<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1:22-24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1:22-24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="22"><p> Cuius autem doctrinam dicit, ad quam mirabantur? suam an
patris? Aeque ambigentibus inter se, ne ipse esset Christus, utique
<bibl n="Io. VII, 28 sq."/> non pater, sed filius, Neque nescitis, inquit, unde sim, et non
veni a me ipso, sed est verus qui me misit, quem vos non nostis;
ego novi illum, quia apud illum sum. Non dixit, Quia ipse
sum, et, Ipse me misi, sed, Ille me misit. Item cum misissent
<bibl n="Io. VII, 33."/> ad invadendum eum pharisaei, Modicum adhuc temporis, ait, vobiscum
sum, et vado ad eum qui me misit. At ubi se negat esse
<bibl n="Io. VIII, 16."/> solum, Sed ego, inquit, et qui me misit pater: nonne duos demonstrat,
tam duos quam inseparatos? Immo totum erat hoc quod
docebat, inseparatos duos esse; siquidem et legem proponens, duorum
<bibl n="Io. VIII, 18."/> hominum testimonium confirmantem, subiungit: Ego testimonium
dico de me, et testimonium dicit de me, qui me misit, pater.
Quodsi unus esset, dum idem est et filius et pater, non uteretur
legis patrocinio fidem imponentis non unius testimonio, sed duorum.
<bibl n="Io. VIII, 19."/> Item interrogatus, ubi esset pater, neque se neque patrem
notum esse illis respondens, duos dixit ignotos. Quodsi ipsum
<bibl n="Ibid."/> nossent, patrem nossent, non quidem quasi ipse esset pater et
filius, sed quia per individuitatem neque agnosci neque ignorari
<pb xml:id="v.2.p.683"/>

alter sine altero potest: Qui me, ait, misit, verax est, et ego quae <bibl n="Io. VIII, 26."/>
ab eo audivi, ea et loquor in mundum; interpretante extrinsecus <bibl n="Ibid.v. 27."/>
scriptura non cognovisse illos quod de patre dixisset, cum scilicet
cognoscere debuissent sermones patris in filio esse, legendo apud
Hieremiam, Et dixit mihi dominus, Ecce dedi sermones meos in <bibl n="Ier. I, 9."/>
os tuum; et apud Esaiam, Dominus dat mihi linguam disciplinae <bibl n="Ies. L, 4."/>
ad cognoscendum, quando oporteat dicere sermonem; sicut ipse
rursus, Tunc(??)inquit, cognoscetis quod ego sim, et a memetipso <bibl n="Io. VIII, 28 sqq."/>
nihil loquar, sed sicut me docuit, ita et loquor, quia et qui me
misit mecum est. Et hoc ad testimonium individuorum duorum.
Item in altercatione Iudaeorum exprobrans quod occidere eum vellent,
Ego, inquit, quae vidi penes patrem meum, loquor, et vos, <bibl n="Io. VIII, 33. 40. 42. 49 sq. 54 sq."/>
quod vidistis penes patrem vestrum, id facitis; et nunc vultis occidere
hominem veritatem vobis locutum, quam audivit a deo; et,
Si deus esset pater vester, dilexissetis me; ego enim ex deo exivi
et veni (et tamen non separantur, licet exisse dixerit, ut quidam
arripiunt huius dicti occasionem; exivit autem a patre ut radius ex
sole, ut rivus ex fonte, ut frutex ex semine); ego daemonium non
habeo, sed honoro patrem meum; et, Si ego me ipse glorificem,
nihil est gloria mea; est qui me glorificet, pater, quem vos
dicitis deum esse vestrum, nec nostis illum, at ego novi eum; et
si dicam, non novi, ero similis vestri, mendax; sed novi illum, et
sermonem eius servo. At cum subiungit, Abraham diem meum <bibl n="Io. VIII, 56."/>
vidit, et laetatus est, nempe demonstrat filium Abrahae retro visum,
non patrem. Item super caecum illum patris opera. dicit se facere
oportere, cui post restitutionem luminum, Tu, inquit, credis in <bibl n="Io. IX, 35."/>
filium dei? et interroganti, quis esset iste, ipse se demonstrans <bibl n="Io. IX, 36 sq."/>
utique filium demonstravit, quem credendum esse dixerat. Dehinc
cognosci se profitetur a patre, et patrem a se, et ideo se diligi a <bibl n="Io. X, 15. 17 sq."/>
patre quod animam suam ponat, quia hoc praeceptum accepisset a
patre. Et interrogatus a Iudaeis, si ipse esset Christus (utique
dei, nam usque in hodiernum Iudaei Christum dei, non ipsum
patrem sperant, quia nunquam Christus pater scriptus est venturus),
Loquor, inquit, vobis, et non creditis; opera, quae ego facio <bibl n="Io. X, 24 sq."/>
in nomine patris, ipsa de me testimonium dicunt. Quod testimonium?
ipsum scilicet esse de quo interrogabant, id est Christum
dei. De ovibus etiam suis, quod nemo illas de manu eius eriperet,
<pb xml:id="v.2.p.684"/>

<bibl n="Io. X, 28 sqq."/> Pater, qui maior est omnibus, mihi dedit; et, Ego et pater unum
sumus. Hic ergo iam gradum volunt figere stulti, immo caeci, qui
non videant, primo, Ego et pater, duorum esse significationem;
dehinc in novissimo, Sumus, non ex unius esse persona, quod
pluraliter dictum est; tum, quod Unum sumus, non Unus sumus.
Si enim dixisset, Unus sumus, potuisset adiuvare sententiam illorum.
Unus enim singularis numeri significatio videtur; adhuc cum
duo masculini generis. Unum dicit neutrali verbo, quod non pertinet
ad singularitatem, sed ad unitatem, ad similitudinem, ad coniunctionem,
ad dilectionem patris, qui filium diligit, et ad obsequium
filii, qui voluntati patris obsequitur. Unum sumus, dicens,
ego et pater, ostendit duos esse, quos aequat et iungit. Adeo addit
<bibl n="Io. X, 32."/> etiam multa se opera a patre ostendisse, quorum nihil lapidari
<bibl n="Io. X, 33."/> mereretur. Et ne putarent ideo se illum lapidare debere, quasi se
deum ipsum, id est patrem, voluisset intellegi, quia dixerat, Ego
et pater unum sumus, qua filium dei deum ostendens, non qua
<bibl n="Io. X, 34 sqq."/> ipsum deum, Si in lege, inquit, scriptum est, Ego dixi, vos dii
estis, et non potest solvi scriptura, quem pater sanctificavit et
misit in mundum, vos eum blasphemare dicitis, quia dixerat,
Filius dei sum? Si non facio opera patris mei, nolite credere; si
vero facio et mihi credere non vultis, vel propter opera credite; et
scitote, quod ego in patre sim, et pater in me. Per opera ergo
erit pater in filio, et filius in patre; et ita per opera intellegimus
unum esse patrem. Adeo totum hoc perseverabat inducere, ut
duo tamen crederentur in una virtute, quia aliter filius credi non
posset nisi duo crederentur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="23"><p><bibl n="Io. XI, 27. Matth. XVI, 16"/> Post haec autem Martha filium dei eum confessa non magis
erravit quam Petrus et NathanaÃ«l; quamquam et si errasset, statim
didicisset. Ecce enim ad suscitandum fratrem eius a mortuis ad
<bibl n="Io. XI, 41 sq."/> caelum et ad patrem dominus suspiciens, Pater, inquit, utique
filius, gratias ago tibi, quod me semper exaudias: propter istas
turbas circumstantes dixi, ut credant quod tu me miseris. Sed et
<bibl n="Io. XII, 27 sq."/> in conturbatione animae: Et quid dicam? pater, salvum me fac de
ista hora: atquin propter hoc veni in istam horam; verum, pater,
<bibl n="Io. V, 43."/> glorifica nomen tuum; in quo erat filius. Ego, inquit, veni in
<pb xml:id="v.2.p.685"/>

patris mei nomine. Inde scilicet suffecerat filii ad patrem vox.
Ecce ex abundantia respondet de caelo pater, filio contestaturus,
Hic est filius meus dilectus, in quo bene sensi, audite illum. Ita <bibl n="Matth. XVII, 5."/>
et in isto, Glorificavi, et glorificabo rursus, quot personae tibi <bibl n="Io. XII, 2(??)."/>
videntur, perversissime Praxea, nisi quot et voces? Habes filium
in terris, habes patrem in caelis. Non est separatio ista, sed dispositio
divina. Ceterum scimus deum etiam intra abyssos esse, et
ubique consistere, sed vi et potestate. Filium quoque, ut individuum,
cum ipso ubique. Tamen in ipsa Î¿á¼°ÎºÎ¿Î½Î¿Î¼á½·á¾³ pater voluit
filium in terris haberi, se vero in caelis. Quo et ipse filius suspiciens
et orabat et postulabat a patre, quo et nos erectos docebat
orare: Pater noster, qui es in caelis; cum sit et ubique. <bibl n="Matth. VI, 9."/>
Hanc sedem suam voluit pater: minoravit filium modico citra angelos <bibl n="Ps. VIII, 5."/>
ad terram dimittendo, gloria tamen et honore coronaturus
illum in caelos resumendo. Haec iam praestabat illi, dicens, Et
glorificavi, et glorificabo. Postulat filius de terris, pater promittit
a caelis. Quid mendacem facis et patrem et filium? Si aut pater
de caelis loquebatur ad filium, cum ipse esset filius apud terras,
aut filius ad patrem precabatur, cum ipse esset filius apud caelos:
quale est ut filius item postularet a semetipso, postulando a
patre, si filius erat pater? aut iterum pater sibi ipse promitteret,
promittendo filio, si pater erat? Ut sic duos divisos diceremus,
quomodo iactitatis, tolerabilius erat duos divisos quam unum deum
versipellem praedicare. Itaque ad istos nunc dominus pronuntiavit,
Non propter me ista vox venit, sed propter vos, ut credant et <bibl n="Io. XII, 3(??)."/>
hi, et patrem et filium in suis quemque nominibus et personis et
locis. Sed adhuc exclamat Iesus et dicit, Qui credit in me, non <bibl n="Io. XII, 44."/>
in me credit, sed in eum credit qui me misit, quia per filium in
patrem creditur, et auctoritas credendi filio pater est. Et qui conspicit <bibl n="Io. XII,45."/>
me, conspicit eum qui me misit. Quomodo? quoniam scilicet
a memetipso non sum locutus, sed, qui me misit pater, ipse <bibl n="Io. XII, 49."/>
mihi mandatum dedit, quid dicam, et quid loquar. Dominus enim
dat mihi linguam disciplinae ad cognoscendum, quando oporteat <bibl n="Ies. L, 4."/>
<pb xml:id="v.2.p.686"/>

<bibl n="Io. XII, 50."/> dicere sermonem quem ego loquor. Sicut mihi pater dixit, ita et
loquor. Haec quomodo dicta sint, evangelizator et utique tam carus
discipulus Ioannes magis quam Praxeas noverat, ideoque ipse de
<bibl n="Io. XIII, 1. 3."/> suo sensu, Ante autem sollemnitatem paschae, inquit, sciens Iesus
omnia sibi tradita a patre esse, et se ex deo esse, et ad deum
vadere. Sed Praxeas ipsum vult patrem de semetipso exisse, et
ad semetipsum abisse, ut diabolus in cor Iudae non filii traditionem,
sed patris ipsius inmiserit. Nec diabolo bene, nec haeretico,
quia nec in filio bono suo diabolus operatus est traditionem. Filius
enim traditus est dei, qui erat in filio hominis, sicut scriptura
<bibl n="Io. XIII, 31."/> subiungit: Nunc glorificatus est filius hominis, et deus glorificatus
est in illo. Quis deus? Utique non pater, sed sermo patris, qui
erat in filio hominis, id est in carne, in qua et glorificatus iam,
virtute vero et sermone, et ante Iesus. Et deus, inquit, glorificabit illum in semetipso, id est pater filium, quem in semetipso
habens, etsi porrectum ad terram, mox per resurrectionem
morte devicta.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="24"><p> Erant plane qui et tunc non intellegerent. Quoniam et Thomas
<bibl n="Io. XIV, 5."/> aliquamdiu incredulus. Domine, inquit, non scimus quo eas,
<bibl n="Io. XIV, 6 sq."/> et quomodo viam novimus? Et Iesus: Ego sum via, veritas et
vita: nemo venit ad patrem nisi per me; si cognovissetis me, cognovissetis
et patrem; sed abhinc nostis illum, et vidistis illum.
Et pervenimus iam ad Philippum, qui spe excitatus videndi patris,
nec intellegens quomodo visum patrem audisset, Ostende, inquit,
<bibl n="Io. XIV, 8 sq."/> nobis patrem, et sufficit nobis. Et dominus: Philippe, tanto tempore
vobiscum sum, et non cognovistis me? Quem dicit cognosci
ab illis debuisse (hoc enim solum discuti oportet), quasi patrem,
an quasi filium? Si quasi patrem, doceat Praxeas tanto tempore
<pb xml:id="v.2.p.687"/>

Christum cum eis conversatum patrem aliquando non dico intellegi,
verum vel aestimari potuisse. Nobis omnes scripturae, et veteres
Christum dei, et novae filium dei, praefiniunt. Hoc et retro praedicabatur,
hoc et ab ipso Christo pronuntiabatur, immo iam et ab
ipso patre coram de caelis filium profitente et filium glorificante:
Hic est filius meus; et, Glorificavi, et glorificabo. Hoc et a discipulis <bibl n="Matth. XVII, 5. Io. XII, 28."/>
credebatur,
 hoc et a Iudaeis non credebatur; hoc se volens
credi ab illis omni hora patrem nominabat, et patrem praeferebat,
et patrem honorabat. Si ita est, ergo non patrem tanto tempore
secum conversatum ignoraverant, sed filium, et dominus, eum se
ignorari exprobrans quem ignoraverant, eum utique agnosci volebat
quem tanto non agnosci tempore exprobraverat, id est filium. Et
apparere iam potest quo modo dictum sit: Qui me videt, videt et <bibl n="Io. XIV, 9."/>
patrem, scilicet quo et supra: Ego et pater unum sumus. Quare? <bibl n="Io. X, 30. Io. XVI, 27 sq."/>
quia, Ego ex deo exivi et veni; et, Ego sum via; Nemo ad patrem
venit nisi per me; et, Nemo ad me venit nisi pater eum adduxerit; <bibl n="Io. VI, 44. Matth. XI, 27. Io. V, 21. Io. XIV, 7."/>
et, Omnia mihi pater tradidit; et, Sicut pater vivificat, ita et filius;
et, Si me cognovistis, et patrem cognovistis. Secundum haec enim
vicarium se patris ostenderat, per quem pater et videretur in factis,
et audiretur in verbis, et cognosceretur in filio, facta et verba
patris administrante; quia invisibilis pater, quod et Philippus didicerat
in lege, et meminisse debuerat: Deum nemo videbit, et vivet. <bibl n="Exod. XXXIII, 20."/>
Et ideo suggillatur patrem videre desiderans, quasi visibilem, et
instruitur visibilem eum in filio fieri ex virtutibus, non ex personae
repraesentatione. Denique si patrem eundem filium vellet intellegi
dicendo, Qui me videt, patrem videt, quomodo subicit, Non credis <bibl n="Io. XIV, 10."/>
quia ego in patre, et pater in me? Debuerat enim subiunxisse,
Non credis quia ego sum pater? Aut quo exaggeravit, si
non illud manifestavit quod voluerat intellegi, se scilicet filium
esse? Porro dicendo, Non credis quia ego in patre, et pater in
me, propterea potius exaggeravit, ne, quia dixerat, Qui me vidit,
et patrem vidit, pater existimaretur, quod nunquam existimari se
voluit, qui semper se filium et a patre venisse profitebatur. Igitur
et manifestam fecit duarum personarum coniunctionem, ne pater
seorsum quasi visibilis in conspectu desideraretur, et ut filius
repraesentator patris haberetur. Et nihilominus hoc quoque interpretatus
est, quomodo pater esset in filio, et filius in patre. Verba, <bibl n="Io. XIV, 10."/>
inquit, quae ego loquor vobis, non sunt mea, utique quia patris;
<pb xml:id="v.2.p.688"/>

pater autem manens in me facit opera. Per opera ergo virtutum
et verba doctrinae manens in filio pater per ea videtur per quae
manet, et per eum in quo manet, ex hoc ipso apparente proprietate
<bibl n="Io. XIV, 10."/> utriusque personae, dum dicit, Ego sum in patre, et pater in
<bibl n="Ibid. v. 11."/> me. Atque adeo, Credite, ait. Quid? Me patrem esse? Non puto
<bibl n="Ibid."/> scriptum esse, sed, Quia ego in patre, et pater in me, si quo
minus, vel propter opera credite, ea utique opera per quae pater
in filio, non visu, sed sensu videbatur.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>