<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1:10-18</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1:10-18</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p>Ita aut pater aut filius est, et neque dies eadem et nox, neque 
pater idem et filius, ut sint ambo unus et utrumque alter,
quod vanissimi isti Monarchiani volunt. Ipse se, inquiunt, filium sibi
fecit. Atquin pater filium facit, et patrem filius. Et qui ex alterutro
fiunt, a semetipsis sibi fieri nullo modo possunt, ut pater
se sibi filium faciat, et filius se sibi patrem praestet. Quae instituit
deus, etiam ipse custodit. Habeat necesse est pater filium, ut
pater sit, et filius patrem, ut filius sit. Aliud est autem habere,
aliud esse. Verbi gratia, ut maritus sim, habeam oportet uxorem,
non ipse mihi ero uxor. Sic etiam, ut pater sim, filium habeo,
non ipse mihi ero filius, et ut filius sim, patrem habeo, non ipse
mihi ero pater. Quae enim me faciunt si habuero, tunc ero pater,
si filium habeam, filius ero, si patrem. Porro si ipse ero
quid eorum, iam non habeo quod ipse ero, nec patrem, quia ipse
ero pater, nec filium, quia ipse ero filius. In quantum autem alterum
ex his habere me oportet, alterum esse, in tantum, si utrumque
fuere, alterum non ero, dum alterum non habeo. Si enim ipse
ero filius, qui et pater, iam non habeo filium, sed ipse sum filius.
<pb xml:id="v.2.p.664"/>

Non habendo autem filium, dum ipse sum filius, quomodo pater
ero? Habere enim filium debeo, ut pater sim. Non sum ergo
filius, quia patrem non habeo, qui facit filium. Aeque si ipse sum
pater, qui et filius, iam non habeo patrem, sed ipse sum pater.
Non habendo autem patrem, dum ipse sum pater, quomodo filius
ero? Habere enim patrem debeo, ut filius sim. Non ergo ero
pater, quia filium non habeo, qui facit patrem. Hoc erit totum
ingenium diaboli, alterum ex altero excludere, dum utrumque in
unum sub monarchiae favore concludens neutrum haberi facit, ut
et pater non sit, qui scilicet. filium non habet, et filius non sit,
qui aeque patrem non habet; dum enim pater est, filius non erit.
Sic monarchiam tenent qui nec patrem nec filium continent. Sed
<bibl n="Matth. XIX, 26."/> nihil deo difficile. Quis hoc nesciat? Et impossibilia apud saeculum
<bibl n="I Cor. II, 27."/> possibilia apud deum quis ignoret? Et stulta mundi elegit
deus, ut confundat sapientia. Legimus omnia. Ergo, inquiunt,
difficile non fuit deo ipsum se et patrem et filium facere adversus
traditam formam rebus humanis. Nam et sterilem parere contra
naturam difficile deo non fuit, sicut nec virginem. Plane nihil deo
difficile. Sed si tam abrupte in praesumptionibus nostris hac sententia
utamur, quidvis de deo confingere poterimus, quasi fecerit,
quia facere potuerit. Non autem, quia omnia potest facere, ideo
quoque credendum est illum fecisse etiam quod non fecerit. Sed
an fecerit requirendum. Potuit, si voluisset, deus pennis hominem
ad volandum instruxisse, quod et milvis praestitit; non tamen,
quia potuit, statim et fecit. Potuit et Praxean et omnes pariter
haereticos statim extinxisse; non tamen, quia potuit, extinxit.
Oportebat enim et milvos esse et haereticos, oportebat et patrem
crucifigi. Hac ratione erit aliquid et difficile deo, id scilicet quodcunque
non fecerit, non quia non potuerit, sed quia noluerit. Dei
enim posse velle est, et non posse nolle, quod autem voluit, et
potuit et ostendit. Ergo quia, si voluit semetipsum sibi filium
facere, potuit, et quia, si potuit, fecit, tunc probabis illum et
potuisse et voluisse, si probaveris illum fecisse.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p> Probare autem tam aperte debebis ex scripturis, quam nos
probamus illum sibi filium fecisse sermonem suum. Si enim filium
nominat, filius autem non alius erit quam qui ex ipso prodiit,
<pb xml:id="v.2.p.665"/>

sermo autem prodiit ex ipso, hic erti(??)filius, non ipse de quo prodiit.
Non enim ipse prodiit ex semetipso. Porro qui eundem patrem
dicis et lilium, eundem et protulisse ex semetipso facis, et
prodisse quod deus est. Si potuit fecisse, non tamen fecit. Aut
exhibe probationem quam expostulo meas similem, id est sic scripturas
eundem filium et patrem ostendere, quamadmodum apud
nos distincte pater et filius demonstrantur: distincte, inquam, non
divise; sicut ego profero dictum a deo, Eructavit cor meum sermonem <bibl n="Ps. XLV, 1."/>
optimum, aeque tu contra opponas alicubi dixisse deum,
Eructavit me cor meum sermonem optimum, ut ipse sit qui et
eructavit et quod eructavit, et ipse qui protulerit et qui prolatus
sit, si ipse est et sermo et deus. Ecce ego propono patrem filio
dixisse, Filius meus es tu, ego hodie generavi te. Si velis ut <bibl n="Ps. II, 7."/>
credam ipsum esse patrem et filium, ostende sic pronumtiatum alibi:
Dominus dixit ad se, filius meus sum ego, ego hodie generavi <bibl n="Ps. CX, 3. Prov. VIII, 22."/>
me; proinde et, Ante luciferum generavi me; et, Dominus condidi
me initium viarum in opera mea, ante omnes autem colles
generavi me, et si qua alia in hunc modum sunt. Quem autem
verebatur deus dominus universitatis ita pronuntiare, si ita res
erat? An verebatur ne non crederetur, si simpliciter se et patrem
et filium pronuntiasset? Unum tamen veritus est, mentiri; veritus
autem semetipsum et suam veritatem. Et ideo veracem deum credens
scio illum non aliter quam disposuit pronuntiasse, nec aliter
disposuisse quam pronuntiavit. Tu porro eum mendacem efficias,
et fallacem et deceptorem fidei huius, si, cum ipse esset sibi filius,
alii dabat filii personam, quando scripturae omnes et demonstrationem
et distinctionem trinitatis ostendant, a quibus et praescriptio
nostra deducitur, non posse unum atque eundem videri qui loquitur
et de quo loquitur et ad quem loquitur, quia neque perversitas
neque fallacia deo congruat, ut, cum ipse esset ad quem loquebatur,
ad alium potius et non ad semetipsum loquatur. Accipe igitur
et alias voces patris de filio per Esaiam. Ecce filius meus, quem <bibl n="Ies. XLII, 1."/>
elegi, dilectus meus, in quem bene sensi; ponam spiritum meum
super ipsum, et iudicium nationibus annuntiabit. Accipe et ad
ipsum: Magnum tibi est, ut voceris filius meus ad statuendas tribus <bibl n="Ies. XLIX, 6"/>
Iacob et ad convertendam dispersionem IsraÃ«lis; posui te in
<pb xml:id="v.2.p.666"/>

lucem natinum, ut sis salus in extremum terrae. Accipe nunc et
<bibl n="Ies. LXI, 1."/> filii voces de patre: Spiritus domini super me, quapropter unxit
me ad evangelizandum hominibus. Item in psalmo ad patrem de
<bibl n="Ps. LXXI, 18."/> eodem: Ne dereliqueris me, donec annuntiem brachium tuum nativitati
<bibl n="Ps. III, 2."/> universae venturae. Item in alio: Domine, quid multiplicati
sunt, qui comprimunt me. Sed et omnes paene psalmi, qui
Christi personam sustinent, filium ad patrem, id est Christum ad
deum, verba facientem repraesentant. Animadverte etiam spiritum
<bibl n="Ps. CX, 1."/> loquentem ex tertia persona de patre et filio: Dixit dominus domino
meo, sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum
<bibl n="Ies. XLV, 1."/> pedum tuorum. Item per Esaiam: Haec dicit dominus domino
<bibl n="Ies. LIII, 1 sq."/> meo Christo. Item per eundem ad patrem de filio: Domine,
quis credidit auditui nostro, et brachium domini cui revelatum
est? Annuntiavimus de illo, sicut puerulus, sicut radix in terra
sitienti, et non erat forma eius, nec gloria. Haec pauca de multis.
Nec enim affectamus universas scripturas evolvere, cum et in singulis
capitulis plenam maiestatem et auctoritatem contestantes maiorem
congressum in retractatibus habeamus. His itaque paucis
tamen manifeste distinctio trinitatis exponitur. Est enim ipse qui
pronuntiat spiritus, et pater, ad quem pronuntiat, et filius, de quo
pronuntiat. Sic et cetera, quae nunc ad patrem de filio vel ad filium,
nunc ad filium de patre vel ad patrem, nunc ad spiritum pronuntiantur,
unamquamque personam in sua proprietate constituunt.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p> Si te adhuc numerus scandalizat trinitatis quasi non connexae
in unitate simplici, interrogo quomodo unicus et singularis pluraliter
<bibl n="Gen. I, 25."/> loquitur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem
nostram, cum debuerit dixisse, Faciam hominem ad imaginem et
similitudinem meam, utpote unicus et singularis? Sed et in sequentibus:
<bibl n="Gen III, 22."/> Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis. Fallit
aut ludit, ut, cum unus et solus et singularis esset, numerose
loqueretur. Aut numquid angelis loquebatur, ut Iudaei interpretantur,
quia nec ipsi filium agnoscunt? An quia ipse erat pater, filius,
spiritus, ideo pluralem se praestans pluraliter sibi loquebatur?
Immo quia iam adhaerebat illi filius, secunda persona, sermo ipsius,
et tertia, spiritus in sermone, ideo pluraliter pronuntiavit, Faciamus,
<pb xml:id="v.2.p.667"/>

et, Nostram, et, Nobis. Cum quibus enim faciebat hominem,
et quibus faciebat similem? Filio quidem, qui erat induturus
hominem, spiritu vero, qui erat sanctificaturus hominem; quasi
cum ministris et arbitris ex unitate trinitatis loquebatur. Denique
sequens scriptura distinguit inter personas: Deus hominem ad imaginem <bibl n="Gen. I, 27."/>
dei fecit illum. Cur non suam, si unus qui faciebat, et
non erat ad cuius faciebat? Erat autem ad cuius imaginem faciebat,
ad filii scilicet, qui homo futurus certior et verior imaginem
suam fecerat dici hominem, qui tunc de limo formari habebat,
imago veri et similitudo. Sed et in antecedentibus operibus mundi
quomodo scriptum est? Primum quidem, nondum filio apparente:
Et dixit deus, Fiat lux, et facta est. Ipse statim sermo lux vera, <bibl n="Gen. I, 3."/>
quae illuminat hominem venientem in hunc mundum, et per illum
mundialis quoque lux. Exinde autem in sermone, Christo assistente
et amministrante, deus voluit fieri, et deus fecit. Et dixit deus,
Fiat firmamentum, et fecit deus firmamentum; et dixit deus, Fiant <bibl n="Gen. I, 6. 16."/>
luminaria, et fecit deus luminare maius et minus. Sed et cetera
utique idem fecit qui et priora, id est sermo dei, per quem omnia <bibl n="Io. I, 3."/>
facta sunt et sine quo factum est nihil. Qui si ipse deus est, secundum <bibl n="Io. I. 1"/>
Ioannem, Deus erat sermo, habes duos, alium dicentem,
ut fiat, alium facientem. Alium autem quomodo accipere debeas
iam professus sum, personae, non substantiae, nomine, ad distinctionem,
non ad divisionem. Ceterum ubique teneam unam substantiam
in tribus cohaerentibus, tamen alium dicam oportet ex
necessitate sensus eum qui iubet, et eum qui facit. Nam nec iuberet,
si ipse faceret, dum iuberet fieri per eum. Tamen iubebat,
haud sibi iussurus, si unus esset, aut sine iussu facturus, quia
non expectasset ut sibi iuberet.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p>Ergo, inquis, si deus dixit et deus fecit, sic alius deus dixit 
et alius fecit; duo dii praedicantur. Si tam durus es, puta interim;
et ut adhuc amplius hoc putes, accipe et in psalmo duos deos
dictos: Thronus tuus deus in aevum, virga regni tui: Dilexisti <bibl n="Ps. XLV, 7 sq."/>
<pb xml:id="v.2.p.668"/>

iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te deus, deus tuus.
Si ad deum loquitur, et unctum deum a deo affirmat, affirmasset
hic duos deos pro virgae regnatu. Inde et Esai(??) ad personam
<bibl n="Ies. XLV, 14."/> Christi, et Seboin, inquit, viri elati ad te transibunt, et post te
sequentur vincti manibus, et te adorabunt, quia in te deus est;
tu enim es deus noster, et nesciebamus, deus IsraÃ«lis. Et hic
enim dicendo, Deus in te, et, Tu deus, duos proponit, qui erant,
in Christo et spiritum sanctum. Plus est quod in evangelio totidem
<bibl n="Io. I, 1."/> invenies: In principio erat sermo, et sermo erat apud deum,
et dous erat sermo. Unus qui erat, et alius penes quem erat. Sed
<bibl n="Ps. CX, 1."/> et nomen domini in duobus lego. Dixit dominus domino meo,
<bibl n="Ies. I. III, 1."/> Sede ad dexteram meam. Et E(??)aias haec dicit: Domine, quis credidit
auditui nostro, et brachium domini cui revelatum est? Brachium
enim tuum omnino dixisset, si non dominum patrem, et
dominum filium intellegi vellet. Etiam adhuc antiquior Genesis:
<bibl n="Gen. XIX, 24."/> Et pluit dominus super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem
de caele a domino. Haec aut nega scripta, aut quis es, ut non
putes accipienda quemadmodum scripta sunt, maxime quae non in
allegoriis et parabolis, sed in definitionibus certis et simplicibus
habent sensum? Quodsi ex illis es qui tunc dominum non sustinebant
dei se filium ostendentem, ne eum dominum crederent,
<bibl n="Ps. LXXXII, 6."/> recordare tu cum illis scriptum esse: Ego dixi, Vos dii estis, et
<bibl n="Ps. LXXXII, 1."/> filii altissimi; et, Stetit deus in ecclesia deorum, ut, si homines
per fidem filios dei factos deos scriptura pronuntiare non timuit,
scias illam multo magis vero et unico dei filio domini nomen iure
contulisse. Ergo, inquis, provocabo te, ut hodie quoque ex auctoritate
istarum sripturarum constanter duos deos et duos dominos
praedices. Absit. Nos enim, qui et tempora et causas scripturarum
<pb xml:id="v.2.p.669"/>

per dei gratiam inspicimus, maxime paracleti, non hominum,
discipuli, duos quidem definimus, patrem et filium, et iam tres
cum spiritu sancto, secundum rationem oeconomiae, quae facit
numerum, ne, ut vestra perversitas infert, pater ipse credatur natus
et passus, quod non licet credi, quoniam non ita traditum est.
Duos tamen deos et duos dominos nunquam ex ore nostro proferimus;
non quasi non et pater deus, et filius deus, et spiritus
sanctus deus, et deus unusquisque, sed quoniam retro et duo dii
et duo domini praedicabantur, ut, ubi venisset Christus, et deus
agnosceretur et dominus vocaretur, quia filius dei et domini. Si
enim una persona et dei et domini in scripturis inveniretur, merito
Christus non esset admissus ad nomen dei et domini. Nemo enim
alius praeter unus deus et unus dominus praedicabatur, et futurum
erat ut ipse pater descendisse videretur, quia unus deus et unus
dominus legebatur, et tota oeconomia eius obumbraretur, quae in
materiam fidei prospecta atque dispensata est. At ubi venit Christus
et cognitus est a nobis quod ipse sit qui numerum retro
fecerat, factus secundus a patre, et cum spiritu tertius, et iam
pater per ipsum plenius manifestatus, redactum est iam nomen dei
et domini in unionem; et, quia nationes a multitudine idolorum
transirent ad unicum deum, ut differentia constitueretur inter cultores
unius et plurimae divinitatis. Nam et lucere in mundo Christianos
oportebat, ut filios lucis, lumen mundi unum et deum et
dominum colentes et nominantes. Ceterum si ex conscientia, qua
scimus dei nomen et domini et patri et filio et spiritui convenire,
deos et dominos nominaremus, extinxissemus faces nostras etiam
ad martyria timidiores, quibus evadendi quaque pateret occasio,
iurantibus statim per deos et dominos, ut quidam haeretici, quorum
dei plures. Itaque deos omnino non dicam nec dominos, sed
apostolum sequar, ut, si pariter nominandi fuerint pater et filius,
deum patrem appellem et Iesum Christum dominum nominem. Solum <bibl n="Rom. i, 7."/>
autem Christum potero deum dicere, sicut idem apostolus.
Ex quibus Christus, qui est, inquit, deus super omnia benedictus <bibl n="Rom. IX, 5."/>
in aevum omen. Nam et radium solis seorsum solem vocabo; solem
<pb xml:id="v.2.p.670"/>

autem nominans, cuius est radius, non statim et radium solem
appellabo. Nam etsi soles duos non faciam, tamen et solem et
radium eius tam duas res et duas species unius et indivisae substantiae
numerabo, quam deum et sermonem eius, quam patrem
et filium.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p> Adhuc et illa nobis regula adsistit duos vindicantibus, patrem
et filium, quae invisibilem deum determinavit. Cum enim Moyses
<bibl n="Exod. XXXIII, 13. 18. 20."/> in Aegypto desiderasset domini conspectum, dicens, Si ergo inveni
gratiam coram te, manifesta mihi te, ut cognoscenter videam te,
Non potes videre, inquit, faciem meam; non enim videbit homo
faciem meam et vivet, id est morietur qui viderit. Invenimus enim
et a multis deum visum, et neminem tamen eorum qui eum viderant
mortuum;
visum quidem deum, secundum hominum capacitates,
non secundum plenitudinem divinitatis. Nam patriarchae deum
vidisse referuntur, ut Abraham et Iacob, et prophetae, ut Esaias,
ut Ezechiel, et tamen mortui non sunt. Igitur aut mori debuerant,
si eum viderant; deum enim nemo videbit et vivet: aut si deum
viderunt, et mortui non sunt, scriptura mentitur deum dixisse,
Faciem meam homo si viderit, non vivet: aut scriptura mentitur,
cum invisum, aut cum visum deum profert. Iam ergo alius erit
qui videbatur, quia non potest idem invisibilis definiri qui videbatur,
et consequens erit ut invisibilem patrem intellegamus pro
plenitudine maiestatis. visibilem vero filium agnoscamus pro modulo
derivationis, sicut(??)nec solem nobis contemplari licet, quantum ad
ipsam substantiae summam, quae est in caelis, radium autem eius
toleramus oculis pro temperatura portionis, quae in terram inde
porrigitur. Hic ex diverso volet aliquis etiam filium invisibilem
contendere, ut sermonem, ut spiritum, et dum unam condicionem
patris et filii vindicat, unum potius atque eundem confirmae patrem
et filium. Sed diximus scripturam differentiae patrocinari per
visibilis et invisibilis distinctionem. Nam et illud adiciunt ad argumentationem, quod si filius tunc ad Moysen loquebatur, ipse
faciem suam nemini visibilem pronuntiaret, quia scilicet ipse invisibilis
pater fuerit in filii nomine. Ac per hoc sic eundem volunt
<pb xml:id="v.2.p.671"/>

accipi et visibilem et invisibilem, quomodo eundem patrem et
filium, quoniam et paulo supra, antequam faciem Moysi negasset,
scriptum sit dominum ad Moysen locutum coram, velut si quis
loquatur ad amicum suum, non minus quam et Iacob, Ego vidi, <bibl n="Gen. XXXII, 30."/>
inquit, dominum facie ad faciem. Ergo visibilis et invisibilis
idem. Et quis idem utrumque, ideo et ipse pater invisibilis, qua
et filius, visibilis. Quasi non expositio scripturae, quae fit a nobis,
filio competat, patre seposito in sua invisibilitate. Dicimus enim
et filium suo nomine eatenus invisibilem, qua sermo et spiritus
dei ex substantiae condicione iam nunc, et qua deus et sermo
et spiritus dei, visibilem autem fuisse ante carnem eo modo quo
dicit ad Aaron et Mariam, Etsi fuerit prophetes in vobis, in visione <bibl n="Num. XII, (??)."/>
cognocar illi, et in somnio loquar illi, non quomodo Moysi, os
ad os loquar illi in specie, id est in veritate, et non in aenigmate,
id est non in imagine; sicut et apostolus: Nunc videmus tanquam <bibl n="I Cor. XIII, 12."/>
per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Igitur
cum Moysi servat conspectum suum et colloquium facie ad faciem
in futurum (nam hoc postea adimpletum est in montis secessu,
sicut legimus in evangelio visum cum illo Moysen colloquentem),
apparet retro semper in speculo et aenigmate et visione et somnio
deum, id est filium dei, visum, tam prophetis et patriarchis quam
et ipsi adhuc Moysi. Et ipse quidem dominus si forte coram ad
faciem loquebatur, non tamen ut est homo faciem eius videret,
nisi forte in speculo et in aenigmate. Denique si sic Moysi
locutus est dominus, ut et Moyses faciem eius cominus sciret,
quomodo statim atque ibidem desiderat faciem eius videre, quam
quia viderat, non desideraret? Quomodo aeque et dominus negat
videri faciem suam posse, quam ostenderat, si tamen ostenderat?
Aut quae est facies dei, cuius conspectus negatur, si erat quae
visa est? Vidi, inquit Iacob, deum facie ad faciem, et salva facta <bibl n="Gen. XXXII, 30."/>
est anima mea. Alia debet esse facies, quae, si videatur, occidit.
Aut numquid filius quidem videbatur, etsi facies, sed ipsum hoc
in visione et somnio et speculo et aenigmate, quia sermo et
<pb xml:id="v.2.p.672"/>

spiritus nisi imaginaria forma videri non potest? Faciem autem
suam dicit invisibilem patrem. Quis enim pater? Non facies erit
filii nomine auctoritatis, quam genitus a patre consequitur? Non
enim et de aliqua maiore persona congruit dicere: Facies mea est
<bibl n="Io. XIV, 28. Thre(??). IV, 20."/> ille homo, et faciem mihi praestat. Pater, inquit, maior me est. Ergo facies erit filii pater. Nam et scriptura quid dicit? Spiritus
personae eius Christus dominus. Ergo si Christus personae paternae
spiritus est, merito spiritus, cuius personae erat, id est
patris, eum faciem suam ex unitate scilicet pronuntiavit. Mira
res plane, an facies filii pater accipi possit, qui est caput eius.
<bibl n="I Cor. XI, (??)."/> Caput enim Christi deus.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p> Si hunc articulum quaestionibus scripturae veteris non expediam,
de novo testamento sumam confirmationem nostrae interpretationis,
ne quodcunque in filium reputo, in patrem proinde defendas.
Ecce enim et in evangeliis et in apostolis visibilem et
invisibilem deum deprehendo sub manifesta et personali distinctione
<bibl n="Io. I, 18."/> condicionis utriusque. Exclamat quodammodo Ioannes: Deum nemo
vidit unquam. Utique nec retro. Ademit enim temporis quaestionem
dicendo deum nunquam visum.
 Confirmat et apostolus de
<bibl n="I Tim. VI, 16."/> deo: Quem nemo vidit hominum, sed nec videri potest, scilicet
<bibl n="I Io. I, 1."/> quia morietur qui videbit. Idem ipsi apostoli et vidisse se Christum
et contrectasse testantur. Porro si ipse est Christus et
pater et filius, quomodo et visus est et invisus? Ad hanc diversitatem
visi et invisi in unum conferendam quis ex diverso non
argumentabitur recte utrumque dictum, visibilem quidem in carne,
invisibilem vero ante carnem, ut idem sit pater invisibilis ante
carnem qui et filius visibilis in carne? Atquin si idem ante carnem
invisibilis, quomodo visus etiam retro invenitur ante carnem?
Aeque si idem post carnem visibilis, quomodo et nunc invisibilis
pronuntiatur ab apostolis, nisi quia alius, quem et retro visum
<bibl n="672"/>

in aenigmate plenius visibilem caro effecit, sermo scilicet, qui et
caro factus est, alius, quem nunquam quisquam vidit, nisi pater,
scilicet cuius est sermo? Denique inspiciamus quem apostoli viderint.
Quod vidimus, inquit Ioannes, quod audivimus, oculis nostris <bibl n="I Io, I, 1."/>
vidimus, et manus nostrae contrectaverunt de sermone vitae.
Sermo enim vitae caro factus, et auditus, et visus, et contrectatus,
quia caro, qui ante carnem sermo tantum in primordio apud
deum patrem, non pater apud sermonem. Nam etsi deus sermo,
sed apud deum, quia ex deo deus, quia cum patre apud patrem.
Et vidimus gloriam eius, tanquam unigeniti a patre, utique filii, <bibl n="Io. I, 14."/>
scilicet visibilis, glorificati a patre invisibili. Et ideo, quoniam
sermonem dei deum dixerat, ne adiuvaret adversariorum praesumptionem,
quasi patrem ipsum vidisset, ad distinguendum inter
invisibilem patrem et filium visibilem superdicit ex abundanti, Deum <bibl n="I Io. IV, 12."/>
nemo vidit unquam. Quem deum? Sermonem? Atquin, Vidimus
et audivimus et contrectavimus de sermone vitae, praedictum est.
Sed quem deum? scilicet patrem, apud quem deum erat sermo,
unigenitus filius, qui esse in sinu patris ipse disseruit. Ipse et <bibl n="Io. I, 18."/>
auditus et visus, et ne phantasma crederetur, etiam contrectatus.
Hunc et Paulus conspexit, nec tamen patrem vidit. Nonne, inquit, <bibl n="I Cor. IX, 1."/>
vidi Iesum? Christum autem et ipse deum cognominavit:
Quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est <bibl n="Rom. IX, 5."/>
super omnia deus benedictus in aevum. Ostendit et ipse visibilem
dei filium, id est sermonem dei, quia qui caro factus est
Christus dictus est. De patre autem ad Timotheum: Quem nemo <bibl n="I Tim. VI, 16."/>
vidit hominum, sed nec videre potest; exaggerans amplius: Qui
solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; de quo
et supra dixerat: Regi autem saeculorum, immortali, invisibili, soli <bibl n="I Tim. I, 17."/>
deo; ut et contraria ipsi filio adscriberemus, mortalitatem, accessibilitatem;
quem mortuum contestatur secundum scripturas, et <bibl n="I Cor. XV, 3."/>
a se novissime visum, per accessibilem utique lucem, quamquam
et illam neque ipse sine periculo luminis expertus est, neque
<pb xml:id="v.2.p.673"/>


in aenigmate plenius visibilem caro elÃ­ecit, sermo scilicet, qui et 
caro factus est, alius, quem nunquam quisquam vidit, nis pater, 
scilicet cuius est sermo? Denique inspiciamus quem apostoli viderÃ­nt. 
Quod vidimus, inquit Ioannes, quod audivimus, oculis <bibl n="Io I,1"/>
nostris vidimus, et manus nostrae contrectaverunt de sermone vitae. 
Sermo enim vitae caro factus, et auditus, et visus, et contrectatus, 
quia caro, qui ante carnem sermo tantum in primordio apud 
deum patrem, non pater apud sermonem. Nam etsi deus sermo, 
sed apud deum, quia ex deo deus, quia cum pÃ¢tre apud patrem. 
Et vidimus gloriam eius, tanquam unigeniti a patre, utique filii,  <bibl n="Io I,14"/>
scilicet visibilis, glorificati a patre invisibili. Et ideo, quoniam 
sermonem dei deum dixerat, ne adiuvaret adversariorum praesumptionem, 
quasi patrem ipsum vidisset, ad distinguendum inter 
invisibilem patrem et filium visibilem superdicit ex abundanti, Deum   <bibl n="Io IV,12"/> 
nemo vidit unquam. Quem deum? Sermonem? Atquin, Vidimus 
et audivimus ieet contrectavimus de sermone vitae, praedictum est. 
Sed quem deum? scilicet patrera, apud quem deum erat sermo, 
unigenitus filius, qui esse in sinu patris ipse disseruit. Ipse et   <bibl n="Io I,18"/>
auditus et visus, et ne phantasma crederetur, etiam contrectatus. 
Hunc et Paulus conspexit, nec tamen patrem vidit. Nonne,   <bibl n="I. Cor. IX,1"/>
inquit, vidi Iesum? Christum autem et ipse deum cognominavit: 
Quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est   <bibl n="Rom. IX,5"/>
super omnia deus benedictus in aevum. Ostendit et ipse 
visibilem dei filium, id est sermonem dei, quia qui caro factus est 
Christus dictus est. De patre autem ad Timotheum: Quem nemo <bibl n="I Tim. VI,16"/>
vidit hominum, sed Ð¿ÐµÑ videre potest; exaggerans amplius: Qui 
solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; de quo 
et supra dixerat: RÃ©gi autem saeculorum, immortal!, invisibili, soli <bibl n="I Tim. VI,16"/>
deo; ut et contraria ipsi filio adscriberemus, mortalitatem, accessibilitatem; 
quem mortuum contestatur secundum scripturas, et  <bibl n="I Tim. I,17"/>
a se novissime visum, per accessibilem utique lucem, quamquam 
et illam neque ipse sine periculo luminis expertus est, neque

<pb xml:id="v.2.p.674"/>

Petrus et Ioannes et Iacobus sine rationis et amentia, qui si,
non passuri filii gloriam, sed patrem vidissent, credo, morituri
<bibl n="Exod. XXXIII, 20."/> ibidem. Deum enim nemo videbit et vivet. Si haec ita sunt,
constat eum semper visum ab initio qui visus fuerit in fine, et eum
nec in fine visum qui nec ab initio fuit visus, et ita duos esse
visum et invisum. Filius ergo visus est semper, et filius conversatus
est semper, et filius operatus est semper, ex auctoritate
<bibl n="Io. V, 19."/> patris et voluntate, quia Filius nihil a semetipso potest facere,
nisi viderit patrem facientem, in sensu scilicet facientem. Pater
enim sensu agit, filius vero qui in patris sensu est videns
<bibl n="Io. I, 3."/> perficit. Sic omnia per filium facta sunt, et sine illo factum
est nihil.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><p><bibl n="Io. III, 35."/> Nec putes sola opera mundi per filium facta, sed et quae a
deo exinde gesta sunt. Pater enim, qui diligit filium et omnia tradidit
in sinu eius, utique a primordio diligit et a primordio tradidit.
<bibl n="Io. I, 1."/> Ex quo, A primordio sermo erat apud deum, et deus erat
<bibl n="Matth. XXVIII, 18."/> sermo, cui data est omnis potestas a patre in caelis et in terra,
<bibl n="Io. V, 22."/> Non iudicat pater quemquam, sed omne iudicium tradidit filio, a
primordio tamen. Omnem enim dicens potestatem, et omne iudicium,
et omnia per eum facta, et omnia tradita in manu eius,
nullam exceptionem temporis permittit, quia omnia non erunt si
non omnis temporis fuerint. Filius itaque est qui ab initio iudicavit,
turrem superbissimam elidens linguasque disperdens, orbem
totum aquarum violentia puniens, pluens super Sodomam et Gomorram
ignem et sulphurem, dominus a domino. Ipse enim et
ad humana semper colloquia descendit, ab Adam usque ad patriarchas
<pb xml:id="v.2.p.675"/>

et prophetas, in visione, in somnio, in speculo, in aenigmate,
ordinem suum praestruens ab initio semper quem erat persecuturus
in finem. Ita semper ediscebat et deus in terris cum hominibus
conversari, non alius quam sermo, qui caro erat futurus.
Ediscebat autem, ut nobis fidem sterneret, ut facilius crederemus
filium dei descendisse in saeculum, si et retro tale quid gestum
cognosceremus. Propter nos enim sicut scripta sunt, ita et gesta
sunt, in quos aevorum fines decucurrerunt. Sic etiam adfectus
humanos sciebat iam tunc, suscepturus etiam ipsas substantias hominis,
carnem et animam, interrogans Adam, quasi nesciens, Ubi <bibl n="Gen. III, (??)."/>
es, Adam? paenitens quod hominem fecisset, quasi non praesciens; <bibl n="Gen. VI, 6."/>
temptans Abraham, quasi ignorans quid sit in homine, offensus, <bibl n="Io. II, 25"/>
reconciliatus eisdem, et si qua haeretici adprehendunt quasi deo
indigna ad destructionem creatoris, ignorantes haec in filium competisse,
qui etiam passiones humanas et sitim et esuriem et lacrimas
et ipsam nativitatem ipsamque mortem erat subiturus, propter
hoc minoratus a patre modicum citra angelos. Sed haeretici quidem <bibl n="Ps. VIII, (??)."/>
nec filio dei deputabunt convenire quae tu ipsi patri inducis,
quasi ipse se deminoraverit propter nos, cum scriptura alium
dicat ab alio minoratum, non ipsum a semetipso. Quid si et
alius, qui coronabatur gloriam et honorem, alius qui coronabat,
utique filium pater? Ceterum quale est ut deus omnipotens ille
invisibilis, quem nemo vidit hominum nec videre potest, ille qui <bibl n="I Tim. VI, 16."/>
inaccessibilem lucem habitat, ille qui non habitat in manu factis, <bibl n="Act. App. XVII, 24."/>
a cuius conspectu terra contremiscit, montes liquescunt ut cera, <bibl n="IoÃ«l II, 10. Ps. XCVII, 5."/>
qui totum orbem manu adprehendit velut nidum, cui caelum thronus <bibl n="Ies. X, 14. Ies. LXVI, 1."/>
et terra scabellum, in quo omnis locus, non ipse in loco, qui
universitatis extrema linea est, ille altissimus in paradiso ad vesperam
deambulaverit, quaerens Adam, et arcam post introitum
NoÃ« clauserit, et apud Abraham sub quercu refrigeraverit, et Moysen
<pb xml:id="v.2.p.676"/>

de rubo ardenti vocarit, et in fornace Babylonii regis quartus
apparuerit (quamquam filius hominis est dictus), ni haec in imagine
et speculo et aenigmate fuissent? Scilicet et haec nec de filio
dei credenda fuisse, si scripta non essent, fortasse non credenda
de patre, licet scripta, quem isti in vulvam Mariae deducunt, et in
Pilati tribunal impenunt, et in monumento Ioseph reconcludunt.
Hinc igitur apparet error illorum. Ignorantes enim a primordio
omnem ordinem divinae dispositionis per filium decucurrisse, ipsum
credunt patrem et visum et congressum et operatum et sitim et
<bibl n="Ies. XL, 28."/> esuriem passum (adversus prophetam dicentem, Deus aeternus non
sitiet n(??)c esuriet omnino: quanto magis nec morietur nec sepelietur?),
et ita unum deum semper egisse, id est patrem, quae per
filium gesta sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="17"><p> Facilius existimaverunt patrem in filii nomine egisse quam
<bibl n="Io. V, 43."/> filium in patris, dicente ipso domino, Ege veni in patris mei nomine;
<bibl n="Io. XVII, 5."/> item ad ipsum patrem, Nomen tuum manifestavi hominibus;
<bibl n="Ps. CXVIII, 26."/> condicente etiam scriptura: Benedictus qui venit in nomine domini,
utique filius in patris nomine. Et nomen patris Deus omnipotens,
Altissimus, Dominus virtutum, Rex IsraÃ«lis, Qui est. Quatenus
ita scripturae docent, haec dicimus et in filium competisse,
et in his filium venisse, et in his semper egisse, et sic ea in se
<bibl n="Io. XVI, 15."/> hominibus manifestasse. Omnia, inquit, patris, mea sunt. Cur
non et nomina? Cum ergo legis Deum omnipotentem, et Altissimum,
et Deum virtutum, et Regem IsraÃ«lis, et Qui est, vide ne
per haec filius etiam demonstretur sue iure Deus omnipotens, qua
sermo Dei omnipotentis, quaque omnium accepit potestatem, Altissimus,
qua dextera dei exaltatus, sicut Petrus in Actis contionatur,
<bibl n="Act. App. II, 22."/> Dominus virtutum, quia omnia subiecta sunt illi a patre, Rex
IsraÃ«lis, quia illi proprie excidit sors gentis istius, item Qui est,
quoniam multi filii dicuntur, et non sunt. Si autem volunt et.
Christi nomen patris esse, audient suo loco. Interim hic mihi
promptum sit responsum adversus id quod et de Apocalypsi
<bibl n="(??) I, 8."/> Ioannis proferunt: Ego dominus qui est, et qui fuit et venit,
<pb xml:id="v.2.p.677"/>

omnipotens, et sicubi alibi dei omnipotentis appellationem non
putant etiam filio convenire. Quasi qui venturus sit (??) omnipotens,
cum et filius omnipotentis tam omnipotens sit quam deus
dei filius.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p>Sed hanc societatem neminum paternorum in filio ne facile 
perspiciant perturbat illos scriptura, si quando unicum deum statuit,
quasi non eadem et deos et dominos duos proposuerit, ut supra
ostendimus. Ergo quia duos et unum, inquiunt, invenimus, ideo
ambo unus atque idem, et filius et pater. Porro non periclitatur
scriptura, ut illi de tua argumentatione succurras, ne sibi contraria
videatur. Habet rationem et cum unicum deum statuit et cum duos,
patrem et filium, ostendit, et sufficit sibi. Filium nominari ab ea
constat. Salvo enim filio recte unicum deum potest determinasse,
cuius est filius. Non enim desinit esse qui habet filium, ipse
unicus, suo scilicet nomine, quotiens sine filio nominatur. Sine
filio autem nominatur, cum principaliter determinatur ut prima persona,
quae ante filii nomen erat proponenda, quia pater ante cognoscitur,
et post patrem filius nominatur. Igitur unus deus pater, <bibl n="Ies. XLV, 5."/>
et absque eo alius non est. Quod ipse inferens non filium negat,
sed alium deum. Ceterum alius a patre filius non est. Denique
inspice sequentia huiusmodi pronuntiationum, et invenies fere ad
idolorum factitatores atque cultores definitionem earum pertinere,
ut
 multitudinem falsorum deorum unio divinitatis expellat, habens
tamen filium, quanto individuum et inseparatum a patre, tanto in
patre reputandum, etsi non nominatum. Atquin si nominasset
illum, separasset, ita dicens: Alius praeter me non est, nisi filius
meus. Alium enim etiam filium fecisset, quem de aliis excepisset.
Puta solem dicere, Ego sol, et alius praeter me non est, nisi
radius meus: nonne denotasses vanitatem, quasi non et radius in
sole deputetur? Itaque praeter semetipsum non esse alium deum,
hoc propter idololatriam tam nationum quam IsraÃ«lis; etiam propter
haereticos, qui, sicut nationes manibus, ita et ipsi verbis idola
fabricantur, id est alium deum et alium Christum. Igitur et cum
se unum pronuntiabat, filio pater procurabat, ne ab alio deo Christus
venisse credatur, sed ab illo qui praedixerat, Ego deus et alius <bibl n="Ies. XLV, 5. 18. XLIV, 6."/>
<pb xml:id="v.2.p.678"/>

<bibl n="Ies. XLIV, 24."/> absque me non est, qui se unicum, sed cum filio, ostendit, cum
quo caelum solus extendit.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>