<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1:10-12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1:10-12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p>Ita aut pater aut filius est, et neque dies eadem et nox, neque 
pater idem et filius, ut sint ambo unus et utrumque alter,
quod vanissimi isti Monarchiani volunt. Ipse se, inquiunt, filium sibi
fecit. Atquin pater filium facit, et patrem filius. Et qui ex alterutro
fiunt, a semetipsis sibi fieri nullo modo possunt, ut pater
se sibi filium faciat, et filius se sibi patrem praestet. Quae instituit
deus, etiam ipse custodit. Habeat necesse est pater filium, ut
pater sit, et filius patrem, ut filius sit. Aliud est autem habere,
aliud esse. Verbi gratia, ut maritus sim, habeam oportet uxorem,
non ipse mihi ero uxor. Sic etiam, ut pater sim, filium habeo,
non ipse mihi ero filius, et ut filius sim, patrem habeo, non ipse
mihi ero pater. Quae enim me faciunt si habuero, tunc ero pater,
si filium habeam, filius ero, si patrem. Porro si ipse ero
quid eorum, iam non habeo quod ipse ero, nec patrem, quia ipse
ero pater, nec filium, quia ipse ero filius. In quantum autem alterum
ex his habere me oportet, alterum esse, in tantum, si utrumque
fuere, alterum non ero, dum alterum non habeo. Si enim ipse
ero filius, qui et pater, iam non habeo filium, sed ipse sum filius.
<pb xml:id="v.2.p.664"/>

Non habendo autem filium, dum ipse sum filius, quomodo pater
ero? Habere enim filium debeo, ut pater sim. Non sum ergo
filius, quia patrem non habeo, qui facit filium. Aeque si ipse sum
pater, qui et filius, iam non habeo patrem, sed ipse sum pater.
Non habendo autem patrem, dum ipse sum pater, quomodo filius
ero? Habere enim patrem debeo, ut filius sim. Non ergo ero
pater, quia filium non habeo, qui facit patrem. Hoc erit totum
ingenium diaboli, alterum ex altero excludere, dum utrumque in
unum sub monarchiae favore concludens neutrum haberi facit, ut
et pater non sit, qui scilicet. filium non habet, et filius non sit,
qui aeque patrem non habet; dum enim pater est, filius non erit.
Sic monarchiam tenent qui nec patrem nec filium continent. Sed
<bibl n="Matth. XIX, 26."/> nihil deo difficile. Quis hoc nesciat? Et impossibilia apud saeculum
<bibl n="I Cor. II, 27."/> possibilia apud deum quis ignoret? Et stulta mundi elegit
deus, ut confundat sapientia. Legimus omnia. Ergo, inquiunt,
difficile non fuit deo ipsum se et patrem et filium facere adversus
traditam formam rebus humanis. Nam et sterilem parere contra
naturam difficile deo non fuit, sicut nec virginem. Plane nihil deo
difficile. Sed si tam abrupte in praesumptionibus nostris hac sententia
utamur, quidvis de deo confingere poterimus, quasi fecerit,
quia facere potuerit. Non autem, quia omnia potest facere, ideo
quoque credendum est illum fecisse etiam quod non fecerit. Sed
an fecerit requirendum. Potuit, si voluisset, deus pennis hominem
ad volandum instruxisse, quod et milvis praestitit; non tamen,
quia potuit, statim et fecit. Potuit et Praxean et omnes pariter
haereticos statim extinxisse; non tamen, quia potuit, extinxit.
Oportebat enim et milvos esse et haereticos, oportebat et patrem
crucifigi. Hac ratione erit aliquid et difficile deo, id scilicet quodcunque
non fecerit, non quia non potuerit, sed quia noluerit. Dei
enim posse velle est, et non posse nolle, quod autem voluit, et
potuit et ostendit. Ergo quia, si voluit semetipsum sibi filium
facere, potuit, et quia, si potuit, fecit, tunc probabis illum et
potuisse et voluisse, si probaveris illum fecisse.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p> Probare autem tam aperte debebis ex scripturis, quam nos
probamus illum sibi filium fecisse sermonem suum. Si enim filium
nominat, filius autem non alius erit quam qui ex ipso prodiit,
<pb xml:id="v.2.p.665"/>

sermo autem prodiit ex ipso, hic erti(??)filius, non ipse de quo prodiit.
Non enim ipse prodiit ex semetipso. Porro qui eundem patrem
dicis et lilium, eundem et protulisse ex semetipso facis, et
prodisse quod deus est. Si potuit fecisse, non tamen fecit. Aut
exhibe probationem quam expostulo meas similem, id est sic scripturas
eundem filium et patrem ostendere, quamadmodum apud
nos distincte pater et filius demonstrantur: distincte, inquam, non
divise; sicut ego profero dictum a deo, Eructavit cor meum sermonem <bibl n="Ps. XLV, 1."/>
optimum, aeque tu contra opponas alicubi dixisse deum,
Eructavit me cor meum sermonem optimum, ut ipse sit qui et
eructavit et quod eructavit, et ipse qui protulerit et qui prolatus
sit, si ipse est et sermo et deus. Ecce ego propono patrem filio
dixisse, Filius meus es tu, ego hodie generavi te. Si velis ut <bibl n="Ps. II, 7."/>
credam ipsum esse patrem et filium, ostende sic pronumtiatum alibi:
Dominus dixit ad se, filius meus sum ego, ego hodie generavi <bibl n="Ps. CX, 3. Prov. VIII, 22."/>
me; proinde et, Ante luciferum generavi me; et, Dominus condidi
me initium viarum in opera mea, ante omnes autem colles
generavi me, et si qua alia in hunc modum sunt. Quem autem
verebatur deus dominus universitatis ita pronuntiare, si ita res
erat? An verebatur ne non crederetur, si simpliciter se et patrem
et filium pronuntiasset? Unum tamen veritus est, mentiri; veritus
autem semetipsum et suam veritatem. Et ideo veracem deum credens
scio illum non aliter quam disposuit pronuntiasse, nec aliter
disposuisse quam pronuntiavit. Tu porro eum mendacem efficias,
et fallacem et deceptorem fidei huius, si, cum ipse esset sibi filius,
alii dabat filii personam, quando scripturae omnes et demonstrationem
et distinctionem trinitatis ostendant, a quibus et praescriptio
nostra deducitur, non posse unum atque eundem videri qui loquitur
et de quo loquitur et ad quem loquitur, quia neque perversitas
neque fallacia deo congruat, ut, cum ipse esset ad quem loquebatur,
ad alium potius et non ad semetipsum loquatur. Accipe igitur
et alias voces patris de filio per Esaiam. Ecce filius meus, quem <bibl n="Ies. XLII, 1."/>
elegi, dilectus meus, in quem bene sensi; ponam spiritum meum
super ipsum, et iudicium nationibus annuntiabit. Accipe et ad
ipsum: Magnum tibi est, ut voceris filius meus ad statuendas tribus <bibl n="Ies. XLIX, 6"/>
Iacob et ad convertendam dispersionem IsraÃ«lis; posui te in
<pb xml:id="v.2.p.666"/>

lucem natinum, ut sis salus in extremum terrae. Accipe nunc et
<bibl n="Ies. LXI, 1."/> filii voces de patre: Spiritus domini super me, quapropter unxit
me ad evangelizandum hominibus. Item in psalmo ad patrem de
<bibl n="Ps. LXXI, 18."/> eodem: Ne dereliqueris me, donec annuntiem brachium tuum nativitati
<bibl n="Ps. III, 2."/> universae venturae. Item in alio: Domine, quid multiplicati
sunt, qui comprimunt me. Sed et omnes paene psalmi, qui
Christi personam sustinent, filium ad patrem, id est Christum ad
deum, verba facientem repraesentant. Animadverte etiam spiritum
<bibl n="Ps. CX, 1."/> loquentem ex tertia persona de patre et filio: Dixit dominus domino
meo, sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum
<bibl n="Ies. XLV, 1."/> pedum tuorum. Item per Esaiam: Haec dicit dominus domino
<bibl n="Ies. LIII, 1 sq."/> meo Christo. Item per eundem ad patrem de filio: Domine,
quis credidit auditui nostro, et brachium domini cui revelatum
est? Annuntiavimus de illo, sicut puerulus, sicut radix in terra
sitienti, et non erat forma eius, nec gloria. Haec pauca de multis.
Nec enim affectamus universas scripturas evolvere, cum et in singulis
capitulis plenam maiestatem et auctoritatem contestantes maiorem
congressum in retractatibus habeamus. His itaque paucis
tamen manifeste distinctio trinitatis exponitur. Est enim ipse qui
pronuntiat spiritus, et pater, ad quem pronuntiat, et filius, de quo
pronuntiat. Sic et cetera, quae nunc ad patrem de filio vel ad filium,
nunc ad filium de patre vel ad patrem, nunc ad spiritum pronuntiantur,
unamquamque personam in sua proprietate constituunt.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p> Si te adhuc numerus scandalizat trinitatis quasi non connexae
in unitate simplici, interrogo quomodo unicus et singularis pluraliter
<bibl n="Gen. I, 25."/> loquitur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem
nostram, cum debuerit dixisse, Faciam hominem ad imaginem et
similitudinem meam, utpote unicus et singularis? Sed et in sequentibus:
<bibl n="Gen III, 22."/> Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis. Fallit
aut ludit, ut, cum unus et solus et singularis esset, numerose
loqueretur. Aut numquid angelis loquebatur, ut Iudaei interpretantur,
quia nec ipsi filium agnoscunt? An quia ipse erat pater, filius,
spiritus, ideo pluralem se praestans pluraliter sibi loquebatur?
Immo quia iam adhaerebat illi filius, secunda persona, sermo ipsius,
et tertia, spiritus in sermone, ideo pluraliter pronuntiavit, Faciamus,
<pb xml:id="v.2.p.667"/>

et, Nostram, et, Nobis. Cum quibus enim faciebat hominem,
et quibus faciebat similem? Filio quidem, qui erat induturus
hominem, spiritu vero, qui erat sanctificaturus hominem; quasi
cum ministris et arbitris ex unitate trinitatis loquebatur. Denique
sequens scriptura distinguit inter personas: Deus hominem ad imaginem <bibl n="Gen. I, 27."/>
dei fecit illum. Cur non suam, si unus qui faciebat, et
non erat ad cuius faciebat? Erat autem ad cuius imaginem faciebat,
ad filii scilicet, qui homo futurus certior et verior imaginem
suam fecerat dici hominem, qui tunc de limo formari habebat,
imago veri et similitudo. Sed et in antecedentibus operibus mundi
quomodo scriptum est? Primum quidem, nondum filio apparente:
Et dixit deus, Fiat lux, et facta est. Ipse statim sermo lux vera, <bibl n="Gen. I, 3."/>
quae illuminat hominem venientem in hunc mundum, et per illum
mundialis quoque lux. Exinde autem in sermone, Christo assistente
et amministrante, deus voluit fieri, et deus fecit. Et dixit deus,
Fiat firmamentum, et fecit deus firmamentum; et dixit deus, Fiant <bibl n="Gen. I, 6. 16."/>
luminaria, et fecit deus luminare maius et minus. Sed et cetera
utique idem fecit qui et priora, id est sermo dei, per quem omnia <bibl n="Io. I, 3."/>
facta sunt et sine quo factum est nihil. Qui si ipse deus est, secundum <bibl n="Io. I. 1"/>
Ioannem, Deus erat sermo, habes duos, alium dicentem,
ut fiat, alium facientem. Alium autem quomodo accipere debeas
iam professus sum, personae, non substantiae, nomine, ad distinctionem,
non ad divisionem. Ceterum ubique teneam unam substantiam
in tribus cohaerentibus, tamen alium dicam oportet ex
necessitate sensus eum qui iubet, et eum qui facit. Nam nec iuberet,
si ipse faceret, dum iuberet fieri per eum. Tamen iubebat,
haud sibi iussurus, si unus esset, aut sine iussu facturus, quia
non expectasset ut sibi iuberet.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>