<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1:2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1:2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p> Itaque post tempus pater natus et pater passus, ipse deus,
dominus omnipotens, Iesus Christus praedicatur. Nos vero et semper
et nunc magis, ut instructiores per paracletum, deductorem
scilicet omnis veritatis, unicum quidem deum credimus, sub hac
<pb xml:id="v.2.p.655"/>

tamen dispensatione quam Î¿á¼°ÎºÎ¿Î½Î¿Î¼á½·Î±Î½ dicimus, ut unici dei sit et
filius sermo ipsius, qui ex ipso processerit, per quem omnia facta <bibl n="I(??). I, 3."/>
sunt, et sine quo factum est nihil. Hunc missum a patre in virginem
et ex ea natum, hominem et deum, filium hominis et filium
dei, et cognominatum Iesum Christum; hunc passum, hunc mortuum
et sepultum, secundum scripturas, et resuscitatum a patre,
et in caelo resumptum sedere ad dexteram patris, venturum iudicare
vivos et mortuos; qui exinde miserit, secundum promissionem
suam, a patre spiritum sanctum paracletum, sanctificatorem fidei
eorum qui credunt in patrem et filium et spiritum sanctum. Hanc
regulam ab initio evangelii decucurrisse, etiam ante priores quosque
haereticos, nedum ante Praxean hesternum, probabit tam
ipsa posteritas omnium haereticorum quam ipsa novellitas Praxeae
hesterni. Quo peraeque adversus universas haereses iam hinc
praeiudicatum sit id esse verum quodcunque primum, id esse adulterum
quodcunque posterius. Sed salva ista praescriptione ubique
tamen propter instructionem et munitionem quorundam dandus
est etiam retractatibus locus, vel ne videatur unaquaeque perversitas
non examinata, sed praeiudicata, damnari, maxime haec quae
se existimat meram veritatem possidere, dum unicum deum non
alias putat credendum quam si ipsum eundemque et patrem et filium
et spiritum sanctum dicat; quasi non sic quoque unus sit omnia,
dum ex uno omnia, per substantiae scilicet unitatem, et nihilominus
custodiatur Î¿á¼°ÎºÎ¿Î½Î¿Î¼á½·Î±Ï sacramentum, quae unitatem in
trinitatem disponit, tres dirigens, patrem et filium et spiritum
sanctum, tres autem non statu, sed gradu, nec substantia, sed
forma, nec potestate, sed specie, unius autem substantiae et unius
status et unius potestatis, quia unus deus, ex quo et gradus isti
et formae et species in nomine patris et filii et spiritus sancti deputantur.
<pb xml:id="v.2.p.656"/>

Quomodo numerum sine divisione patiuntur procedentes
tractatus demonstrabunt.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>