<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1:1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1:1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa007.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p>Varie diabolus aemulatus est veritatem. Adfectavit illam aliquando 
defendendo concutere. Unicum dominum vindicat, omnipotentem
mundi conditorem, ut et de unico haeresim faciat. Ipsum
dicit patrem descendisse in virginem, ipsum ex ea natum, ipsum
passum, denique ipsum esse Iesum Christum. Excidit sibi coluber,
quia Iesum Christum post baptisma Ioannis temptans ut filium dei <bibl n="Matth. IV, 3. 6. Pe. XCI, 11."/>
adgressus est, certus filium deum habere vel ex ipsis scripturis
de quibus tunc temptationem struebat. Si tu es filius dei, dic, ut
lapides isti panes fiant. Item: Si tu es filius dei, deice te hinc;
scriptum est enim, quod mandavit angelis suis super te, utique
pater, ut te manibus suis tollant, necubi ad lapidem pedem tuum
offendas. Aut numquid mendacium evangeliis exprobravit, dicens,
Viderit Matthaeus et Lucas; ceterum ego ad ipsum deum accessi,
ipsum omnipotentem cominus temptavi. Ideo et accessi, ideo et
temptavi. Ceterum si filius dei esset, nunquam illum fortasse
dignarer. Sed enim ipse potius a primordio mendax est, et si <bibl n="I Cor. XIII, 19."/>
hominem de suo subornavit, ut Praxean. Nam iste primus
ex Asia hoc genus perversitatis intulit Romam, homo et
alias inquietus, insuper de iactatione martyrii inflatus ob solum
<pb xml:id="v.2.p.654"/>
et simplex et breve carceris taedium, quando, et si corpus suum
<bibl n="I Cor. XIII. 19."/> tradidisset exurendum, nihil profecisset, dilectionem dei non habens,
cuius charismata quoque expugnavit. Nam idem tunc episcopum
Romanum, agnoscentem iam prophetias Montani, Priscae,
Maximillae, et ex ea agnitione pacem ecclesiis Asiae et Phrygiae
inferentem, falsa de ipsis prophetis et ecclesiis eorum adseverando
et praecessorum eius auctoritates defendendo coÃ«git et litteras pacis
revocare iam emissas et a proposito recipiendorum charismatum
concessare. Ita duo negotia diaboli Praxeas Romae procuravit.
prophetiam expulit et haeresim intulit. paracletum fugavit et
patrem crucifixit. Fruticaverant avenae Praxeanae hic quoque
<bibl n="Matth. XIII, 26."/> superseminatae, dormientibus multis in simplicitate doctrinae;
traductae dehinc, per quem deus voluit, etiam evulsae videbantur.
Denique caverat pristinum doctor de emendatione sua, et manet
chirographum apud psychicos, apud quos tunc gesta res est; exinde
silentium. Et nos quidem postea agnitio paracleti atque defensio
disiunxit a psychicis. Avenae vero illae ubique tunc
semen excusserant. Ita aliquamdiu per hypocrisin subdola vivacitate
latitavit, et nunc denuo erupit. Sed et denuo eradicabitur,
<bibl n="Matth. XIII, 30."/> si voluerit dominus, in isto commeatu; si quo minus, die suo colligentur
omnes adulterae fruges, et cum ceteris scandalis igni
inextinguibili cremabuntur.</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>