarchiam, ut non etiam <lb/>
            per alias proximas personas administretur, quas ipsa prospexerit <lb n="5"/>
            officiales sibi. si uero et filius fuerit ei, cuius monarchia <lb/>
            sit, non statim diuidi eam et monarchiam esse desinere, si <lb/>
            particeps eius adsumatur et filius, sed proinde illius esse <lb/>
            principaliter, a quo communicatur in filium, et dum illius <lb/>
            est, proinde monarchiam esse, quae a duobus tam unitis <lb n="10"/>
            continetur. igitur si et monarchia diuina per tot legiones et <lb/>
            exercitus angelorum administratur, sicut scriptum est: milies <lb/>
            centies centena milia adsistebant ei, et milies centena <lb/>
            milia apparebant ei, nec ideo unius esse desiit, ut desinat <lb/>
            monarchia esse, quia per tanta milia uirtutum procuratur: <lb n="15"/>
            quale est, ut deus diuisionem et dispersionem pati uideatur <lb/>
            in filio et in spiritu sancto, secundum et tertium sortitis <lb/>
            locum, tam consortibus substantiae patris, quas non patitur in <lb/>
            tot angelorum numero, et quidem tam (alienorum) a substantia. <lb/>
            tia patris? membra et pignora et instrumenta et ipsam uim <lb n="20"/>
            ac totum censum monarchiae euersionem deputas eius? non <lb/>
            recte. malo te ad sensum rei quam ad sonum uocabuli exerceas. <lb/>
            euersio enim monarchiae illa est tibi intellegenda, cum <lb/>
            alia dominatio suae condicionis et proprii status ac per hoc <lb/>
            aemula superducitur, cum alius deus infertur aduersus creatorem, <lb n="25"/>
            t tunc male, cum plures, secundum Valentinos et Prodicos: <lb/>
            tunc in monarchiae euersionem, cum in creatoris destructionem.

<note type="footnote"> 12] Dan. 7, 10. </note>

<note type="footnote"> 1 eum <hi rend="italic">Rig:</hi> eius <hi rend="italic">PMF</hi> non <hi rend="italic">om. P ladd. in mg. m. 1)</hi> 3 uelit <hi rend="italic">RF</hi>. <lb/>
            uenit <hi rend="italic">PM</hi> 10 unitis <hi rend="italic">Eng:</hi> unicis <hi rend="italic">PMF</hi> 15 quia <hi rend="italic">om. F</hi> 19 et quidem <lb/>
            tam (alienorum) <hi rend="italic">Gel:</hi> et quidem tam <hi rend="italic">PMF,</hi> et quid? demta <hi rend="italic">Eng,</hi> <lb/>
            eeqaid <hi rend="italic">nata Oehlerus</hi> 20 patris membra <hi rend="italic">Oehlerus Eng</hi> 24 alio <hi rend="italic">P</hi> 26 tunc <lb/>
            male <hi rend="italic">PMF,</hi> cum Marcione <hi rend="italic">Oehlerus,</hi> tunc mage <hi rend="italic">t= magis) Eng: mihi<lb/>
             totwt hic locus inde a uerbis</hi> cum alius deus <hi rend="italic">tuqtte in finem capitis <lb/>
            interpolatoris esse uidetur; quo remoto quae in initio insequentis capitis <lb/>
            leguntur arctisaime se applicant ad uerba</hi> euer-sio-superducitur 26 Prodieo. <lb/>
            <hi rend="italic">IPmg. (rf. I pag. 178,</hi> 29): prodigoa <hi rend="italic">PMFR1,</hi> Proclos <hi rend="italic">R]</hi> </note> 
<pb n="232"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>