<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2:5.1-5.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2:5.1-5.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Nihil sine origine nisi deus solus. quae quantum praecedit <lb n="15"/>
            in statu omnium rerum, tantum praecedat necesse est <lb/>
            etiam in retractatu earum, ut constare de statu possit, quia <lb/>
            nec habeas dispicere quid quale sit, nisi certus an sit, cum <lb/>
            cognoueris unde sit. et ideo ex opusculi ordine ad hanc materiam <lb/>
            deuolutus apostoli quoque Pauli originem a Marcione <lb n="20"/>
            desidero, nouus aliqui discipulus nec ullius alterius auditor, <lb/>
            qui nihil interim credam nisi nihil temere credendum, temere <lb/>
            porro credi quodcumque sine originis agnitione credetur, quique <lb/>
            dignissime ad sollicitudinem redigam istam inquisitionem, cum <lb/>
            is mihi adfirmatur apostolus, quem in albo apostolorum apud <lb n="25"/>
            euangelium non deprehendo. denique audiens postea eum a <lb/>
            domino adlectum iam in caelis quiescente, quasi improuidentiam <lb/>
            existimo, si non ante sciit illum sibi necessarium Christus, <lb/>
            sed iam ordinato officio apostolatus et in sua opera dimisso

<note type="footnote"> 1] cf. Luc. 24, 39. 4] cf. Loc. 24, 41-43. 9J cf. Luc. 24, 47. <lb/>
            10] cf. Pa. 18, 5. 26] cf. Act. 9, 1-9. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 13 ADVERSVS MARCIONE LIB QVARTVS EXPLICIT; INCIPIT <lb/>
            LIB QVINTVS <hi rend="italic">M</hi> 20 Pauli <hi rend="italic">om. jR1, praebent MR3</hi> 23 credetar <hi rend="italic">M,</hi> <lb/>
            creditur <hi rend="italic">Euulgo</hi> 24 diguiasime = <hi rend="italic">summo iure</hi> 27 quieaccnte <hi rend="italic">MR3,</hi> <lb/>
            quiescentem R1 28 sciit <hi rend="italic">scripsi:</hi> scit <hi rend="italic">MR11</hi> sciuit JBS </note> <lb/>
             
<pb n="569"/>
            ex incursu, non ex prospectu adiciendum existimauit, necessitate, <lb/>
            ut ita dixerim, non uoluntate. quamobrem, Pontice <lb/>
            nauclere, si numquam furtiuas merces uel inlicitas in acatos <lb/>
            tuas recepisti, si numquam omnino onus auertisti uel adulterasti, <lb/>
            +cautior utique et fidelior in dei rebus edas uelim nobis, quo <lb n="5"/>
            symbolo susceperis apostolum Paulum, quis illum tituli <lb/>
            charactere percusserit, quis transmiserit tibi, quis imposuerit, <lb/>
            ut possis eum constanter exponere. ne illius probetur, qui <lb/>
            omnia apostolatus eius instrumenta protulit, \'ipse se\', inquit, <lb/>
            \'apostolum est professus, et quidem non ab hominibus nec <lb n="10"/>
            per hominem, sed per legum Christum\'. plane profiteri potest <lb/>
            semetipsum quis, uerum professio eius alterius auctoritate <lb/>
            conficitur. alius scribit alius subscribit, alius obsignat alius <lb/>
            actis refert. nemo sibi et professor et testis est. praeter haec <lb/>
            utique legisti multos uenturos, qui dicant: ego sum Christus. <lb n="15"/>
            si est qui se Christum mentiatur, quanto magis qui se apostolum <lb/>
            praedicet Christi? adhuc ego in persona discipuli et <lb/>
            inquisitoris conuersor, ut iam hinc et fidem tuam obtundam, <lb/>
            qui unde eam probes non habes, et impudentiam suffundam, <lb/>
            qui uindicas et unde possis uindicare non recipis. sit Christus, <lb n="20"/>
            sit et apostolus nunc alterius, dum non probantur nisi <lb/>
            de instrumento creatoris. nam mihi Paulum etiam Genesis <lb/>
            olim repromisit. inter illas enim figuras et propheticas super <lb/>
            filios suos benedictiones Iacob, cum ad Beniamin direxisset: <lb/>
            Beniamin, inquit, lupus rapax; ad matutinum comedet <lb n="25"/>
            adhuc et ad uesperam dabit escam. ex tribu enim Beniamin <lb/>
            oriturum Paulum prouidebat, lupum rapacem ad matutinum <lb/>
            comedentem, id est prima aetate uastaturum pecora

<note type="footnote"> 10] cf. Gal. 1, 1. 15] Luc. 21, 8. 25] Gen. 49, 27. 26] cf. <lb/>
            Rom. 11, 1; Phil. 3, 5. </note>

<note type="footnote"> 3 naucleri <hi rend="italic">M</hi> 4 numquam <hi rend="italic">M,</hi> nullum <hi rend="italic">R uulgo</hi> 7 caractere <hi rend="italic">M</hi> percnsaerit <lb/>
            22s, percussit <hi rend="italic">MRi,</hi> perusserit <hi rend="italic">susp. Eng</hi> 8 exponere, ne .... protulerit.ipse <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> 9 protulit <hi rend="italic">scripsi:</hi> protulerit <hi rend="italic">MR</hi> 12 quis <hi rend="italic">MRi,</hi> quiuis <hi rend="italic">R3</hi> <lb/>
            20 sit Christus, sit et apostolus <hi rend="italic">Eng:</hi> sit et Christus, sic apostolus <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            21 nunc <hi rend="italic">scripsi (ct. 570, 18):</hi> ut <hi rend="italic">MR</hi> 22 nam <hi rend="italic">MR3G,</hi> non J21 <lb/>
            23 figura(ta)s <hi rend="italic">fort</hi>. 24 direxisset <hi rend="italic">M,</hi> dixiBset <hi rend="italic">R</hi> 27 inoriturum 1łl </note> <lb/>
             
<pb n="570"/>
            domini ut persecutorem ecclesiaium, dehinc ad uesperam <lb/>
            escam daturum, id est deuergente iam aetate oues Christi <lb/>
            educaturum ut doctorem nationum. nam et Saulis primo <lb/>
            asperitas insectationis erga Dauid, dehinc paenitentia et satisfactio, <lb/>
            bona pro malis recipientis, non aliud portendebat quam<lb n="5"/>
            Paulum in Saule secundum tribus et legum in Dauid secundum <lb/>
            uirginis censum. haec figurarum sacramenta si tibi displicent, <lb/>
            certe Acta Apostolorum hunc mihi ordinem Pauli <lb/>
            tradiderunt, a te quoque non negandum. inde apostolum ostendo <lb/>
            persecutorem non ab hominibus neque per hominem, inde et <lb n="10"/>
            ipsi credere inducor, inde te a defensione eius expello nec <lb/>
            timeo dicentem: tu ergo negas apostolum Paulum? non blasphemo <lb/>
            quem tueor. nego, ut te probare compellam; nego, ut <lb/>
            meum esse conuincam. aut, si ad nostram fidem spectas, recipe <lb/>
            quae eam faciunt; si ad tuam prouocas, ede quae eam praestruunt. <lb n="15"/>
            aut proba esse quae credis aut, si non probas, quomodo <lb/>
            credis? aut qualis es aduersus eum credens, a quo solo <lb/>
            probatur esse quod credis? habe nunc et apostolum de meo <lb/>
            sicut et Christum, quam meum apostolum quam et Christum: <lb/>
            isdem et hic dimicabimus lineis, in ipso gradu prouocabimus <lb n="20"/>
            praescriptionis, oportere scilicet et apostolum, qui creatoris <lb/>
            negetur immo et aduersus creatorem proferatur, nihil docere, <lb/>
            nihil sapere, nihil uelle secundum creatorem, et inprimis tanta <lb/>
            constantia alium deum edicere, quanta a lege creatoris abrupit. <lb/>
            neque enim uerisimile est, ut auertens a Iudaismo non <lb n="25"/>
            pariter ostenderet, in cuius dei fidem auerteret, quia nemo <lb/>
            transire posset a creatore nesciens, ad quem transeundum sibi <lb/>
            esset. siue enim Christus iam alium deum reuelauerat, sequebatur <lb/>
            etiam apostoli testatio, uel ne non eius dei apostolus

<note type="footnote"> 3] cf. I Tim. 1, 11. 8] cf. Act. 9, 1-9. 10] cf. Gal. 1, 1. </note>

<note type="footnote"> 8 hunc <hi rend="italic">MR3G,</hi> hinc <hi rend="italic">Rl</hi> 15 faciunt 223, faciant <hi rend="italic">MRl</hi> si ad tnam <lb/>
            <hi rend="italic">R3,</hi> statiuam <hi rend="italic">MR1</hi> 18 et apostolum <hi rend="italic">MR3,</hi> apostolum R1 de meo <lb/>
            <hi rend="italic">scil. instrumento; intellege Acta apostolorum</hi> 19 quam meum <hi rend="italic">htRi,</hi> tam <lb/>
            meum <hi rend="italic">R3 uulgo (quam-quam = tam-quam, ut assolet Tert.)</hi> 20 isdem <lb/>
            <hi rend="italic">M,</hi> iisdem <hi rend="italic">R</hi> 27 a creatore <hi rend="italic">R3,</hi> ad creatorem <hi rend="italic">MRl</hi> 29 ne <hi rend="italic">R,</hi> nec <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="571"/>
            haberetur, quem Christus reuelauerat, et quia non licebat <lb/>
            abscondi ab apostolo qui iam reuelatus fuisset a Christo; siue <lb/>
            nihil tale de deo Christus reuelauerat, [at] tanto magis ab apostolo <lb/>
            debuerat reuelari qui iam non posset ab alio, non credendus <lb/>
            sine dubio, si nec ab apostolo reuelatus. quod idcirco <lb n="5"/>
            praestruximus, ut iam hinc profiteamur nos proinde probaturos <lb/>
            nullum alium deum ab apostolo circumlatum, sicut probauimus <lb/>
            nec a Christo, ex ipsis utique epistolis Pauli, quas proinde <lb/>
            mutilatas etiam de numero forma iam haeretici euangelii <lb/>
            praeiudicasse debebit. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Principalem aduersus Iudaismum epistolam nos quoque <lb/>
            confitemur quae Galatas docet. amplectimur etenim <note type="margin"><hi rend="italic">Ad <lb/>
            confitemur</hi></note> <lb/>
            omnem illam legis ueteris amolitionem, ut et ipsam de creatoris <lb/>
            uenientem dispositione, sicut saepe iam in isto ordine <lb/>
            tractauimus de praedicata nouatione a prophetis dei nostri. <lb n="15"/>
            quodsi creator quidem uetera cessura promisit, nouis scilicet <lb/>
            orituris, Christus uero tempus distinx(it decess)ionis istius, — <lb/>
            lex et prophetae usque ad Iohannem — terminum in <lb/>
            Iohanne statuens inter utrumque ordinem desinentium exinde <lb/>
            ueterum et incipientium nouorum, necessarie et apostolus in <lb n="20"/>
            Christo post Iohannem reuelato uetera infirmat, noua uero <lb/>
            confirmat, atque ita non alterius dei fidem curat quam creatoris, <lb/>
            apud quem et uetera decessura praedicabantur. igitur <lb/>
            et legis destructio et euangelii aedificatio pro me faciunt in <lb/>
            ista quoque epistola ad eam Galatarum praesumptionem pertinentes, <lb n="25"/>
            qua praesumebant Christum, ut puta creatoris, salua <lb/>
            creatoris lege credendum, quod adhuc incredibile uideretur <lb/>
            legem a suo auctore deponi. porro, si omnino alium deum <lb/>
            ab apostolo audissent, ultro utique scissent abscedendum sibi

<note type="footnote"> 16] cf. II Cor. 5, 17; Es. 65, 17. 18] Luc. 16, 16. 23] cf. II <lb/>
            Cor. 5, 17; Es. 43, 18. </note>

<note type="footnote"> 3 at <hi rend="italic">eecl. R3</hi> 4 ab (s. U. <hi rend="italic">a m. 1) M</hi> 8 ipsis <hi rend="italic">MB,</hi> ipsius <hi rend="italic">Oehlerus</hi> <lb/>
            IllNCIPIT AD GALATASM, de epistola adGalatauii; <hi rend="italic">om. titulum omnino <lb/>
            Rig</hi> 12 amplectimur <hi rend="italic">R3,</hi> et amplectimur <hi rend="italic">MRl</hi> 13 amolitionem <hi rend="italic">M,</hi> abolitionem <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 17 distinx(it decess)ionis <hi rend="italic">scripsi (cf. I. 23 et 572,12):</hi> diatinctionisMR, <lb/>
            distin(xit destru)ctionisEng 23 decessura &lt;(et nona oritnra)fort. </note> <lb/>
             
<pb n="572"/>
            esse a lege eius dei, quem reliquissent alium secuti. quis <lb/>
            enim expectaret diutius discere, quod nonam deberet sectari <lb/>
            disciplinam qui nouum deum recepisset? immo quia eadem <lb/>
            quidem diuinitas praedicabatur in euangelio, quae semper nota <lb/>
            fuerat in lege, disciplina uero non eadem, hic erat totus<lb n="5"/>
            quaestionis status, an lex creatoris ab euangelio deberet excludi <lb/>
            in Christo creatoris. denique aufer hunc statum, et uacat <lb/>
            quaestio. uacante autem quaestione, ultro omnibus agnoscentibus <lb/>
            discedendum sibi esse ab ordine creatoris per fidem dei <lb/>
            alterius, nulla apostolo materia competisset id tam presse <lb n="10"/>
            doctadi, quod ultro fides ipsa dictasset. igitur tota intentio <lb/>
            epistolae istius nihil aliud docet quam legis decessionem <lb/>
            uenientem de creatoris dispositione, ut adhuc suggeremus. si <lb/>
            item nullius noui dei exerit mentionem, quod nusquam magis <lb/>
            fecisset quam in ista materia, ut rationem scilicet ablegandae<lb n="15"/>
            legis unica hac et sufficientissima definitione proponeret nouae <lb/>
            diuinitatis, apparet quomodo scribat: miror uos tam cito <lb/>
            transferri ab eo, qui uos uocauit in gratiam, ad aliud <lb/>
            euangelium, ex conuersatione aliud, non ex religione, ex <lb/>
            disciplina, non ex diuinitate, quoniam quidem euangelium <lb n="20"/>
            Christi a lege euocare deberet ad gratiam, non a creatore ad <lb/>
            alium deum. nemo enim illos mouerat a creatore, ut uiderentur <lb/>
            sic ad aliud euangelium transferri, quasi dum ad creatorem <lb/>
            transferuntur. nam et adiciens, quod aliud euangelium omnino <lb/>
            non esset, creatoris confirmat id, quod esse defendit. si enim<lb n="25"/>
            et creator euangelium repromittit dicens per Esaiam: ascende <lb/>
            in montem excelsum qui euangelizas Sioni, extolle <lb/>
            uocem in ualentia tua qui euangelizas Hierusalem; <lb/>
            item ad apostolorum personam: quam tempestiui pedes

<note type="footnote"> 17] Gal. 1, 6. 241 cf. Gal. 1, 6. 26] Es. 40, 9. 29] Es. 52, 7. </note>

<note type="footnote"> 12 deceasionem <hi rend="italic">MR,</hi> discessionem <hi rend="italic">Gel reliqui</hi> 15 ablegandae R3, <lb/>
            ablegeudae <hi rend="italic">MRl</hi> 16 sufficientiesima (a <hi rend="italic">ex ę) M</hi> 17 scribat <hi rend="italic">MR3,</hi> <lb/>
            sciebat 7?1 miror <hi rend="italic">Rs,</hi> mirari <hi rend="italic">MRl</hi> 21 auocare <hi rend="italic">fort</hi>. 23 alium <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            25 si enim <hi rend="italic">MR,</hi> sed enim <hi rend="italic">Oehlerus</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="573"/>
            euangelizantium pacem, euangelizantium bona, utique <lb/>
            et nationibus euangelizantium, quoniam et: in nomine eius, <lb/>
            inquit, nationes sperabunt, Christi scilicet, cui ait: posui <lb/>
            te in lumen nationum, est autem euangelium etiam dei <lb/>
            noui, quod uis tunc ab apostolo defensum, iam ergo duo sunt <lb n="5"/>
            euangelia apud duos deos, et mentitus erit apostolus dicens, <lb/>
            quod aliud omnino non est, cum sit et aliud, cum sic suum <lb/>
            euangelium defendere potuisset, ut potius demonstraret, non <lb/>
            ut unum determinaret. sed fortasse, ut hinc fugias: (et ideo\', <lb/>
            dices, subtexuit: licet angelus de caelo aliter euangelizauerit, <lb n="10"/>
            anathema sit, quia et creatorem sciebat euangelizaturum'). <lb/>
            rursus ergo te implicas. hoc est enim, quo adstringeris: <lb/>
            duo enim euangelia confirmare non est eius, qui aliud <lb/>
            iam negarit. tamen lucet sensus eius, qui suam praemisit <lb/>
            personam: sed et si nos aut angelus de caelo aliter <lb n="15"/>
            euangelizauerit. uerbi enim gratia dictum est. ceterum si <lb/>
            nec ipse aliter euangelizaturus, utique nec angelus. ita angelum <lb/>
            ad hoc nominauit, quo multo magis hominibus non esset credendum, <lb/>
            quando nec angelo, [et nec apostolo] non &lt; quo&gt; angelum <lb/>
            ad euangelium referret creatoris. Exinde decurrens ordinem <lb n="20"/>
            conuersionis suae de persecutore in apostolum scripturam <lb/>
            Apostolicorum confirmat, apud quam ipsa etiam epistulae istius <lb/>
            materia recognoscitur, intercessisse quosdam, qui dicerent <lb/>
            circumcidi oportere et obseruandam esse Moysi legem, tunc <lb/>
            apostolos de ista quaestione consultos ex auctoritate spiritus <lb n="25"/>
            renuntiasse non esse imponenda onera hominibus, quae patres <lb/>
            ipsi non potuissent sustinere. quodsi et ex hoc congruunt <lb/>
            Paulo Apostolorum Acta, cur ea respuatis iam apparet, ut

<note type="footnote"> 2] Es. 42, 4. 3] Es. 49, 6. 7] cf. Gal. 1, 6. 10] Gal. 1, 8. <lb/>
            15] ib. 20] cf. Gal. 1, 11-24. 23] cf. Gal. 2, 4; cf. Act. 15, 5. <lb/>
            25] cf. Act. 15, 28. </note>

<note type="footnote"> 3 Christi <hi rend="italic">R3,</hi> ChriBttw <hi rend="italic">MRl</hi> 4 nationum, eat antem <hi rend="italic">Eng:</hi> nationum. <lb/>
            est autem <hi rend="italic">uulgo</hi> 8 potius demonstraret = <hi rend="italic">als das voreiiglichere aufzeigte<lb/>
             </hi> 9 hinc fugias <hi rend="italic">M,</hi> fugias hinc <hi rend="italic">R uulgo</hi> 13 enim <hi rend="italic">fort. delendum</hi> <lb/>
            14 tamen = <hi rend="italic">dagegen</hi> 19 et nec apostolo <hi rend="italic">seclusi:</hi> nec apostolo <hi rend="italic">R3 <lb/>
            uulgo</hi> quo <hi rend="italic">addidi</hi> 22 (actorum) Apostolicorum <hi rend="italic">Pam</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="574"/>
            deum scilicet non alium praedicantia quam creatorem nec <lb/>
            Christum alterius quam creatoris, quando nec promissio spiritus <lb/>
            sancti aliunde probetur exhibita quam de instrumento <lb/>
            Actorum, quae utique uerisimile non est ex parte quidem <lb/>
            apostolo conuenire, cum ordinem eius secundum ipsius testimonium<lb n="5"/>
            ostendunt, ex parte uero dissidere, cum diuinitatem <lb/>
            in Christo creatoris adnuntiant, ut praedicationem quidem <lb/>
            apostolorum non sit secutus Paulus, qui formam ab eis dedocendae <lb/>
            legis accepit. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Denique ad patrocinium Petri ceterorumque apostolorum<lb n="10"/>
            ascendisse Hierosolyma post annos quatuordecim scribit, ut <lb/>
            conferret cum illis de euangelii sui regula, ne in uacuum tot <lb/>
            annis cucurrisset aut curreret, si quid scilicet citra formam <lb/>
            illorum euangelizaret. adeo ab illis probari et constabiliri <lb/>
            desiderarat, quos, si quando, uultis Iudaismi magis adfines<lb n="15"/>
            subintellegi. cum uero nec Titum dicit circumcisum, iam incipit <lb/>
            ostendere solam circumcisionis quaestionem ex defensione adhuc <lb/>
            legis concussam ab eis, quos propterea falsos et superinducticios <lb/>
            fratres appellat, non aliud statuere pergentes quam perseuerantiam <lb/>
            legis, ex fide sine dubio integra creatoris, atque <lb n="20"/>
            ita peruertentes euangelium, non interpolatione scripturae, qua <lb/>
            Christum creatoris effingerent, sed retentione ueteris disciplinae, <lb/>
            ne legem creatoris excluderent. ergo propter falsos, inquit, <lb/>
            superinducticios fratres, qui subintrauerant ad speculandam <lb/>
            libertatem nostram, quam habemus in Christo,

<note type="footnote">2] cf. Act. 1, 5. 10] cr. Gal. 2, 1-2. 16] cf. Gal. 2, 3. 18] cf. <lb/>
            Gal. 2, 4. 23] Gal. 2, 4-5. </note>

<note type="footnote"> 1 nec <hi rend="italic">R,</hi> ne <hi rend="italic">M</hi> 2 quando nec = <hi rend="italic">wahrend doch auch nicht, ut uidetur;<lb/>
             sed nescio an lacuna sit statuenda, quam sic uelim expleri:</hi> (satia <lb/>
            quidem imprudenter,) quando 3 exibita <hi rend="italic">M</hi> 8 non sit <hi rend="italic">MR,</hi> omnino <lb/>
            sit <hi rend="italic">Urs</hi> 11 hierosolyma <hi rend="italic">M,</hi> Hierosolymam <hi rend="italic">Ruulgo</hi> 12 <hi rend="italic">conferret M<lb/>
             in lit</hi>. 13 cucurreret <hi rend="italic">M</hi> quid <hi rend="italic">MR3G,</hi> qua Ri 15 desiderabat <lb/>
            <hi rend="italic">Lat</hi> quos <hi rend="italic">Lat:</hi> Quod <hi rend="italic">MR</hi> uult ie <hi rend="italic">(scil. Paulus) Iun (probat<lb/>
             Bng)</hi> 16 uero <hi rend="italic">om. Pam</hi> 17 ex defensione <hi rend="italic">MJł3G,</hi> et defensionem RI <lb/>
            18 superinducticios <hi rend="italic">Pam:</hi> superducticios <hi rend="italic">MR</hi> 24 superindncticios, inquit <lb/>
            falsos <hi rend="italic">Pam</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="575"/>
            ut nos subigerent seruituti, t nec ad horam cessimus <lb/>
            subiectioni. intendamus enim et sensui ipsi et causae eius, <lb/>
            et apparebit uitiatio scripturae. cum praemittit: sed nec <lb/>
            Titus, qui mecum erat, cum esset Graecus, coactus <lb/>
            est circumcidi, dehinc subiungit: propter superinducticios <lb n="5"/>
            falsos fratres et reliqua, contrarii utique facti incipit <lb/>
            reddere rationem, ostendens propter quid fecerit quod nec <lb/>
            fecisset, [nec ostendisset] si illud, propter quod fecit, non <lb/>
            accidisset. denique dicas uelim, si non subintroissent falsi illi <lb/>
            fratres ad speculandam libertatem eorum, cessissent subiectioni? <lb n="10"/>
            non opinor. ergo cesserunt, quia fuerunt propter quos <lb/>
            cederetur. hoc enim rudi fidei et adhuc de legis obseruatione <lb/>
            suspensae competebat, ipso quoque apostolo ne in uacuum <lb/>
            cucurrisset aut curreret suspecto. itaque frustrandi erant falsi <lb/>
            fratres, speculantes libertatem Christianam, ne ante eam in <lb n="15"/>
            seruitutem abducerent ludaismi quam sciret se Paulus non (in) <lb/>
            uacuum cucurrisse, quam dexteras ei darent antecessores, quam <lb/>
            ex c(ons)ensu eorum in nationes praedicandi munus subiret. <lb/>
            necessario igitur cessit ad tempus, et sic ei ratio constat Timotheum <lb/>
            circumcidendi et rasos introducendi in templum, quae <lb n="20"/>
            in Actis eduntur, adeo uera, ut apostolo consonent profitenti <lb/>
            factum se Iudaeis Iudaeum, ut Iudaeos lucrifaceret, et sub <lb/>
            lege agentem propter eos, qui sub lege agerent, sic et propter

<note type="footnote"> 3] Gal. 2, 3. 18] cf. Gal. 2, 9. 19] cf. Act. 16, 3. 20] cf. <lb/>
            Act. 21, 26. 22J cf. I Cor. 9, 20. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 exeis quae auccedunt (cf. l. 6-12) apparet TertuUianum in suo apoBtolicae<lb/>
             epistolae exemplari legisse:</hi> ad horam cessimus; <hi rend="italic">iudicauit igitur illud</hi> <lb/>
            nec <hi rend="italic">ante</hi> ad horam <hi rend="italic">a Marcione esse interpolatum. quae autem dicit l. 3:</hi> <lb/>
            et apparebit uitiatio scripturae <hi rend="italic">demonstrant auctorem in antecedentibus <lb/>
            dixisse, quomodo apostoli uerba a Marcione sint deprauata. qvamobrem <lb/>
            sicuelimrestitui:</hi> seruituti, (ad horam cessimus subiectioni, non, . t mauult <lb/>
            Marcion:&gt; nec ad horam <hi rend="italic">sqq</hi>. 8 nec ostendisset <hi rend="italic">seclusi</hi> 10 cessissent-<lb/>
             (ne&gt; subiectioni? opinor <hi rend="italic">TJrs</hi> 12 cederetur <hi rend="italic">M (in ras. a m. 1) R,</hi> crederetur <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 13 in <hi rend="italic">om. Rl</hi> 15 libertatem <hi rend="italic">R3,</hi> ueritatem <hi rend="italic">MR1</hi> ne <lb/>
            ante <hi rend="italic">R,</hi> negante <hi rend="italic">M</hi> 16 sciret se paulus <hi rend="italic">M,</hi> Paulus se sciret <hi rend="italic">R</hi> in <hi rend="italic">add. <lb/>
            Rz, om. MRl</hi> 18 consensu <hi rend="italic">scripsi:</hi> censu <hi rend="italic">(ex</hi> Caensu <hi rend="italic">ortum) MR</hi> *subiret <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> (s <hi rend="italic">in ras. a</hi> m. <hi rend="italic">1) R,</hi> obiret <hi rend="italic">Lat</hi> necessarium <hi rend="italic">Rl</hi> 19 cessitat<lb/>
             tempus <hi rend="italic">R\'</hi> 21 eduntur <hi rend="italic">scripsi:</hi> educuntur <hi rend="italic">MRt,</hi> edicuntur <hi rend="italic">Rs uulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="576"/>
            superinductos illos, et omnibus nouissime omnia factum, ut <lb/>
            omnes lucraretur. si haec quoque intellegi ex hoc postulant. <lb/>
            id quoque nemo dubitabit, eius dei et Christi praedicatorem <lb/>
            Paulum, cuius legem, quamuis excludens, interim tamen pro <lb/>
            temporibus admiserat, statim amoliendam, si nouum deum<lb n="5"/>
            protulisset. bene igitur, quod et dexteras Paulo dederunt <lb/>
            Petrus et Iacobus et Iohannes et de officii distributione <lb/>
            pepigerunt, ut Paulus in nationes, illi in circumcisionem. <lb/>
            tantum ut meminissent egenorum: et hoc secundum legem <lb/>
            creatoris, pauperes et egenos fouentis, sicut in euangelii uestri<lb n="10"/>
            retractatu probatum est. adeo constat de lege sola fuisse <lb/>
            quaestionem, dum ostenditur quid ex lege custodiri conuenerit. <lb/>
            \'sed reprehendit Petrum non recto pede incedentem ad euangelii <lb/>
            ueritatem\'. plane reprehendit, non ob aliud tamen quam <lb/>
            ob inconstantiam uictus, quem pro personarum qualitate <lb n="15"/>
            uariabat, timens eos, qui erant ex circumcisione, non ob aliquam <lb/>
            diuinitatis diuersitatem, de qua et aliis in faciem restitisset <lb/>
            qui de minore causa conuersationis ambiguae Petro ipsi non <lb/>
            pepercit, si quomodo Marcionitae uolunt credi(disset.) De <lb/>
            cetero pergat apostolus negans ex operibus legis iustificari <lb n="20"/>
            hominem sed ex fide, eius dumtamen dei, cuius et lex. nec <lb/>
            enim laborasset fidem a lege discernere, quam diuersitas ipsius <lb/>
            diuinitatis ultro discreuisset, si fuisset. merito non reaedificabat <lb/>
            quae destruxit. destrui autem lex habuit, ex quo uox Iohannis <lb/>
            clamauit in eremo: parate uias domini, ut fierent riui et <lb n="25"/>
            colles et montes repleti et humiliati et tortuosa et aspera <lb/>
            in rectitudinem et in campos, id est legis difficultates in

<note type="footnote"> 1] cf. I Cor. 9, 22. 6-9] cf. Gal. 2, 9-10. 13] cf. Gal. 2, 11-14. <lb/>
            16] cf. Gal. 2, 12. 17] cf. Gal. 2, 14. 20] cf. Gal. 2, 15—16. 25] Luc. <lb/>
            3, 4. cf. Es. 40, 3-5. </note>

<note type="footnote"> 1 superinducticios <hi rend="italic">Pam</hi> 3 dubitauit <hi rend="italic">M</hi> 5 admoliendam <hi rend="italic">M</hi> 8 circumcisione <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 9 lege <hi rend="italic">M</hi> 12-uenerit <hi rend="italic">M in TCU</hi>. 17 diueraitatem <hi rend="italic">scripsi<lb/>
             (cf. I. 22):</hi> peruersitatem <hi rend="italic">MB</hi> 19 pepercit, si <hi rend="italic">scrtpsi:</hi> pepercit. si <hi rend="italic">MR*</hi>. <lb/>
            pepercit. sed <hi rend="italic">R3 uulgo</hi> credi&lt; disset) <hi rend="italic">tcrtpsi:</hi> credi. <hi rend="italic">MR1,</hi> credi ? <hi rend="italic">JPuulgo, <lb/>
            Eng totum hunc locum sic restitui uult:</hi> si, quomodo Marcionitae uolont <lb/>
            credi, de Petro pergat apostolus, negans <hi rend="italic">etc</hi>. 21 eius dumtamen <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            eiusdem tamen <hi rend="italic">MR</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="577"/>
            euangelii facilitates. meminerat iam et psalmi esse tempus: <lb/>
            disrumpamus a nobis uincula eorum et abiciamus a <lb/>
            nobis iugum ipsorum, ex quo tumultuatae sunt gentes <lb/>
            et populi meditati sunt inania, adstiterunt reges <lb/>
            terrae et magistratus congregati sunt in unum aduersus <lb n="5"/>
            dominum et aduersus Christum ipsius, ut iam ex fidei <lb/>
            libertate iustificaretur homo, non ex legis seruitute, quia iustus <lb/>
            ex fide uiuit. quod si prophetes Abacuc pronuntiauit, habes <lb/>
            et apostolum prophetas confirmantem, sicut et Christus. eius <lb/>
            ergo dei erit fides, in qua uiuet iustus, cuius et lex, in qua <lb n="10"/>
            non iustificatur operarius. Proinde si in lege maledictio est, <lb/>
            in fide uero benedictio, utrumque habes propositum apud <lb/>
            creatorem: ecce posui, inquit, ante te maledictionem et <lb/>
            benedictionem. non potes distantiam uindicare - quae etsi rerum <lb/>
            est, non ideo auctorum — quae ab uno auctore proponitur. <lb n="15"/>
            cur autem Christus factus sit pro nobis maledictio, ipso apostolo <lb/>
            edocente, manifestum est, quam nobiscum faciat, id est <lb/>
            secundum fidem creatoris. neque enim quia creator pronuntiauit: <lb/>
            maledictus omnis ligno suspensus, ideo uidebitur <lb/>
            alterius dei esse Christus et idcirco a creatore iam tunc in <lb n="20"/>
            lege maledictus. aut quomodo praemaledixisset eum creator, <lb/>
            quem ignorabat? cur autem non magis competat creatori filium <lb/>
            suum dedisse maledictioni suae quam illi deo tuo subdidisse <lb/>
            maledictioni, et quidem pro homine alieno? denique si atrox <lb/>
            uidetur hoc in creatore circa filium, proinde tuo in deo; si <lb n="25"/>
            uero rationale et in tuo, proinde et in meo, et magis in meo.

<note type="footnote"> 2] Ps. 2, 3. 31 Pa. 2, 1-2. 6] cf. Gal. 2, 16; 4, 24. 7] Gal. <lb/>
            3, 11. Hab. 2, 4. 11] cf. Gal. 8, 10. 12] cf. Gal. 3, 9. 13] Deut. <lb/>
            11, 26. 16] cf. Gal. 3, 13. 19] Deut. 21, 23. </note>

<note type="footnote"> 2 disrumpamus a nobis ct. <hi rend="italic">317, 10</hi> 7 iustificaretur <hi rend="italic">scripsi (c/. 576,</hi> <lb/>
            26. 29): iustificetur <hi rend="italic">MR</hi> 8 uiuet <hi rend="italic">Pam</hi> abacuc <hi rend="italic">M,</hi> Abacum <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            pronuntiauit <hi rend="italic">M,</hi> praenuntiauit <hi rend="italic">R uulgo</hi> 14 <hi rend="italic">parenthesin indicaui: sed nescio <lb/>
            an inuertendus sit ordo elocutionum</hi> 16 <hi rend="italic">sqq. coniunge:</hi> ipso autem apoetolo <lb/>
            edocente, cur... factus sit, manifestum est, quam ... faciat <hi rend="italic">scil. <lb/>
             apostolus (Eng)</hi> 19 ligno <hi rend="italic">M,</hi> in ligno <hi rend="italic">R uulgo</hi> 21 aut <hi rend="italic">scripsi:</hi> et <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            22 ignorabat <hi rend="italic">scripsi:</hi> ignorat <hi rend="italic">MR,</hi> ignoraret <hi rend="italic">Eng</hi> 26 rationale <hi rend="italic">MRZG,</hi> <lb/>
            ratio nec lez <hi rend="italic">Rl</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXVIT. Tert. III. </note>

<note type="footnote"> 37 </note> <lb/>
             
<pb n="578"/>
            facilius enim credetur eius esse per maledictionem Christi <lb/>
            benedictionem prospexisse homini, qui et maledictionem aliquando <lb/>
            et benedictionem proposuerit ante hominem, quam qui <lb/>
            neutrum umquam sit apud te professus. \'accipimus igitur <lb/>
            benedictionem spiritalem per fidem,\' inquit: ex qua scilicet<lb n="5"/>
            uiuit iustus secundum creatorem. hoc est ergo, quod dico: <lb/>
            eius dei fidem esse, cuius est forma gratiae fides. Sed <lb/>
            et cum adicit: omnes enim filii estis fidei, ostenditur, <lb/>
            quid supra haeretica industria eraserit: mentionem scilicet <lb/>
            Abrahae, qua nos apostolus filios Abrahae per fidem adfirmat,<lb n="10"/>
            secundum quam mentionem hic quoque (filios fidei\' notauit. <lb/>
            ceterum quomodo filii fidei? et cuius fidei, si non Abrahae? <lb/>
            si enim Abraham deo credidit et deputatum est (ei) iustitiae <lb/>
            atque exinde pater multarum nationum meruit nuncupari, nos <lb/>
            autem, credendo deo magis ***, proinde iustificamur, sicut <lb n="15"/>
            Abraham, et uitam proinde consequimur, sicut iustus ex fide <lb/>
            uiuit: sic fit, ut et supra filios nos Abrahae pronuntiarit, qua <lb/>
            patris fidei, et hic filios fidei, per quam Abraham pater nationum <lb/>
            fuerat repromissus. ipsum quod fidem a circumcisione <lb/>
            reuocabat, nonne Abrahae filios constituere quaerebat, qui in <lb n="20"/>
            carnis integritate crediderat? denique alterius dei fides ad <lb/>
            formam dei alterius non potest admitti, ut credentes iustitiae <lb/>
            deputet, ut iustos (ex fide) uiuere faciat, ut nationes filios <lb/>
            fidei dicat. totum hoc eius est, apud quem ante iam notum <lb/>
            est. <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Sub eadem Abrahae mentione, dum ipso sensu reuincatur.

<note type="footnote"> 4] uerba apostolici Marcionis e Gal. 3, 14 detorta 5] cf. Hab. <lb/>
            2, 4; Gal. 3, 11. 8] Gal. 3, 26. 9] cf. Gal. 3, 7-9. 13] cf. Gen. <lb/>
            15, 6. Gal. 3, 6. 14] cf. Gen. 17, 4-5. 20] cf. Rom. 4, 10. 26] cf. <lb/>
            Gal. 3, 14. </note>

<note type="footnote"> 1 credetur <hi rend="italic">scripsi: crederetur MR</hi> 4 accipimus <hi rend="italic">M,</hi> accepimus <hi rend="italic">Ruulgo</hi> <lb/>
            7 fides <hi rend="italic">scripsi:</hi> fidei <hi rend="italic">MR</hi> 11 fidei no(s uo)cauit <hi rend="italic">fort</hi>. 18 ei <hi rend="italic">addidi</hi> <lb/>
            15 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> quam demerendo placentes <hi rend="italic">supplendum puto</hi> 23 ei <lb/>
            fide <hi rend="italic">addidi</hi> 24 <hi rend="italic">falsa codicum interpunctione seductus est Pamelius<lb/>
             peruersa capitum distinctione quae arcte inter se cohaerent dirimue:</hi> <lb/>
            notum est sub eadem ... reuincatur. 4. adhuc, <hi rend="italic">inquit uulgo</hi> 26 dum - <lb/>
            <hi rend="italic">wiihrend doch</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="579"/>
            adhuc, inquit, secundum hominem dico: dum essemus <lb/>
            paruuli, sub elementis mundi eramus positi <lb/>
            ad deseruiendum eis. atquin non est hoc humanitus dictum, <lb/>
            non enim exemplum est, sed ueritas. quis enim paruulus — <lb/>
            utique sensu, quod sunt nationes — non elementis subiectus <lb n="5"/>
            est mundi, quae pro deo suspicit? illud autem fuit, quod <lb/>
            tum secundum hominem dixit: sed tamen testamentum hominis <lb/>
            nemo spernit aut superordinat. exemplo enim humani <lb/>
            testamenti permanentis diuinum tuebatur: Abrahae dictae <lb/>
            sunt promissiones et semini eius. non dixit \'seminibus*, <lb n="10"/>
            quasi pluribus, sed \'semini\' tamquam uni, quod est <lb/>
            Christus. erubescat spongia Marcionis! nisi quod ex abundanti <lb/>
            retracto quae abstulit, cum ualidius sit illum ex his <lb/>
            reuinci, quae seruauit. cum autem euenit impleri tempus, <lb/>
            misit deus filium suum, utique is, qui etiam ipsorum <lb n="15"/>
            temporum deus est, quibus saeculum constat, qui signa quoque <lb/>
            temporum ordinauit, soles et lunas et sidera et stellas, qui <lb/>
            filii denique sui reuelationem in extremitatem temporum et <lb/>
            disposuit et praedicauit: in nouissimis diebus erit manifestus <lb/>
            mons domini, et: in nouissimis diebus effundam <lb n="20"/>
            de meo spiritu in omnem carnem, secundum Iohelem. <lb/>
            ipsius erat sustinuisse tempus impleri, cuius erat etiam finis <lb/>
            temporis sicut initium. ceterum deus ille otiosus nec operationis <lb/>
            nec praedicationis ullius atque ita nec temporis alicuius, <lb/>
            quid omnino egit, quod efficeret tempus impleri et iam implendum <lb n="25"/>
            sustineri? si nihil, satis uanum est, ut creatoris tempora

<note type="footnote"> 1] Gal. 3, 15; 4, 3. 7] Gal. 3, 15. 9] Gal. 3, 16. 14] Gal. <lb/>
            4, 4. 19] Es. 2, 2. 20] Ioel 3, 1. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 remouerat spongia Marcionis uerba apostoli inde a</hi> ojjtto? avapu&gt;noo <lb/>
            \'.It. r. X. <hi rend="italic">(c. 3, 15) usque ad ea, quae leguntur c. 4, 3:</hi> ots i,p.sv vrjitioi x. <lb/>
            x. X. <hi rend="italic">hoc uero modo coniungi uerba apostoli, quae coniungi nequeant,<lb/>
             in scquentibus comprobat auctor</hi> 6 <hi rend="italic">suspicit Eng (cf. 580, 19):</hi> suscipit <lb/>
            <hi rend="italic">MJR</hi> fuit <hi rend="italic">M,</hi> facit 22 7 tum <hi rend="italic">scripsi:</hi> cum <hi rend="italic">MR</hi> dixit sed <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            dixisset <hi rend="italic">MB</hi> 10 sunt <hi rend="italic">om. 221</hi> 11 est Christus <hi rend="italic">M,</hi> Christus est <hi rend="italic">Rtmlgo</hi> <lb/>
            21 ineo spiritu <hi rend="italic">M,</hi> spiritu meo <hi rend="italic">JR uulgo</hi> 23 initium <hi rend="italic">in lit. M</hi> 25 aut <lb/>
            iam <hi rend="italic">Lat</hi> </note>

<note type="footnote"> 37* </note> <lb/>
             
<pb n="580"/>
            sustinuerit seruiens creatori. cui autem rei misit filium suum? <lb/>
            ut eos, qui sub lege erant, redimeret - hoc est ut efficeret <lb/>
            tortuosa in uiam rectam et aspera in uias leues <lb/>
            secundum Esaiam, ut uetera transirent et noua orirentur: lex <lb/>
            noua ex Sion et sermo domini ex Hierusalem — et ut<lb n="5"/>
            adoptionem filiorum acciperemus, utique nationes, quae <lb/>
            filii non eramus. et ipse enim erit lux nationum et in <lb/>
            nomine eius nationes sperabunt. itaque ut certum esset <lb/>
            nos filios dei esse, misit spiritum suum in corda nostra <lb/>
            clamantem: abba, pater. in nouissimis enim, inquit,<lb n="10"/>
            diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem. <lb/>
            cuius gratia, nisi cuius et promissio gratiae? quis pater, nisi <lb/>
            qui et factor? post has itaque diuitias non erat reuertendum <lb/>
            ad infirma et mendica elementa. elementa autem apud Romanos <lb/>
            quoque etiam primae litterae solent dici. non ergo per mundialium <lb n="15"/>
            elementorum derogationem a deo eorum auertere <lb/>
            cupiebat, — etsi dicendo supra: (si ergo his, qui in natura <lb/>
            sunt dei, seruitis,\' physicae, id est naturalis, superstitionis <lb/>
            elementa pro deo habentis suggillat errorem, nec sic tamen <lb/>
            elementorum deum taxans — sed quae uelit intellegi elementa, <lb n="20"/>
            primas scilicet litteras legis, ipse declarat: dies obseruatis <lb/>
            at menses et tempora et annos. et sabbata, ut opinor, et <lb/>
            caenas puras et ieiunia et dies magnos. cessare enim ab his <lb/>
            quoque, sicut et circumcisione, oportebat ex decretis creatoris. <lb/>
            qui et per Esaiam: neomenias uestras et sabbata et diem<lb n="25"/>
            magnum non sustinebo, ieiunium etferias etcaerimonia <lb/>
            uestra odit anima mea; et per Amos: odi, reieci

<note type="footnote"> 2] Gal. 4, 5. 3] Es. 40, 4. 4] cf. II Cor. 5, 17; Es. 43, <lb/>
            19; 65, 17. Es. 2, 3. 5] Gal. 4, 5. 7] Es. 49, 6. Es. 42, 4. <lb/>
            9J Gal. 4, 6. 10] Ioel 3, 1. 14] cf. Gal. 4, 9. 17] uerba apostolici <lb/>
            Marcionis e Gal. 4, 8 detorta 21] Gal. 4, 10. 25] Es. 1, 13-14. <lb/>
            27] Am. 5, 21. </note>

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">parenthesin indicaui</hi> 3 uias lenes (= óô<foreign xml:lang="grc">οό</foreign>ç À£La\') <hi rend="italic">Iun:</hi> uias lenes <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> 7 erit lux <hi rend="italic">MF,</hi> lux erit <hi rend="italic">R uulgo</hi> 8 esset <hi rend="italic">Rz,</hi> est et <hi rend="italic">MR1</hi> 17 <hi rend="italic">patenthesin<lb/>
             indicaui</hi> in <hi rend="italic">MR,</hi> non <hi rend="italic">Pam</hi> 19 suggillat <hi rend="italic">MR,</hi> sngillabat <lb/>
            <hi rend="italic">Pam</hi> 20 taxans. sed <hi rend="italic">uulgo</hi> 22 annos et <hi rend="italic">uulgo</hi> 26 caerimonia <lb/>
            uestra <hi rend="italic">..:VB,</hi> caerimonias nostras <hi rend="italic">Pam N</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="581"/>
            caerimonias uestras, et non odorabor in frequentiis uestris; <lb/>
            item per Osee: auertam uniuersas iocunditates eius et <lb/>
            caerimonia eius et sabbata et neomenias eius et omnes <lb/>
            frequentias eius. \'quae ipse constituerat,\' inquis, \'erasit*? <lb/>
            magis quam alius; aut si alius, ergo ille adiuuit sententiam <lb n="5"/>
            creatoris, auferens quae et ille damnauerat. sed non huius loci <lb/>
            quaestio, cur leges suas creator infregerit. sufficit, quod infracturum <lb/>
            probauimus, ut confirmetur nihil apostolum aduersus <lb/>
            creatorem determinasse, cum et ipsa amolitio legis a creatore <lb/>
            sit. Sed ut furibus solet aliquid excidere de praeda in indicium, <lb n="10"/>
            ita credo et Marcionem nouissimam Abrahae mentionem <lb/>
            dereliquisse, nulla magis auferenda, etsi ex parte conuertit. si <lb/>
            enim Abraham duos liberos habuit, unum ex ancilla et <lb/>
            alium ex libera, sed qui ex ancilla carnaliter natus est, <lb/>
            qui uero ex libera per repromissionem, — quae sunt <lb n="15"/>
            allegorica (id est aliud portendentia); haec sunt enim <lb/>
            duo testamenta (siue\'duae ostensiones\', sicut inuenimus interpretatum): <lb/>
            unum a monte Sina in synagogam Iudaeorum <lb/>
            secundum legem generans in seruitutem, alium super <lb/>
            omnem principatum generans uim dominationemet omne omne <lb n="20"/>
            nomen quod nominatur, non tantum in hoc aeuo sed <lb/>
            et in futuro, in quam repromisimus sanctam ecclesiam, <lb/>
            quae est mater nostra — ideoque adicit: propter quod, <lb/>
            fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae, utique manifestauit <lb/>
            et Christianismi generositatem in filio Abrahae ex libera <lb n="25"/>
            nato allegoriae habere sacramentum, sicut et ludaismi seruitutem <lb/>
            legalem in filio ancillae, atque ita eius dei esse utramque

<note type="footnote"> 2] OB. 2, 11. 13—23] uerba apostolici Marcionis e Gal. 4, 22-24. <lb/>
            26 et Eph. 1, 21 conaarcinata et detorta 23J Gal. 4, 31. </note>

<note type="footnote"> 1 odorabor <hi rend="italic">Pam:</hi> adorabor <hi rend="italic">MR</hi> 3 caerimonia <hi rend="italic">MR,</hi> caerimonias <lb/>
            <hi rend="italic">Pam</hi> 5 aut <hi rend="italic">MRI,</hi> at J23 10 ut <hi rend="italic">MRet R3</hi> 12 nulla-auferenda <lb/>
            <hi rend="italic">JSng:</hi> nnllam-auferendam <hi rend="italic">MR</hi> conuertit <hi rend="italic">M</hi> (tit <hi rend="italic">in ras.) R,</hi> conuerrit <lb/>
            <hi rend="italic">JLat</hi> 15 <hi rend="italic">parenthesin indicaui</hi> 19 alium <hi rend="italic">MR,</hi> aliud <hi rend="italic">Rig</hi> 22 quam <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> quem <hi rend="italic">MR</hi> 23 <hi rend="italic">uerba</hi> quae est mater nostra, <hi rend="italic">quae in MR paulo <lb/>
            supra post</hi> in futuro <hi rend="italic">leguntur, huc transtulit Eng</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="582"/>
            dispositionem, apud quem inuenimus utriusque dispositionis <lb/>
            deliniationem. ipsum quod ait: qua libertate Christus nos <lb/>
            manumisit, nonne eum constituit manumissorem, qui fuit <lb/>
            dominus? alienos enim seruos nec Galba manumisit, facilius <lb/>
            liberos soluturus. ab eo igitur praestabitur libertas, apud quem<lb n="5"/>
            fuit seruitus legis. et merito non decebat manumissos rursus <lb/>
            iugo seruitutis, id est legis, adstringi, iam psalmo adimpleto: <lb/>
            disrumpamus uincula eorum et abiciamus a nobis <lb/>
            iugum ipsorum, postquam archontes congregati sunt <lb/>
            in unum aduersus dominum et aduersus Christum<lb n="10"/>
            ipsius. de seruitute igitur exemptis ipsam seruitutis notam <lb/>
            eradere perseuerabat, circumcisionem, ex praedicationis scilicet <lb/>
            propheticae auctoritate, memor dictum per Hieremiam: et <lb/>
            circumcidimini praeputia cordis uestri; quia et Moyses: <lb/>
            circumcidetis duricordiam uestram, id est non carnem. <lb n="15"/>
            denique si circumcisionem ab alio deo ueniens eicludebat, <lb/>
            cur etiam praeputiationem negat quicquam ualere in Christo <lb/>
            sicut et circumcisionem? praeferre enim debebat aemulam <lb/>
            eius, quam expugnabat, si ab aemulo circumcisionis deo esset. <lb/>
            porro, quia et circumcisio et praeputiatio uni deo deputabantur, <lb n="20"/>
            ideo utraque in Christo uacabant propter fidei praelationem, <lb/>
            illius fidei, de qua erat scriptum: et in nomine eius nationes <lb/>
            credent, illius fidei, quam dicendo per dilectionem perfici <lb/>
            sic quoque creatoris ostendit. siue enim dilectionem dicit <lb/>
            quae in deum, et hoc creatoris est: diliges deum ex toto<lb n="25"/>
            corde tuo et ex tota anima tua et ex totis uiribus <lb/>
            tuis, siue quae in proximum, et: proximum tuum

<note type="footnote"> 2J Gal. 5, 1. 8] Ps. 2, 3. 9] Pa. 2, 1-2. 111 cf. Gal. 5. 2. <lb/>
            13] Hier. 4, 4. 15] Deut. 10, 16. 17] cf. Gal. 5, 6. 22] Es. 42, 4. <lb/>
            23J cf. Gal. 5, 6. 25] Deut. 6, 5. 27] Leu. 19, 18. </note>

<note type="footnote"> 2 delineationem <hi rend="italic">R3, declination em MRl</hi> nos <hi rend="italic">Pam:</hi> nos <hi rend="italic">M12</hi> 4 nec <lb/>
            <hi rend="italic">Jun:</hi> ne <hi rend="italic">MR</hi> 5 soluturus <hi rend="italic">R3,</hi> solutos <hi rend="italic">MR1</hi> 6 merito. non <hi rend="italic">vulgo</hi> <lb/>
            7 id est <hi rend="italic">MR3G,</hi> uel <hi rend="italic">Rl</hi> 11 exemptis <hi rend="italic">scripsi:</hi> exemptos <hi rend="italic">MR</hi> 12 euadere <lb/>
            <hi rend="italic">susp. Eng, tuens supra</hi> exemptos 18 et circumcisionem <hi rend="italic">MR3G,</hi> <lb/>
            ex circumcisione <hi rend="italic">R1</hi> 21 uacabant <hi rend="italic">M,</hi> uacabat <hi rend="italic">R</hi> 27 et: proximum <lb/>
            <hi rend="italic">Eng:</hi> et proximum <hi rend="italic">uulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="583"/>
            tamquam te creatoris est. Qui autem turbat uos iudicium <lb/>
            feret. a quo deo? ab optimo? sed ille non iudicat. a creatore? <lb/>
            (sed nec ille damnabit adsertorem circumcisionis\'. quodsi non <lb/>
            erit alius, qui iudicet, nisi creator, iam ergo non damnabit <lb/>
            legis defensores nisi quia ipse eam cessare constituit. quid <lb n="5"/>
            nunc, si et confirmat illam ex parte, qua debet? tota enim, <lb/>
            inquit, lex in uobis adimpleta est: diliges proximum <lb/>
            tuum tamquam te. aut si sic uult intellegi \'adimpleta est\', <lb/>
            quasi iam non adimplenda, ergo non uult, diligam proximum <lb/>
            tamquam me, ut et hoc cum lege cessauerit? sed perseuerandum <lb n="10"/>
            erit semper in isto praecepto. ergo lex creatoris etiam <lb/>
            ab aduersario probata est, nec dispendium, sed compendium <lb/>
            ab eo consecuta est, redacta summa in unum iam praeceptum. <lb/>
            sed nec hoc alii magis competit quam auctori. atque adeo <lb/>
            cum dicit: onera uestra inuicem sustinete, et sic adimplebitis <lb n="15"/>
            legem Christi, si hoc non potest fieri nisi quis <lb/>
            diligat proximum sibi tamquam se, apparet: diliges proximum <lb/>
            tibi tamquam te, per quod auditur: inuicem onera <lb/>
            uestra portate, Christi esse legem, quae sit creatoris, atque <lb/>
            ita Christum creatoris esse, dum Christi est lex creatoris. Erratis, <lb n="20"/>
            deus non deridetur. atquin derideri potest deus <lb/>
            Marcionis, qui nec irasci nouit nec ulcisci. quod enim seuerit <lb/>
            homo, hoc et metet. ergo retributionis et iudicii deus <lb/>
            intentat. bonum autem facientes non fatigemur et: dum <lb/>
            habemus tempus, operemur bonum. nega creatorem bonum <lb n="25"/>
            facere praecepisse, et diuersa doctrina sit diuersae diuinitatis. <lb/>
            porro si retributionem praedicat, ab eodem erit et corruptionis <lb/>
            messis et uitae. tempore autem suo metemus, quia et

<note type="footnote"> 1] Gal. 5, 10. 6] Gal. 5, 14. 7] cf. Leu. 19, 18. 15] Gal. <lb/>
            6, 2. 20] Gal. 6, 7. 22] Gal. 6, 7. 24] Gal. 6, 9. Gal. 6, 10. <lb/>
            27] cf. Dent. 32, 35. cf. Gal. 6, 8. 28] Gal. 6, 9. </note>

<note type="footnote"> 4 damnabit <hi rend="italic">J23,</hi> damnauit <hi rend="italic">MRl</hi> 5 quia <hi rend="italic">M,</hi> qui <hi rend="italic">R</hi> 6 qua <hi rend="italic">R3,</hi> quia <lb/>
            <hi rend="italic">MR1</hi> ex parte? quia debet. <hi rend="italic">mauult Eng</hi> 9 diligam <hi rend="italic">M,</hi> ut diligam <lb/>
            <hi rend="italic">Rvulgo</hi> 10 cessauerit. sed <hi rend="italic">uulgo</hi> 17 aibi <hi rend="italic">MR,</hi> suum <hi rend="italic">Pam</hi> 18 tibi <lb/>
            <hi rend="italic">MR,</hi> tuum <hi rend="italic">Pam</hi> 21 deridetur <hi rend="italic">R,</hi> irridetur <hi rend="italic">M</hi> 22 seuerit <hi rend="italic">MR,</hi> seminauerit <lb/>
            <hi rend="italic">PamN</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="584"/>
            Ecclesiasticus: tempus, inquit, omni rei. Sed et mihi, famulo <lb/>
            creatoris, mundus crucifixus est, non tamen deus mundi, <lb/>
            et ego mundo, non tamen deo mundi. mundum enim quantum <lb/>
            ad conuersationem eius posuit, cui renuntiando mutuo <lb/>
            transfigimur et inuicem morimur. [persecutores uocat Christi.]<lb n="5"/>
            cum uero adicit stigmata Christi in corpore suo gestare se <lb/>
            — utique corporalia compedum — iam non putatiuam, sed <lb/>
            ueram et solidam carnem professus est Christi, cuius stigmata <lb/>
            corporalia ostendit. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p><note type="margin"><hi rend="italic">Ad Corinthios prima</hi></note> Praestructio superioris epistolae ita duxit, ut de <lb n="10"/>
            titulo eius non retractauerim, certus et alibi retractari eum <lb/>
            posse, communem scilicet et eundem in epistulis omnibus. <lb/>
            quod non utique salutem praescribit eis, quibus scribit, sed <lb/>
            gratiam et pacem, non dico: quid illi cum Iudaico adhuc <lb/>
            more, destructori Iudaismi? — nam et hodie Iudaei in pacis <lb n="15"/>
            nomine appellant et retro in scripturis sic salutabant — <lb/>
            sed intellego illum defendisse officio suo praedicationem creatoris: <lb/>
            quam maturi pedes euangelizantium bona, euangelizantium <lb/>
            pacem. euangelizatur enim bonorum, id est <lb/>
            gratiae dei pacem, quam praeferendam sciebat. haec cum a <lb n="20"/>
            deo patre nostro et domino Iesu adnuntians communibus nominibus <lb/>
            utatur competentibus nostro quoque sacramento, non <lb/>
            puto dispici posse, quis deus pater et dominus Iesus praedicetur <lb/>
            nisi ex accidentibus, cui magis competant. primo quidem

<note type="footnote"> 1] Eccl. 3, 17. Gal. 6, 14. 6] cf. Gal. 6, 17. 14] cf. I Cor. 1, 3. <lb/>
            18] Rom. 10, 15. cf. Es. 52, 7. 20] cf. Phil. 4, 7. cf. I Cor. 1, 3. </note>

<note type="footnote"> 1 Ecclesiastes <hi rend="italic">Pam</hi> omni <hi rend="italic">M,</hi> erit omni <hi rend="italic">R uulgo</hi> mihi, (in quit) <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. 2 mundi <hi rend="italic">MR3,</hi> mundo RI 5 pereecutores uocat Christi <hi rend="italic">seclusi</hi> <lb/>
            6 stigmata JB3, signata <hi rend="italic">MR1</hi> 7 compedum <hi rend="italic">scripsi:</hi> competunt <hi rend="italic">MR</hi> 10 EX- <lb/>
            PLICIT AD GALATAS; INCIPIT AD CORINTHIOS I <hi rend="italic">M,</hi> de epistula <lb/>
            ad corinthios prima <hi rend="italic">RF</hi> 12 «in <hi rend="italic">(ex</hi> m a <hi rend="italic">m. 1) M</hi> omnibus, quod <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> 14 pacem. nou <hi rend="italic">uulgo</hi> 15 destructori <hi rend="italic">R,</hi> destructore <hi rend="italic">MF parenihesin<lb/>
             indicaui</hi> 16 salutabant. sed <hi rend="italic">uulgo</hi> 19 euangelizatur <hi rend="italic">Ettg:</hi> <lb/>
            euangelizator <hi rend="italic">MR</hi> 20 pacem quam <hi rend="italic">MBt,</hi> paci eam JB3 haec <hi rend="italic">sril. <lb/>
             gratiam et pacem (cf. supra l. 14)</hi> 23 dispici <hi rend="italic">R,</hi> despici <hi rend="italic">M</hi> 24 accidentibus <lb/>
            <hi rend="italic">M,</hi> accedentibus <hi rend="italic">R</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="585"/>
            patrem deum praescribo non alium agnoscendum quam <lb/>
            et hominis et uniuersitatis creatorem et institutorem; porro <lb/>
            patri etiam domini nomen accedere ob potestatem, quod et <lb/>
            filius per patrem capiat; dehinc gratiam et pacem non solum <lb/>
            eius esse, a quo praedicabantur, sed (et) eius, qui fuerit offensus. <lb n="5"/>
            nec gratia enim fit nisi offensae nec pax nisi belli. et populus <lb/>
            autem per disciplinae transgressionem et omne hominum genus <lb/>
            per naturae dissimulationem et deliquerat et rebellauerat aduersus <lb/>
            creatorem. deus autem Marcionis et quia ignotus non <lb/>
            potuit offendi et quia nescit irasci. quae ergo gratia a non <lb n="10"/>
            offenso? quae pax a non rebellato? Ait crucem Christi stultitiam <lb/>
            esse perituris, uirtutem autem et sapientiam dei salutem <lb/>
            consecuturis, et ut ostenderet, unde hoc eueniret, adicit: scriptum <lb/>
            est enim: perdam sapientiam sapientium et prudentiam <lb/>
            prudentium inritam faciam. si haec creatoris <lb n="15"/>
            sunt et ad causam crucis pertinent stultitiam deputatam, <lb/>
            ergo et crux et per crucem Christus ad creatorem pertinebit, <lb/>
            a quo praedicatum est quod ad crucem pertinet. aut si creator, <lb/>
            qua aemulus, idcirco sapientiam abstulit, ut crux Christi, <lb/>
            scilicet aduersarii, stultitia deputetur, ecquomodo potest aliquid <lb n="20"/>
            ad crucem Christi non sui creator pronuntiasse, quem <lb/>
            ignorabat, cum praedicabat? sed et cur apud deum optimum <lb/>
            et profusae misericordiae alii salutem referunt, credentes crucem <lb/>
            uirtutem et sapientiam dei esse, alii perditionem, quibus <lb/>
            Christi crux stultitia reputatur? si non, creatoris est aliquam et <lb n="25"/>
            populi et humani generis offensam detrimento sapientiae atque <lb/>
            prudentiae multasse. hoc sequentia confirmabunt, cum dicit:

<note type="footnote"> 8] cf. Rom. 1, 16—27. 11] cf. I Cor. 1. 18. 13] I Cor. 1, 19; <lb/>
            cf. EB. 29, 14. </note>

<note type="footnote"> 1 deum <hi rend="italic">scripsi:</hi> dominum <hi rend="italic">MR</hi> 3 accedere JB, accederet <hi rend="italic">MF</hi> 5 et <lb/>
            <hi rend="italic">addidi</hi> 8 rebellauerat <hi rend="italic">R3,</hi> debellauerat <hi rend="italic">Mli1</hi> 11 ait <hi rend="italic">R3,</hi> aut <hi rend="italic">MR1</hi> <lb/>
            13 adicit <hi rend="italic">R3,</hi> aliquid <hi rend="italic">MRl</hi> 16 et (quae) ad <hi rend="italic">Pam</hi> stultitiam <hi rend="italic">MR1,</hi> <lb/>
            stultitiae <hi rend="italic">R3 uulgo</hi> deputatam <hi rend="italic">Eng:</hi> deputat <hi rend="italic">MR Pam</hi> 20 ecquomodo <lb/>
            <hi rend="italic">Ochlerus:</hi> et quomodo <hi rend="italic">MR</hi> 22 deum <hi rend="italic">scripst:</hi> dominum <hi rend="italic">MR</hi> 25 <hi rend="italic">signum <lb/>
            interrogaiionis posui</hi> si non, (= d ôs JJLTa ; <hi rend="italic">mente supple:</hi> apud deum <lb/>
            optimum alii salutem referunt alii perditionem) creatoris <hi rend="italic">scripsi:</hi> si non <lb/>
            creatoris <hi rend="italic">uulgo</hi> 26 populi <hi rend="italic">MR3G,</hi> populo HI 27 multasse? hoc <hi rend="italic">uulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="586"/>
            nonne infatuauit deus sapientiam mundi? cumque et <lb/>
            hic adicit, quare: quoniam in dei sapientia non intellexit <lb/>
            mundus per sapientiam deum, boni duxit deus per <lb/>
            stultitiam praedicationis saluos facere credentes. sed <lb/>
            prius de mundo disceptabo. quatenus subtilissimi haeretici hic<lb n="5"/>
            uel maxime mundum per dominum mundi interpretantur, nos <lb/>
            autem hominem qui sit in mundo intellegimus, ex forma <lb/>
            simplici loquelae humanae, qua plerumque id, quod continet, <lb/>
            ponimus pro eo, quod continetur: \'circus clamauit\' et 'forum <lb/>
            locutum est\' et \'basilica fremuit\', id est qui in his locis rem <lb n="10"/>
            egerunt. igitur quia homo, non deus mundi in sapientia non <lb/>
            cognouit deum, (in) qua cognoscere debuerat, et Iudaeus in <lb/>
            sapientia scripturarum et omnis gens in sapientia operum, ideo <lb/>
            deus idem, qui sapientia (in sapientia) sua non erat adcognitus, <lb/>
            statuit sapientiam hominum stultitia repercutere, saluos faciendo<lb n="15"/>
            credentes quosque in stultam crucis praedicationem. quoniam <lb/>
            Iudaei signa desiderant, qui iam de deo certi esse debuerant, <lb/>
            et Graeci sapientiam quaerunt, qui suam scilicet, <lb/>
            non dei sapientiam sistunt. ceterum si nouus deus praedicaretur, <lb/>
            quid deliquerant Iudaei signa desiderantes, quibus <lb n="20"/>
            crederent, aut Graeci sapientiam sectantes, cui magis crederent ?  <lb/>
            ita et remuneratio ipsa in Iudaeos et Graecos et zeloten <lb/>
            deum confirmat et iudicem, qui ex retributione aemula et <lb/>
            iudice infatuauerit sapientiam mundi. quodsi eius sunt et <lb/>
            causae, cuius adhibentur scripturae. ergo de creatore tractans<lb n="25"/>
            apostolus non intellecto creatori utique docet intellegendo. <lb/>
            etiam quod scandalum Iudaeis praedicat Christum, prophetiam <lb/>
            super illo consignat creatoris dicentis per Esaiam: ecce posui

<note type="footnote"> 1] I Cor. 1, 20. 2] I Cor. 1, 21. 11] cf. ib. 14] cf. I Cor. <lb/>
            1. 20. 15] cf. I Cor. 1, 21. 16-181 I Cor. 1, 22. 24] cf. I Cor. <lb/>
            1. 20. 27] cf. I Cor. 1, 23. 2SJ Rom. 9, 88. cf. Es. 8, 14; 28, 16. </note>

<note type="footnote"> 2 sapientia <hi rend="italic">R,</hi> sapientiam <hi rend="italic">M</hi> 3 deum <hi rend="italic">Pam:</hi> dominum <hi rend="italic">MR</hi> 5 quatinus <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 12 (in) qua <hi rend="italic">scripsi:</hi> quam <hi rend="italic">MRt,</hi> quem <hi rend="italic">R3 uulgo</hi> 14 sapientia <lb/>
            <hi rend="italic">(scil. hominum; cf. supra l</hi>. 3: per sapientiam) &lt;in sapientia) sua <hi rend="italic">Eng:</hi> <lb/>
            sapientia sua <hi rend="italic">MRl,</hi> (in) sapientia <hi rend="italic">R5G</hi> adcognitus <hi rend="italic">M,</hi> agnitos <hi rend="italic">R</hi> 22 zelots <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 23 retributione <hi rend="italic">MR3G,</hi> tributione HI 26 creatori-intellegendo <lb/>
            <hi rend="italic">M,</hi> creatore-intellegendo <hi rend="italic">R,</hi> creatorem-intellegendunl <hi rend="italic">Oehlerus</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="587"/>
            in Sion lapidem offensionis et petram scandali. (petra <lb/>
            autem fuit Christus\' etiam Marcion seruat. quid est autem <lb/>
            stultum dei sapientius hominibus, nisi crux et mors dei? <lb/>
            quid infirmum dei fortius hominibus, nisi natiuitas et caro <lb/>
            dei? ceterum si nec natus ex uirgine Christus nec carne constructus <lb n="5"/>
            ac per hoc neque crucem neque mortem uere perpessus est, <lb/>
            nihil in illo fuit stultum et infirmum, nec iam stulta mundi <lb/>
            elegit deus, ut confundat sapientia, nec infirma mundi <lb/>
            elegit deus, ut confundat fortia, nec inhonesta et <lb/>
            minima et contemptibilia, quae non sunt, id est quae <lb n="10"/>
            non uere sunt, ut confundat quae sunt, id est quae uere <lb/>
            sunt. nihil enim a deo dispositum uere modicum et ignobile <lb/>
            et contemptibile, sed quod ab homine. apud creatorem autem <lb/>
            iam uetera stultitiae et infirmitati et inhonestati et pusillitati <lb/>
            et contemptui deputari possunt. quid stultius, quid infirmius, <lb n="15"/>
            quam sacrificiorum cruentorum et holocaustomatum nidorosorum <lb/>
            a deo exactio? quid infirmius, quam uasculorum et grabattorum <lb/>
            purgatio? quid inhonestius, quam carnis iam erubescentis alia <lb/>
            dedecoratio? quid tam humile, quam talionis indictio? quid tam <lb/>
            contemptibile, quam ciborum exceptio ? totum, quod sciam, uetus <lb n="20"/>
            testamentum omnis haereticus inridet. stulta enim mundi elegit <lb/>
            deus, ut confundat sapientia — Marcionis deus nihil <lb/>
            tale, quia nec aemulatur contraria contrariis redarguere — ne <lb/>
            glorietur omnis caro, ut, quemadmodum scriptum est: <lb/>
            qui gloriatur, in deo glorietur. in quo? utique in eo, qui <lb n="25"/>
            hoc praecepit. nisi creator praecepit, ut in deo Marcionis gloriemur.

<note type="footnote"> 1] I Cor. 10, 4. 8-4] I Cor. 1, 25. 7] I Cor. 1, 27-28. 16] cf. <lb/>
            Leu. 6, 14-18 et 6, 9-13. 17] cf. Leu. 15, 12. 4. 26. 19] cf. Exod. <lb/>
            21, 24. 20J cf. Leu. 11, 2-44. 21] I Cor. 1, 27. 23] I Cor. 1, <lb/>
            29. 31. cf. Hier. 9, 23-24. </note>

<note type="footnote"> 3 mora dei <hi rend="italic">M,</hi> mors Christi <hi rend="italic">R uulgo</hi> 4 hominibus <hi rend="italic">scripsi:</hi> homini <hi rend="italic">MF,</hi> <lb/>
            homineii 8 sapientiaR\', sapientiamMRI 12 uereMR1, (est) <hi rend="italic">uereB*uulgo</hi> <lb/>
            13 autem iam <hi rend="italic">Eng:</hi> aut etiam <hi rend="italic">MF,</hi> autem etiam <hi rend="italic">liuulgo</hi> 16 holocaustomatum <lb/>
            nidorosorum <hi rend="italic">B3,</hi> holocaustomata idolorum <hi rend="italic">MRl</hi> 17 grabattorum <lb/>
            <hi rend="italic">MF,</hi> grabbatorum <hi rend="italic">B uulgo</hi> 22 sapientia J23, sapientiam <hi rend="italic">M RI parenthesin <lb/>
            indicaui</hi> 23 contrariis R3, a contrariis <hi rend="italic">MBl</hi> 25 deo <hi rend="italic">MB&gt;</hi> <lb/>
            domino <hi rend="italic">FJPam N</hi> 26 in deo <hi rend="italic">B3,</hi> in deum <hi rend="italic">MBl</hi> </note> 
<pb n="588"/>
            
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Igitur per haec omnia ostendit, cuius dei sapientiam <lb/>
            loquatur inter perfectos, eius scilicet, qui sapientiam sapientium <lb/>
            abstulerit et prudentiam prudentium inritam fecerit, qui <lb/>
            infatuauerit sapientia mundi, stulta eligens eius et disponens <lb/>
            in salutem. hanc dicit sapientiam in occulto fuisse, quae <lb n="5"/>
            fuerit in stultis et in pusillis et (in) inhonestis, quae latuerit <lb/>
            etiam sub figuris, allegoriis et aenigmatibus. reuelanda postmodum <lb/>
            in Christo, posito in lumen nationum a creatore promittente <lb/>
            per Esaiae uocem patefacturum se thesauros inuisibiles <lb/>
            et occultos. nam ut absconderit aliquid is deus, qui nihil egit <lb n="10"/>
            omnino, in quod aliquid abscondisse existimaretur, satis incredibile. <lb/>
            ipse si esset, latere non posset, nedum aliqua eius sacramenta. <lb/>
            creator autem tam ipse notus quam et sacramenta <lb/>
            eius, palam scilicet decurrentia apud Israhel, sed de significantiis <lb/>
            obumbrata, in quibus sapientia dei delitiscebat. <lb n="15"/>
            inter perfectos narranda suo in tempore, proposita uero in <lb/>
            proposito dei ante saecula. cuius et saecula, nisi creatoris? si <lb/>
            enim et saecula temporibus structa sunt, tempora autem diebus <lb/>
            et mensibus et annis compinguntur, dies porro et menses et <lb/>
            anni solibus et lunis et sideribus creatoris signantur in hoc <lb n="20"/>
            ab eo positis, — et erunt enim, inquit, in signa mensium <lb/>
            et annorum — apparet et saecula creatoris esse et omne, <lb/>
            quod ante saecula propositum dicatur, non alterius esse, quam <lb/>
            cuius et saecula. aut probet dei sui saecula Marcion; ostendat <lb/>
            et mundum ipsum, in quo saecula deputentur, uas quodammodo <lb n="25"/>
            temporum, et signa aliqua uel organa eorum. si nihil demonstrat, <lb/>
            reuertor, ut et illud dicam: cur autem ante saecula

<note type="footnote">1] cf. I Cor. 2, 6. 2] cf. Es. 29, 14. 4] cf. I Cor. 1, 20. 5] cf. <lb/>
            I Cor. 2, 7. SJ cf. Es. 49, 6. 9] cf. Es. 45, 3. 16] cf. I Cor. 2, 7. <lb/>
            21] Gen. 1, 14. 23J cf. I Cor. 2, 7. 27J cf. ib. </note>

<note type="footnote"> 2 sapientium J23. sapientum <hi rend="italic">MR1</hi> 6 in <hi rend="italic">addidi</hi> 7 allegoriis <hi rend="italic">Pam <lb/>
            (cf. 589,</hi> 9): allegoricis <hi rend="italic">MR</hi> 10 egit <hi rend="italic">R,</hi> legit <hi rend="italic">MF</hi> 16 in proposito <lb/>
            <hi rend="italic">MR3,</hi> in proposita R1 26 organa eorum <hi rend="italic">scripsi:</hi> ortaneorum <hi rend="italic">MR,</hi> <lb/>
            ortum eorum <hi rend="italic">R3 (in mg.),</hi> notas eorum <hi rend="italic">Urs,</hi> ordinem eorum <hi rend="italic">Oehlerus</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="589"/>
            creatoris proposuit gloriam nostram? posset uideri eam ante saecula <lb/>
            proposuisse, quam introductione saeculi reuelasset. at cum id <lb/>
            facit paene iam totis saeculis creatoris prodactis, uane ante <lb/>
            saecula proposuit et non magis intra saecula quod reuelaturus <lb/>
            erat paene post saecula. non enim eius est festinasse in proponendo, <lb n="5"/>
            cuius est retardasse in reuelando. creatori autem <lb/>
            competit utrumque: et ante saecula proposuisse et in fine <lb/>
            saeculorum reuelasse, quia et quod proposuit et reuelauit <lb/>
            medio spatio saeculorum in figuris et aenigmatibus et allegoriis <lb/>
            praeministrauit. sed quia subicit de gloria nostra, quod <lb n="10"/>
            eam nemo ex principibus huius aeui scierit, ceterum si scissent, <lb/>
            numquam dominum gloriae crucifixissent, argumentatur <lb/>
            haereticus principes huius aeui dominum ***, alterius scilicet <lb/>
            dei Christum, crucifixerit, ut et hoc in ipsum redigat creatorem. <lb/>
            porro cui supra ostenderimus, quibus modis gloria <lb n="15"/>
            nostra a creatore sit t deputanda, praeiudicatum esse debebit <lb/>
            eam, quae in occulto fuerit apud creatorem, merito igno(ra)tam <lb/>
            etiam ab omnibus uirtutibus et potestatibus creatoris, quia <lb/>
            nec famulis liceat consilia nosse dominorum, nedum illis apostatis <lb/>
            angelis ipsique principi transgressionis, diabolo, quos <lb n="20"/>
            magis extraneos fuisse contenderim ob culpam ab omni conscientia <lb/>
            dispositionum creatoris. sed iam nec mihi competit <lb/>
            (principes huius aeui\' uirtutes et potestates interpretari <lb/>
            creatoris, quia ignorantiam illis adscribit apostolus. legum

<note type="footnote"> 10—12] cf. I Cor. 2, 8. 24] cf. Matth. 4, 1-11. </note>

<note type="footnote"> 6 est <hi rend="italic">scripsi:</hi> et <hi rend="italic">MB</hi> 7 proposuisse <hi rend="italic">B3,</hi> profuisse <hi rend="italic">MRl</hi> 8 et <hi rend="italic">(prius)<lb/>
             = etiam; coniunge cum</hi> praeministrauit 13 principes <hi rend="italic">MR1,</hi> &lt;quod) <lb/>
            principes <hi rend="italic">B3uulgo lacunam signaui:</hi> dominum &lt;eius intellegendum, <lb/>
            ereatorem, qui gloriae dominum) <hi rend="italic">supplendum censeo (cf. I. 14 et 690, 8:</hi> <lb/>
            iam nec in cruce eum figere potuit creator; <hi rend="italic">cf. etiam 638, 18), <lb/>
            Eng sic putat supplendum:</hi> huius aeni &lt;malos angelos <hi rend="italic">(siue</hi> uirtutes et <lb/>
            potestates) creatoris non esse, qui gloriae) dominum <hi rend="italic">(cf. I. 22:</hi> nec mihi <lb/>
            competit <hi rend="italic">et 590, 16)</hi> 14 crucifiierit <hi rend="italic">scripsi:</hi> cruci eum fixerint <hi rend="italic">MR1,</hi> <lb/>
            cruci confixerint <hi rend="italic">B2 uulgo</hi> et hoc <hi rend="italic">B3,</hi> hoc et <hi rend="italic">MBl</hi> redigat <hi rend="italic">MBl,</hi> <lb/>
            recidas <hi rend="italic">B3 uulgo</hi> 15 ostenderimus <hi rend="italic">MB,</hi> ostendimus <hi rend="italic">Pam</hi> 16 cleptanda <lb/>
            <hi rend="italic">fort.,</hi> depalata <hi rend="italic">Eng</hi> 17 ignoratam <hi rend="italic">scripsi:</hi> ignotam <hi rend="italic">MR</hi> 18 ab omnibus <lb/>
            <hi rend="italic">MR,</hi> ab hominibus <hi rend="italic">Rig,</hi> abominationibus <hi rend="italic">Eng</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="590"/>
            enim et secundum nostrum euangelium diabolus quoque in <lb/>
            temptatione cognouit, et secundum commune instrumentum <lb/>
            spiritus nequam sciebat eum sanctum dei esse et Iesum <lb/>
            uocari et in perditionem eorum uenisse. etiam parabola fortis <lb/>
            illius armati, quem alius ualidior oppressit et uasa eius occupauit, <lb n="5"/>
            ***, si in creatoris accipitur apud Marcionem, iam nec ignorasse <lb/>
            ultra potuit creator dominum gloriae, dum ab eo opprimitur, <lb/>
            nec in cruce eum figere, aduersus quem ualere non potuit, <lb/>
            et superest, ut — secundum me quidem credibile sit — scientes <lb/>
            uirtutes et potestates creatoris dominum gloriae, Christum <lb n="10"/>
            suum, crucifixerint, qua desperatione et malitiae redundantia <lb/>
            serui quoque scelestissimi dominos suos interficere non dubitant; <lb/>
            scriptum est enim apud me satanam in ludam introisse. <lb/>
            secundum autem Marcionem nec apostolus hoc loco patitur <lb/>
            ignorantiam adscribi uirtutibus creatoris in gloriae dominum,<lb n="15"/>
            quia scilicet non illas uult intellegi principes huius aeui. quod <lb/>
            si non uidetur de spiritalibus dixisse principibus, ergo de <lb/>
            saecularibus dixit, de populo principali, utique non inter nationes, <lb/>
            de ipsis archontibus eius, de rege Herode, etiam de <lb/>
            Pilato, et quo maior principatus huius aeui, Romana dignitas <lb n="20"/>
            praesidebat. ita et cum destruuntur argumentationes diuersae <lb/>
            partis, nostrae expositiones aedificantur. sed uis adhuc gloriam <lb/>
            nostram dei tui esse et apud eum in occulto fuisse. et quare <lb/>
            adhuc eodem et deus instrumento et apostolus nititur? quid <lb/>
            illi cum sententiis prophetarum ubique? quis enim cognouit

<note type="footnote"> 3] cf. Luc. 4, 34. 4] cf. Luc. 11, 21-22. 13] cf. Luc. 22, 3. <lb/>
            25] Ea. 40, 13. cf. I Cor. 2, 16. </note>

<note type="footnote"> 1 enim <hi rend="italic">scripsi:</hi> autem <hi rend="italic">MR</hi> 4 eorum <hi rend="italic">scil. diaboli et spirituum tllquam,<lb/>
             nisi malis supra rescribere:</hi> sciebant 5 oppresait B3 (C/. <hi rend="italic">512, 9i:</hi> <lb/>
            obrepsit <hi rend="italic">MRl</hi> 6 <hi rend="italic">lacunam signavi:</hi> si in diaboli accipitur <hi rend="italic">(scil. parabolam), <lb/>
            </hi> testis ect et ipsa cogniti ab illo domini <hi rend="italic">uel sitnilia intercidisse <lb/>
            puto</hi> creatoris <hi rend="italic">]rIB,</hi> creatorem <hi rend="italic">Urs</hi> 7 dominum <hi rend="italic">scripsi:</hi> deum <hi rend="italic">MR<lb/>
             9 parenthesin indicaui:</hi> ut secundum me quidem credibile sit, (ut) <hi rend="italic">Eng</hi> <lb/>
            10 dominum <hi rend="italic">scripsi:</hi> deum <hi rend="italic">MB</hi> 11 crucifixerint <hi rend="italic">MB1,</hi> crucifiiisse <lb/>
            <hi rend="italic">R3 uulgo</hi> 13 <hi rend="italic">satanan M</hi> 21 argumentationes <hi rend="italic">Gel:</hi> argumentatione <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> 24 et deus <hi rend="italic">(add. in mg. m. 1) M</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="591"/>
            sensum domini, et quis illi consiliarius fuit? Esaiae <lb/>
            est. quid illi etiam cum exemplis dei nostri? nam quod architectum <lb/>
            se prudentem adfirmat, hoc inuenimus significari depalatorem <lb/>
            disciplinae diuinae a creatore per Esaiam: auferam <lb/>
            enim, inquit, a Iudaea inter cetera et sapientem architectum. <lb n="5"/>
            et numqui non ipse tunc Paulus destinabatur, de <lb/>
            Iudaea, id est de Iudaismo, auferri habens in aedificationem <lb/>
            Christianismi, positurus unicum fundamentum, quod est Christus? <lb/>
            quia et de hoc per eundem prophetam creator:. ecce <lb/>
            ego, inquit, inicio in fundamenta Sionis lapidem pretiosum, <lb n="10"/>
            honorabilem, et qui in eum crediderit non confundetur. <lb/>
            nisi si structorem se terreni operis deus profitebatur, <lb/>
            ut non de Christo suo significaret, qui futurus esset <lb/>
            fundamentum credentium in eum. super quod prout quisque <lb/>
            superstruxerit, dignam scilicet uel indignam doctrinam, si opus. <lb n="15"/>
            eius per ignem probabitur, si merces illi per ignem rependetur, <lb/>
            creatoris est, quia per ignem iudicatur nostra superaedificatio, <lb/>
            utique sui fundamenti, id est sui Christi. Nescitis <lb/>
            quod templum dei sitis et in uobis inhabitet spiritus. <lb/>
            dei? si homo et res et opus et imago et similitudo — et <lb n="20"/>
            caro per terram et anima per afflatum — creatoris est, totus <lb/>
            ergo in alieno habitat deus Marcionis, si non, creatoris sumus. <lb/>
            templum. quod si templum dei quis uitiauerit, uitiabitur, <lb/>
            utique a deo templi. ultorem intentans creatorem intentauit. <lb/>
            stulti estote, ut sitis sapientes. quare? sapientia. <lb n="25"/>
            enim huius mundi stultitia est penes deum. penes quem

<note type="footnote"> 2] cf. I Cor. 3, 10. 4] cf. Es. 3, 1-3. 9] Es. 23, 16. 14] cf. <lb/>
            I Cor. 3, 13-15. 17] cf. I Cor. 3. 13. 18] I Cor. 3, 16. 23] I <lb/>
            Cor. 3, 17. 25] I Cor. 3, 18. I Cor. 3, 19. </note>

<note type="footnote"> 1 Esaiae <hi rend="italic">scripsi:</hi> Esaias <hi rend="italic">MR</hi> 6 numqai non <hi rend="italic">scripsi:. numquid MR</hi> <lb/>
            10 inicio <hi rend="italic">R,</hi> inlicio <hi rend="italic">M</hi> 12 nisi si Bit nisi <hi rend="italic">MR3</hi> 14 eum, super <hi rend="italic">uulgo</hi> <lb/>
            17 indicatur <hi rend="italic">R3 mg</hi> nostra <hi rend="italic">Eng:</hi> uestra <hi rend="italic">MR</hi> 20 <hi rend="italic">parenthesin indicavi</hi> <lb/>
            21 totus <hi rend="italic">Rig:</hi> tutus <hi rend="italic">MRI,</hi> tuus <hi rend="italic">R3</hi> 22 Marcion R3 si non (= It S4 <lb/>
            JJLTQ; <hi rend="italic">supple mente:</hi> in alieno habitat deus Marcionis), <hi rend="italic">creatoris scripsi:</hi> si <lb/>
            non creatone <hi rend="italic">uulgo</hi> 24 intemptans <hi rend="italic">MF</hi> intentauit <hi rend="italic">Eng:</hi> intentabit <lb/>
            <hi rend="italic">MR3Ft</hi> intentabis Rl </note> <lb/>
             
<pb n="592"/>
            deum? si nihil nobis et ad hunc sensum pristina praeiudicauerunt, <lb/>
            bene, quod et hic adstruit: scriptum est enim: <lb/>
            deprehendens sapientes in nequitia illorum; et rursus: <lb/>
            dominus scit cogitationes sapientium, quod sint superuacuae. <lb/>
            in totum enim praescriptum a nobis erit nulla illum<lb n="5"/>
            sententia uti potuisse eius dei, quem destruere deberet, si <lb/>
            non illi doceret. ergo, inquit, nemo glorietur in homine, <lb/>
            et hoc secundum creatoris disciplinam: miserum hominem, <lb/>
            qui spem habet in hominem et: bonum est fidere in <lb/>
            deo, quam fidere in hominibus; ita et gloriari. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Et occulta tenebrarum ipse inluminabit, utique per Christum, <lb/>
            qui Christum in lumen nationum repromisit quique se <lb/>
            lucernam pronuntiauit scrutantem renes et corda. ab illo erit <lb/>
            et laus unicuique, a quo et contrarium laudis, ut a iudice. <lb/>
            certe, inquis, uel hic mundum deum mundi interpretatur <lb n="15"/>
            dicendo: spectaculum facti sumus mundo, et angelis et <lb/>
            hominibus, quia, si mundum homines mundi significasset, <lb/>
            non etiam homines postmodum nominasset. immo, ne ita argumentareris, <lb/>
            prouidentia spiritus sancti demonstrauit, quomodo <lb/>
            dixisset: spectaculum facti sumus mundo, dum angelis, <lb n="20"/>
            qui mundo ministrant, et hominibus, quibus ministrant. uerebatur <lb/>
            nimirum tantae constantiae uir, ne dicam spiritus sanctus, <lb/>
            praesertim ad filios scribens, quos in euangelio generauerat, <lb/>
            libere deum mundi nominare, aduersus &lt;quem) nisi exerte <lb/>
            non posset uideri praedicare. non defendo secundum legem

<note type="footnote"> 2] I Cor. 3, 19. cf. Iob 5, 13. 3] I Cor. 3, 20. cf. Pa. 93, 11. <lb/>
            7] I Cor. 3, 21. 8] Hier. 17, 5. 9] Ps. 117, 8. 11] cf. I Cor. 4, 5. <lb/>
            12] cf. Es. 42, 6. 13] cf. Prou. 20, 27. ffier. 11, 20. cf. I Cor. <lb/>
            4, 5. 16] I Cor. 4, 9. 23] cf. I Cor. 4, 15. </note>

<note type="footnote"> 1 ad hunc <hi rend="italic">Gel:</hi> adhuc <hi rend="italic">MR</hi> 3 deprehendens <hi rend="italic">MRl,</hi> deprehendes <hi rend="italic">B:</hi> <lb/>
            10 hominibus <hi rend="italic">MR,</hi> homine <hi rend="italic">Pam</hi> 12 in lumen nationum <hi rend="italic">scripsi;</hi> inIu. <lb/>
            minationum <hi rend="italic">M,</hi> illuminationem <hi rend="italic">R uulgo quique</hi> se <hi rend="italic">scripsi:</hi> quoque se <lb/>
            <hi rend="italic">MF,</hi> se quoque <hi rend="italic">R uulgo</hi> 13 renes et corda <hi rend="italic">M,</hi> corda et renes <hi rend="italic">R uulgo</hi> <lb/>
            17 hominibus, quia <hi rend="italic">Urs:</hi> hominibus. qui <hi rend="italic">MR</hi> 19 quomodo <hi rend="italic">MBI,</hi> <lb/>
            quidnam <hi rend="italic">R3 reliqui praeter Oehlerutn</hi> 24 quem <hi rend="italic">add. R3, om. MRl</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="593"/>
            creatoris displicuisse illum, qui mulierem patris sui habuit — <lb/>
            communis et publicae religionis secutus sit disciplinam —: sed <lb/>
            cum eum damnat dedendum satanae, damnatoris dei praeco, <lb/>
            est. uiderit et quomodo dixerit: in interitum carnis, ut <lb/>
            spiritus saluus sit in die domini, dum et de carnis <lb n="5"/>
            interitu et de salute spiritus iudicarit et \'auferri\' iubens \'malum <lb/>
            de medio\' creatoris frequentissimam sententiam commemorauerit. <lb/>
            Expurgate uetus fermentum, ut sitis noua consparsio, <lb/>
            sicut estis azymi. ergo azymi figurae erant nostrae <lb/>
            apud creatorem. sic et pascha nostrum immolatus est <lb n="10"/>
            Christus. quare pascha Christus, si non pascha figura Christi <lb/>
            per similitudinem sanguinis salutaris pecoris et Christi? quid <lb/>
            nobis et Christo imagines induit sollemnium creatoris, si non <lb/>
            erant nostrae? Auertens autem nos a fornicatione manifestat <lb/>
            carnis resurrectionem. corpus, inquit, non fornicationi, <lb n="15"/>
            sed domino, et dominus corpori, 'ut templum deo et <lb/>
            deus templo\'. templum ergo deo peribit et deus templo? <lb/>
            atquin uides: quem deus suscitauit et nos suscitabit, in corpore <lb/>
            quoque suscitauit, quia corpus domino et dominus corpori. <lb/>
            et bene quod aggerat: nescitis corpora uestra membra esse <lb n="20"/>
            Christi? quid dicet haereticus? membra Christi non resurgent, <lb/>
            quae nostra iam non sunt? empti enim sumus magno. plane <lb/>
            nullo, si phantasma fuit Christus nec habuit ullam substantiam <lb/>
            corporis, quam pro nostris corporibus dependeret. ergo et

<note type="footnote"> 1] cf. I Cor. 5, 1. 2] cf: ib. 3] cf. I Cor. 5, 5. 4] I Cor. 5, 6. 6] cf. I <lb/>
            Cor. 5,2.13 (cf. Dent. 13,5; 17,7; 22,24). 8] I Cor. 5, 7. 10] ib. 14] cf. I <lb/>
            Cor. 6,12-20. 15J I Cor. 6,13. 16] a Marcione coll. I Cor. 6,19 addita <lb/>
            18] cf. I Cor. 6,14. 20] I Cor. 6, 15. 22] cf. I Cor. 6,19. cf. I Cor. 6,20. </note>

<note type="footnote"> 1 displicuisse &lt; ei) illum <hi rend="italic">fort. parenthesin indicauit Eng</hi> 6 salutes <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            8 cousparsio <hi rend="italic">M,</hi> conspersio <hi rend="italic">R uulgo</hi> 10 sic <hi rend="italic">scil. Jigurate</hi> 11 pascha, Chriatus <lb/>
            R3, pascha christi <hi rend="italic">MRl</hi> 12 pecoris et <hi rend="italic">scripsi:</hi> et pecoris <hi rend="italic">MR,</hi> et pecoris <lb/>
            (et.) <hi rend="italic">Eng</hi> 13 induit <hi rend="italic">Urs:</hi> imbuit <hi rend="italic">MR</hi> 17 ergo deo <hi rend="italic">R,</hi> ergo dei <hi rend="italic">M</hi> templo. <lb/>
            atquin <hi rend="italic">uulgo</hi> 18 quemMR, qui <hi rend="italic">Pam</hi> deus <hi rend="italic">scripsi:</hi> dominusMR, dominum <lb/>
            <hi rend="italic">Pam</hi> suscitauit, et nos suscitabit; in uulgo <hi rend="italic">intellege: (eum)</hi> quem deussuscitauit <lb/>
            et <hi rend="italic">(qui)</hi> nos suscitabit[<hi rend="italic">scil. ChristUS],(eum)</hi>in corpore quoque suscitauit <lb/>
            19 suscitauit <hi rend="italic">M,</hi> suscitabit <hi rend="italic">R uulgo</hi> 22 magno <hi rend="italic">MNl,</hi> pretio magno <hi rend="italic">FR3G <lb/>
            uulgo</hi> 23 nullo si <hi rend="italic">R3,</hi> nullus in <hi rend="italic">MRl</hi> 24 dependerit <hi rend="italic">Rl</hi> et <hi rend="italic">om. Rig</hi> </note>

<note type="footnote"> xxxxvn. Tert. III. </note>

<note type="footnote"> 38 </note> <lb/>
             
<pb n="594"/>
            Christus habuit quo nos redimeret, et si aliquo magno redemit <lb/>
            haec corpora, in quae admittenda fornicatio non erit ut <lb/>
            in membra iam Christi, non nostra, utique sibi salua praestabit <lb/>
            quae magno comparauit. iam nunc quomodo honorabimus, <lb/>
            quomodo tollemus deum in corpore perituro? Sequitur de<lb n="5"/>
            nuptiis congredi, quas Marcion constantior apostolo prohibet. <lb/>
            etenim apostolus, etsi bonum continentiae praefert, tamen <lb/>
            coniugium et contrahi permittit (et) usui esse, et magis retineri <lb/>
            quam disiungi suadet. plane Christus uetat diuortium, Moyses <lb/>
            uero permittit: Marcion totum concubitum auferens fidelibus <lb n="10"/>
            — uiderint enim catechumeni eius — repudium ante nuptias <lb/>
            iubens, cuius sententiam sequitur, Moysi an Christi? atquin <lb/>
            et apostolus, cum praecipit mulierem a uiro non discedere <lb/>
            aut, si discesserit, manere innuptam aut reconciliari uiro, et <lb/>
            repudium permisit, quod non in totum prohibuit, et matrimonium <lb n="15"/>
            confirmauit, quod primo uetuit disiungi et, si forte <lb/>
            disiunctum, uoluit reformari. sed et continentiae quas ait <lb/>
            causas? quia tempus in collecto est. putaueram, \'quia <lb/>
            deus alius in Christo\'. et tamen (8) quo est collectio temporis. <lb/>
            ab eo erit et quod collectioni temporis congruit. nemo alieno <lb n="20"/>
            tempori consulit. pusillum deum adfirmas tuum, Marcion, <lb/>
            quem in aliquo coangustat tempus creatoris. certe praescribens <lb/>
            tantum in domino esse nubendum, ne qui fidelis ethnicum <lb/>
            matrimonium contrahat, legem tuetur creatoris, allophylorum <lb/>
            nuptias ubique prohibentis. Sed et si sunt qui dicuntur <lb n="25"/>
            dei, siue in caelis siue in terris apparet quomodo dixerit: <lb/>
            non quasi uere sint, sed quia sint qui dicantur, quando non

<note type="footnote"> 4] cf. I Cor. 6, 20. 7] cf. I Cor. 7, 7-8. 8] cf. I Cor. 7, 9. cf. I <lb/>
            Cor. 7, 10. 27. 9] cf. Matth. 5, 32; 19, 9. cf. Dent. 24, 1-2. 12] cf. I <lb/>
            Cor. 7, 10-11. 18] I Cor. 7, 29. 23] I Cor. 7, 39. 25] I Cor. 8, 5. </note>

<note type="footnote"> 2 admittenda <hi rend="italic">scripsi:</hi> eadem <hi rend="italic">mittenda MR,</hi> ea <hi rend="italic">committenda Pam</hi> non <lb/>
            <hi rend="italic">(0 ex</hi> e <hi rend="italic">a m. 1) M</hi> 5 tollemus (0 <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">a m. 1) M</hi> 8 et <hi rend="italic">add. Pam</hi> 11 cathecumeniitf <lb/>
            <hi rend="italic">nuptiasMH1, nuptaeR3 reliqui praeter Oehlerum</hi> 13apostolus <lb/>
            <hi rend="italic">ftcripsi (corruptela orta est ex similitudine siglorum</hi> apta <hi rend="italic">et</hi> ips); ChristnsMR, <lb/>
            Christi (apostolus) Pam 19 a quo R3, <hi rend="italic">quod MRl</hi> 23 qui i?8, quid <hi rend="italic">MRl</hi> <lb/>
            25 nubtias <hi rend="italic">M</hi> 27 quasi <hi rend="italic">R3,</hi> quia si <hi rend="italic">MIll</hi> sed quia sint <hi rend="italic">om. Rig</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="595"/>
            Sint. de idolis enim coepit, de idolothytis disputaturus: scimus <lb/>
            quod idolum nihil sit. creatorem autem et Marcion <lb/>
            deum non negat. ergo non potest uideri apostolus creatorem <lb/>
            quoque inter eos posuisse, qui dei dicantur et tamen non sint, <lb/>
            quando, et si fuissent, nobis tamen unus esset deus pater, <lb n="5"/>
            ex quo omnia.(ex quo omnia) nobis, nisi cuius omnia? quaenam <lb/>
            ista? habes in praeteritis: omnia uestra sunt, siue Paulus <lb/>
            siue Apollo siue Cephas siue mundus siue uita siue <lb/>
            mors siue praesentia siue futura. adeo omnium deum <lb/>
            creatorem facit, a quo et mundus et uita et mors, quae alterius <lb n="10"/>
            dei esse non possunt. ab eo igitur inter omnia et Christus. <lb/>
            Ei labore suo unumquemque docens uiuere oportere satis, <lb/>
            exempla praemiserat militum pastorum rusticorum; sed diuina <lb/>
            illis auctoritas deerat. legem igitur opponit creatoris ingratis, <lb/>
            quam destruebat- sui enim dei nullam talem habebat — boui, <lb n="15"/>
            inquit, terenti os non obligabis, et adicit: num quid de <lb/>
            bobus pertinet ad dominum? *** etiam [de] bobus propter <lb/>
            homines benignum? propter nos enim scriptum est, inquit. <lb/>
            ergo et legem allegoricam secundum nos probauit et de euangelio <lb/>
            uiuentibus patrocinantem, ac propter hoc non alterius <lb n="20"/>
            esse euangelizatores quam cuius lex, quae prospexit illis, cum <lb/>
            dicit: propter nos enim scriptum est. sed noluit uti legis <lb/>
            potestate, quia maluit gratis laborare. hoc ad gloriam suam <lb/>
            retulit, quam negauit quemquam euacuaturum, non ad legis <lb/>
            destructionem, qua alium probauit usurum. Ecce autem et in <lb n="25"/>
            petram offendit caecus Marcion, de qua bibebant in solitudine

<note type="footnote"> 1] I Cor. 8,4. 4] cf. I Cor. 8,5. 5] I Cor. 8,6. 7]ICor.3,22. 12] cf. I <lb/>
            Cor. 9, 3-10. 13]cf.ICor.9,7. 15-17]ICor.9,9.Deut.25,4. 18]ICor.9,10. <lb/>
            23] cf.IICor. 11,7. 24] cf.ICor.9,15. 25] cf. I Cor. 9,15. 26] I Cor.10, 4. </note>

<note type="footnote"> 1 idolotitis <hi rend="italic">M</hi> 6 ex quo omnia <hi rend="italic">add. Lat: om. MR reliqui</hi> 12 <hi rend="italic">coniunge:</hi> <lb/>
            oinere satis = <hi rend="italic">ausreichenden Lebensunterhalt haben:</hi> oportere, gratis <hi rend="italic">Eng <lb/>
            (cf. 1.14:</hi> ingratis, <hi rend="italic">quod uertit: den Undankbaren; sed uerisimilius mihi uidetur<lb/>
             uertendum esse: unfreitvilliger Weise; cf. quae sequuntur)</hi> 14 illis <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> illa <hi rend="italic">MR,</hi> illic <hi rend="italic">Eng,</hi> illi <hi rend="italic">Pam</hi> opponit: <hi rend="italic">per ironiam alludit Tert. <lb/>
             ad Antithesis Marcionis</hi> 17 bobus <hi rend="italic">MF,</hi> bubus <hi rend="italic">R lacunam signaui:</hi> <lb/>
            nt ostendat scilicet dominum <hi rend="italic">intercidisse puto</hi> de <hi rend="italic">seclusit Urs:</hi> et <lb/>
            bobus <hi rend="italic">Rig</hi> 25 autem <hi rend="italic">MR3,</hi> enim <hi rend="italic">Ri reliqui</hi> </note>

<note type="footnote"> 33* </note> <lb/>
             
<pb n="596"/>
            patres nostri. si enim petra illa Christus fuit, — utique creatoris, <lb/>
            cuius et populus — cui rei figuram extranei sacramenti <lb/>
            interpretatur? an ut hoc ipsum doceret, figurata fuisse uetera <lb/>
            in Christum ex illis recensendum? nam et reliquum exitum <lb/>
            populi decursurus praemittit: haec autem exempla nobis<lb n="5"/>
            sunt facta. dic mihi: a creatore alterius et quidem ignoti <lb/>
            dei hominibus exempla sunt facta, an alius deus ab alio <lb/>
            mutuatur exempla, et quidem aemulo? de illo me terret sibi, <lb/>
            a quo fidem meam transfert, (an) meliorem me illi aduersarius  <lb/>
            faciet? iam si deliquero eadem, quae et populus, eademne <lb n="10"/>
            passurus sum an non? atquin si non eadem, uane mihi timenda <lb/>
            proponit quae non sum passurus. passurus autem a quo ero? <lb/>
            si a creatore, qualia infligere ipsius est? et quale erit, ut, <lb/>
            peccatorem aemuli sui puniat magis quam e contrario foueat <lb/>
            deus zelotes? si ab illo deo, — atquin punire non nouit. ita <lb n="15"/>
            tota ista propositio apostoli nulla ratione consistit, si non ad <lb/>
            * disciplinam creatoris est. denique et in clausula praefationi <lb/>
            respondet: haec autem quemadmodum euenerunt illis <lb/>
            scripta sunt ad nos commonendos, in quos fines <lb/>
            aeuorum decucurrerunt. O creatorem et praescium iam et <lb n="20"/>
            admonitorem alienorum Christianorum! Praetereo, si quando, <lb/>
            paria eorum, quae retractata sunt; quaedam et breuiter expungo. <lb/>
            magnum argumentum dei alterius permissio omnium opsoniorum <lb/>
            aduersus legem! quasi non et ipsi confiteamur legis onera <lb/>
            dimissa, sed ab eo, qui imposuit, qui nouationem repromisit <lb n="25"/>
            ita et cibos qui abstulit reddidit quod et a primordio praestitit. <lb/>
            ceterum si quis alius deus fuisset, destructor dei nostri, <lb/>
            nihil magis suos prohibuisset quam de copiis aduersarii uiuere.

<note type="footnote"> 1] cf. I Cor. 10, 4. 5] I Cor. 10, 6. 10] cf. I Cor. 10, 7-10.I <lb/>
            18] I Cor. 10, 11. 23] cf. I Cor. 10, 25. </note>

<note type="footnote"> ,<hi rend="italic">1 parenthesin indicaui: populna, cniuulgo</hi> 6 et quidemMR3G, equidemit1 <lb/>
            <hi rend="italic">8 de itlo et a quogenusneutrum intellego terret, aibi a qao mauultdistingecae<lb/>
             Eng</hi> 9 an <hi rend="italic">addidi</hi> transfert. meliorem <hi rend="italic">uulgo</hi> aduersarius <hi rend="italic">(scil. creator)</hi> <lb/>
            13 <hi rend="italic">intellege:</hi> si a creatore,(num passurus ero talia) qualia infligere ipsius <hi rend="italic">(scil. ; <lb/>
            creatoris)</hi> est ? <hi rend="italic">(Eng)</hi> 17 <hi rend="italic">laeunatn signaui:</hi> confirmandam <hi rend="italic">uel simile aliquid <lb/>
            intercidit</hi> (esse ad = <hi rend="italic">dienen zu)</hi> 21 praetereo Bi <hi rend="italic">MR3,</hi> praeter eos R1 <lb/>
            <hi rend="italic">22*paria M(inras.am.l)</hi> expungo-Raexpugno ilflf1 23obsoniorumJSuuZao </note> 
<pb n="597"/>
            
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Caput uiri Christus est. quis Christus? qui non est <lb/>
            uiri auctor? \'caput\' enim ad auctoritatem posuit, auctoritas <lb/>
            autem non alterius erit quam auctoris. cuius denique uiri <lb/>
            caput est? certe de quo subicit: uir enim non debet caput <lb/>
            uelari, cum sit dei imago. igitur si creatoris est imago <lb n="5"/>
            — ille enim Christum sermonem suum intuens, hominem <lb/>
            futurum: faciamus, inquit, hominem ad imaginem et <lb/>
            similitudinem nostram — quomodo possum alterum habere <lb/>
            caput, non eum, cuius imago sum? cum enim imago sim <lb/>
            creatoris, non est in me locus capitis alterius. sed et <lb n="10"/>
            quare mulier potestatem super caput habere debebit? si <lb/>
            quia ex uiro et propter uirum facta est secundum institutionem <lb/>
            creatoris, sic quoque eius disciplinam apostolus curauit, <lb/>
            de cuius institutione causas disciplinae interpretatur. adicit <lb/>
            etiam: propter angelos. quos? id est cuius? si creatoris <lb n="15"/>
            apostatas, merito, ut illa facies, quae eos\' scandalizauit, notam <lb/>
            quandam referat de habitu humilitatis et obscuratione decoris; <lb/>
            si uero propter angelos dei alterius, quid ueretur, si nec ipsi <lb/>
            Marcionitae feminas adpetunt? Saepe iam ostendimus haereses <lb/>
            apud apostolum inter mala ut malum poni et eos probabiles <lb n="20"/>
            intellegendos, qui haereses ut malum fugiant. Proinde panis <lb/>
            et calicis sacramento iam in euangelio probauimus corporis <lb/>
            et sanguinis dominici ueritatem aduersus phantasma Marcionis, <lb/>
            sed et omnem iudicii mentionem creatori competere, ut deo <lb/>
            iudici, toto paene opere tractatum est. Nunc de spiritalibus. <lb n="25"/>
            dico haec quoque, in Christum a creatore promissa ***, sub <lb/>
            illa praescriptione, iustissima opinor, qua non alterius credenda <lb/>
            sit exhibitio, quam cuius probata fuerit repromissio.

<note type="footnote">1] I Cor. 11, 3. 4] I Cor. 11. 7. 7] Gen. 1, 26. 11] cf. I Cor. <lb/>
             11, 10. 15] I Cor. 11, 10. cf. Gen. 6, 1. 19] cf. I Cor. 11, 18-19. <lb/>
            21] cf. I Cor. 11, 23-27. 24] cf. I Cor. 11, 29. 25] cf. I Cor. 12, 1. </note>

<note type="footnote"> 1 Christus, qui <hi rend="italic">uulgo</hi> 2 uiri auctor <hi rend="italic">cf. infra l. 6 sqq</hi>. 5 uelari <hi rend="italic">M,</hi> uelare <lb/>
            <hi rend="italic">S uulgo</hi> 16 apostatatas <hi rend="italic">M</hi> 22 sacramento <hi rend="italic">MR3,</hi> sacramentum ii1 25 spiritalibus <lb/>
            dico, haec <hi rend="italic">uulgo</hi> 26 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> ab eodem etiam exhibita <lb/>
            <hi rend="italic">uel similia intercidisse puto, Eng uult rescribi:</hi> Christum (auum) a creatore <lb/>
            promissa, <hi rend="italic">nihil praeterea putans inlercidisse</hi> 27 proscripM ira ,1/ </note> <lb/>
             
<pb n="598"/>
            pronuntiauit Esaias: prodibit uirga de radice Iesse, et flos [de <lb/>
            radice] ascendet de uirga, et requiescet super eum <lb/>
            spiritus dei. dehinc species eius enumerat: spiritus sapientiae <lb/>
            et intellegentiae, spiritus consilii et ualentiae, <lb/>
            spiritus agnitionis et religionis, spiritus eum replebit<lb n="5"/>
            timoris dei. Christum enim in floris figura ostendit, oriturum <lb/>
            ei uirga profecta de radice Iesse, id est uirgine generis Dauid, <lb/>
            filii Iesse, in quo Christo consistere haberet tota substantia <lb/>
            spiritus, non quasi postea obueutura illi, qui semper spiritus <lb/>
            dei fuerit, ante carnem quoque, - ne ex hoc argumenteris<lb n="10"/>
            prophetiam ad eum Christum pertinere, qui ut homo tantum <lb/>
            ex solo censu Dauid postea consecuturus sit dei sui spiritum, — <lb/>
            sed quoniam exinde, quo floruisset in carne sumpta ex stirpe <lb/>
            Dauid, requiescere in illo haberet omnis operatio gratiae spiritalis <lb/>
            et concessare et finem facere, quantum ad Iudaeos; sicut <lb n="15"/>
            et res ipsa testatur, nihil exinde spirante penes illos spiritu <lb/>
            creatoris, ablato a Iudaea sapiente et prudente architecto et <lb/>
            consiliario et propheta, ut hoc sit: lex et prophetae usque <lb/>
            ad Iohannem. accipe nunc, quomodo et a Christo in caelum <lb/>
            recepto charismata obuentura pronuntiarit: ascendit in sublimitatem, <lb n="20"/>
            id est in caelum; captiuam duxit captiuitatem, <lb/>
            id est mortem uel humanam seruitutem; data dedit <lb/>
            filiis hominum, id est donatiua, quae charismata dicimus. <lb/>
            eleganter \'filiis hominum\' ait, non passim (hominibus\\ nos ostendens <lb/>
            filios hominum, id est uere hominum, apostolorum. in <lb n="25"/>
            euangelio enim, inquit, ego uos generaui, et: filii mei,

<note type="footnote"> 1] Ea. 11, 1-2. 3] Es. 11,2—3. 17] cf. Ea. 3, 3. 18] Luc. 16,16. <lb/>
            20-23) Eph. 4, 8. cf. Ps. 67, 19. 25] I Cor. 4, 15. 26] Gal. 4, 19. </note>

<note type="footnote"> 1 de radice <hi rend="italic">seclusi</hi> 2 ascendet de uirga: <hi rend="italic">sic legtsse uidetur Tert. apud <lb/>
            Esaiam, cf. de carne Christi 21:</hi> flos de uirga <hi rend="italic">et:</hi> nirga ex radice-flos <lb/>
            ex uirga, <hi rend="italic">de corona 15:</hi> habes Rorem ex uirga lesse, <hi rend="italic">et infra l. 6</hi> de <lb/>
            uirga <hi rend="italic">om. Rig</hi> 3 dei <hi rend="italic">M,</hi> domini <hi rend="italic">R uulgo</hi> 4 spiritus <hi rend="italic">M,</hi> et spiritus <hi rend="italic">R <lb/>
            uulgo</hi> 5 replebit <hi rend="italic">Pam:</hi> repleuebit <hi rend="italic">M,</hi> repleuit <hi rend="italic">R</hi> 7 ei uirga <hi rend="italic">MB*,</hi> et <lb/>
            uirga Rl 14 haberet omnia <hi rend="italic">M,</hi> omnis haberet <hi rend="italic">R uulgo,</hi> haberet om. <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            16 spirante <hi rend="italic">R3,</hi> sperante <hi rend="italic">MRl</hi> 18 hoc <hi rend="italic">M,</hi> haec <hi rend="italic">R</hi> prophetae <hi rend="italic">JPam:</hi> <lb/>
            propheta <hi rend="italic">MR</hi> 22 data dedit <hi rend="italic">M,</hi> dedit data R </note> <lb/>
             
<pb n="599"/>
            quos parturio rursus, iam nunc et illa promissio spiritus <lb/>
            absoluta, facta per Iohelem: in nouissimis temporibus <lb/>
            effundam de meo spiritu in omnem carnem, et prophetabunt <lb/>
            filii filiaeque eorum, et super seruos et <lb/>
            ancillas meas de meo spiritu -effundam. et utique si in <lb n="5"/>
            nouissimos dies gratiam spiritus creator repromisit, Christus <lb/>
            autem spiritalium dispensator in nouissimis diebus apparuit <lb/>
            dicente apostolo: at ubi tempus expletum est, misit deus <lb/>
            filium suum, et rursus: quia tempus iam in collecto <lb/>
            est, apparet et de temporum ultimorum praedicatione hanc <lb n="10"/>
            gratiam spiritus ad Christum praedicatoris pertinere. compara <lb/>
            denique species apostoli et Esaiae. alii, inquit, datur per <lb/>
            spiritum sermo sapientiae: statim et Esaias sapientiae <lb/>
            spiritum posuit; alii sermo scientiae: hic erit sermo <lb/>
            intellegentiae et consilii; alii fides in eodem spiritu: <lb n="15"/>
            hic erit spiritus religionis et timoris dei; alii donum curationum, <lb/>
            alii uirtutum: hic erit ualentiae spiritus; alii <lb/>
            prophetia, alii distinctio spirituum, alii genera linguarum, <lb/>
            alii interpretatio linguarum: hic erit agnitionis <lb/>
            spiritus. uide apostolum et in distributione facienda unius <lb n="20"/>
            spiritus et in specialitate interpretanda prophetae conspirantem. <lb/>
            possum dicere: ipsum quod corporis nostri per multa et diuersa <lb/>
            membra unitatem charismatum uariorum compagini adaequauit, <lb/>
            eundem et corporis humani et spiritus sancti dominum ostendit, <lb/>
            qui merita charismatum noluerit esse in corpore spiritus, <lb n="25"/>
            quae nec (membrorum) in corpore humano collocauit, qui de <lb/>
            dilectione quoque omnibus charismatibus praeponenda

<note type="footnote"> 2] Ioel 3, 1. 8] Gfal. 4, 4. 9] I Cor. 7, 29. 12-19] I Cor. 12, <lb/>
            8-10. cf. Ea. 11, 2—3. 22] cf. I Cor. 12. 12. 27] cf. I Cor. 12, 31. </note>

<note type="footnote"> 1 et illa <hi rend="italic">MR3,</hi> ex <hi rend="italic">ills. Rl</hi> 2 absoluta (= <hi rend="italic">adimpleta),</hi> facta <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            absolute facta <hi rend="italic">MR,</hi> absoluta est, facta <hi rend="italic">Eng</hi> temporibus <hi rend="italic">MJR,</hi> diebuB <lb/>
            <hi rend="italic">Pam N</hi> 13 sapientiae spiritum <hi rend="italic">M,</hi> spiritum sapientiae <hi rend="italic">B uulgo</hi> 22 dicere: <lb/>
            ipsum quod (= ob id ipsum, quod <hi rend="italic">secundum usum auctoris) scripsi:</hi> <lb/>
            dicere ipsum qui <hi rend="italic">MR</hi> 24 ostendit <hi rend="italic">MR,</hi> ostendi <hi rend="italic">ed. Migniana</hi> 25 merita <lb/>
            <hi rend="italic">Rl mg:</hi> meritum <hi rend="italic">MR3 uulgo,</hi> meritus <hi rend="italic">Rl</hi> 26 membrorum <hi rend="italic">addidi</hi> <lb/>
            27 apostolum <hi rend="italic">R3,</hi> apoatolorum <hi rend="italic">MRl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="600"/>
            apostolum instruxerit principali praecepto quod probauit et Christus: <lb/>
            diliges dominum de totis praecordiis et totis <lb/>
            uiribus et tota anima et proximum tibi tamquam te. et <lb/>
            si quod in lege scriptum esset commemorat in aliis linguis <lb/>
            et in aliis labiis locuturum creatorem, cum hac commemoratione<lb n="5"/>
            charisma linguarum confirmat, nec hic potest uideri <lb/>
            alienum charisma creatoris praedicatione confirmasse. aeque <lb/>
            praescribens silentium mulieribus in ecclesia, ne quid discendi <lb/>
            dumtaxat gratia loquantur, — ceterum prophetandi ius et illas <lb/>
            habere iam ostendit, cum mulieri etiam prophetanti uelamen<lb n="10"/>
            imponit — ex lege accipit subiciendae feminae auctoritatem, <lb/>
            quam, ut semel dixerim, nosse non debuit nisi in destructionem. <lb/>
            Sed ut iam a spiritalibus recedamus, res ipsae probare <lb/>
            debebunt, quis nostrum temere deo suo uindicet et an nostrae <lb/>
            parti possit opponi haec, et si creator repromisit in suum <lb n="15"/>
            Christum nondum reuelatum, ut Iudaeis tantum destinatum, suas <lb/>
            habitura in suo tempore in suo Christo et in suo populo operationes. <lb/>
            exhibeat itaque Marcion dei sui dona, aliquos prophetas, <lb/>
            qui tamen non de humano sensu, sed de dei spiritu sint <lb/>
            locuti, qui et futura praenuntiarint et cordis occulta traduxerint; <lb n="20"/>
            edat aliquem psalmum, aliquam uisionem, aliquam orationem, <lb/>
            dumtaxat spiritalem, in ecstasi, id est in amentia, si qua <lb/>
            linguae interpretatio accessit; probet mihi etiam mulierem <lb/>
            apud se prophetasse ex illis suis sanctioribus feminis magnis, <lb/>
            dicam: si haec omnia facilius a me proferuntur et utique

<note type="footnote"> 2] Luc. 10, 27. 4] cf. I Cor. 14, 21. cf. Es. 28, 11. 8] cf. I <lb/>
            Cor. 14, 34—35. 10] cf. I Cor. 11, 5. 11] cf. I Cor. 14, 34. Gen. <lb/>
            3, 16. 20] cf. I Cor. 14, 25. 22] cf. I Cor. 12, 10. </note>

<note type="footnote"> 8 tibi <hi rend="italic">MR,</hi> tuum <hi rend="italic">Pam</hi> te <hi rend="italic">MR,</hi> te &lt;ipsum) <hi rend="italic">Pam</hi> et si quod <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> quod etsi <hi rend="italic">MR,</hi> quod et [ail <hi rend="italic">Eng</hi> ease <hi rend="italic">Eng</hi> 7 praedicatione JP, <lb/>
            praedicationes <hi rend="italic">MRl</hi> 10 prophetanti <hi rend="italic">MR3,</hi> prophetandi <hi rend="italic">R1</hi> 14 aa <lb/>
            nostrae parti <hi rend="italic">Rig:</hi> a nostrae partis <hi rend="italic">MRl,</hi> quia nostrae parti R* 19 aint <lb/>
            <hi rend="italic">R,</hi> sunt <hi rend="italic">MF</hi> 20 praenuntiarint <hi rend="italic">R3,</hi> pronuntiarint <hi rend="italic">MRi</hi>. 22 in amentia <lb/>
            <hi rend="italic">MF,</hi> amentia <hi rend="italic">R uulgo</hi> 23 accesserit <hi rend="italic">fort</hi>. mihi etiam <hi rend="italic">M,</hi> etiam <lb/>
            mihi <hi rend="italic">R</hi> 24 magnis, dicam <hi rend="italic">MR1,</hi> magnidicam <hi rend="italic">R3,</hi> magniducam <hi rend="italic">Big </hi>. </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="601"/>
            conspirantia regulis et dispositionibus et disciplinis creatoris, <lb/>
            sine dubio dei mei erit et Christus et spiritus et apostolus. <lb/>
            habet professionem meam qui uoluerit eam exigere. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>interim <lb/>
            Marcionites nihil ex huiusmodi exhibebit, cui tum etiam pronuntiare, <lb/>
            cuius magis Christus nondum sit reuelatus: sicut <lb n="5"/>
            meus expectandus est, qui a primordio praedicatus est, illius <lb/>
            idcirco non est, quia non a primordio. sic melius nos <lb/>
            credimus in Christum futurum quam haereticus in ullum. <lb/>
            Mortuorum resurrectionem quomodo quidam tunc negarint, <lb/>
            prius dispiciendum est. utique eodem modo quo et nunc; <lb n="10"/>
            siquidem semper resurrectio carnis negatur. ceterum animam <lb/>
            et sapientium plures diuinam uindicantes saluam repromittunt, <lb/>
            et uulgus ipsum ea praesumptione defunctos colit, qua animas <lb/>
            eorum manere confidit; ceterum corpora aut ignibus statim <lb/>
            aut feris aut, etiam diligentissime condita, temporibus tamen <lb n="15"/>
            aboleri manifestum est. si ergo [carnis] resurrectionem negantes <lb/>
            apostolus retundit, utique aduersus illos tuetur quod <lb/>
            illi negabant, carnis scilicet resurrectionem. habes compendio <lb/>
            responsum. cetera iam ex abundanti. nam et ipsum, quod <lb/>
            mortuorum resurrectio dicitur, exigit defendi proprietates <lb n="20"/>
            uocabulorum \'mortuorum\' (et \'resurrectionis\'.) [ita] mortuum [uocabulum] <lb/>
            non est nisi quod amisit animam, de cuius facultate <lb/>
            uiuebat; corpus est quod amittit animam et amittendo fit <lb/>
            mortuum: ita mortui uocabulum corpori competit. porro si <lb/>
            resun\'ectio mortui est, mortuum autem non aliud est quam

<note type="footnote"> 9] cf. I Cor. 15, 12. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">8 non betie hic distinguuntur capita</hi> 4 ex huiusmodi (= <hi rend="italic">talibus) MR1,<lb/>
             hxtiasmodi R3uulgo</hi> cui <hi rend="italic">scripsi: quiMR</hi> tum etiam MR. timet <hi rend="italic">iamR3uulgo</hi> <lb/>
            pronuntiare <hi rend="italic">(scil.: est): dem dann auch (wenn er ndmlich Erweise des Geistes <lb/>
            nicht aufzuzeigen hat) deutlich eu machen iat ..</hi>. 5 reuelatus. <hi rend="italic">sicut uulgo</hi> <lb/>
            7 primordio. aic <hi rend="italic">scripsi:</hi> primordio sit <hi rend="italic">MR</hi> 8 Chrietum <hi rend="italic">MR3,</hi> Christo <hi rend="italic">Rl</hi> <lb/>
            ullumsertp«\':nullum3fi? 10 dispiciendumR3, despiciendnmMBl 14cete- <lb/>
            <hi rend="italic">rumMR, uerumIun</hi> 15 ferisU3, ferrisJfB1 16carnis«cc?t&lt;fit 21mortuorum <lb/>
            <hi rend="italic">deleriuultUrs et resurrectionis addidi (cf. 602,1) ita et uocabulum secl. <lb/>
            Ura</hi> mortuorum <hi rend="italic">M (corr. in</hi> mortuum <hi rend="italic">m.1): corruptela ita est orta, ut<lb/>
             aberrarent oculi librarii a</hi> uocabulomortuorum <hi rend="italic">(21) ad simile</hi> mortuum (24), <lb/>
            <hi rend="italic">unde et intellegitur, quomodo intercidere potuerit</hi> et reaurrectionia\' </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="602"/>
            corpus, corporis erit resurrectio. sic et resurrectionis uocabulum <lb/>
            non aliam rem uindicat quam quae cecidit. surgere enim potest <lb/>
            dici et quod omnino non cecidit, quod semper retro iacuit. <lb/>
            resurgere autem non est nisi eius, quod cecidit; iterum enim <lb/>
            surgendo, quia cecidit, resurgere dicitur. (re) enim syllaba iterationi<lb n="5"/>
            semper adhibetur. cadere ergo dicimus corpus in terram <lb/>
            per mortem, sicut et res ipsa testatur ex dei lege. corpori enim <lb/>
            dictum est: terra es et in terram ibis. ita quod de terra <lb/>
            est ibit in terram, hoc cadit quod in terram ibit, hoc resurgit <lb/>
            quod cadit. Quia per hominem mors, et per hominem<lb n="10"/>
            resurrectio. hic mihi et Christi corpus ostenditur in nomine <lb/>
            hominis, qui constat ex corpore, ut saepe iam docuimus. <lb/>
            quodsi sic in Christo uiuificamur omnes, sicut mortificamur <lb/>
            in Adam, quando in Adam corpore mortificemur, sic necesse <lb/>
            est et in Christo [corpore] uiuificemur. ceterum similitudo <lb n="15"/>
            non constat, si non in eadem substantia mortificationi in <lb/>
            Adam uiuificatio concurrat in Christo. sed interposuit aliquid <lb/>
            adhuc de Christo et propter praesentem disceptationem non  <lb/>
            omittendum. tanto magis enim probabitur carnis resurrectio, <lb/>
            quanto Christum eius dei ostendero, apud quem creditur carnis <lb n="20"/>
            resurrectio. cum dicit: oportet enim regnare eum, donec <lb/>
            ponat inimicos eius sub pedes eius, iam quidem et ex <lb/>
            hoc ultorem deum edicit atque exinde ipsum, qui hoc Christo <lb/>
            repromiserit: sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos <lb/>
            tuos scabellum pedum tuorum. uirgam uirtutis

<note type="footnote"> 8] Gen. 3, 19. 10] I Cor. 15, 21. 18] cf. I Cor. 15, 22. 21] I <lb/>
            Cor. 15, 25. 24] Ps. 109, 1-2. j </note>

<note type="footnote"> 9 cadit <hi rend="italic">Ciaccontus:</hi> abit <hi rend="italic">MR</hi> ibit <hi rend="italic">MR,</hi> abit <hi rend="italic">Ctacconius: ego</hi> an <lb/>
            <hi rend="italic">ita</hi> i/nuertmdm <hi rend="italic">sit uerborum ordo haesito:</hi> quod in terram ibit, hoc<lb/>
             cadit; quod cadit, hoc resurgit 14 mortificemur <hi rend="italic">MR,</hi> mortificamur <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlertts</hi> 15 et in Chrieto <hi rend="italic">MRl, del</hi>. et R3, <hi rend="italic">guem sequuntur reliqui</hi> corpore <lb/>
            <hi rend="italic">seclusi (est interpretamentum uocabuli</hi> sic) 16 mortificationi <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            mortificationis <hi rend="italic">MB</hi> 17 aliquid adbuc <hi rend="italic">M,</hi> adhuc aliquid JB 22 ponat <lb/>
            <hi rend="italic">MR3,</hi> ponam J21 eius <hi rend="italic">M (priore loco; syllaba</hi> ei in <hi rend="italic">lit.)</hi> 23 ultorem <lb/>
            <hi rend="italic">MR3,</hi> cultorem <hi rend="italic">Rl</hi> 24 donec (ec <hi rend="italic">ex</hi> am <hi rend="italic">corr. m. 1) M</hi> 2d oirtutis <hi rend="italic">M,</hi> <lb/>
            uirtutis tuae <hi rend="italic">1iuulgo</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="603"/>
            emittet dominus ex Sion et dominabitur in medio <lb/>
            inimicorum tuorum tecum. sed necesse est ad meam <lb/>
            sententiam pertinere defendam eas scripturas, quas et Iudaei <lb/>
            nobis auocare conantur. dicunt denique hunc psalmum in <lb/>
            Ezechiam cecinisse, quia is sederit ad dexteram templi et <lb n="5"/>
            hostes eius auerterit deus et absumpserit; propterea igitur et <lb/>
            cetera: ante luciferum ex utero generaui te in Ezechiam <lb/>
            conuenire et in Ezechiae natiuitatem. nos edimus euangelia <lb/>
            — de quorum fide aliquid utique iam in tanto opere istos <lb/>
            confirmasse debemus — nocturna natiuitate declarantia dominum, <lb n="10"/>
            ut hoc sit (ante luciferum\', et ex stella magis intellecta <lb/>
            et ex testimonio angeli, qui nocte pastoribus adnuntiauit <lb/>
            natum esse cum maxime Christum, et ex loco partus; in <lb/>
            diuersorium enim ad noctem conuenitur. fortassean et mystice <lb/>
            factum sit, ut nocte Christus nasceretur, lux ueritatis futurus <lb n="15"/>
            ignorantiae tenebris. sed nec generaui te dixisset deus, <lb/>
            nisi filio uero. nam etsi de toto populo ait: filios generaui, <lb/>
            sed non adicit: ex utero. cur autem adiecit: ex utero — tam <lb/>
            uane, quasi aliqui hominum ex utero natus dubitaretur, — <lb/>
            nisi quia curiosius uoluit intellegi in Christum: ex utero <lb n="20"/>
            generaui te, id est ex solo utero, sine uiri semine, carni <lb/>
            deputans (quod) ex utero, spiritui quod ex ipso? his accedit: <lb/>
            tu es sacerdos in aeuum. nec sacerdos autem Ezechias nec <lb/>
            in aenum, etsi fuisset. secundum ordinem, inquit, Melchisedec. <lb/>
            quid Ezechias ad Melchisedec, altissimi sacerdotem et <lb n="25"/>
            quidem non circumcisum, qui Abraham circumcisum iam

<note type="footnote"> 4] cf. Ea. 37, 14-20; 87-88. nil Reg. cap. 18-19. 7] PB. 109, 3. <lb/>
            11] cf. Matth. 2, 2. 10. 12] cf. Luc. 2, 10. 8. 13] cf. Luc. 2, 7. <lb/>
            17] Es. 1, 2. 23-24] Ps. 109, 4. 26] cf. Gen. 14, 18-19. </note>

<note type="footnote"> 1 dominaberis <hi rend="italic">Pam</hi> 2 tecum &lt;et cetera.) sed <hi rend="italic">Pam</hi> 5 quia is <lb/>
            aederit <hi rend="italic">R3,</hi> qui ait sedit <hi rend="italic">MRl,</hi> quia is, aiunt, sedit <hi rend="italic">Pam</hi> 8 in <hi rend="italic">R3,</hi> ante <lb/>
            <hi rend="italic">MBI,</hi> \'ante &lt;lueiferum\' in) <hi rend="italic">fort. (cfI. 11), defendit quae traduntur Eng <lb/>
            (attch vor der Geburt des Ezechias, quia scilicet scriptum sit</hi> \'generaui\', <lb/>
            <hi rend="italic">non</hi> \'generabo\') 16 dixisset <hi rend="italic">R3,</hi> edizisset <hi rend="italic">MRl</hi> 17 uero <hi rend="italic">Ciacconius:</hi> <lb/>
            puero <hi rend="italic">MR</hi> 22 (quod) ex utero <hi rend="italic">scripsi:</hi> ex utero <hi rend="italic">MR</hi> spiritui quod <lb/>
            ex ipso. his accedit <hi rend="italic">scripsi:</hi> spiritus. quod et ipso hic accedit <hi rend="italic">MR,</hi> spiritus. <lb/>
            quod et (in) ipso hic accedit <hi rend="italic">Pam</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="604"/>
             accepta decimarum oblatione benedixit? at in Christum conueniet <lb/>
            ordo Melchisedec, quoniam quidem Christus, proprius <lb/>
            et legitimus dei antistes, praeputiati sacerdotii pontifex tum <lb/>
            in nationibus constitutus, a quibus magis suscipi habebat, <lb/>
            agnituram se quandoque circumcisionem et Abrahae gentem,<lb n="5"/>
            cum ultimo uenerit, acceptatione et bene(dictione) dignabitur. <lb/>
            est et alius psalmus ita incipiens: deus, iudicium tuum <lb/>
            regi da, id est Christo regnaturo, et iustitiam tuam filio <lb/>
            regis, id est populo Christi. filii enim eius sunt qui in ipso <lb/>
            renascuntur. sed et hic psalmus Solomoni canere dicitur. quae<lb n="10"/>
            tamen soli competunt Christo docere non poterunt etiam cetera <lb/>
            non ad Solomonem, sed ad Christum pertinere? descendet, <lb/>
            inquit, tamquam imber super uellus et uelut stillae <lb/>
            destillantes in terram, placidum descensum eius et insensibilem <lb/>
            describens de caelo in carnem. Solomon autem, etsi<lb n="15"/>
             descendit alicunde, non tamen sicut imber, quia non de caelo. <lb/>
            sed simpliciora quaeque proponam. dominabitur, inquit, a <lb/>
            mari ad mare et a flumine usque ad terminos terrae: <lb/>
            hoc soli datum est Christo; ceterum Solomon uni et modicae <lb/>
            Iudaeae imperauit. adorabunt illum omnes reges: quem <lb n="20"/>
            omnes, nisi Christum? et seruient ei omnes nationes: cui <lb/>
            omnes, nisi Christo? sit nomen eius in aeuum: cuius nomen <lb/>
            aeternum, nisi Christi? ante solem manebit nomen eius: <lb/>
            ante solem enim sermo dei, id est Christus. et benedicentur <lb/>
            in illo uniuersae gentes: in Solomone nulla natio benedicitur, <lb n="25"/>
            in Christo uero omnis: quid nunc, si et deum eum <lb/>
            psalmus iste demonstrat? et beatum eum dicent; quoniam

<note type="footnote">4] cf. Rom. 10, 20-21. 5] cf. Rom. 11, 26-27. 7-8] Ps. 71, 1. <lb/>
            12]Ps.71,6. 17] PB. 71,8. 20-21] Ps. 71, 11. 22-605,3] Ps.71,17-19. </note>

<note type="footnote"> 1 accepta <hi rend="italic">R,</hi> acceptat <hi rend="italic">MF</hi> 2 Christus, proprius <hi rend="italic">R,</hi> proprius Christus <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 4 suspici <hi rend="italic">susp. Eng (sed cf. Rom. 10, 20-21)</hi> 5 agnituram <hi rend="italic">M,</hi> <lb/>
            cognituram <hi rend="italic">R uulgo</hi> 6 bene(dictione) <hi rend="italic">B3,</hi> bene <hi rend="italic">MRl</hi> 10 dicitnr <hi rend="italic">Eng <lb/>
            (cf. 603,4):</hi> dicetur <hi rend="italic">MR</hi> 12 solomonem <hi rend="italic">M (sic ubique hoc loco</hi> o, <hi rend="italic">tantwn<lb/>
             quod 1.19:</hi> ceterum salomon), Salomonem <hi rend="italic">R uulgo (ubique)</hi> descendet <lb/>
            (= xoxaPaasTCd) <hi rend="italic">Bcripsi: descendit MR</hi> 14 descensum <hi rend="italic">(descen in lit.) Jl</hi> <lb/>
            23 aeternum <hi rend="italic">MR,</hi> &lt;in) aeternam <hi rend="italic">Pam</hi> 27 psalmus iste <hi rend="italic">M,</hi> iste psalmus <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> quoniam <hi rend="italic">R3,</hi> quomodo <hi rend="italic">MRl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="605"/>
            benedictus dominus deus Israhelis, qui facit mirabilia <lb/>
            solus. benedictum nomen gloriae eius et replebitur <lb/>
            uniuersa terra gloria eius. contra Solomon, audeo dicere, <lb/>
            etiam quam habuit in deo gloriam amisit per mulierem in <lb/>
            idolatriam usque protractus. itaque cum in medio psalmo <lb n="5"/>
            illud quoque positum sit: inimici eius puluerem lingent, <lb/>
            subiecti utique pedibus ipsius, ad illud pertinebit, propter <lb/>
            quod hunc psalmum et intuli et ad meam sententiam defendi, <lb/>
            ut confirmauerim et regni gloriam et inimicorum subiectionem <lb/>
            secundum dispositionem creatoris consecuturum non alium <lb n="10"/>
            credendum quam creatoris. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Reuertamur nunc ad resurrectionem, cui et alias quidem <lb/>
            proprio uolumine satisfecimus omnibus haereticis resistentes; <lb/>
            sed nec hic desumus, propter eos, qui illud opusculum ignorant. <lb/>
            quid, ait, facient qui pro mortuis baptizantur, si <lb n="15"/>
            mortui non resurgunt? uiderit institutio ista: kalendae, si <lb/>
            forte, Februariae respondebunt illi pro mortuis petere. noli <lb/>
            ergo apostolum nouum statim auctorem aut confirmatorem <lb/>
            eius denotare, ut tanto magis sisteret carnis resurrectionem, <lb/>
            quanto illi, qui uane pro mortuis baptizarentur, fide resurrectionis <lb n="20"/>
            hoc facerent. habemus illum alicubi unius baptismi <lb/>
            definitorem. igitur et pro (mortuis) tingi pro corporibus') est tingi, <lb/>
            — \'mortuum\' enim corpus ostendimus — *** quid facient qui <lb/>
            pro corporibus baptizantur, si corpora non resurgunt? atque <lb/>
            adeo recte hunc gradum figimus, ut et secundam apostolus <lb n="25"/>
            disceptationem aeque de corpore induxerit: sed dicent quidam: <lb/>
            quomodo mortui resurgent? quo autem corpore

<note type="footnote">6] PB. 71, 9. 15] I Cor. 15,29. 21] cf. Eph. 4,5. 26] I Cor. 15,35. </note>

<note type="footnote"> 5 protractus <hi rend="italic">MF,</hi> pertractus <hi rend="italic">R vulgo</hi> 6 quoque R3, quod <hi rend="italic">MBl</hi> <lb/>
            lingent <hi rend="italic">MB2,</hi> lingunt <hi rend="italic">R1</hi> 10 consecuturum <hi rend="italic">MR,</hi> consecuturus <hi rend="italic">Rig</hi> <lb/>
            16 ista <hi rend="italic">MR3,</hi> iste <hi rend="italic">R*</hi> 17 <hi rend="italic">nescio, an rescribendum sit:</hi> kalendae fabariae, <lb/>
            <hi rend="italic">quia primo die mensis Februarii mortuos coli nusquam traditur; sed amutando<lb/>
             me reuocauit Eng, \'kalendatf Februarias hic per metonymiam dici<lb/>
             putans pro \'mense\' Februario</hi> 19 eius <hi rend="italic">Urs:</hi> euraMR <hi rend="italic">23 lactmam signaui:</hi> <lb/>
            ut hoc dicat apostolus <hi rend="italic">uel similia intercidisse puto; ostendimua</hi> —: quid... <lb/>
            <hi rend="italic">Eng, lacunam non statuens</hi> 25 et secundam apostolus <hi rend="italic">scripsi:</hi> et apostolus <lb/>
            secundam <hi rend="italic">MR</hi> 26 disceptationem <hi rend="italic">R3,</hi> discrepationem <hi rend="italic">31Rl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="606"/>
            uenient? defensa etenim resurrectione, quae negabatur, consequens <lb/>
            erat de qualitate corporis retractare, quae non uidebatur. <lb/>
            sed de ista cum aliis congredi conuenit. Marcion enim <lb/>
            in totum carnis resurrectionem non admittens et soli animae <lb/>
            salutem repromittens, non qualitatis, sed substantiae facit <lb n="5"/>
            quaestionem. porro et ex his manifestissime obducitur, quae <lb/>
            apostolus ad qualitatem corporis tractat propter illos, qui <lb/>
            dicunt: quomodo resurgent mortui? quo autem corpore <lb/>
            uenient? iam enim praedicauit resurrecturum esse corpus, <lb/>
            si de corporis qualitate tractauit. denique si proponit exempla<lb n="10"/>
            grani tritici uel alicuius eiusmodi, quibus det corpus deus <lb/>
            prout uolet, si unicuique seminum proprium ait corpus esse, <lb/>
            ut aliam quidem carnem hominum, aliam uero pecudum et <lb/>
            uolucrum, et corpora caelestia atque terrena, et aliam gloriam <lb/>
            solis et lunae aliam et stellarum aliam, — nonne carnalem<lb n="15"/>
            et corporalem portendit resurrectionem, quam per carnalia et <lb/>
            corporalia exempla commendat? nonne etiam ab eo deo eam <lb/>
            spondet, a quo sunt et exempla? sic et resurrectio, inquit. <lb/>
            quomodo? sicut et granum corpus seritur corpus resurgit. <lb/>
            seminationem denique uocauit dissolutionem corporis in terram, <lb n="20"/>
            quia seritur in corruptela *** in honestatem, in uirtutem. <lb/>
            cuius ille ordo in dissolutione, eius et hic in resurrectione, <lb/>
            corporis scilicet. [sicut et granum.] ceterum si auferas <lb/>
            corpus resurrectioni quod dedisti dissolutioni, ubi consistet <lb/>
            diuersitas exitus? proinde et si seritur (corpus) anima(le,)

<note type="footnote"> 8] I Cor. 15, 35. 10-15] cf. I Cor. 15, 37-41. 18] I Cor. 15, 42. <lb/>
            21] I Cor. 15, 42—43. 25] I Cor. 15, 44. </note>

<note type="footnote"> 5 qualitatis <hi rend="italic">R,</hi> qualitati <hi rend="italic">MF</hi> 6 hia <hi rend="italic">in lit. M</hi> 10 si <hi rend="italic">(priore</hi> loco) <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> id <hi rend="italic">MR,</hi> ideo <hi rend="italic">Ciacconius Eng</hi> tractat <hi rend="italic">susp. Eng</hi> 11 ael <lb/>
            •t <lb/>
            quibus <hi rend="italic">Oehlerua (mendose, ut uidetur)</hi> eiusmodi <hi rend="italic">M in lit</hi>. 12 pro M <lb/>
            <hi rend="italic">in mg</hi>. corpus esse <hi rend="italic">M,</hi> esse corpus <hi rend="italic">22 uulgo</hi> 13 ut] et <hi rend="italic">Pam</hi> 15 nonne <lb/>
            <hi rend="italic">Mlt3,</hi> non J21 16 portendit J2, protendit <hi rend="italic">MF</hi> 21 <hi rend="italic">lacunam signmti:</hi> <lb/>
            &lt;in dedecoratione, in infirmitate, resurgit autem in incorrnptelatD) <hi rend="italic">interciderunt <lb/>
            </hi> 23 sicut et granum <hi rend="italic">seclusi: irrepserunt haec verba ex 1.19,</hi> sicut <lb/>
            et grani <hi rend="italic">mauult Eng</hi> 25 (corpus) anima(le) <hi rend="italic">scripsi:</hi> anima <hi rend="italic">MR,</hi> <lb/>
            animale <hi rend="italic">Gel</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="607"/>
            resurgit spiritale, etsi habet aliquod proprium corpus anima <lb/>
            uel spiritus, ut possit uideri corpus animale animam significare <lb/>
            et corpus spiritale spiritum, non ideo animam dicit in resurrectione <lb/>
            spiritum futuram, sed corpus, quod cum anima <lb/>
            nascendo et per animam uiuendo animale dici capit, futurum <lb n="5"/>
            spiritale, dum per spiritum surgit in aeternitatem. denique si <lb/>
            non anima, sed caro seminatur in corruptela, dum soluitur <lb/>
            in terram, iam non anima erit corpus animale, sed caro, <lb/>
            quae fuit corpus animale, si quidem de animali efficitur spiritale, <lb/>
            sicut et infra dicit: non primum quod spiritale ***. <lb n="10"/>
            ad hoc enim et de ipso Christo praestruit: factus primus <lb/>
            homo Adam in animam uiuam, nouissimus Adam in <lb/>
            spiritum uiuificantem, licet stultissimus haereticus noluerit <lb/>
            ita esse; (dominum) enim posuit nouissimum pro nouissimo <lb/>
            \'Adam\', ueritus scilicet ne, si et [dominum] nouissimum haberet <lb n="15"/>
            (Adam), et eiusdem Christum defenderemus in Adam nouissimo, <lb/>
            cuius et primum. sed falsum relucet. cur enim primus Adam, <lb/>
            nisi quia et nouissimus Adam? non habent ordinem inter se <lb/>
            nisi paria quaeque et eiusdem uel nominis uel substantiae uel <lb/>
            auctoris. nam etsi potest in diuersis quoque esse aliud primum <lb n="20"/>
            aliud nouissimum, sed unius auctoris. ceterum si et auctor <lb/>
            alius, et(si) ipse quidem potest nouissimus dici, quod tamen <lb/>
            intulerit primum est, nouissimum autem, si primo par sit. <lb/>
            par autem primo non est, quia non eiusdem auctoris est. <lb/>
            eodem modo et in nomine hominis reuincetur. primus, inquit, <lb n="25"/>
            homo de humo terrenus, secundus dominus de caelo. <lb/>
            quare secundus, si non homo, quod et primus? aut numquid <lb/>
            et primus dominus. si et secundus? sed sufficit: si in

<note type="footnote">10] I Cor. 15, 46. 11] I Cor. 15, 45. 25] I Cor. 15, 47 ex <lb/>
            Marcionis recensione. </note>

<note type="footnote"> 1 spiritale. et si <hi rend="italic">uulgo</hi> habet <hi rend="italic">Gel:</hi> habes <hi rend="italic">MR</hi> 8 resarrectione <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            resurrectionem <hi rend="italic">MF</hi> 7 soluitur <hi rend="italic">M,</hi> dissoluitur <hi rend="italic">R</hi> 8 terram <hi rend="italic">R,3,</hi> terra <lb/>
            <hi rend="italic">MRl</hi> 10 <hi rend="italic">lacwnam signaui;</hi> sed quod animale, deinde quod spiritale <lb/>
            <hi rend="italic">intercidisse puto</hi> 15 ne si <hi rend="italic">R3,</hi> nisi <hi rend="italic">MRl</hi> dominum <hi rend="italic">seclusi:</hi> et nonisannum <lb/>
            <hi rend="italic">seil.: sicut et primtm</hi> 22 et&lt;si)ipse <hi rend="italic">scripsi:</hi> et ipse <hi rend="italic">MR</hi> dici. <lb/>
            quod <hi rend="italic">uulgo</hi> 28 sed <hi rend="italic">in lit. M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="608"/>
            euangelio filium hominis adhibet Christum, et hominem et in <lb/>
            homine Adam eum negare non poterit. sequentia quoque eum <lb/>
            comprimunt. cum enim dicit apostolus: qualis qui de terra, <lb/>
            homo scilicet, tales et terreni, homines utique, ergo et: <lb/>
            qualis qui de caelo homo, tales et qui de caelo homines. <lb n="5"/>
            non enim poterat hominibus terrenis non homines caelestes <lb/>
            opposuisse, ut statum ac spem studiosius distingueret in <lb/>
            appellationis societate. statu enim ac spe dicit terrenos atque <lb/>
            caelestes, homines tamen ex pari, qui secundum exitum aut <lb/>
            in Adam aut in Christo deputantur. et ideo iam ad exhortationem <lb n="10"/>
            spei caelestis: sicut portauimus, inquit, imaginem <lb/>
            terreni, portemus et imaginem caelestis, non ad substantiam <lb/>
            illam referens resurrectionis, sed ad praesentis temporis <lb/>
            disciplinam. (portemus) enim, inquit, non \'portabimus\', <lb/>
            praeceptiue, non promissiue, uolens nos sicut ipse incessit ita <lb n="15"/>
            incedere, et a terreni, id est ueteris, hominis imagine abscedere, <lb/>
            quae est carnalis operatio. denique quid subiungit? hoc <lb/>
            enim dico, fratres, quia caro et sanguis regnum dei <lb/>
            non possidebunt, opera scilicet carnis et sanguinis, quibus <lb/>
            et ad Galatas scribens abstulit dei regnum, solitus et alias <lb n="20"/>
            substantiam pro operibus substantiae ponere, ut cum dicit <lb/>
            eos, qui in carne sunt, deo placere non posse. quando enim <lb/>
            placere poterimus deo, nisi dum in carne hac sumus? aliud <lb/>
            tempus operationis nullum, opinor, est. sed si, in carne quamquam <lb/>
            constituti, carnis opera fugiamus, tum non erimus in carne, <lb n="25"/>
            dum non in substantia carnis non sumus, sed in culpa. quodsi <lb/>
            in nomine carnis opera, non substantiam carnis iubemur <lb/>
            exponere, operibus ergo carnis, non substantiae carnis in

<note type="footnote"> 3-5] I Cor. 15. 48. 11] I Cor. 15, 49. 17] I Cor. 15, 50. <lb/>
            20] cf. Gal. 5, 19-21. 22] cf. Rom. 8, 8. </note>

<note type="footnote"> 1 athibent <hi rend="italic">M</hi> Christum et hominem, et <hi rend="italic">uulgo</hi> 2 quoque eum <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            eum quoque <hi rend="italic">M</hi> 9 caelestes homines, tamen <hi rend="italic">uulgo</hi> 11 spei caelestis <lb/>
            •&lt;conuersus&gt; <hi rend="italic">fort</hi>. 13 illam <hi rend="italic">scripsi:</hi> ullam <hi rend="italic">MR</hi> 24 carne <hi rend="italic">B,</hi> ornem <lb/>
            <hi rend="italic">MF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="609"/>
            nomine carnis denegatur dei regnum. non enim id damnatur, <lb/>
            in quo male fit, sed id, quod fit. uenenum dare scelus est, <lb/>
            calix tamen, in quo datur, reus non est. ita et corpus carnalium <lb/>
            operum uas est, anima est autem, quae in illo uenenum <lb/>
            alicuius mali facti temperat. quale est autem ut, si anima, <lb n="5"/>
            auctrix operum carnis, merebitur dei regnum per expiationem <lb/>
            eorum, quae in corpore admisit, corpus, ministrum solummodo, <lb/>
            in damnatione permaneat? uenefico absoluto calix erit puniendus? <lb/>
            et tamen non utique carni defendimus dei regnum, sed <lb/>
            resurrectionem substantiae suae, quasi ianuam regni, per <lb n="10"/>
            quam aditur. ceterum aliud resurrectio aliud regnum. primo <lb/>
            enim resurrectio, dehinc regnum. resurgere itaque dicimus <lb/>
            carnem, sed mutatam consequi regnum. resurgent enim <lb/>
            mortui incorrupti — illi scilicet, qui fuerant corrupti <lb/>
            dilapsis corporibus in interitum — et nos mutabimur in <lb n="15"/>
            atomo, in oculi momentaneo motu; oportet enim corruptiuum <lb/>
            hoc — tenens utique carnem suam dicebat <lb/>
            apostolus — induere incorruptelam et mortale hoc <lb/>
            inmortalitatem — ut scilicet habilis substantia efficiatur regno <lb/>
            dei; erimus enim sicut angeli —: haec erit demutatio carnis, sed <lb n="20"/>
            resuscitatae. aut si nulla erit, quomodo induet incorruptelam <lb/>
            et inmortalitatem ? aliud igitur facta per demutationem tunc <lb/>
            consequetur dei regnum, iam non caro nec sanguis, sed quod <lb/>
            illi corpus deus dederit. et ideo recte apostolus: caro et <lb/>
            sanguis regnum dei non consequentur, demutationi <lb n="25"/>
            illud adscribens, quae accedit resurrectioni. si autem tunc <lb/>
            fiet uerbum, quod scriptum est apud creatorem: ubi <lb/>
            est, mors. [uictoria, ubi] contentio tua? ubi est, mors,

<note type="footnote">13-16] cf. I Cor. 15, 52. 16—19] I Cor. 15, 53. 20] cf. Matth. <lb/>
            22, 30. Luc. 20, 36. 24] I Cor. 15, 50. 26] I Cor. 15, 54. 27] I Cor. <lb/>
            15, 55. = Os. 13, 14. </note>

<note type="footnote"> 1 carnis <hi rend="italic">om</hi>. 221 2 in quo <hi rend="italic">22,</hi> in quod <hi rend="italic">MF</hi> 5 quale est 22, quale <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            6 per expiationem <hi rend="italic">scil. in pttrgaiorio cf. 47, 25 sqq</hi>. 8 uenefico 223, <lb/>
            beneficio <hi rend="italic">MRl</hi> 16 athomo <hi rend="italic">M</hi> 19 regno <hi rend="italic">(o ex 11 a</hi> m. <hi rend="italic">I) M</hi> 24 deus <lb/>
            223, dei <hi rend="italic">ME1</hi> 25 consequetur 221 28 uictoria ubi <hi rend="italic">seclusi (cf</hi>. 97, 19; <lb/>
            <hi rend="italic">113, 16; 106,</hi> 2) : uictoria uel 221 </note>

<note type="footnote"> XXXXVH. Tert. m. </note>

<note type="footnote"> 89 </note> <lb/>
             
<pb n="610"/>
            aculeus tuus? — uerbum autem hoc creatoris est per prophetam <lb/>
            (Osee) —, eius erit et res, id est regnum, cuius et <lb/>
            uerbum fit in regno. nec alii deo gratias dicit, quod nobis <lb/>
            uictoriam, utique de morte, referre praestiterit, quam illi, (a) <lb/>
            quo uerbum insultatorium de morte et triumphatorium accepit. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p><note type="margin"><hi rend="italic">Ad Corinthios<lb/>
             secunda</hi></note>  Si \'deus\' commune uocabulum factum est uitio <lb/>
            erroris humani, quatenus plures dei dicuntur atque creduntur <lb/>
            in saeculo, benedictus tamen deus domini nostri Iesu <lb/>
            Christi non alius quam creator intellegetur, qui et uniuersa <lb/>
            benedixit — habes Genesim — et ab uniuersis benedicitur <lb n="10"/>
            — habes Danihelem —; proinde si \'pater* potest dici sterilis <lb/>
            deus, [nullius magis nomine quam creatoris] misericordiarum <lb/>
            tamen pater idem erit, qui misericors et miserator <lb/>
            et misericordiae plurimus dictus est. habes apud Ionam cum <lb/>
            ipso misericordiae exemplum, quam Niniuitis exorantibus praestitit,<lb n="15"/>
            facilis et Ezechiae fletibus flecti, et Achab, marito <lb/>
            Iezabel, deprecanti sanguinem ignoscere Nabuthae, et Dauid <lb/>
            agnoscenti delictum statim indulgens, malens scilicet paenitentiam <lb/>
            peccatoris quam mortem, utique ex misericordiae adfectu. <lb/>
            si quid tale Marcionis deus edidit uel edixit, agnoscam <lb n="20"/>
            \'patrem misericordiarum\'. si uero ex eo tempore hunc titulum <lb/>
            ei adscribit, quo reuelatus, quasi exinde sit (pater misericordiarum), <lb/>
            quo liberare instituit genus humanum, atquin nos et <lb/>
            ex eo tempore negamus illum, ex quo dicitur reuelatus. si

<note type="footnote"> 3]cf.ICor.15,57. SJIICor.l,3. 10]cf.Gen.l,22. 11 ] cf. Dan. 3, 52-90 <lb/>
            <hi rend="italic">(see. LXX)</hi> 12]IICor. 1,3. 13] cf.Ps. 102,8. 14]cf.Ion.4,3. cf.Ion.3,10. <lb/>
            16] cf. IIII Reg.20,5. 17Jcf.IIIReg.20,29. cf. II Reg.12,13. 18] cf.Ei. 33,11. </note>

<note type="footnote">1 autem hoc <hi rend="italic">R,</hi> hoc autem <hi rend="italic">M</hi> 2 Osee <hi rend="italic">addidi</hi> 4 a quo R, quo <hi rend="italic">MF</hi> <lb/>
            6 AD CORINTHIOS PRIMA EXPLICIT <hi rend="italic">M (in mg. add. m. 1</hi> incip II), <lb/>
            de epistola secunda ad Corinthios <hi rend="italic">R reliqui praeter Rig, qui om. Htulum</hi> <lb/>
            9 nostri <hi rend="italic">M (in ras. a m. 1) GRZ,</hi> mei Rl Christi (pater) <hi rend="italic">Urs</hi> 12 deus <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi</hi> (sterilis deup <hi rend="italic">scil. Marcionis, quippe qui nihil omnino creauerit): <lb/>
            dei MR nulliue-creatoris seclusi 14 dictua est M, est dictua Ruulgo</hi> <lb/>
            15 ipso <hi rend="italic">scil. deo misericordi et miseratore</hi> exemplum <hi rend="italic">scripsi:</hi> exemploMR. <lb/>
            -<hi rend="italic">Eng supra rescribi malens</hi> &lt;eum) cum <hi rend="italic">hic defendit exemp1um praestitit R,</hi> <lb/>
            praestit <hi rend="italic">MF</hi> 16 facilis <hi rend="italic">R3,</hi> facilius <hi rend="italic">MRl</hi> 17 iezabel <hi rend="italic">MB,</hi> Iezabelis <hi rend="italic">Pam</hi> <lb/>
            18 indulgens <hi rend="italic">scripsi:</hi> indulgere <hi rend="italic">MR</hi> 19 ex <hi rend="italic">MR3,</hi> et Rl adfectum <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            23 nos et <hi rend="italic">scripsi:</hi> et noaJfJR 24 uegatnus illum <hi rend="italic">scil</hi>. patrem misericordiarum </note> <lb/>
             
<pb n="611"/>
            enim prius constaret eum esse, tunc et adscribi ei posset. <lb/>
            accidens enim est quod adscribitur, accidentia autem antecedit <lb/>
            ipsius rei ostensio, cui accidunt. non potest igitur aliquid ei <lb/>
            adscribere, quem tunc ostendit, cum aliquid ei adscribit; maxime <lb/>
            cum iam alterius est quod adscribitur ei, qui prius non sit <lb n="5"/>
            . ostensus. tanto (enim) magis negabitur esse, quanto per <lb/>
            quod adfirmatur esse, eius est, qui iam ostensus est. Sic et <lb/>
            \'testamentum nouum\' non alterius erit quam qui illud repromisit, <lb/>
            etsi non litterae at eius spiritus - hoc erit nouitas-, <lb/>
            (is) denique, qui litteram tabulis lapideis inciderat, idem et de <lb n="10"/>
            spiritu edixerat: effundam de meo spiritu in omnem <lb/>
            carnem; et si litter a occidit, spiritus uero uiuificat, <lb/>
            eius utrumque est, qui ait: ego occidam et ego uiuificabo, <lb/>
            percutiam et sanabo. olim duplicem uim creatoris <lb/>
            uindicauimus. et iudicis et boni, littera occidentis per legem <lb n="15"/>
            et spiritu uiuificantis per euangelium. non possunt duos deos <lb/>
            facere quae, etsi diuersa, apud unum recenseri praeuenerunt. <lb/>
            Commemorat et de uelamine Moysei, quo faciem tegebat <lb/>
            incontemplabilem filiis Israhel. si ideo, ut claritatem maiorem <lb/>
            defenderet noui testamenti, quod manet in gloria, quam ueteris, <lb n="20"/>
            quod euacuari habebat, hoc et meae conuenit fidei praeponenti <lb/>
            euangelium legi. et uide, ne magis meae: illic enim erit superponi <lb/>
            quid, ubi fuerit et illud, cui superponitur. at cum dicit: <lb/>
            sed obtunsi sunt sensus mundi, — non utique creatoris, <lb/>
            sed populi, qui in mundo est; de Israhele enim dicit: <lb n="25"/>
            ad hodiernum usque uelamen id ipsum in corde

<note type="footnote">8] cf. II Cor. 3, 6. cf. Hier. 38, 31. 9] II Cor. 3, 6. 10] cf. II Cor. <lb/>
            3, 3. 11] Ioel 3. 1. 12] II Cor. 3, 6. 13] Dent. 32, 39. 18] cf. II Cor. <lb/>
            3, 13. 20—21] cf. II Cor. 3, 11. 24] II Cor. 3,14. 26] II Cor. 3,14—15. </note>

<note type="footnote"> 1 posset <hi rend="italic">scripsi:</hi> potest <hi rend="italic">MR</hi> 3 <hi rend="italic">uerba</hi> non potest-adscribit, <hi rend="italic">quae in MR <lb/>
            supra 610, 24 post</hi> reuelatus <hi rend="italic">leguntur, huc transtuli</hi> 6 enim <hi rend="italic">addidi</hi> 9 et si <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> etsi <hi rend="italic">uulgo</hi> litterae (= YpajxjxaTOi;) <hi rend="italic">Eng:</hi> litteraMB at R3, et <hi rend="italic">MRl</hi> <lb/>
            eius scil. litterae spiritus = nvEijjiatoc <hi rend="italic">parenthesin indicaui</hi> 10 is <hi rend="italic">addidi</hi> <lb/>
            denique = <hi rend="italic">gerade,eben</hi> 12 carnem. et <hi rend="italic">uulgo</hi> 15 uindicauimus Pam: uindicamus <lb/>
            <hi rend="italic">MB</hi> 17 quae <hi rend="italic">Rig:</hi> qui <hi rend="italic">MR</hi> 18 moysei <hi rend="italic">MR,</hi> Moysi <hi rend="italic">Pam</hi> 20 defenderet <lb/>
            <hi rend="italic">R,</hi> defendere <hi rend="italic">etMF</hi> quam <hi rend="italic">R3,</hi> quod MR* 21 praeponentiR3, proponentiMRl <lb/>
            24optunsi-M.F <hi rend="italic">parenthesinindicaui</hi> 25IsraelePatn:israhelMR </note>

<note type="footnote"> 39* </note> <lb/>
             
<pb n="612"/>
            eorum — figuram tum ostendit fuisse uelamen faciei in Moyse <lb/>
            uelaminis cordis in populo, quia nec nunc apud illos perspiciatur <lb/>
            Moyses corde, sicut nec facie tunc. quid est ergo \'adhuc\' <lb/>
            uelatum in Moyse, quod pertineat ad Paulum, si Christus <lb/>
            creatoris a Moyse praedicatus nondum uenit? quomodo, iam<lb n="5"/>
            apertius, et uelata adhuc denotantur corda Iudaeorum, nondum <lb/>
            exhibitis praedicationibus Moysi, id est de Christo, in quo <lb/>
            eum intellegere deberent? quid ad apostolum Christi alterius, <lb/>
            si dei sui sacramenta Iudaei non intellegebant, nisi quia <lb/>
            uelamen cordis illorum ad caecitatem, qua non perspexerant<lb n="10"/>
            Christum Moysei, pertinebat? denique quod sequitur: cum <lb/>
            uero conuerterit ad deum, auferetur uelamen, hoc <lb/>
            - Iudaeo proprie dicit, ad quem et est uelamen Moysei, qui, <lb/>
            cum transierit in fidem Christi, intelleget Moysen de Christo <lb/>
            praedicasse. ceterum quomodo auferetur uelamentum creatoris <lb n="15"/>
            in Christo dei alterius, cuius sacramenta uelasse non potuit <lb/>
            creator, ignoti uidelicet ignota? dicit ergo nos iam aperta <lb/>
            facie — utique cordis, quod uelatum est in Iudaeis — contemplantes <lb/>
            Christum eadem imagine transfigurari a gloria, qua <lb/>
            scilicet et Moyses transfigurabatur a gloria domini, in gloriam. <lb n="20"/>
            ita corporalem Moysei inluminationem de congressu domini <lb/>
            et corporale uelamen de infirmitate populi proponens et spiritalem <lb/>
            reuelationem et spiritalem claritatem in Christo superducens, <lb/>
            — tamquam a domino, inquit, spirituum — <lb/>
            totum ordinem Moysei figuram ignorati apud Iudaeos, agniti <lb n="25"/>
            uero apud nos Christi fuisse testatur. Scimus quosdam sensus <lb/>
            ambiguitatem pati posse de sono pronuntiationis aut de modo <lb/>
            distinctionis, cum duplicitas earum intercedit. hanc Marcion

<note type="footnote"> 3—4] cf. II Cor. 8, 14-15. 6] cf. II Cor. 3, 15. 11] II Cor. <lb/>
            3, 16. 17] cf. II Cor. 3, 18. 24] II Cor. 3, 18. </note>

<note type="footnote"> 1 eorum. figuram <hi rend="italic">uulgo</hi> figuram tum <hi rend="italic">scripsi:</hi> figuratum <hi rend="italic">MR,</hi> figuram <lb/>
            <hi rend="italic">Rig</hi> 3 nec <hi rend="italic">R3,</hi> ne <hi rend="italic">HRl</hi> 6 apertius <hi rend="italic">scripsi:</hi> opertus <hi rend="italic">M,</hi> optatus <lb/>
            <hi rend="italic">BI,</hi> opertatus <hi rend="italic">F,</hi> operta <hi rend="italic">R3 uulgo,</hi> operta sunt <hi rend="italic">Eng</hi> 8 quid ad <hi rend="italic">Rs,</hi> <lb/>
            quid et <hi rend="italic">MRl</hi> 11 quod <hi rend="italic">R3,</hi> quid <hi rend="italic">MR1</hi> 13 ad <hi rend="italic">MRl,</hi> apud <hi rend="italic">Rauulgo</hi> <lb/>
            14 intelleget <hi rend="italic">scripsi:</hi> intellegit <hi rend="italic">MB</hi> 15 <hi rend="italic">coniunge:</hi> quomodo auferetur <lb/>
            creatoris in Christo uelamentum dei alterius, <hi rend="italic">quod nescio an et regenbendum<lb/>
             </hi> sit 23 caritatem <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="613"/>
            captauit sic legendo: in quibus deus aeui huius, ut <lb/>
            creatorem ostendens deum huius aeui, alium suggerat deum <lb/>
            alterius aeui. nos contra sic distinguendum dicimus: in quibus <lb/>
            deus, dehinc: aeui huius excaecauit mentes infidelium. <lb/>
            in quibus: Iudaeis infidelibus, in quibus opertum est aliquibus <lb n="5"/>
            euangelium adhuc sub uelamine Moysei. illis enim deus, labiis <lb/>
            diligentibus eum, corde autem longe absistentibus ab eo, <lb/>
            minatus fuerat: aure audietis et non audietis, oculis <lb/>
            uidebitis et non uidebitis, et: nisi credideritis nec <lb/>
            intellegetis, et: auferam sapientiam sapientium et <lb n="10"/>
            prudentiam prudentium inritam faciam. haec autem <lb/>
            non utique de euangelio dei ignoti abscondendo minabatur. <lb/>
            ita etsi huius aeui deus, sed infidelium huius aeui excaecat <lb/>
            cor, quod Christum eius non ultro recognouerint de scripturis <lb/>
            intellegendum. et positum in ambiguitate distinctionis hactenus <lb n="15"/>
            tractasse, ne aduersario prodesset, contentus, uictoriae ne <lb/>
            ultro **, possum et in totum contentionem hanc praeterisse. <lb/>
            simpliciori responsu prae manu erit esse huius aeui deum <lb/>
            diabolum interpretari. qui dixerit propheta referente: ero <lb/>
            similis altissimi, ponam in nubibus thronum meum, <lb n="20"/>
            sicut et tota huius aeui superstitio illi mancipata est, qui <lb/>
            excaecet infidelium corda et inprimis apostatae Marcionis. <lb/>
            denique non uidit occurrentem sibi clausulam sensus: quoniam <lb/>
            deus, qui dixit ex tenebris lucem lucescere, <lb/>
            reluxit in cordibus nostris ad inluminationem <lb n="25"/>
            agnitionis(gloriae)suae in persona Christi.quis dixit:

<note type="footnote"> 1] II Cor. 4, 4. 4] ib. 6] cf. Es. 29, 13. 8] Es. 6, 9. 9] Es. <lb/>
            7, 9. 10] Es. 29, 14. 19] Es. 14, 14. 23] II Cor. 4, 6. </note>

<note type="footnote"> 3 alterias <hi rend="italic">M</hi> (in <hi rend="italic">ras.)</hi> 13 etsi huius <hi rend="italic">MB,</hi> non huius <hi rend="italic">Pam</hi> excaecat <lb/>
            <hi rend="italic">R,</hi> excaeca <hi rend="italic">M</hi> 16 contentus uictoriae <hi rend="italic">uulgo (prob. Eng)</hi> ne <hi rend="italic">MF,</hi> nae <lb/>
            <hi rend="italic">Buulgo 17 ultra Eng, nonstatuens lacunam lacunamsignaui: obsim<lb/>
             siue</hi> quid detraham <hi rend="italic">intercidisse uidetur uel simile aliquid</hi> 18 simpliciori <lb/>
            <hi rend="italic">scil. homini</hi> responsu <hi rend="italic">scripsi:</hi> responso <hi rend="italic">MR</hi> esse = <hi rend="italic">licere: om. <lb/>
            Pam</hi> deum <hi rend="italic">seripsi:</hi> dominum <hi rend="italic">MR</hi> 26 gloriae <hi rend="italic">addidi (c/. II Cor. <lb/>
             4, 6 et p. 90, 5; praeterea 614, 21)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="614"/>
            fiat lux? et (de) inluminatione mundi quis Christo ait: posui <lb/>
            te in lumen nationum, sedentium scilicet in tenebris et <lb/>
            in umbra mortis? cui respondent spiritus in psalmo ex prouidentia <lb/>
            futuri: significatum est [inquit] super nos lumen <lb/>
            personae tuae, domine. persona autem dei Christus dominus,<lb n="5"/>
            unde et apostolus supra, qui est imago. inquit, dei. <lb/>
            igitur si Christus persona creatoris dicentis: fiat lux, et <lb/>
            Christus [etj apostoli et euangelium et uelamen et Moyses et <lb/>
            tota series secundum testimonium clausulae creatoris est, dei <lb/>
            huius aeui, certe non eius, qui numquam dixit: fiat lux. <lb n="10"/>
            (praetereo hic et de alia epistola, quam nos ad Ephesios praescriptam <lb/>
            habemus, haeretici uero ad Laodicenos. ait enim <lb/>
            meminisse nationes, quod illo in tempore, cum essent sine <lb/>
            Christo, alieni ab Israhele, sine conuersatione et testamentis <lb/>
            et spe promissionis, etiam sine deo essent in mundo, utique <lb n="15"/>
            etsi de creatore. ergo si nationes sine deo dixit esse, deus <lb/>
            autem illis diabolus est, non creator, apparet deum aeui huius <lb/>
            eum intellegendum, quem nationes pro deo receperunt, non <lb/>
            creatorem, quem ignorant.) quale est autem, ut non eiusdem <lb/>
            habeatur thesaurus in fictilibus uasis, (id est in corporibus) <lb n="20"/>
            nostris, cuius et uasa sunt? iam si (gloria) dei est, in fictilibus <lb/>
            uasis tantum thesauri haberi, uasa autem fictilia creatoris <lb/>
            sunt, ergo et gloria creatoris est, cuius uasa eminentiam <lb/>
            uirtutis dei sapiunt, et uirtus ipsa, quia propterea in uasa <lb/>
            fictilia commissa sit, ut eminentia eius probaretur. ceterum

<note type="footnote">1] Gen. 1, 3. Ea. 49, 6. 2] cf. Es. 9, 2. 4] Ps. 4, 7. 5] cf. <lb/>
            Thren. 4, 20. 6] II Cor. 4, 4. 12] cf. Eph. 2, 12. 19] cf. II Cor. <lb/>
            4, 7. 21] cf. II Cor. 4, 6. </note>

<note type="footnote"> 1 de <hi rend="italic">add. Pam</hi> inluminatione <hi rend="italic">Pam:</hi> inluminationem <hi rend="italic">MR</hi> 3 respondent <lb/>
            <hi rend="italic">MF,</hi> reapondet <hi rend="italic">Ruulgo</hi> 4 inquit <hi rend="italic">seclusi</hi> 8 et <hi rend="italic">seclusi</hi> ut <lb/>
            uelamen <hi rend="italic">fort</hi>. 11 praetereo <hi rend="italic">MRa,</hi> praeterea 2J1, praetere(und)o <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            praescriptam <hi rend="italic">R,</hi> proacriptam <hi rend="italic">MF</hi> 12 haeretici <hi rend="italic">MH3,</hi> haeretice <hi rend="italic">Bl</hi> <lb/>
            15 deo <hi rend="italic">Pam:</hi> domino <hi rend="italic">MR</hi> essent, in mundo utique, etsi <hi rend="italic">uulgo</hi> etsi <lb/>
            de creatore <hi rend="italic">scil</hi>. sit ille mundua 17 deum <hi rend="italic">scripsi:</hi> dominum <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            20 id est in corporibus <hi rend="italic">addidi</hi> 21 iam <hi rend="italic">scripsi:</hi> nam <hi rend="italic">MR</hi> gloria <lb/>
            dei <hi rend="italic">cf</hi>. 613, 26 24 quae propterea <hi rend="italic">susp. Eing, tenens infra</hi> sunt <hi rend="italic">pro</hi> <lb/>
            sit 25 sit <hi rend="italic">scripsi:</hi> sunt <hi rend="italic">MR</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="615"/>
            alterius dei iam non erit gloria ideoque nec uirtus, — sed magis <lb/>
            dedecus et infirmitas — cuius eminentiam fictilia et quidem <lb/>
            aliena ceperunt. Quodsi haec sunt fictilia uasa, in quibus tanta <lb/>
            nos pati dicit, in quibus etiam mortificationem circumferimus <lb/>
            domini, satis ingratus deus et iniustus, si non et hanc substantiam <lb n="5"/>
            resuscitaturus est, in qua pro fide eius tanta tolerantur, <lb/>
            in qua et mors Christi circumfertur, in qua et eminentia <lb/>
            uirtutis consecratur. sed enim proponit: ut et uita <lb/>
            Christi manifestetur in corpore nostro, scilicet sicut <lb/>
            et mors eius circumfertur in corpore. de qua ergo Christi uita <lb n="10"/>
            dicit? qua nunc uiuimus in illo? et quomodo in sequentibus <lb/>
            non ad uisibilia nec ad temporalia, sed ad inuisibilia et ad <lb/>
            aeterna, id est non ad praesentia, sed ad futura exhortatur? <lb/>
            quodsi de futura uita dicit Christi, in corpore eam dicens <lb/>
            apparituram, manifeste carnis resurrectionem praedicauit, exteriorem <lb n="15"/>
            quidem hominem nostrum corrumpi dicens, sed non quasi <lb/>
            aeterno interitu post mortem, uerum laboribus et incommodis, <lb/>
            de quibus praemisit, adiciens: et non deficiemus. nam et interiorem <lb/>
            hominem nostrum renouari de die in diem dicens hic utrumque <lb/>
            demonstrat: et corporis corruptionem ex uexatione temptationum <lb n="20"/>
            et animi renouationem ex contemplatione promissionum. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>*** terreni domicilii nostri non sic ait habere nos domum <lb/>
            aeternam, non manu factam in caelo, quia quae manu facta <lb/>
            sit, creatoris, intereat in totum, dissoluta post mortem. haec <lb/>
            enim ad mortis metum et ad ipsius dissolutionis contristationem <lb n="25"/>
            consolandam retractans etiam per sequentia manifestus, <lb/>
            cum subicit ingemere nos de isto tabernaculo corporis terreni.

<note type="footnote"> 3] cf. n Cor. 4, 8-9. 4] cf. II Cor. 4, 10. 8] II Cor. 4, 10. <lb/>
            llj cf. II Cor. 4, 17-18. 14] cf. II Cor. 4, 11. 15] cf. II Cor. 4, 16. <lb/>
            18] II Cor. 4,16. cf. II Cor. 4.17. 22J cf. II Cor. 5,1. 27] cf. II Cor. 5, 2. </note>

<note type="footnote"> 1 alterius dei iam non erit <hi rend="italic">scripsi:</hi> iam non erit alterius dei <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            5 domini <hi rend="italic">Pam:</hi> dei <hi rend="italic">MR</hi> 6 est <hi rend="italic">om. Rl</hi> 14 Christi <hi rend="italic">R,</hi> Christus <hi rend="italic">MF</hi> <lb/>
            16 sed <hi rend="italic">scripsi:</hi> et <hi rend="italic">MR</hi> 21 ex <hi rend="italic">R,</hi> et <hi rend="italic">MF</hi> 22 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> Ita et <lb/>
            dissoluto tabernaculo <hi rend="italic">suppleri uelim (cf. II Cor. 5, 1)</hi> non sic = nicht <lb/>
            in dem Sinne; <hi rend="italic">coniunge cum</hi> quia <hi rend="italic">in uersu insequenti</hi> 26 manifestus <lb/>
            <hi rend="italic">(scil. est) scripsi (manifestus c. part. cf. p</hi>. 69, 17) : manifestius <hi rend="italic">MR</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="616"/>
            quod de caelo est superinduere cupientes: siquidem et <lb/>
            despoliati non inueniemur nudi — id est: recipiemus <lb/>
            quod despoliati sumus, id est corpus, et rursus: <lb/>
            etenim qui sumus in isto tabernaculo corporis <lb/>
            in gemimus, quod grauemur no lentes exui, sed superindui.<lb n="5"/>
            hic enim expressit quod in prima epistola strinxit: et <lb/>
            mortui resurgent incorrupti, qui iam obierunt, et nos <lb/>
            mutabimur, qui in carne fuerint reprehensi a deo hic. et illi <lb/>
            enim resurgent incorrupti, recepto scilicet corpore et quidem <lb/>
            integro, ut ex hoc sint incorrupti, et hi propter temporis ultimum<lb n="10"/>
            iam momentum et propter merita uexationum antichristi <lb/>
            compendium mortis, sed mutati, consequentur, superinduti <lb/>
            magis quod de caelo est quam exuti corpus. ita si hi super <lb/>
            corpus induent caeleste illud, utique et mortui recipient corpus, <lb/>
            super quod et ipsi induant incorruptelam de caelo, quia<lb n="15"/>
            et de illis ait: necesse est corruptiuum istud induere <lb/>
            incorruptelam et mortale istud inmortalitatem. <lb/>
            illi induunt, cum receperint corpus, isti superinduunt, quia non <lb/>
            amiserint corpus, et ideo (non) temere dixit: nolentes exui <lb/>
            corpore, sed superindui, id est nolentes mortem experiri, sed <lb n="20"/>
            uita praeueniri, uti deuoretur mortale hoc a uita, dum <lb/>
            eripitur morti per superindumentum demutationis. ideo quia <lb/>
            ostendit hoc melius esse, ne contristemur mortis, si forte, <lb/>
            praeuentu, et arrabonem nos spiritus dicit a deo habere, quasi <lb/>
            pigneratos in eandem spem superindumenti, et abesse a domino,

<note type="footnote"> 1] cf. II Cor. 5, 2. II Cor. 5, 3. 4] II Cor. 5, 4. 6] I Cor. <lb/>
            15, 52. 8] cf. I Cor. 15, 52. 10] cf. ib. 11] cf. I Ioh. 2, 18. 16] I <lb/>
            Cor. 15, 53. 19] n Cor. 5, 4. 21] ib. 24] cf. II Cor. 5, 5. 25] cf. <lb/>
            II Cor. 5, 6. </note>

<note type="footnote"> 1 superinduere <hi rend="italic">MR,</hi> superindui <hi rend="italic">Pam</hi> 8 fuerint <hi rend="italic">3f,</hi> fuerunt <hi rend="italic">F,</hi> fuerimus <lb/>
            <hi rend="italic">R uulgo</hi> reprehensi <hi rend="italic">MRlt</hi> deprehensi <hi rend="italic">Rsuulgo</hi> hic. et <hi rend="italic">illi E*g:</hi> <lb/>
            hi et illi <hi rend="italic">MBt,</hi> et illi <hi rend="italic">R3 uulgo</hi> 9 quidem B\', qui de <hi rend="italic">MRl</hi> 10 ei <hi rend="italic">B</hi>. et <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> sint <hi rend="italic">R,</hi> sit <hi rend="italic">M</hi> 12 sed <hi rend="italic">Rz,</hi> et <hi rend="italic">MRl</hi> superinduti <hi rend="italic">R3,</hi> superinduci <lb/>
            <hi rend="italic">MF,</hi> superindui <hi rend="italic">Rl</hi> 13 ezuti <hi rend="italic">MRZ,</hi> exui jB1 19 non <hi rend="italic">add. BJ. <lb/>
            om. MRl</hi> 25 pigneratos <hi rend="italic">MF,</hi> pignoratos <hi rend="italic">Ruulgo</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="617"/>
            quamdiu in carne sumus, ac propterea debere boni ducere <lb/>
            abesse potius a corpore et esse cum domino, ut et mortem <lb/>
            libenter excipiamus. atque adeo omnes ait nos oportere manifestari <lb/>
            ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque quae <lb/>
            per corpus admisit siue bonum siue malum. si enim tunc <lb n="5"/>
            retributio meritorum, quomodo iam aliqui cum domino poterunt <lb/>
            deputari? et tribunal autem nominando et dispunctionem boni <lb/>
            ac mali operis utriusque sententiae iudicem ostendit et corporalem <lb/>
            omnium repraesentationem confirmauit. non enim poterit <lb/>
            quod corpore admissum est non corpore iudicari. iniquus enim <lb n="10"/>
            deus. si non per id punitur quis aut iuuatur, per quod operatus <lb/>
            est Si qua ergo conditio noua in Christo, uetera <lb/>
            transierunt, ecce noua facta sunt omnia: impleta est <lb/>
            Esaiae prophetia. si etiam iubet, ut mundemus nos ab inquinamento <lb/>
            carnis et sanguinis, non substantiam *** capere <lb n="15"/>
            regnum dei. si et uirginem sanctam destinat ecclesiam adsignare <lb/>
            Christo, utique ut sponsam sponso, non potest imago <lb/>
            coniungi inimico ueritatis rei ipsius. si et pseudoapostolos <lb/>
            dicit operarios dolosos transfiguratores sui, per hypocrisin <lb/>
            scilicet, conuersationis, non praedicationis adulteratae reos <lb n="20"/>
            taxat. adeo de disciplina, non de diuinitate dissidebatur. si <lb/>
            satanas transfiguratur in angelum lucis, non potest <lb/>
            hoc dirigi in creatorem. deus enim, non angelus, creator in <lb/>
            deum lucis. non in angelum, transfigurare se dictus esset. si <lb/>
            non eum satanam significaret, quem et nos et Marcion angelum

<note type="footnote"> lj cf. II Cor. 5, 8. 3-5] cf. II Cor. 5, 10. 12] II Cor. 5, 17. <lb/>
            cf. Es. 43. 18-19. 14] cf. II Cor. 7, 1. cf. I Cor. 15, 50. 16] cf. <lb/>
            II Cor. 11, 2. 18] cf. II Cor. 11, 13. 22] II Cor. 11, 14. </note>

<note type="footnote"> 3 libenter <hi rend="italic">om. B1</hi> 6 domino <hi rend="italic">scripsi:</hi> deo <hi rend="italic">MR</hi> 8 corporalem <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            temporalium <hi rend="italic">MIll,</hi> corporum <hi rend="italic">223 uulgo</hi> 10 iniquos <hi rend="italic">M</hi> 11 per id <lb/>
            punitur <hi rend="italic">R,</hi> periit punitur <hi rend="italic">F,</hi> perdit punit <hi rend="italic">M</hi> 15 subetantium <hi rend="italic">ed. Migniana <lb/>
            (probat Eng) lacunam signaui:</hi> non substantiam &lt;negat, sed <lb/>
            opera substantiae) <hi rend="italic">supplendum puto (cf. 608, 26 sqq. et</hi> 623,16) 16 regnum <lb/>
            <hi rend="italic">JB,</hi> regno <hi rend="italic">MF</hi> dei, si <hi rend="italic">uulgo</hi> 18 pseudoapostolos <hi rend="italic">MF,</hi> pseudapostolos <lb/>
            <hi rend="italic">Il uulgo</hi> 22 satanas transfiguratur <hi rend="italic">M,</hi> transfiguratur satanas <hi rend="italic">R</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="618"/>
            nouimus. (De paradiso\' suus stilus est ad omnem quam patitur <lb/>
            quaestionem. hic illud forte mirabor, si proprium potuit habere <lb/>
            paradisum deus nullius terrenae dispositionis; nisi si etiam <lb/>
            paradiso creatoris precario usus est, sicut et mundo. et tamen <lb/>
            hominem tollere ad caelum creatoris exemplum est in Helia. <lb n="5"/>
            magis uero mirabor deum optimum, percutiendi et saeuiendi <lb/>
            alienum, nec proprium saltem, sed creatoris angelum <lb/>
            satanae colaphizando apostolo suo adplicuisse et ter ab eo <lb/>
            obsecratum non concessisse. emendat igitur et deus Marcionis <lb/>
            secundum creatorem, elatos aemulantem et deponentem scilicet<lb n="10"/>
            de solio dynastas. aut numquid ipse est, qui et in corpus Iob <lb/>
            dedit satanae potestatem, ut uirtus in infirmitate comprobaretur? <lb/>
            Quid et formam legis adhuc tenet Galatarum castigator, <lb/>
            in tribus testibus praefiniens staturum omne uerbum? quid <lb/>
            et non parsurum se peccatoribus comminatur lenissimi dei <lb n="15"/>
            praedicator, immo et ipsam durius agendi in praesentia potestatem <lb/>
            a domino datam sibi adfirmat? nega nunc, haeretice, <lb/>
            timeri deum tuum, cuius apostolus timebatur. 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p><note type="margin"><hi rend="italic">Ad Romano <lb/>
            </hi></note> Quanto opusculum profligatur, breuiter iam retractanda <lb/>
            sunt quae rursus occurrunt, quaedam uero et tramittenda, <lb n="20"/>
            quae saepius occurrerunt. piget de lege adhuc congredi, <lb/>
            qui totiens probauerim concessionem eius nullum <lb/>
            argumentum praestare diuersi dei in Christo, praedicatam <lb/>
            scilicet et repromissam in Christum apud creatorem, quatenus <lb/>
            et ipsa (ista) epistola legem plurimum uidetur excludere. sed et <lb n="25"/>
            iudicem deum ab apostolo circumferri saepe iam ostendimus

<note type="footnote"> 4] cf. II Cor. 12, 2. 7] cf. II Cor. 12, 7—8. 10] cf. Luc. 1. <lb/>
            51—52. cf. Ps. 118, 21. cf. Pa. 146, 8. 11] cf. Iob 1, 12. 12] cf. <lb/>
            II Cor. 12, 9. 13] cf. II Cor. 13, 1. 14] cf. Deut. 19, 15. cf. H <lb/>
            Cor. 13, 2. 16] cf. II Cor. 13, 10. </note>

<note type="footnote"> 1 atilus = <hi rend="italic">liber</hi> 2 mirabor (mira in <hi rend="italic">lit.) M</hi> 6 deum <hi rend="italic">scripsi:</hi> dominum <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> 10 et <hi rend="italic">scripsi:</hi> ut <hi rend="italic">MR,</hi> ui <hi rend="italic">Eng</hi> 17 adfirmat. nega <hi rend="italic">uvigo</hi> <lb/>
            19 AD CORINTHIOS SECVNDA EXPLICIT; INCIPIT AD CORIN. <lb/>
            THIOS <hi rend="italic">M,</hi> De epistola ad Romanos <hi rend="italic">RF (sed omissa uoce</hi> de) quanto <lb/>
            <hi rend="italic">(scil. magis) MR1,</hi> quando <hi rend="italic">R3 uulgo</hi> 20 et tramittenda <hi rend="italic">M</hi>. extra mittenda <lb/>
            ii1, tramittenda <hi rend="italic">R3 uulgo</hi> 22 qui totiens <hi rend="italic">R3,</hi> quotiens ACRI <lb/>
            22 probauerim <hi rend="italic">R3,</hi> probat uera <hi rend="italic">MR1</hi> 25 ista <hi rend="italic">addidi</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="619"/>
            et in iudice ultorem et creatorem in ultore. itaque et hic, <lb/>
            cum dicit: non enim me pudet euangelii; uirtus enim <lb/>
            dei est in salutem omni credenti, Iudaeo et Graeco, <lb/>
            quia iustitia dei in eo reuelatur ex fide in fidem, <lb/>
            sine dubio et euangelium et salutem iusto deo deputat, non <lb n="5"/>
            bono, — ut ita dixerim secundum haeretici distinctionem — <lb/>
            transferenti ex fide legis in fidem euangelii, suae utique legis et <lb/>
            sui euangelii, quoniam et iram (dei) dicit reuelari de caelo super <lb/>
            impietatem et iniustitiam hominum, qui ueritatem (in) iniustitia <lb/>
            detineant. cuius dei ira? utique creatoris. ergo et ueritas eius <lb n="10"/>
            erit, cuius et ira, quae reuelari habet in ultionem ueritatis. <lb/>
            etiam adiciens: scimus autem iudicium dei secundum <lb/>
            ueritatem esse et iram ipsam probauit, ex qua uenit <lb/>
            iudicium pro ueritate, et ueritatem rursus eiusdem dei confirmauit, <lb/>
            cuius iram probauit probando iudicium. aliud est, si <lb n="15"/>
            ueritatem dei alterius in iniustitia detentam creator iratus <lb/>
            ulciscitur. quantas autem foueas in ista uel maxime epistola <lb/>
            Marcion fecerit auferendo quae uoluit, de nostri instrumenti <lb/>
            integritate parebit. mihi sufficit, quae proinde eradenda non <lb/>
            uidit quasi neglegentias et caecitates eius accipere. si enim <lb n="20"/>
            iudicabit deus occulta hominum, tam eorum qui in <lb/>
            lege deliquerunt quam eorum qui sine lege, — quia et hi (etsi) <lb/>
            legem ignorant, at natura faciunt quae sunt legis — utique is <lb/>
            deus iudicabit, cuius sunt et lex et ipsa natura, quae legis <lb/>
            est instar ignorantibus legem. iudicabit autem quomodo? secundum <lb n="25"/>
            euangelium, inquit, per Christum. ergo et

<note type="footnote"> 2] Rora. 1, 16—17. 8] cf. Rom. 1, 18. 12] Rom. 2, 2. 21] Rom. <lb/>
            2, 16. cf. Rom. 2, 12. 22] cf. ib. cf. Rom. 2, 14. 25] Rom. 2, 16. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">6 parenthesin indicaui</hi> 7 euangelii. quoniam <hi rend="italic">uulgo</hi> 8 dei <hi rend="italic">add. <lb/>
            Pam</hi> 9 et <hi rend="italic">R3,</hi> loci <hi rend="italic">MJR1,</hi> ac <hi rend="italic">fort</hi>. in <hi rend="italic">add. R3, om. MRt</hi> 10 detinent <lb/>
            <hi rend="italic">Pam</hi> 13 ipsam <hi rend="italic">M,</hi> ipsa <hi rend="italic">R</hi> 16 in <hi rend="italic">om. M</hi> 18 auferendo <hi rend="italic">R3,</hi> <lb/>
            aut referendo <hi rend="italic">MB1</hi> 21 iudicabit <hi rend="italic">Bs,</hi> iudicauit <hi rend="italic">MR1</hi> 22 et hi (etsi) <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> et hi <hi rend="italic">MR</hi> 23 ignorant, at <hi rend="italic">scripsi:</hi> ignorant et <hi rend="italic">MR,</hi> ignorantes <lb/>
            <hi rend="italic">Ciacconius</hi> sint <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="620"/>
            euangelium et Christus illius sunt, cuius et lex et natura, <lb/>
            quae per euangelium et Christum uindicabuntur a deo illo <lb/>
            iudicio, de quo et supra: secundum ueritatem. ergo qua <lb/>
            (ad) defendenda (ea) reueletur de caelo ira non nisi a deo irae, <lb/>
            ita et hic sensus, pristino cohaerens, in quo iudicium creatoris<lb n="5"/>
            edicitur, non potest in alium deum referri, qui nec iudicat <lb/>
            nec irascitur, sed in illum, cuius dum haec sunt, iudicium <lb/>
            dico et iram, etiam illa ipsius sint necesse est, per quae haec <lb/>
            habent transigi, euangelium et Christus. et ideo uehitur in <lb/>
            transgressores legis docentes non furari et furantes, ut homo<lb n="10"/>
            dei legis, non ut creatorem ipsum his modis tangens, qui et <lb/>
            furari uetans fraudem mandauerit in Aegyptios auri et argenti, <lb/>
            quemadmodum et cetera in illum retorquent. scilicet apostolus <lb/>
            uerebatur conuicium deo palam facere, a quo non uerebatur <lb/>
            diuertisse. adeo autem Iudaeos incesserat, ut ingesserit<lb n="15"/>
            propheticam increpationem: propter uos nomen dei blasphematur. <lb/>
            quam ergo peruersum, ut ipse blasphemaret eum, <lb/>
            cuius blasphemandi causa malos exprobrat! Praefert et circumcisionem <lb/>
            cordis praeputi. atenim apud deum legis est facta <lb/>
            circumcisio cordis, non carnis, spiritu, non littera. <lb n="20"/>
            quodsi haec est circumcisio Hieremiae - et circumcidemini <lb/>
            praeputia cordis - sicut et Moysei - et circumcidemini <lb/>
            duricordiam uestram —, eius erit spiritus circumcidens cor, <lb/>
            cuius et littera metens carnem, eius et Iudaeus, qui in <lb/>
            occulto, cuius et Iudaeus in aperto, quia nec Iudaeum <lb n="25"/>
            nominare uellet apostolus non Iudaeorum dei seruum. Tunc

<note type="footnote"> 3] Rom. 2, 2. 4] cf. Rom. 1, 18. 10] cf. Rom. 2, 21. 12] Exod. <lb/>
            12, 35—36. 16] Rom. 2, 24. 19] cf. Rom. 2, 29. 20] Rom. 2, 29. <lb/>
            21] Hier. 4, 4. 22] Deut. 10, 16. 24] Rom. 2, 29. 25] Rom. 2, 28. </note>

<note type="footnote"> 2 a deo <hi rend="italic">Lat:</hi> adeo <hi rend="italic">MR</hi> de quo <hi rend="italic">scriptri;</hi> dei quod <hi rend="italic">MR</hi> 4 &lt;ad) <lb/>
            defendenda (ea) <hi rend="italic">(scil</hi>. legem et naturam, <hi rend="italic">cf. l. 2 et infra l. 9 sqq.) seripsi:</hi> <lb/>
            defendenda <hi rend="italic">MR,</hi> defendenda (ea) <hi rend="italic">(scil</hi>. ueritate) <hi rend="italic">Eng</hi> 5 hic <hi rend="italic">sensus sdl. <lb/>
            Rom. 2, 16</hi> priatino <hi rend="italic">scil. supra 619, 12 commemorato</hi> 8 iram <hi rend="italic">H,</hi> <lb/>
            iraiZ <hi rend="italic">quae Lat: quem MR</hi> 15 inceaserat <hi rend="italic">(o uerbo incessendi dedudum)B},</hi> <lb/>
            ingesserat <hi rend="italic">MRl</hi> 19 praeputi (= praeputii). atenim <hi rend="italic">scripsi:</hi> praepntiationi <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> apud deum legis <hi rend="italic">id est:</hi> non apud Marcionis deum 22 Moysei scripsi: <lb/>
            moyses <hi rend="italic">MR</hi> et <hi rend="italic">om. R uulgo</hi> 24 carnem eius, et <hi rend="italic">uulgo</hi> 25 in aperto om. <hi rend="italic">X</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="621"/>
            lex, nunc iustitia dei per fidem Christi. quae est ista <lb/>
            distinctio? seruiuit deus tuus dispositioni creatoris, dans ei <lb/>
            tempus et legi eius? an eius tunc, cuius et nunc? eius lex <lb/>
            cuius et fides Christi? distinctio dispositionum est, non deorum. <lb/>
            Monet iustificatos ex fide Christi. non ex lege, pacem ad <lb n="5"/>
            deum habere. ad quem? cuius numquam fuimus hostes an cuius <lb/>
            legi et naturae rebellauimus? nam si in eum competit pax, <lb/>
            cum quo fuit bellum. ei et iustificabimur; et eius erit Christus, <lb/>
            ex cuius fide iustificabimur, ad cuius pacem competit <lb/>
            redigi hostes eius aliquando. Lex aut em, inquit, subintroiuit, <lb n="10"/>
            ut abundaret delictum. quare? ut superabundaret, <lb/>
            inquit, gratia. cuius dei gratia, si non cuius et lex? <lb/>
            nisi si creator ideo legem intercalauit, ut negotium procuraret <lb/>
            gratiae dei alterius et quidem aemuli, ne dixerim ignoti, ut, <lb/>
            quemadmodum apud ipsum regnauerat peccatum in <lb n="15"/>
            mortem, ita et gratia regnaret in iustitia in uitam <lb/>
            per Iesum Christum (apud) aduersarium ipsius. propter <lb/>
            hoc omnia concluserat lex creatoris sub delictum et <lb/>
            totum mundum deduxerat in reatum et omne os obstruxerat, <lb/>
            ne qui gloriaretur per illam, ut gratia seruaretur in gloriam <lb n="20"/>
            Christi non creatoris, sed Marcionis ! Possum et hic de substantia <lb/>
            Christi praestruere ex prospectu quaestionis subsecuturae. <lb/>
            mortuos enim nos inquit legi (per corpus Christi.) ergo <lb/>
            corpus Christi est. \'potest corpus contendi, non statim caro! sed <lb/>
            et quaecumque substantia sit, cum eius nominat corpus, quem <lb n="25"/>
            subicit ex mortuis resurrexisse, non potest aliud corpus intellegi <lb/>
            quam carnis, in quam lex mortis est dicta. Ecce autem <lb/>
            et testimonium perhibet legi et causa delicti eam excusat:

<note type="footnote"> 1] Rom. 8, 22. 5] cf. Rom. 5, 1. 10] Rom. 5, 20. 14] Rom. <lb/>
            5. 21. 23-26] cf. Rom. 7, 4. </note>

<note type="footnote"> 2 tuus <hi rend="italic">om. Rl</hi> 4 dispositionum <hi rend="italic">Pam:</hi> dispositio nunc <hi rend="italic">MR</hi> 6 numquam <lb/>
            <hi rend="italic">M,</hi> nusquam <hi rend="italic">iJ uulgo</hi> 12 si (8. u. <hi rend="italic">a m. 1) M</hi> 13 legem <hi rend="italic">om. iJ1</hi> <lb/>
            17 apud <hi rend="italic">addidi</hi> 17 propter hoc (nimirum) <hi rend="italic">fort</hi>. 21 sed Marcionis! <hi rend="italic">Eng:</hi> <lb/>
            sed Marcionis. <hi rend="italic">uulgo</hi> 23 per corpus Christi <hi rend="italic">addidi (c/. de monogamia <lb/>
            c. 13)</hi> 24 est. potest <hi rend="italic">scrvpsi:</hi> et potest <hi rend="italic">MR,</hi> et(si) potest <hi rend="italic">Eng</hi> potest <lb/>
            corpus contendi <hi rend="italic">scii</hi>. Christi esse </note> <lb/>
             
<pb n="622"/>
            quid ergo dicemus? quia lex peccaturn? absit! - eru. <lb/>
            besce, Marcion, [absit] abominanti apostolo criminationem legissed <lb/>
            ego delictum non scio nisi per legem. o summum <lb/>
            ex hoc praeconium legis, per quam (non) licuit delictum <lb/>
            latere! non ergo lex seduxit, sed peccatum per praecepti occasionem. <lb n="5"/>
            quid deo imputas legis quod legi eius apostolus <lb/>
            imputare non audet? atquin et adcumulat: lex sancta et <lb/>
            praeceptum eius iustum et bonum. si taliter ueneratur <lb/>
            legem creatoris, quomodo ipsum destruat nescio. quis discernit <lb/>
            duos deos, iustum alium bonum alium, cum is utrumque debeat <lb n="10"/>
            credi, cuius praeceptum et bonum et iustum est? si autem et <lb/>
            spiritalem confirmat legem, utique et propheticam, utique et <lb/>
            figuratam. debeo enim et hinc constituere Christum in lege <lb/>
            figurate praedicatum, quo et a Iudaeis omnibus potuerit agnosci. 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>Hunc si pater misit in similitudinem carnis peccati,<lb n="15"/>
            non ideo phantasma dicetur caro, quae in illo uidebatur. peccatum <lb/>
            enim carni supra adscripsit et illam fecit legem peccati <lb/>
            habitantem in membris suis et aduersantem legi sensus. ob <lb/>
            hoc igitur missum filium in similitudinem carnis peccati, ut <lb/>
            peccati carnem simili substantia redimeret, id est carne, quae <lb n="20"/>
            peccatrici carni similis esset, cum peccatrix ipsa non esset. <lb/>
            nam et haec erit dei uirtus in substantia pari perficere salutem. <lb/>
            non enim magnum, si spiritus dei carnem remediaret, <lb/>
            sed si caro, consimilis peccatrici, dum caro est, sed non peccati. <lb/>
            ita similitudo ad titulum peccati pertinebit, non ad substantiae<lb n="25"/>
            mendacium. nam nec addidisset \'peccati\', si substantiae <lb/>
            similitudinem uellet intellegi, ut negaret ueritatem; tantum

<note type="footnote"> 1-3] Rom. 7, 7. 5] cf. Rora. 7, 11. 7] Rom. 7, 12. 12] cf. Rom. <lb/>
            7, 14. 15] cf. Rom. 8, 3. 17] cf. Rom. 7, 23. 21] cf. Hebr. 4,15. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 parenthesin indicaui</hi> 2 absit <hi rend="italic">seclusi erubescere</hi> cum <hi rend="italic">datiuo iunctum <lb/>
            cf. Apol. c. 9:</hi> erubescat error uester Christianis abominanti apostolo M, <lb/>
            abominati postulo F, abominari postulo Rl, abominatur apostolus <hi rend="italic">B3 uulgo</hi> <lb/>
            4 non <hi rend="italic">addidi</hi> licuit <hi rend="italic">MR,</hi> liquuit <hi rend="italic">Gel reliqui</hi> 5 latens <hi rend="italic">Ciacconius</hi> 13 hinc <lb/>
            <hi rend="italic">Bcd. ex uerbis apostoli</hi> 14 et <hi rend="italic">scripsi:TiecMR;intellego autem:so dafitr also <lb/>
            auch tlon denJuden allen (nicht nur tlOn den gldubig gewordenen cf.Bom. 11,<lb/>
             1-7) hdtte erkannt werden konnen</hi> 20 carne <hi rend="italic">Bz,</hi> carni <hi rend="italic">MRl,</hi> carnea <hi rend="italic">Pam</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="623"/>
            enim (carnis) posuisset, non et (peccat ? . cum uero tunc sic <lb/>
            struxit: \'carnis peccati\', et substantiam confirmauit, id <lb/>
            est carnem, et similitudinem ad uitium substantiae retulit, id <lb/>
            est ad peccatum. puta nunc similitudinem substantiae dictam: <lb/>
            non ideo negabitur substantiae ueritas. (cur ergo similis, <lb n="5"/>
            (si) uera\'? quia uera quidem, sed non ex semine: de statu <lb/>
            similis et uera, de censu non uero dissimilis. ceterum similitudo <lb/>
            in contrariis nulla est. spiritus non diceretur carnis similitudo, <lb/>
            — quia nec caro similitudinem spiritus caperet — sed <lb/>
            phantasma diceretur, si id quod non erat uidebatur. similitudo <lb n="10"/>
            autem dicitur, cum est quod uidetur. est enim, dum alterius <lb/>
            par est. phantasma autem, qua hoc tantum est, non est similitudo. <lb/>
            Et hic autem ipse edisserens, quomodo nolit nos esse <lb/>
            in carne, cum simus in carne, ut scilicet non simus in operibus <lb/>
            carnis, ostendit hac ratione scripsisse: caro et sanguis <lb n="15"/>
            regnum dei non consequentur, non substantiam damnans, <lb/>
            sed opera eius; quae, (quia) possunt non admitti a nobis in <lb/>
            carne adhuc positis, non ad reatum substantiae, sed ad conuersationispertinebunt. <lb/>
            Item si corpusquidem mortuum <lb/>
            propter delictum, — adeo non animae, sed corporis mors <lb n="20"/>
            est - spiritus autem uita propter iustitiam, *** <lb/>
            cui mors obuenit propter delictum, id est corpori. non enim <lb/>
            alii quid restituitur, nisi qui illud amisit, et ita erit resurrectio. <lb/>
            mortuorum dum est, corporum. nam et subiungit: qui

<note type="footnote"> 13] cf. Rom. 8, 9. 15] I Cor. 15, 50. 19-21] Rom. 8, 10. <lb/>
            24] Rom. 8, 11. </note>

<note type="footnote"> 1 cum uero utrumque sutstruierit <hi rend="italic">Lat</hi> 6 si <hi rend="italic">addidi</hi> 7 similis et <lb/>
            <hi rend="italic">Lat:</hi> simili sed <hi rend="italic">MR</hi> dissimilis <hi rend="italic">MR,</hi> dissimili <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 9 similitudonem <lb/>
            <hi rend="italic">M (corr. m. 1)</hi> 13 autem R3. autem est <hi rend="italic">MRl</hi> nos esse <hi rend="italic">M,</hi> <lb/>
            esse nos <hi rend="italic">R uulgo</hi> 14 in operibus <hi rend="italic">MR3F,</hi> ex operibus <hi rend="italic">Rl</hi> 15 scripsisse <lb/>
            &lt;se) <hi rend="italic">fort.: ase)&gt;scripsisse Pam, scripsisse MR</hi> 16 non <hi rend="italic">consequentur M,</hi> <lb/>
            consequi non possunt <hi rend="italic">Ruulgo</hi> 17 quia <hi rend="italic">add. R3</hi> 20 <hi rend="italic">parenthestn<lb/>
             indicaui</hi> sed <hi rend="italic">R3,</hi> et <hi rend="italic">MRl</hi> 21 (ei utique obueniet uita propter <lb/>
            iustitiam) <hi rend="italic">suppl. Urs</hi> 23 alii quid <hi rend="italic">scripsi:</hi> alicui <hi rend="italic">MR</hi> 24 resurrectio, <lb/>
            mortuorum dum est, corporum <hi rend="italic">scripsi:</hi> resurrectio mortuorum, dum est <lb/>
            corporum <hi rend="italic">uulgo</hi> nam et <hi rend="italic">M</hi>. nam <hi rend="italic">R</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="624"/>
            suscitauit Christum a mortuis, uiuificabit et mortalia <lb/>
            corpora uestra. adeo et carnis resurrectionem confirmauit, <lb/>
            absque qua nec corpus aliquid dici capit nec mortale <lb/>
            aliquid intellegi, et Christi substantiam corporalem probauit; <lb/>
            siquidem proinde uiuificabuntur et mortalia corpora nostra,<lb n="5"/>
            quemadmodum et ille resuscitatus est, non alias proinde, nisi <lb/>
            quia in corpore. Salio et hic amplissimum abruptum intercisae <lb/>
            scripturae, sed adprehendo testimonium perhibentem apostolum <lb/>
            Israheli, quod zelum dei habeant, sui utique, non tamen per <lb/>
            scientiam. deum enim, inquit, ignorantes et suam iustitiam<lb n="10"/>
            sistere quaerentes non subiecerunt se iustitiae <lb/>
            dei; finis etenim legis Christus in iustitiam <lb/>
            omni credenti, hic erit argumentatio haeretici, quasi deum <lb/>
            superiorem ignorauerint Iudaei, qui aduersus eum iustitiam <lb/>
            suam, id est legis suae, constituerint, non recipientes Christum, <lb n="15"/>
            finem legis. cur ergo zelo eorum erga deum proprium <lb/>
            testimonium perhibet, si non et inscitiam erga eundem deum <lb/>
            eis exprobrat, quod zelo quidem dei agerentur, sed non per <lb/>
            scientiam, ignorantes scilicet eum, dum dispositiones eius in <lb/>
            Christo ignorant consummationem legi staturo atque ita suam <lb n="20"/>
            iustitiam tuentur aduersus illum. atque adeo ipse creator et <lb/>
            ignorantiam erga se eorum contestatur: Israhel me non <lb/>
            agnouit et populus me non intellexit, et quod iustitiam <lb/>
            suam magis sisterent: docentes doctrinas praecepta <lb/>
            hominum, nec non et congregati essent aduersus <lb n="25"/>
            dominum et aduersus Christum ipsius, ex inscitia scilicet <lb/>
            nihil igitur potest in alium deum exponi, quod competit in <lb/>
            creatorem, quia et alias inmerito apostolus Iudaeos de

<note type="footnote"> 9] cf. Rom. 10, 1. cf. Rom. 10, 2. 10] Rom. 10, 3—4. 16] cf. <lb/>
            Rom. 10, 1. 22] Ea. 1, 3. 24] Matth. 15, 9. cf. Es. 29, 13. 25] cf. <lb/>
            Ps. 2, 2. </note>

<note type="footnote"> 1 uiuificabit <hi rend="italic">R3,</hi> uiuificauit <hi rend="italic">MRl</hi> 3 aliquid <hi rend="italic">scripsi:</hi> aliud <hi rend="italic">MR</hi> 4 aliquid <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> aliud <hi rend="italic">MR</hi> 5 nostra <hi rend="italic">B,</hi> uestra <hi rend="italic">M</hi> 10 deum: <hi rend="italic">ita legisse<lb/>
             uidetur Marcion pro</hi> dei iustitiam <hi rend="italic">cf. l. 13 sqq</hi>. 12 iustitiam <hi rend="italic">ParA:</hi> <lb/>
            iustitia <hi rend="italic">MR</hi> 16 &lt;et) zelo <hi rend="italic">Gel</hi> 17 inscitiam <hi rend="italic">MRl,</hi> inscientiam <hi rend="italic">R3G<lb/>
             uulgo</hi> 23 populus &lt;meus) <hi rend="italic">Gel</hi> 26 inscientia <hi rend="italic">Para</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="625"/>
            ignorantia suggillasset erga deum ignotum. quid enim deliquerant, <lb/>
            si iustitiam dei sui aduersus eum sistebant, quem ignorabant? <lb/>
            atquin exclamat: (o profundum diuitiarum et sapientiae dei et <lb/>
            inuestigabiles uiae eius unde ista eruptio? ex recordatione <lb/>
            scilicet scripturarum, quas retro reuoluerat, ex contemplatione <lb n="5"/>
            sacramentorum, quae supra disseruerat in fidem Christi ex <lb/>
            lege uenientem. haec si Marcion de industria erasit, quid <lb/>
            apostolus eius exclamat, nullas intuens diuitias dei, tam pauperis <lb/>
            et egeni quam qui nihil condidit, nihil praedicauit, nihil <lb/>
            denique habuit, ut qui in aliena descendit? sed enim et apostolus <lb n="10"/>
            et diuitiae creatoris olim absconditae nunc reseratae. sic enim <lb/>
            repromiserat: et dabo illis thesauros occultos, inuisibiles <lb/>
            aperiam eis. inde ergo exclamatum est: o profundum <lb/>
            diuitiarum et sapientiae dei! cuius iam <lb/>
            thesauri patebant. id Esaiae et sequentia de eiusdem prophetae <lb n="15"/>
            instrumento: quis enim cognouit sensum domini, aut <lb/>
            quis consiliarius (eius) fuit? quis porrexit ei et <lb/>
            retribuetur illi? qui tanta de scripturis ademisti, quid <lb/>
            ista seruasti, quasi non et haec creatoris? Plane noui dei <lb/>
            praecepta uideamus: odio, inquit, habentes malum et <lb n="20"/>
            bono adhaerentes — aliud est enim apud creatorem: auferte <lb/>
            malum de uobis et: declina a malo et fac bonum —; <lb/>
            amore fraternitatis inuicem adfectuosi - non enim <lb/>
            id ipsum est: diliges proximum tamquam te —; spe

<note type="footnote"> 3] uerba apostolici Marcionia ex Rom. 11, 83 decurtata 6] cf. <lb/>
            Rom. 1, 17. <hi rend="italic">(cf. p</hi>. 619, 7) 12] Es. 45, 3. 13] Rom. 11, 33. <lb/>
            16] Rom. 11, 33-34. Es. 40, 13-14. 20] Rom. 12, 9. 21] I Cor. <lb/>
            5, 13. cf. Dent. 17, 7; 21, 21. 22] Ps. 33, 15. 23] Rom. 12, 10. <lb/>
            24] Leu. 19, 18. Rom. 12, 12. </note>

<note type="footnote"> 2 sistebant (b <hi rend="italic">in ras. a m. t) M</hi> 4 inuestigabiles <hi rend="italic">(ab</hi> in <hi rend="italic">et</hi> ueetigo) <lb/>
            <hi rend="italic">MJt,</hi> (in)inuestigabiles <hi rend="italic">Pam</hi> ista <hi rend="italic">Iun:</hi> irae <hi rend="italic">MR,</hi> illa <hi rend="italic">Rig</hi> 5 euoluerat <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. 7 legem <hi rend="italic">M</hi> haec <hi rend="italic">scil</hi>. scripturas <hi rend="italic">et</hi> sacramenta (non) <lb/>
            erasit <hi rend="italic">Urs</hi> 10 apostolus <hi rend="italic">MBl,</hi> opes <hi rend="italic">R3 uulgo; intellege:</hi> et apostolus <lb/>
            <hi rend="italic">(scil</hi>. creatoris, non Marcionis est, <hi rend="italic">cĮ. I. 8)</hi> et diuitiae creatoris <hi rend="italic">(scil</hi>. <lb/>
            sunt) 17 eius <hi rend="italic">add. R3, om. MRX</hi> 21 <hi rend="italic">in M margini adscripsit m. 1:</hi> <lb/>
            antifrasin </note>

<note type="footnote"> XXXXVII. Tert. III. </note>

<note type="footnote"> 40 </note> <lb/>
             
<pb n="626"/>
            gaudentes, utique dei — bonum est enim sperare in <lb/>
            domino, quam sperare in magistratus-; pressuram <lb/>
            s sustinentes tes - exa udiet en im te dom in us in die pressurae <lb/>
            [habes psalmum] —; benedicite et nolite maledicere <lb/>
            — quis hoc docebit quam qui omnia benedictionibus condidit?<lb n="5"/>
            —; non altum sapientes, sed humilibus adsectantesne <lb/>
            sitis apud uos sapientes - \'uae\' enim audiunt <lb/>
            per Esaiam —; malum pro malo nemini retribueritiset <lb/>
            malitiae fratris tui ne memineris -; nec uosmet <lb/>
            ipsos ulciscentes; \'mihi enim uindictam et ego<lb n="10"/>
            uindicabo\', dicit dominus; pacem cum omnibus <lb/>
            (hominibus) habetote. ergo et legalis talio non retributionem <lb/>
            iniuriae permittebat, sed inceptionem metu retributionis <lb/>
            comprimebat. merito itaque totam creatoris disciplinam principali <lb/>
            praecepto eius conclusit: diliges proximum tamquam<lb n="15"/>
            te. hoc legis supplementum si ex ipsa lege est, quis <lb/>
            sit deus legis, iam ignoro; metuo, ne deus Marcionis. si uero <lb/>
            euangelium Christi hoc praecepto adimpletur, Christi autem <lb/>
            non est creatoris, quo iam contendimus? dixerit Christus aut <lb/>
            non: (non) ego ueni legem dissoluere sed implere, <lb n="20"/>
            frustra de ista sententia neganda Ponticus laborauit: si euangelium <lb/>
            legem non adimpleuit, ecce lex euangelium adimpleuit. bene <lb/>
            autem, quod et in clausula tribunal Christi comminatur, utique <lb/>
            iudicis et ultoris, utique creatoris, illum certe constituens promerendum, <lb/>
            quem intentat timendum, etiamsi alium praedicaret.

<note type="footnote"> 1] PB. 117, 9. 2] Rom. 12,12. 3] Ps. 19, 2. 4] Rom. 12, 14. 5] cf. <lb/>
            Gen. 1, 31. 28. -6] Rom. 12,16. 7] cf. Es. 5,21. 8] Rom. 12,17. 9] cf. <lb/>
            Zach. 7, 10. Rom. 12, 19. 10] ib. cf. Deut. 32, 35. 11] Rom. 12, 18. <lb/>
            15] Rom. 13, 9. cf. Leu. 19,18. 20] Matth. 5,17. 23] cf. Rom. 14,9-10. </note>

<note type="footnote"> 2 domino <hi rend="italic">MR1,</hi> dominum <hi rend="italic">R3</hi> 4 habes psalmum <hi rend="italic">secl. Eng</hi> 6 adsectantes <lb/>
            (ouvaitorfdjievoi) <hi rend="italic">M,</hi> assentantes <hi rend="italic">R</hi> 11 omnibus hominibus <hi rend="italic">Pam:</hi> <lb/>
            omnibus <hi rend="italic">MR3,</hi> hominibus <hi rend="italic">Rl</hi> 13 permittebat <hi rend="italic">om. Rl</hi> 19 contendimus. <lb/>
            dixerit <hi rend="italic">uulgo</hi> aut <hi rend="italic">MRl,</hi> an <hi rend="italic">R3 uulgo</hi> 20 &lt;non) ego <hi rend="italic">Eng:</hi> ego &lt;non) <lb/>
            <hi rend="italic">Oel,</hi> ego <hi rend="italic">MR</hi> implere? frustra <hi rend="italic">uulgo</hi> 21 Ponticus <hi rend="italic">R\'łmg Pam Rig <lb/>
            (cf. 637, 2):</hi> Pontus <hi rend="italic">MR reliqui</hi> laborabit <hi rend="italic">tnauult Eng (sed cf. 434,<lb/>
             23; 444, 8-12)</hi> 23 clausulam <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="627"/>
            
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>Breuioribus quoque epistulis non pigebit intendere. est <lb/>
            sapor et in paucis. occiderant Iudaei prophetas suos. possum dicere: <note type="margin"><hi rend="italic">Ad Thessalonicenses <lb/>
            <lb/>
            prima</hi></note> <lb/>
            quid ad apostolum dei alterius et quidem optimi, qui nec suorum <lb/>
            delicta damnare dicatur quique et ipse prophetas eosdem destruendo <lb/>
            quodammodo perimat? quid mali admisit apud illum Israhel, <lb n="5"/>
            si occidit quos et ille reprobauit, si prior inimicam in eos sententiam <lb/>
            statuit? \'deliquit autem apud deum ipsorum\': is exprobrabit <lb/>
            iniquitatem, ad quem pertinet laesus; certe quiuis alius <lb/>
            quam aduersarius laesi. sed nec onerasset illos imputando etiam <lb/>
            domini necem qui et dominum interfecerunt dicendo <lb n="10"/>
            et prophetas suos, licet \'suos\' adiectio sit haeretici. quid <lb/>
            enim tam acerbum, si alterius dei praedicatorem Christum <lb/>
            interemerunt qui sui dei prophetas contrucidauerunt? status <lb/>
            autem (est) exaggerationis, quod et dominum et famulos eius <lb/>
            peremissent. denique si alterius dei Christum alterius prophetas <lb n="15"/>
            peremerunt, aequauit impietatem, non exaggerauit. aequanda <lb/>
            autem non fuit: ergo exaggerari non potuit, nisi in eundem <lb/>
            deum commissa ex utroque titulo. ergo eiusdem dei Christus <lb/>
            et prophetae. Quam autem sanctitatem nostram (uoluntatem <lb/>
            dei\' dicat, ex contrariis, quae prohibet, agnoscere est — abstinere <lb n="20"/>
            enim, inquit, a stupro, non a matrimonio; scire <lb/>
            unumquemque uas suum in honore tractare. quomodo? <lb/>
            dum non in libidine, qua gentes. libido autem nec

<note type="footnote"> 2] cf. I Thesa. 2,15. 10] ib. 19] cf. I Thess. 4,3. 20—23] I These. 4, 4-5. </note>

<note type="footnote"> 1 AD ROMANOS EXPLICIT <hi rend="italic">M (locus uacuus relictus est: in mg. <lb/>
             a m. 1:</hi> ad thessalonicenses), de epistola ad Thessalonicenses prima <hi rend="italic">RF</hi> <lb/>
            4 dampnare <hi rend="italic">M</hi> 5 quid <hi rend="italic">MR,</hi> quid enim <hi rend="italic">Pam</hi> 7 ipsorum: is <hi rend="italic">Eng:</hi> <lb/>
            ipsorum. is <hi rend="italic">uulgo</hi> exprobrabit <hi rend="italic">Iun:</hi> exprobrauit <hi rend="italic">MR</hi> 8 quem <lb/>
            <hi rend="italic">MR3,</hi> quam <hi rend="italic">Rl</hi> laeaus = <hi rend="italic">laesura, si locus est integer; sed cum <lb/>
            nusquam alibi inueniatur hoc uocabulum, nescio an interpolatum sit<lb/>
             (cf</hi>. laesi <hi rend="italic">l. 10); nihil enim desideratur, si deest:</hi> ad quem pertinet <hi rend="italic">scil</hi>. <lb/>
            iniquitas 9 laesi sed <hi rend="italic">R3,</hi> laesisset <hi rend="italic">MRl</hi> 11 haeretici <hi rend="italic">M (in ras.)</hi> <lb/>
            14 est <hi rend="italic">addidi</hi> (autem <hi rend="italic">ortum, ut uidetur, ex</hi> aut g) 16 impietatem <hi rend="italic">scripsi <lb/>
            (cf. infra: aequauda fuit):</hi> impietates <hi rend="italic">MR,</hi> impietatem, sed <hi rend="italic">Eng</hi> 18 deum <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> dominum <hi rend="italic">MR</hi> eiusdem dei <hi rend="italic">R3,</hi> eius dfis dei <hi rend="italic">(in mg</hi>. d9 <hi rend="italic">a m. 2) M,</hi> <lb/>
            eius dna deus <hi rend="italic">Rl</hi> 20 agnoscere est <hi rend="italic">scripsi:</hi> agnosceres <hi rend="italic">MR parenthesin<lb/>
             indicaui</hi> 21 enim <hi rend="italic">om. Gel</hi> 22 uas suum <hi rend="italic">M,</hi> suum uas <hi rend="italic">Ruulgo</hi> </note>

<note type="footnote"> 40* </note> <lb/>
             
<pb n="628"/>
            apud gentes matrimonio adscribitur, sed extraordinarils et non <lb/>
            naturalibus et portentosis luxuriae —: est turpitudini quaque et <lb/>
            inmunditiae contraria, quae non matrimonium excludat, sed <lb/>
            libidinem, quae uas nostrum in honore matrimonii tractet. <lb/>
            hunc autem locum salua alterius, id est plenioris sanctitatis <lb n="5"/>
            praelatione tractauerim, continentiam et uirginitatem nuptiis <lb/>
            anteponens, sed non prohibitis. destructores enim dei nuptiarum, <lb/>
            non sectatores castitatis retundo. Ait eos, qui remaneant <lb/>
            in aduentum Christi cum eis, qui mortui in Christo <lb/>
            primi resurgent, quod in nubibus auferentur in aerem obuiam<lb n="10"/>
            domino. agnosco his iam tunc prospectis mirari substantias <lb/>
            caelestes ipsam Hierusalem, quae sursum est, et per Esaiam <lb/>
            pronuntiare: quinam huc uelut nubes uolant, tamquam <lb/>
            columbae cum pullis ad me? hunc ascensum si <lb/>
            Christus nobis praeparabit, ille erit Christus, de quo Osee: <lb n="15"/>
            qui ascensum suum aedificat in caelos, utique sibi <lb/>
            et suis. exinde a quo sperabo nunc, nisi a quo haec audiui <lb/>
            ? Quem spiritum prohibet extingui et quas prophetias uetat <lb/>
            nihil haberi? utique non creatoris spiritum nec creatoris prophetias <lb/>
            secundum Marcionem. quae enim destruit, ipse iam<lb n="20"/>
            extinxit et nihil fecit, nec potest prohibere quae ipse fecit. ergo <lb/>
            incumbit Marcioni exhibere hodie apud ecclesiam suam exinde <lb/>
            spiritum dei sui, qui non sit extinguendus, et prophetias, quae <lb/>
            non sint nihil habendae. et si exhibuit quod putat, sciat nos <lb/>
            quodcumque illud ad formam spiritalis et propheticae gratiae

<note type="footnote"> 8] cf. I Theas. 4, 15-17. 12] cf. Gal. 4, 26. 13] Es. 60, 8. <lb/>
            16] Am. 9, 6. 18] cf. I Thess. 5, 19-20. </note>

<note type="footnote"> 2 portentosis <hi rend="italic">M,</hi> portentuosis <hi rend="italic">R</hi> IUJ:uriae-: est <hi rend="italic">(seil</hi>. sanctitas: <hi rend="italic">es <lb/>
            ist die .... cf. 627, 19) scripgi:</hi> luxuria est <hi rend="italic">MR,</hi> lex uxoria est <hi rend="italic">IAt,</hi> <lb/>
            &lt;lex naturae) luxuriae est <hi rend="italic">Oehlerus,</hi> &lt;sanctitas) luxuriae est <hi rend="italic">Urs</hi> quaque <lb/>
            <hi rend="italic">Bcripsi:</hi> quoque <hi rend="italic">MR</hi> 3 contraria <hi rend="italic">MR3G,</hi> non contraria <hi rend="italic">Rl</hi> 6 cootineam <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 10 aerem <hi rend="italic">Pam:</hi> aere <hi rend="italic">MR</hi> 15 praeparabit <hi rend="italic">Eftg:</hi> praeparaait <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> Osee <hi rend="italic">MR (cl 637, 16),</hi> Amos Iun 17 hunc <hi rend="italic">fort</hi>. nisi t. <lb/>
            <hi rend="italic">lit. M</hi> 19 nihili <hi rend="italic">Urs (sic et infra l. 21 et 24)</hi> 20 destruit <hi rend="italic">(sdlicet</hi> prophetias <lb/>
            et spiritum creatoris <hi rend="italic">qua apostolus dei alterius) MB,</hi> destraxit <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> 21 ipse <hi rend="italic">scripsi:</hi> nihil <hi rend="italic">MR</hi> 23 qui <hi rend="italic">R*,</hi> quod <hi rend="italic">MRl</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="629"/>
            atque uirtutis prouocaturos, ut et futura praenuntiet et occulta <lb/>
            cordis reuelet et sacramenta edisserat. cum nihil tale protulerit <lb/>
            ac probarit, nos proferemus et spiritum et prophetias creatoris <lb/>
            secundum ipsum praedicantes. atque ita constabit apostolus <lb/>
            de quibus dixerit, de eis scilicet, quae futura erant in ecclesia <lb n="5"/>
            eius dei, qui dum est, spiritus quoque eius operatur et promissio <lb/>
            celebratur. Age nunc, qui salutem carnis abnuitis et, <lb/>
            si quando corpus in huiusmodi praenominatur, aliud nescio <lb/>
            quid interpretamini illud quam substantiam carnis, quomodo <lb/>
            apostolus omnes in nobis substantias certis nominibus distinxit <lb n="10"/>
            et omnes in uno uoto constituit salutis, optans, ut spiritus <lb/>
            noster et corpus et anima sine querela in aduentu domini et <lb/>
            salutificatoris nostri Christi conseruentur? nam et animam <lb/>
            posuit et corpus, tam duas res quam diuersas. licet enim et <lb/>
            anima I et] corpus sit aliquod suae qualitatis, sicut et spiritus, <lb n="15"/>
            cum tamen et corpus et anima distincte nominantur, habet <lb/>
            &lt;autem) anima suum uocabulum proprium, non egens communi <lb/>
            uocabulo corporis, id relinquitur carni, quae non nominata <lb/>
            proprio, communi utatur necesse est. etenim aliam substantiam <lb/>
            in homine non uideo post spiritum et animam, cui uocabulum <lb n="20"/>
            corporis accommodetur praeter carnem, hanc totiens in corporis <lb/>
            nomine intellegens, quotiens non nominatur; multo magis <lb/>
            hic, cum quae dicitur corpus suo nomine appellatur. 
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>Cogimur quaedam identidem iterare, ut cohaerentia <note type="margin"><hi rend="italic">Ad Thessalonicenses <lb/>
            <lb/>
            secunda</hi></note> <lb/>
            eis confirmemus. dominum et hic retributorem utriusque

<note type="footnote"> 1] cf. I Cor. 14, 25. 2] cf. I Cor. 14, 26. 6] cf. I Cor. 12, 11. <lb/>
            10-18] cf. I Thess. 5, 23. 25—630, 6] cf. Q Thess. 1, 6-8. </note>

<note type="footnote"> 1 prouocaturos B3, prouolaturos <hi rend="italic">MRl</hi> 4 apostolua <hi rend="italic">Iun:</hi> apostolum <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> 10 in nobis substantias <hi rend="italic">Zahnius:</hi> in nouis substantiis <hi rend="italic">MR</hi> 13 salutificatoris <lb/>
            <hi rend="italic">R3,</hi> salutificaris <hi rend="italic">MRl</hi> 15 anima <hi rend="italic">scripsi:</hi> anima et <hi rend="italic">MRl,</hi> <lb/>
            animae <hi rend="italic">R3uulgo</hi> 17 autem <hi rend="italic">addidi</hi> 18 corporis; id <hi rend="italic">uulgo</hi> 23 cum <lb/>
            quae R3, cumque <hi rend="italic">MRl</hi> nomine <hi rend="italic">R,</hi> nominatur <hi rend="italic">M</hi> 24 AD THES- <lb/>
            SALOUICENSES PRIMA EXPLICIT <hi rend="italic">M (in mg. a m. 1</hi> inoip II), de <lb/>
            epistola ad Thessalonicenses secunda <hi rend="italic">RlF</hi> cohaerentia <hi rend="italic">MR3,</hi> cohaerente <lb/>
            JB1 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="630"/>
            meriti dicimus circumferri ab apostolo, aut creatorem aut, <lb/>
            quod nolit Marcion, parem creatoris, apud quem iustum sit <lb/>
            adflictatoribus nostris rependi adflictationem et nobis, qui <lb/>
            adflictemur, requietem in reuelatione domini Iesu uenientis <lb/>
            a caelo cum angelis uirtutis suae et in flamma ignis. sed<lb n="5"/>
            flammam et ignem delendo haereticus extinxit, ne scilicet <lb/>
            nostratem deum faceret. lucet tamen uanitas liturae. cum <lb/>
            enim ad ultionem uenturum scribat apostolus dominum <lb/>
            exigendam de eis, qui deum ignorent et qui non obaudiant <lb/>
            euangelio, quos ait poenam luituros exitialem aeternam a<lb n="10"/>
            facie domini et a gloria ualentiae eius, sequitur, <lb/>
            ut flammam ignis inducat, scilicet ueniens ad puniendum. <lb/>
            ita et in hoc, nolente Marcione, crematoris dei Christus est, et <lb/>
            in illo creatoris [est], quod etiam de ignorantibus dominum <lb/>
            ulciscitur, id est de ethnicis. seorsum enim posuit *** euangelio<lb n="15"/>
            non obaudientes, siue Christianos peccatores siue Iudaeos. <lb/>
            porro de ethnicis exigere poenas, qui euangelium forte non <lb/>
            norint, non est dei eius, qui naturaliter sit ignotus nec usquam <lb/>
            nisi in euangelio sit reuelatus, non omnibus scibilis. creatori <lb/>
            autem etiam naturalis agnitio debetur, ex operibus intellegendo <lb n="20"/>
            et exinde in pleniorem notitiam requirendo. illius est ergo <lb/>
            etiam ignorantes deum plectere, quem non liceat ignorari. <lb/>
            ipsum quod ait: a facie domini et a gloria ualentiae <lb/>
            eius, uerbis usus Esaiae et ex ipsa causa, eundem sapit dominum, <lb/>
            consurgentem ut comminuat terram. Quis autem est <lb n="25"/>
            homo delicti, filius perditionis, quem reuelari prius <lb/>
            oportet ante domini aduentum, extollens se super omne quod <lb/>
            deus dicitur et omnem religionem, consessurus in templo dei

<note type="footnote"> 7-10] cf. II Thess. 1, 8-9. 10] II TheBS. 1, 9. cf. Es. 2,10. 19. 21. <lb/>
            23] ib. 25] cf. Es. 2, 19. 26] II Thess. 2, 3. cf. II Thess. 2, 3-4. </note>

<note type="footnote"> 3 qui <hi rend="italic">R,</hi> quia <hi rend="italic">MF</hi> 4 reuelatione R, reuelationem <hi rend="italic">MF</hi> 13 Christns <lb/>
            est <hi rend="italic">M,</hi> Christas R 14 est <hi rend="italic">seclusi</hi> 15 hetnicis <hi rend="italic">M lacunam signavi:</hi> <lb/>
            deum ignorantes, id est ethnicos, seorsum <hi rend="italic">supplendum censeo</hi> 17 hetniciaJT <lb/>
            22 ignorari <hi rend="italic">M,</hi> ignorare <hi rend="italic">R</hi> 23 a <hi rend="italic">(prius) om. M</hi> 24 Esaiae et ex ipsa (= <hi rend="italic">eadem)<lb/>
             </hi> causa, eundem <hi rend="italic">scripsi: Esaiae, ex (et M) ipsa cauBa eundem MR wiigo</hi> <lb/>
            25 autem est <hi rend="italic">M,</hi> est autem <hi rend="italic">R uulgo</hi> 28 consessurus <hi rend="italic">Pam: consecuturus MR</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="631"/>
            et deum se iactaturus? secundum nos quidem antichristus, ut <lb/>
            docent ueteres ac nouae prophetiae, ut Iohannes apostolus, <lb/>
            qui iam antichristos dicit processisse in mundum, praecursores <lb/>
            antichristi spiritus, negantes Christum in carne uenisse et <lb/>
            soluentes Iesum, scilicet in deo creatore; secundum uero <lb n="5"/>
            Marcionem nescio, ne Christus sit creatoris. nondum (enim) uenit <lb/>
            apud illum. quisquis est autem ex duobus, quaero, cur ueniat <lb/>
            in omni uirtute et signis et ostentis mendacii. propterea, <lb/>
            inquit, quod dilectionem ueritatis non susceperint, ut <lb/>
            salui essent; et propter hoc erit eis (in) instinctum <lb n="10"/>
            fallaciae, ut (credant mendacio, ut) iudicentur omnes, <lb/>
            qui non crediderunt ueritati, sed consenserunt iniquitati. <lb/>
            igitur si antichristus est secundum creatorem, deus erit <lb/>
            creator, qui eum mittit ad impingendos eos in errorem, qui non <lb/>
            crediderunt ueritati, ut salui fierent; eiusdem erit ueritas et salus, <lb n="15"/>
            qui eas summissu erroris ulciscitur, id est creatoris, cui et <lb/>
            competit zelus ipse, errore decipere quos ueritate non cepit. si <lb/>
            uero non est antiohristus secundum nos, ergo Christus est <lb/>
            creatoris secundum Marcionem. et quale erit, ut ad ulciscendam <lb/>
            ueritatem suam Christum creatoris summittat? sed et (si) <lb n="20"/>
            de antichristo consentit, proinde dixerim: quale est, ut illi <lb/>
            satanas, angelus creatoris, sit necessarius et occidatur ab <lb/>
            eo, habens fallaciae operatione fungi creatori? in summa, si <lb/>
            indubitatum est eius esse et angelum et ueritatem et salutem, <lb/>
            cuius et ira et aemulatio et fallaciae inmissio aduersus <lb n="25"/>
            contemptores et desultores, etiam aduersus ignorantes — ut <lb/>
            iam et Marcion de gradu cedat, deum quoque suum zeloten

<note type="footnote"> 3] cf. I Ioh. 4, 1—3. 8] cf. n These. 2, 9. II Thess. 2, 10-12 <lb/>
            sec. Marcionis recensionem. 22] cf. II Thess. 2, 8. </note>

<note type="footnote"> 6 Christus sit <hi rend="italic">M,</hi> sit Christus <hi rend="italic">R uulgo</hi> enim <hi rend="italic">add. JJrs</hi> 7 quisquis <lb/>
            <hi rend="italic">Lat:</hi> cuiusquis <hi rend="italic">MR</hi> 10 (in) instinctum <hi rend="italic">scripsi:</hi> instinctum <hi rend="italic">MR (Marcionis<lb/>
             igitur apostolicum sic habuisse puto:</hi> xal SIA TOOTO satai Cl(,\'t01\'Ç <lb/>
            sl; ivspY6iav nXavir];) 11 credant mendacio ut <hi rend="italic">addidi</hi> 13 est secundum <lb/>
            creatorem <hi rend="italic">ed. Migniana:</hi> et secundum creatorem <hi rend="italic">A-IR,</hi> est secundum nos <lb/>
            et <hi rend="italic">Urs</hi> 16 eas <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> ea <hi rend="italic">MR,</hi> ex <hi rend="italic">Pam</hi> 20 creatoris <hi rend="italic">Rig:</hi> creatori <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> sed et (si&gt; <hi rend="italic">ed. Migniana:</hi> sed (si) et <hi rend="italic">Urs,</hi> at si et <hi rend="italic">Oehlerus</hi> <lb/>
            21 illi R3, illis <hi rend="italic">MRl</hi> 27 suum <hi rend="italic">Rhng,</hi> summum <hi rend="italic">MR</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="632"/>
            concedens —, quis dignius irascetur? puto qui a primordio <lb/>
            rerum naturam operibus beneficiis plagis praedicationibus testibus <lb/>
            ad agnitionem sui praestruxit nec tamen agnitus est, non <lb/>
            qui semel unico euangelii instrumento, et ipso incerto nec palam <lb/>
            alium deum praedicante, productus est. ita cui competit uindicta,<lb n="5"/>
            ei competet materia uindictae, euangelium dico et ueritas <lb/>
            et salus. Iubere autem operari eum, qui uelit manducare, eius <lb/>
            disciplina est, qui boui trituranti os liberum iussit. 
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p><note type="margin"><hi rend="italic">Ad Laodicenos</hi></note> Ecclesiae quidem ueritate epistolam istam ad Ephesios <lb/>
            habemus emissam, non ad Laodicenos; sed Marcion et<lb n="10"/>
            titulum aliquando interpolare gestit, quasi et in isto diligentissimus <lb/>
            explorator. nihil autem de titulis interest, cum <lb/>
            ad omnes apostolus scripserit dum ad quosdam, certe tamen <lb/>
            eum deum praedicans in Christo, cui competunt quae praedicantur. <lb/>
            cui ergo competet secundum boni existimationem,<lb n="15"/>
            quam proposuerit in sacramento uoluntatis <lb/>
            suae, in dispensationem adimpletionis temporum <lb/>
            — ut ita dixerim, sicut uerbum illud in Graeco sonat — <lb/>
            recapitulare — id est ad initium redigere uel ab initio <lb/>
            recensere — omnia in Christum, quae in caelis et quae <lb n="20"/>
            in terrisnisi cuius erunt omnia ab initio, etiam ipsum initium, <lb/>
            a quo et tempora et temporum adimple(tio et adimple)tionis <lb/>
            dispensatio, ob quam omnia ad initium recensentur in Christo? <lb/>
            alterius autem dei quod initium, id est unde, cuius opus

<note type="footnote"> 7] cf. n Thess. 3, 10. 8] cf. Dent. 25, 4. 15-21] Eph. 1, 9-10. </note>

<note type="footnote"> 2 naturam (= <hi rend="italic">creaturam) MR,</hi> naturae <hi rend="italic">Urs</hi> operibus <hi rend="italic">M\'P,</hi> opibus <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> praedicationibus <hi rend="italic">M,</hi> praedicationum 22, praedictionibus <hi rend="italic">Eng</hi> 3 ad <lb/>
            agnitionem <hi rend="italic">M (in ras. a m. 1)</hi> non <hi rend="italic">scripsi:</hi> an <hi rend="italic">MR,</hi> nec <hi rend="italic">Urs</hi> 4 nec <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> ne <hi rend="italic">MIZ3,</hi> nae <hi rend="italic">Rl Oehlerus</hi> 6 competet <hi rend="italic">hiF,</hi> competit <hi rend="italic">R</hi> 8 bobn <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 9 AD THESSALONICENSES SECVNDA EXPLICIT <hi rend="italic">M (itS mg. <lb/>
             add. m</hi>. 1: ad laudiceooB), de epistola ad LaodicenoB <hi rend="italic">RF</hi> 10 et titulum <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> ei titulum <hi rend="italic">MR</hi> 11 gestit <hi rend="italic">M,</hi> gestiit <hi rend="italic">Ruulgo</hi> 15 competet <hi rend="italic">PaM:</hi> <lb/>
            competent <hi rend="italic">MR</hi> 18 ut ita B3, uti pai <hi rend="italic">MRl</hi> illud..sonat <hi rend="italic">R3,</hi> ilium.. <lb/>
            sonare <hi rend="italic">MRX</hi> 21 erunt omnia <hi rend="italic">M,</hi> omnia erunt <hi rend="italic">Ruulgo</hi> 22 adimple(tio <lb/>
            et adimple)tionis <hi rend="italic">Eng (cf</hi>. 633, T): adimpletiones <hi rend="italic">MR,</hi> adimpletionis <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerus</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="633"/>
            nullum? quae tempora sine initio? quae adimpletio sine temporibus? <lb/>
            quae dispensatio sine adimpletione? denique quid in <lb/>
            terris egit iam olim, ut longa aliqua temporum adimplendorum <lb/>
            dispensatio reputetur ad recensenda omnia in Christo, etiam <lb/>
            quae in caelis? nec in caelis autem res ab altero actas existimabimus, <lb n="5"/>
            quaecumque sunt, quam ab eo, a quo et in terris <lb/>
            actas omnibus constat. quodsi non capit alterius &lt;omnia) ista <lb/>
            deputari ab initio quam creatoris, quis credet ab alio ea <lb/>
            recenseri in Christum alium, et non a suo auctore et in suum <lb/>
            Christum? si creatoris sunt, diuersa sint necesse est a diuerso <lb n="10"/>
            deo; si diuersa, utique contraria. quomodo ergo contraria <lb/>
            recenseantur in eum, a quo denique destruuntur? nam et sequentia <lb/>
            quem renuntiant Christum, cum dicit: ut simus in <lb/>
            laudem gloriae (eius) nos, qui praesperauimus in <lb/>
            Christum? qui enim praesperasse potuerunt, id est ante sperasse <lb n="15"/>
            in deum quam uenisset, nisi Iudaei, quibus Christus praenuntiabatur <lb/>
            ab initio? qui ergo praenuntiabatur, ille et praesperabatur. <lb/>
            atque adeo hoc ad se, id est ad Iudaeos, refert, ut <lb/>
            distinctionem faciat conuersus ad nationes: in quo et uos, <lb/>
            cum audissetis sermonem ueritatis, euangelium, <lb n="20"/>
            in quo credidistis et signati estis spiritu promissionis <lb/>
            eius sancto. cuius promissionis? factae per Iohelem: <lb/>
            in nouissimis diebus effundam de meo spiritu in <lb/>
            omnem carnem, id est et in nationes. ita (et) spiritus et <lb/>
            euangelium in eo erit Christo, qui praesperabatur, dum praedicabatur. <lb n="25"/>
            Sed et 'pater gloriae\' ille est, cuius Christus rex <lb/>
            gloriae canitur in psalmo ascendens: quis est iste rex <lb/>
            gloriae? dominus uirtutum ipse est rex gloriae; <lb/>
            ab illo \'spiritus sapientiae\' optatur, apud quem haec quoque

<note type="footnote"> 18] Eph. 1, 12. 19] Eph. 1, 13. 23] Ioel 3, 1. 26] cf. Eph. <lb/>
            1, 17. 27] Pa. 23, 10. 29] cf. Eph. 1, 17. </note>

<note type="footnote"> 7 actas <hi rend="italic">Iun:</hi> acta <hi rend="italic">MR</hi> 14 eius <hi rend="italic">addidi</hi> 15 potuerunt <hi rend="italic">MR,</hi> poterunt <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 16 in dominum <hi rend="italic">fort</hi>. 17 et <hi rend="italic">om. Rl</hi> 24 &lt;at&gt; spiritus <lb/>
            JB3, spiritus <hi rend="italic">MRl</hi> 25 praedicabatur <hi rend="italic">R,</hi> praedicatur <hi rend="italic">M</hi> 29 haec <hi rend="italic">M,</hi> <lb/>
            hae <hi rend="italic">R</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="634"/>
            spiritalium species enumeratur inter septem spiritus per <lb/>
            Esaiam; ille dabit (inluminatos cordis oculos\', qui etiam exteriores <lb/>
            oculos luce ditauit, cui displicet caecitas populi: et <lb/>
            quis caecus nisi pueri mei? et excaecati sunt <lb/>
            famuli dei; apud illum sunt et \'diuitiae hereditatis in sanctis\'. <lb n="5"/>
            qui eam hereditatem ex uocatione nationum repromisit: <lb/>
            postula de me, et dabo tibi gentes hereditatem <lb/>
            tuam; ille \'inoperatus est in Christum ualentiam suam suscitando <lb/>
            eum a mortuis et collocando eum ad dexteram suam <lb/>
            subiciendo omnia\', qui et dixit: sede ad dexteram meam,<lb n="10"/>
            donec ponam inimicos tuos scabellum pedum <lb/>
            tuorum; quia et alibi spiritus ad patrem de filio: omnia <lb/>
            subiecisti sub pedibus eius. si ex his alius deus et <lb/>
            alius Christus infertur, quae recognoscuntur in creatore, quaeramus <lb/>
            iam creatorem. plane, puto, inuenimus, cum dicit illos <lb n="15"/>
            delictis mortuos, [non] in quibus ingressi erant secundum aeuum <lb/>
            mundi huius, secundum principem potestatis aeris, <lb/>
            qui operatur in filiis incredulitatis. sed mundum <lb/>
            non potest et hic pro deo mundi Marcion interpretari. non <lb/>
            enim simile est creatum creatori, factum factori, mundus deo. <lb n="20"/>
            sed nec princeps potestatis aeris dicetur qui est princeps potestatis <lb/>
            saeculorum. numquam enim praeses superiorum de <lb/>
            inferioribus notatur, licet et inferiora ipsi deputentur. sed nec <lb/>
            incredulitatis operator uideri potest, quam ipse potius et a <lb/>
            Iudaeis et a nationibus patitur. sufficit igitur, si haec non<lb n="25"/>
            cadunt in creatorem. si autem et est, in quem magis competant, <lb/>
            utique magis hoc apostolus sciit. quis iste? sine dubio <lb/>
            ille, qui ipsi creatori filios incredulitatis obstruit, aere isto

<note type="footnote"> 1] cf. Ea. 11, 2. 2] cf. Eph. 1, 18. 3] Es. 42, 19. 5] cf. Eph. <lb/>
            1, 18. 7] Ps. 2, 8. 8] cf. Eph. 1, 20-22 sec. recensionem Marcionis, <lb/>
            quem Eph. 1, 21 in epistolam ad Gal. transtulisse supra commemorauimas <lb/>
            cf. 581, 20. 10] Ps. 109, 1. 12] Ps. 8, 7. 15] cf. Eph. 2, 1. <lb/>
            16] Eph. 2, 2. </note>

<note type="footnote"> 1 enumeratur <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> enumerantur <hi rend="italic">MR</hi> 10 omnia &lt;sub pediba? <lb/>
            eius) <hi rend="italic">fort</hi>. 16 non <hi rend="italic">secl. R3</hi> 17 aeris (huius) <hi rend="italic">Pam</hi> 20 sdm factori M <lb/>
            26 competant <hi rend="italic">Urs:</hi> competat <hi rend="italic">MR</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="635"/>
            potitus, sicut dicere eum propheta refert: ponam in nubibus <lb/>
            thronum meum: ero similis altissimo. hic erit <lb/>
            diabolus, quem et alibi, si tamen ita et apostolum legi uolunt, <lb/>
            deum aeui huius agnoscemus. ita enim totum saeculum mendacio <lb/>
            diuinitatis impleuit. qui plane si non fuisset, tunc haec <lb n="5"/>
            in creatorem spectasse potuissent. sed et (si) in Iudaismo conuersatus <lb/>
            fuerat apostolus, non quia interposuit de delictis: <lb/>
            in quibus et nos omnes conuersati sumus, ideo delictorum <lb/>
            dominum et principem aeris huius creatorem praestat <lb/>
            intellegi, sed quia in Iudaismo unus fuerat de filiis incredulitatis <lb n="10"/>
            diabolum habens operatorem, cum persequeretur ecclesiam <lb/>
            et Christum creatoris, propter quod et: incredulitatis <lb/>
            fuimus, inquit. sed natura, ne, quia filios appellauit <lb/>
            Iudaeos creator, argumentetur haereticus dominum irae creatorem. <lb/>
            cum enim dicit: fuimus natura filii iracundiae <lb n="15"/>
            creatoris autem non natura sunt filii Iudaei, sed adlectione <lb/>
            patrum, irae filios ad naturam retulit, non ad creatorem. ad <lb/>
            summam subiungens: sicut et ceteri, qui utique filii dei <lb/>
            non sunt, apparet communi naturae omnium hominum et <lb/>
            delicta et concupiscentias carnis et incredulitatem et iracundiam <lb n="20"/>
            reputans, diabolo tamen captante naturam, quam et ipse <lb/>
            iam (in)fecit delicti semine inlato. Ipsius, inquit, sumus <lb/>
            factura, conditi in Christo. aliud est enim facere, aliud <lb/>
            condere. sed utrumque uni dedit. homo autem factura creatoris <lb/>
            est: idem ergo condidit in Christo, qui et fecit. quantum

<note type="footnote"> 1] EB. 14, 13-14. 8] Eph. 2, 3. 12-15] ib. 18] ib. <lb/>
            22] Eph. 2, 10. </note>

<note type="footnote"> 1 potitus <hi rend="italic">Gel:</hi> potius <hi rend="italic">MR</hi> propheta refert <hi rend="italic">Iun:</hi> profert et refert <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> 6 et &lt;si) <hi rend="italic">scripsi:</hi> et <hi rend="italic">MR</hi> 7 apostolus. non <hi rend="italic">uulgo</hi> 11 habens <lb/>
            US, habenti <hi rend="italic">MR1</hi> 12 iracundiae <hi rend="italic">MR3,</hi> non iracundiae <hi rend="italic">R1</hi> 13 fuimus, <lb/>
            inquit <hi rend="italic">MRl,</hi> sumus, inquit <hi rend="italic">F,</hi> fuimus <hi rend="italic">R3,</hi> sumus <hi rend="italic">G</hi> inquit, sed natura. <lb/>
            ne <hi rend="italic">uulgo</hi> 14 haereticus <hi rend="italic">M,</hi> hoc haereticus <hi rend="italic">R uulgo</hi> 17 creatorem, <lb/>
            ad <hi rend="italic">uulgo</hi> 19 sunt. apparet <hi rend="italic">uulgo</hi> 21 reputans <hi rend="italic">Etag</hi> (apparere c. <hi rend="italic">part. <lb/>
             structum ut</hi> 69, 17 manifestum esse): reputaris <hi rend="italic">M,</hi> reputari <hi rend="italic">R,</hi> reputare <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> 22 iam &lt;in)fecit <hi rend="italic">Rig:</hi> iam fecit <hi rend="italic">MR,</hi> infecif <hi rend="italic">Urs,</hi> suam fecit <hi rend="italic">Pam</hi> <lb/>
            23 est enim <hi rend="italic">M,</hi> est <hi rend="italic">R</hi>-</note> <lb n="25"/>
             
<pb n="636"/>
            enim ad substantiam, fecit, quantum ad gratiam, condidit. <lb/>
            Inspice et cohaerentia: memores uos, aliquando <lb/>
            nationes in carne, qui appellamini praeputiatio <lb/>
            ab ea quae dicitur circumcisio in carne <lb/>
            manu facta, quod essetis illo in tempore sine<lb n="5"/>
            Christo, alienati a conuersatione Israhelis et peregrini <lb/>
            testamentorum et promissionis eorum spem <lb/>
            non habentes et sine deo in mundo. sine quo autem <lb/>
            deo fuerunt nationes et sine quo Christo? utique eo, cuius <lb/>
            erat conuersatio Israhelis et testamenta et promissio. at nunc, <lb n="10"/>
            inquit, in Christo uos, qui eratis longe, facti estis <lb/>
            prope in sanguine eius. a quibus erant retro longe? a <lb/>
            quibus supra dicit: a Christo creatoris, a conuersatione Israhelis, <lb/>
            a testamentis, a spe promissionis, a deo ipso. si haec <lb/>
            ita sunt, ergo his prope fiunt nunc nationes in Christo, a <lb n="15"/>
            quibus tunc longe fuerunt. si autem conuersationi Israhelis, <lb/>
            quae est in religione dei creatoris, et testamentis et promissioni <lb/>
            et ipsi deo eorum proximi sumus facti in Christo, ridiculum <lb/>
            satis, si nos alterius dei Christus de longinquo admouit <lb/>
            creatori. meminerat apostolus ita praedicatum de nationum <lb n="20"/>
            uocatione ex longinquo uocandarum: qui longe erant a me <lb/>
            adpropinquauerunt iustitiae meae. tam enim iustitia <lb/>
            quam et pax creatoris in Christo adnuntiabatur, ut saepe iam <lb/>
            ostendimus. itaque ipse est, inquit, pax nostra, qui fecit <lb/>
            duo unum — Iudaicum scilicet et gentile, quod prope et <lb n="25"/>
            quod longe — soluto medio pariete inimicitiae in carne <lb/>
            sua. sed Marcion abstulit (sua), ut inimicitiae daret \'carne\',

<note type="footnote"> 2] Eph. 2, 11-12. 10] Eph. 2, 13. 21] Ea. 46, 12-18. <lb/>
            24-26] Eph. 2, 14-15. </note>

<note type="footnote"> 3 in carne (fuisse) <hi rend="italic">Pam</hi> appellamini MRI, appellabimini <hi rend="italic">FOehlerus<lb/>
             </hi> praeputiatio <hi rend="italic">M,</hi> praeputium <hi rend="italic">Ruulgo</hi> 16 fuerunt <hi rend="italic">M,</hi> fuerant <lb/>
            <hi rend="italic">Ruulgo</hi> 19 nos <hi rend="italic">R3,</hi> non <hi rend="italic">MRl</hi> 25 iudaicum scilicet <hi rend="italic">M,</hi> Iudaicum <lb/>
            scilicet populum <hi rend="italic">Ruulgo</hi> gentile <hi rend="italic">scripsi (cf</hi>. 637, <hi rend="italic">14):</hi> gentilem <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            27 inimicitiae = uoci \'inimicitiae\' \'carne\' <hi rend="italic">scripst:</hi> carnem <hi rend="italic">MR</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="637"/>
            quasi carnali uitio [non J Christo aemulae. sicubi alibi dixi, et <lb/>
            hic, non Marrucine, sed Pontice: cuius supra sanguinem confessus <lb/>
            es, hic negas carnem? Si legem praeceptorum sententiis <lb/>
            uacuam fecit, — adimplendo certe legem; uacat enim <lb/>
            iam: non adulterabis, cum dicitur: (nec uidebis ad concupiscendum\', <lb n="5"/>
            uacat: non occides, cum dicitur: (nec maledices); <lb/>
            aduersarium legis de adiutore non potes facere — ut <lb/>
            duos conderet in semetipso — qui fecerat idem condens, <lb/>
            secundum quod et supra: ipsius enim factura sumus conditi <lb/>
            in Christo — in unum nouum hominem, faciens <lb n="10"/>
            pacem — si uere nouum, uere et hominem, non phantasma, <lb/>
            nouum autem, ut noue natum ex uirgine dei spiritu — ut <lb/>
            reconciliet ambos deo — et deo, quem utrumque genus <lb/>
            offenderat, et Iudaicum et gentile — in uno corpore, inquit, <lb/>
            cum inter fecisset inimicitiam in eo per crucem: ita et <lb n="15"/>
            hic caro corpus in Christo, quod crucem pati potuit. hoc <lb/>
            itaque adnuntiante pacem eis qui prope et eis qui longe, <lb/>
            accessum consecuti simul ad patrem iam non sumus peregrini <lb/>
            et aduenae, sed conciues sanctorum, sed domestici <lb/>
            dei, — utique eius, a quo supra ostendimus alienos <lb n="20"/>
            fuisse nos et longe constitutos — superaedificati super <lb/>
            fundamentum apostolorum. abstulit haereticus: et prophetarum, <lb/>
            oblitus dominum posuisse in ecclesia sicut apostolos <lb/>
            ita et prophetas, si non timuit, ne et super ueterum <lb/>
            prophetarum fundamentum aedificatio nostra constaret in

<note type="footnote"> 3—16] Eph. 2,15—16. 5] Exod. 20,14. cf. Matth. 5,27. cf. Matth. <lb/>
            5, 18. 6] Exod. 20, 13. Matth. 5, 21. cf. Matth. 5, 22. 9] Eph. <lb/>
            2, 10. 17-18] cf. Eph. 2, 17-18. 18] Eph. 2, 19. 21-23] Eph. 2, 20. </note>

<note type="footnote"> 1 non <hi rend="italic">seclusi</hi> sicubi <hi rend="italic">MR,</hi> sicuti <hi rend="italic">Pam,</hi> sic uti <hi rend="italic">lun</hi> dixi <hi rend="italic">B3,</hi> dixit <hi rend="italic">MBl</hi> <lb/>
            2 Pontice, cuius <hi rend="italic">uulgo</hi> 3 carnem. si <hi rend="italic">uulgo</hi> 4 <hi rend="italic">parenthesin indicaui ut et infra<lb/>
             l. 7,11,13; incipit apodosis inde a verbis</hi> ita et <hi rend="italic">1.15</hi> 7 potes <hi rend="italic">Pam:</hi> potest <lb/>
            <hi rend="italic">MB</hi> 12 ut none <hi rend="italic">scripsi:</hi> et <hi rend="italic">noueM22</hi> 13 deo, quem R, dei, quem <hi rend="italic">MF</hi> <lb/>
            14 et gentile <hi rend="italic">M,</hi> et gentilem populum <hi rend="italic">R uulgo</hi> inquit <hi rend="italic">fort. delendum </hi>. <lb/>
            15 cumJR3, tum <hi rend="italic">MBl</hi> interfeciesetR9, interfecit, sedMK1 17 adnuntiareRl <lb/>
            19 et aduenae <hi rend="italic">M,</hi> nec aduenae <hi rend="italic">R uulgo</hi> 24 prophetas, si non timuit <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            prophetae. timuit si non <hi rend="italic">MBt,</hi> prophetas. timuit <hi rend="italic">scilicet B3 uulgo</hi> ueterem <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> (e <hi rend="italic">in</hi> u <hi rend="italic">corr. m. 1)</hi> 25 fundamentum <hi rend="italic">M,</hi> fundamenta <hi rend="italic">Muulgo</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="638"/>
            Christo, cum ipse apostolus ubique nos de prophetis exstruere <lb/>
            non cesset unde enim accepit summum angularem dicere Christum, <lb/>
            nisi de psalmi significatione: lapis, quem reprobauerunt <lb/>
            aedificantes, iste factus est in summo anguli? 
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>De mania haeretici praecidendi non miror, (miror) si<lb n="5"/>
            syllabas subtrahit, cum paginas totas plerumque subducit. datam <lb/>
            inquit sibi apostolus gratiam nouissimo omnium inluminandi <lb/>
            omnes, quae dispensatio sacramenti occulti ab <lb/>
            aeuis in deo, qui omnia condidit. rapuit haereticus \'in* praepositionem <lb/>
            et ita legi facit: \'occulti ab aeuis deo, qui omnia condidit\'.<lb n="10"/>
            sed emicat falsum. infert enim apostolus: ut nota fiat <lb/>
            principatibus et potestatibus in supercaelestibus per <lb/>
            ecclesiam multifaria sapientia dei. cuius dicit principatibus <lb/>
            et potestatibus? si creatoris, quale est, ut principatibus et potestatibus <lb/>
            eius ostendi uoluerit deus ille sapientiam suam. ipsi<lb n="15"/>
            autem non. quando nec potestates sine suo principe potuissent <lb/>
            quid cognoscere? aut si ideo deum non nominauit hic, quasi in <lb/>
            illis et princeps ipse reputetur, ergo et occultatum sacramentum <lb/>
            principatibus et potestatibus eius, qui omnia condidit, pronuntiasset, <lb/>
            proinde in illis deputans ipsum. quod si illi dicit occultatum, <lb n="20"/>
            illi debebat dixisse manifest(at)um. ergo non (deo) erat occultatum, <lb/>
            sed (in deo\', omnium conditore, occultum autem principatibus <lb/>
            et potestatibus eius. quis enim cognouit sensum domini <lb/>
            aut quis ei consiliarius fuit? hic captus haereticus <lb/>
            fortasse mutabit, uti dicat deum suum suis potestatibus et

<note type="footnote">1] cf. Eph. 2, 21. 2] cf. Eph. 2, 20. 3] Ps. 117, 22. 7] Epli. <lb/>
            3, 8-9. 11] Eph. 3, 10. 23] Es. 40, 13. </note>

<note type="footnote"> 2 angularem <hi rend="italic">M,</hi> lapidem angularem <hi rend="italic">Euulgo</hi> 4 in summum <hi rend="italic">angnli fort<lb/>
             (alibi:</hi> in caput anguli) 5 mania (= fiavia) haeretici praecidendi <hi rend="italic">scripsi:</hi> manibua <lb/>
            haeretici praecidendisitf/J.manibus haeretici praecidentis Patn miror <lb/>
            <hi rend="italic">adàłdi(cf. 625,18), Engintegrumputans hunc locum sic intellegit:rucJcsichtlich <lb/>
            dessen, was durch die Hdnde des Ketzers weggeschnitten icerden muji, <lb/>
            wundere ich mich nicht, wenn er .</hi>. 12 in supercaelestibus <hi rend="italic">Gel:</hi> insuper <lb/>
            caelestibus <hi rend="italic">MR</hi> multi uaria <hi rend="italic">M</hi> 19 condidit <hi rend="italic">Lat:</hi> condit <hi rend="italic">MB</hi> <lb/>
            20 illi <hi rend="italic">scripsi:</hi> illis <hi rend="italic">MR</hi> 21 illi <hi rend="italic">Rig:</hi> illi? <hi rend="italic">M (corr. m</hi>. 1), ille <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            manifeatatum <hi rend="italic">scripsi:</hi> manifestum <hi rend="italic">MR</hi> 24 ei <hi rend="italic">consiliariua M,</hi> consiliarius <lb/>
            <hi rend="italic">ei R uulgo</hi> 25 mutabit <hi rend="italic">Iun:</hi> mutauit <hi rend="italic">MR reliqui</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="639"/>
            principatibus notam facere uoluisse dispensationem sui sacramenti, <lb/>
            quam ignorasset deus, conditor omnium. et quo competebat <lb/>
            praetendere ignorantiam creatoris extranei et longa separatione <lb/>
            discreti, cum domestici quoque superioris dei nescissent? <lb/>
            tamen et creatori notum erat futurum. an non utique notum <lb n="5"/>
            quod sub caelo et in terra eius habebat reuelari? ergo (et&gt; ex <lb/>
            hoc confirmatur quod supra struximus. si enim creator cogniturus <lb/>
            erat quandoque occultum illud dei superioris sacramentum <lb/>
            et ita scriptura habebat: \'occulti deo, qui omnia condidit,\' <lb/>
            sic inferre debuerat: \'ut nota fiat illi multifaria sapientia dei,\' <lb n="10"/>
            tunc: \'et potestatibus et principatibus cuiuscumque dei, cum <lb/>
            quibus sciturus esset creator. adeo subtractum constat quod <lb/>
            et sic ueritati suae saluum est. Volo nunc et ego tibi de <lb/>
            allegoriis apostoli controuersiam nectere, quas non uis in prophetis <lb/>
            habuisse formas: captiuam, inquit, duxit captiuitatem. <lb n="15"/>
            quibus armis? quibus proeliis? de cuius gentis uastatione? <lb/>
            de cuius ciuitatis euersione? quas feminas, quos pueros <lb/>
            quosue regulos catenis uictor inseruit? nam et cum apud <lb/>
            Dauid Christus canitur \'succinctus gladio super femur* aut <lb/>
            apud Esaiam \'spolia accipiens Samariae et uirtutem Damasci\'. <lb n="20"/>
            uere eum et uisibilem extundis proeliatorem. agnosce igitur <lb/>
            iam et armaturam et militiam eius spiritalem, si iam didicisti <lb/>
            esse captiuitatem spiritalem, ut et hanc illius agnoscas, uel <lb/>
            quia et captiuitatis huius mentionem de prophetis apostolus <lb/>
            sumpsit, a quibus et mandata: deponentes mendacium <lb n="25"/>
            loquimini ueritatem ad proximum quisque, et: irascimini <lb/>
            et nolite delinquere — ut ipsis uerbis, quibus <lb/>
            psalmus, exponeret sensus eius —; sol non occidat super

<note type="footnote"> 15] Eph. 4, 8. cf. PB. 67, 19. 19] cf. Ps. 44, 4. 20] cf. Es. <lb/>
            8, 4. 25] Eph. 4, 25. cf. Zach. 8, 16. 26] Eph. 4, 26. Ps. 4, 5. <lb/>
            28] Eph. 4, 27. </note>

<note type="footnote"> 4 domestico <hi rend="italic">M</hi> 6 et <hi rend="italic">addidi</hi> 10 multi uaria <hi rend="italic">M</hi> 14 nectere. quas <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> non uis <hi rend="italic">scripsi:</hi> nonus <hi rend="italic">MR</hi> 15 habuisse <hi rend="italic">scripsi:</hi> habuisset <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> 21 eum <hi rend="italic">R3,</hi> cum <hi rend="italic">MR1</hi> ertundis <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> eicondis <hi rend="italic">MR</hi> 22 didicisti <lb/>
            <hi rend="italic">R,</hi> didicistis <hi rend="italic">MF</hi> 27 <hi rend="italic">uocabulum</hi> ut, <hi rend="italic">quod in MR paulo infra<lb/>
             post</hi> sol <hi rend="italic">legitur, huc transtuli</hi> 28 occidat <hi rend="italic">R3,</hi> excidat <hi rend="italic">MR1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="640"/>
            iracundiam uestram; nolite communicare operibus <lb/>
            tenebrarum — cum iusto enim iustus eris et cum peruerso <lb/>
            peruerteris, et: auferte malum de medio uestrum, <lb/>
            et: exite de medio eorum et inmundum ne adtigeritis; <lb/>
            separamini, qui fertis uasa domini —. sic et \'inebriari<lb n="5"/>
            uino dedecore\' inde est, ubi sanctorum inebriatores increpantur: <lb/>
            et potum dabatis sanctis meis uinum, quod <lb/>
            prohibitus erat potare et Aaron et filii eius, cum adirent <lb/>
            ad sancta. et psalmis et hymnis deo canerent docere illius <lb/>
            est, qui cum tympanis potius et psalteriis uinum bibentes <lb n="10"/>
            incusari a deo norat. ita cuius inuenio praecepta et semina <lb/>
            praeceptorum uel augmenta, eius apostolum agnosco. Ceterum <lb/>
            mulieres uiris subiectas esse debere unde confirmat? quia <lb/>
            uir, inquit, caput est mulieris. dic mihi, Marcion, de opere <lb/>
            creatoris deus tuus legi suae adstruit auctoritatem? hoc iam <lb n="15"/>
            plane minus est, cum et ipsi Christo suo et ecclesiae eius <lb/>
            inde statum sumit: sicut et Christus caput est ecclesiae. <lb/>
            similiter et cum dicit: carnem suam diligit qui uxorem <lb/>
            suam diligit, sicut et Christus ecclesiam, uides comparari <lb/>
            operi creatoris Christum tuum et ecclesiam tuam. quantum <lb n="20"/>
            honoris carni datur in ecclesiae nomine! Nemo, inquit, <lb/>
            carnem suam odio habet, — nisi plane solus Marcion — sed <lb/>
            et nutrit et fouet eam, sicut Christus ecclesiam. at tu <lb/>
            (ut) eam solus odisti, auferens illi resurrectionem, odisse debebis

<note type="footnote"> 1] Eph. 5, 11. 2] Ps. 17, 26. 3] I Cor. 5, 13 cf. Dent. 21, 21. <lb/>
            4] II Cor. 6, 17. cf. Es. 52,11. 5] Es. 52,11. cf. Eph. 5,18. 7] Am. 2,12. <lb/>
            8] cf. Leu. 10, 9. 9] cf. Eph. 5, 19. 10] cf. Es. 5, 12. 12] cf. Eph. <lb/>
            5, 22. 13] Eph. 5, 23. 17] ib. 18] Eph. 5, 28. 21-23] Eph. 5, 29. </note>

<note type="footnote"> 2 cum pernerso <hi rend="italic">M,</hi> peraerso <hi rend="italic">R</hi> 6 dedecore <hi rend="italic">(nomen adiectiuum intdlege)<lb/>
             MF,</hi> dedecori <hi rend="italic">Ruulgo</hi> 7 dabatis <hi rend="italic">Pam:</hi> dabitis <hi rend="italic">MR</hi> 8 aaron <hi rend="italic">M,</hi> <lb/>
            Aaron sacerdos <hi rend="italic">Muulgo 9 canerentMR1,</hi> canereR3 11 norantJf semina <lb/>
            <hi rend="italic">R,</hi> seminia <hi rend="italic">M</hi> 17 statum <hi rend="italic">R3,</hi> satam <hi rend="italic">MRl</hi> 18 uzorem suam <hi rend="italic">MF,</hi> <lb/>
            uxorem <hi rend="italic">R</hi> 19 ecclesiam. uides <hi rend="italic">uulgo</hi> 22 solns marcion <hi rend="italic">M,</hi> Marcion <lb/>
            solus <hi rend="italic">Ruulgo</hi> 23 sicut <hi rend="italic">MR,</hi> sicut et <hi rend="italic">Pam</hi> 24 ut <hi rend="italic">addidi</hi> eam <lb/>
            solus <hi rend="italic">M,</hi> solus eam <hi rend="italic">Ruulgo</hi> resurrectionem. odisse <hi rend="italic">vnvAgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="641"/>
            et ecclesiam, quia proinde diligitur a Christo. at enim Christus <lb/>
            amauit et carnem sicut ecclesiam. nemo non diliget imaginem <lb/>
            quoque sponsae, immo et seruabit illam et honorabit et coronabit. <lb/>
            habet similitudo cum ueritate honoris consortium. laborabo <lb/>
            ego nunc eundem deum probare masculi et Christi, <lb n="5"/>
            mulieris (et) ecclesiae, carnis et spiritus, ipso apostolo sententiam <lb/>
            creatoris adhibente, immo et disserente?: propter hanc <lb/>
            relinquet homo patrem et matrem, et erunt duo in <lb/>
            carne una. sacramentum hoc magnum est. sufficit <lb/>
            interim, ista si creatoris magna sunt apud apostolum sacramenta, <lb n="10"/>
            minima apud haereticos; sed ego autem dico, inquit, <lb/>
            in Christum et ecclesiam. habes interpretationem, non <lb/>
            separationem sacramenti. ostendit figuram (sacra)menti ab eo <lb/>
            praeministratam, cuius erat utique sacramentum. quid uidetur <lb/>
            Marcioni? creator quidem ignoto deo figuras praeministrare <lb n="15"/>
            non potuit, etiam quia aduersario, si noto; deus superior ab <lb/>
            inferiore et a destruendo potius mutuari nihil debuit. Obaudiant <lb/>
            et parentibus filii: nam — etsi Marcion abstulit: hoc <lb/>
            enim est primum in promissione praeceptum — lex loquitur: <lb/>
            honora patrem et matrem; et parentes, enutrite <lb n="20"/>
            filios in disciplina et correptione domini: audisti enim <lb/>
            et ueteribus dictum: narrabitis haec in auribus filiorum <lb/>
            uestrorum et filii uestri aeque in auribus filiorum <lb/>
            suorum. quo iam mihi duos deos, si una est disciplina? <lb/>
            et si duo sunt, illum sequar, qui prior docuit. Sed

<note type="footnote"> 6] cf. Gen. 2, 24. 7] Eph. 5, 81-82. 11] Eph. 5, 32. 17] Eph. <lb/>
            6, 1 ei recensione Marcionis 18] cf. Eph. 6, 2. 20] Exod. 20, 12. <lb/>
            cf. Eph. 6, 2. Eph. 6, 4. 22] Ezod. 10, 2. </note>

<note type="footnote"> 4 ueritate honoris <hi rend="italic">Urs:</hi> ueritatis honore <hi rend="italic">MR</hi> 5 Chriati i28, Christum <lb/>
            <hi rend="italic">MRl</hi> 6 et <hi rend="italic">add. R3</hi> 7 disserente <hi rend="italic">R3,</hi> differente <hi rend="italic">R1,</hi> deferente <hi rend="italic">M</hi> hanc <lb/>
            <hi rend="italic">MR,</hi> hoc <hi rend="italic">Pam</hi> 9 carnem unam <hi rend="italic">Pam</hi> 10 interim, ista <hi rend="italic">scnpsi:</hi> inter<lb/>
             ista <hi rend="italic">MR intellege:</hi> sufficit interim, si ista creatoris <hi rend="italic">(scil</hi>. uerba) magna <lb/>
            snnt apud apostolum sacramenta, (quae) minima (sunt) apud haereticos<lb/>
             (sacramenta) 12 habes <hi rend="italic">Rlmg,</hi> habet <hi rend="italic">MR tWtlgo</hi> 13 sacramenti <hi rend="italic">R,</hi> <lb/>
            menti <hi rend="italic">MF</hi> 17 a destruendo <hi rend="italic">bcripsi:</hi> ad destruendum <hi rend="italic">MR</hi> 19 enim<lb/>
             est <hi rend="italic">M,</hi> est enim <hi rend="italic">Ruulgo</hi> 20 matrem, et <hi rend="italic">tndgo</hi> 21 audistis <hi rend="italic">M</hi> 22 in <lb/>
            auribus <hi rend="italic">M,</hi> in aures <hi rend="italic">R</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXVII. Tert. IU. </note>

<note type="footnote"> 41 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="642"/>
            aduersus munditenentes luctatio si nobis, o quanti iam dii <lb/>
            creatores! cur enim non at non uindicem, unum munditenentem <lb/>
            nominari debuisse, si creatorem significabat, cuius essent quas <lb/>
            praemisit potestates? porro, cam supra quidem induere nos <lb/>
            iubeat armaturam, in qua stemus ad machinationes diaboli,<lb n="5"/>
            iam ostendit diaboli esse quae diabolo subiungit, potestates et <lb/>
            munditenentes tenebrarum istarum, quae et nos diabolo depu <lb/>
            tamus. ant si diabolus creator est, quis erit diabolus apud <lb/>
            creatorem? an sicut duo dii ita et duo diaboli, et pluraliter <lb/>
            potestates et munditenentes? sed quomodo creator et diabolus <lb n="10"/>
            et deus idem, cum diabolus non idem et deus et diabolus? <lb/>
            aut enim ambo et dei, si ambo diaboli, aut qui deus, hic non <lb/>
            et diabolus, sicut nec diabolus deus. ipsum uoeabulum diaboli <lb/>
            quaero, ex qua delatura competat creatori., fortasse detulit <lb/>
            aliquam dei superioris intentionem, quod ipse ab archangelo <lb n="15"/>
            passus est, et quidem mentito. non ideo enim interdixerat <lb/>
            illius arbusculae gustum, ne dei fierent, sed ne de transgressione <lb/>
            morerentur. nec spiritalia autem nequitiae ideo creatorem <lb/>
            significabunt, quia. adiecit: in caelis. sciebat enim et <lb/>
            apostolus in caelis operata esse spiritalia nequitiae, angeloram <lb n="20"/>
            scandalizaterum, ia filias hominum. et quale erit, ut ambiguitatibus <lb/>
            et per aenigmata nescio quae creatorem taxaret qui, <lb/>
            in catenis iam constitutus [quo ob libertatem praedicationis, <lb/>
            constantiam manifestandi sacramenti in apertione oris, quam <lb/>
            sibi expostulare a deo mandabat, ecclesiae utique praestabat? <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p><note type="margin"><hi rend="italic">Ad Colossenses</hi></note> Soleo in praescriptione aduersus haeresis: omnes de <lb/>
            testimomio temporum compendium figere, priorem

<note type="footnote">1] cf. Eph. 6, 12. 4] cf. Eph. 6,11. 17] cf. Gen. 3, 5. cf. Gen. <lb/>
            8, 3. 18] cf. Eph. 6. 12. 20} ci Gen. 6, 4. 24] cf. Eph. 6, 19-20. </note>

<note type="footnote"> 1 dii <hi rend="italic">B,</hi> dl Jf, dei <hi rend="italic">Pam</hi> 9 sioot <hi rend="italic">MSP&amp;,</hi> si <hi rend="italic">Rl</hi> dii <hi rend="italic">MR,</hi> dei JPam <lb/>
            12 M ambo <hi rend="italic">M,</hi> ei iam <hi rend="italic">BI,</hi> si ambo iam <hi rend="italic">R3 nulgo</hi> nott et <hi rend="italic">scripsi:</hi> et <lb/>
            non <hi rend="italic">MR</hi> 14 delatura: <hi rend="italic">cUabohts</hi> = <hi rend="italic">delator</hi> 19 sigmfleabnnt <hi rend="italic">MR,</hi> signiflcftbant<lb/>
             <hi rend="italic">Pem</hi> 21 erit <hi rend="italic">M, erat R ftulgo</hi> 21 scandalizatorum, in <hi rend="italic">Ekg:</hi> <lb/>
            aeandalizatorum in uulg» 22 creatori <hi rend="italic">M</hi> 28 quo <hi rend="italic">del. R*</hi> 25 sibi <lb/>
            <hi rend="italic">ecripsi:</hi> ibi <hi rend="italic">MR</hi> expostnlari <hi rend="italic">matmlt JEng</hi> 26 AD LAODICENOS<lb/>
             EXPLICIT <hi rend="italic">M (m mg</hi>. add. <hi rend="italic">m. 1:</hi> ad colosenses) de epistola ad Colossenses<lb/>
             <hi rend="italic">RF</hi> haeresis <hi rend="italic">M,</hi> haereses <hi rend="italic">R</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="643"/>
            uindicans regulam nostram omni haeretica posteritate. hoc nunc <lb/>
            probabit et apostolus dicens: de spe reposita ia caelis <lb/>
            quam audistis in sermone ueritatis euangelii, quod <lb/>
            peruenit ad uos sicut et in totum mundum. nam <lb/>
            si iam tunc traditio euangelica ubique manauerat, quanto <lb n="5"/>
            magis nunc? porro, si nostra est quae ubique manauit, magis <lb/>
            quam omnis haeretica, nedum Antoniniani Marcionis, nostra <lb/>
            erit apostolica. Marcionis autem cum totum impleuerit mundum, <lb/>
            ne tunc quidem se defendere poterit de apostolica. eam <lb/>
            enim et sic constabit esse, quae prior mundum repleuit, illius <lb n="10"/>
            scilicet dei euangelio, qui et hoc cecinit de praedicationibus <lb/>
            eius: in omnem terram exiit sonus eorum et in terminos <lb/>
            orbis uerba eorum. Inuisibilis dei imaginem ait <lb/>
            Christum. sed nos enim inuisibilem dicimus patrem Christi, <lb/>
            scientes filium semper retro uisum, si quibus uisus est, in <lb n="15"/>
            dei nomine, ut imaginem ipsius; ne quam et hinc differentiam <lb/>
            scindat dei uisibilis et inuisibilis, cum olim dei nostri sit <lb/>
            definitio: dominum nemo uidebit et uiuet. Si non est <lb/>
            Christus primogenitus conditionis, ut sermo creatoris, per <lb/>
            quem omnia facta sunt et sine quo nihil factum est, si non <lb n="20"/>
            in illo condita sunt uniuersa in caelis et in terris, uisibilia <lb/>
            et inuisibilia, siue throni siue dominationes siue principatus <lb/>
            siue potestates, si non cuncta per illum et in illo sunt condita, <lb/>
            — haec enim Marcioni displicere oportebant — non utique <lb/>
            tam nude posuisset apostolus: et ipse est ante omnes. <lb n="25"/>
            quomodo enim ante omnes, si non ante omnia? quomodo ante <lb/>
            omnia, si non primogenitus conditionis, si non sermo creatoris? <lb/>
            unde (autem) ante omnes probabitur fuisse qui post

<note type="footnote"> 2] Col. 1, 5-6. 12] Pa. 18, 5. 18] cf. Col. 1, 15. 18] Exod. <lb/>
            33, 20. 19] cf. Col. 1, 15. 20] cf. Ioh. 1, 3. 21—23] cf. Col. 1, 16. <lb/>
            23] cf. Col. 1, 17. 25] Col. 1, 17. </note>

<note type="footnote"> 4 uos (n <hi rend="italic">ex n a m. r) M</hi> 5 si iam <hi rend="italic">GR,</hi> aaam <hi rend="italic">M</hi> tunc <hi rend="italic">M,</hi> tum <lb/>
            <hi rend="italic">R3G, om. Rl</hi> 7 Antoniniani <hi rend="italic">R,</hi> antoniani <hi rend="italic">MF</hi> 11 eoangeliam <hi rend="italic">Iun</hi> <lb/>
            hoc <hi rend="italic">M,</hi> haec <hi rend="italic">Ruulgo</hi> 14 et nos <hi rend="italic">fort</hi>. 15 est <hi rend="italic">om. R1</hi> est in <hi rend="italic">uulgo</hi> <lb/>
            18 deum <hi rend="italic">Pam</hi> 24 oportebant <hi rend="italic">MF,</hi> oportebat <hi rend="italic">R uulgo</hi> 28 autem <hi rend="italic">addidi</hi> </note>

<note type="footnote"> 41* </note> <lb/>
             
<pb n="644"/>
            omnia apparuit? quis scit priorem fuisse quem esse nesciit? Quomodo <lb/>
            item boni duxit omnem plenitudinem in semetipso <lb/>
            habitare? primo enim, quae est ista plenitudo, nisi ex illis, <lb/>
            quae Marcion detraxit, conditis in Christo in caelis et in terris, <lb/>
            angelis et hominibus, nisi ex illis inuisibilibus et uisibilibus:<lb n="5"/>
            nisi ex thronis et dominationibus et principatibus et potestatibus? <lb/>
            aut si haec pseudoapostoli nostri et Iudaici euangelizatores <lb/>
            de suo intulerint, edat plenitudinem dei sui Marcion. <lb/>
            qui nihil condidit. ceterum quale est, ut plenitudinem creatoris <lb/>
            aemulus et destructor eius in suo Christo habitare uoluerit? <lb n="10"/>
            cui denique reconciliat omnia in semetipsum, pacem <lb/>
            faciens per crucis suae sanguinem, nisi quem offenderant <lb/>
            uniuersa, aduersus quem rebellauerant per transgressionem, <lb/>
            cuius nouissime fuerant? conciliari enim extraneo possent. <lb/>
            reconciliari uero non alii quam suo. Ita et nos quondam alienatos <lb n="15"/>
            et inimicos sensu in malis operibus creatori redigit in <lb/>
            gratiam, cuius admiseramus offensam colentes conditionem <lb/>
            aduersus creatorem. sicubi autem et ecclesiam corpus Christi <lb/>
            dicit esse - ut hic ait adimplere se reliqua pressurarum Christi <lb/>
            in carne pro corpore eius, quod est ecclesia —, non propterea<lb n="20"/>
            et in totum mentionem corporis transferens a substantia carnis. <lb/>
            nam et supra reconciliari nos ait in corpore eius per mortem.

<note type="footnote"> 2] cf. Col. 1,19. 4] cf. Col. 1.16. 5-7] cr. ib. 11] cf. Col. 1, 20. <lb/>
            15] cf. Col. 1,21. 17] cf. Rom. 1, 25. 18] cf. CoL 1,24. 22] cf. CoL 1, 22. </note>

<note type="footnote"> 2 item <hi rend="italic">MF,</hi> autem <hi rend="italic">R</hi> 3 est <hi rend="italic">(B. u. a m. T) M</hi> 7 pseudoapostoli <hi rend="italic">MR\\</hi> <lb/>
            pseudapostoli <hi rend="italic">EPwilgo</hi> 8 edat <hi rend="italic">scripsi:</hi> et ad <hi rend="italic">MR</hi> 9 condidit. ceterum <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> 13 uniuersa <hi rend="italic">Rl mg.,</hi> una ipsa <hi rend="italic">MR</hi> 14 nouisse JR1 20 <hi rend="italic">uerba</hi> <lb/>
            quod est-per mortem <hi rend="italic">(l. 22) in MRX bis leguntur, sed hoc modo<lb/>
             uariata:</hi> quod est in ecclesia, non propterea et in totum mentionem <lb/>
            corporis transferes (-eos M) a substantia carnis. nam et supra reconciliari <lb/>
            nos ait in corpore eius morte \'I quod est ecclesia, sed non prospere <lb/>
            et in totum... transferes... eius per mortem: <hi rend="italic">quae secundo loco</hi> m- <lb/>
            <hi rend="italic">uemuntur scioli cuiusdam emendatoris esae</hi> mihi quidem persuatum <hi rend="italic">est, <lb/>
            tantum quod recipiendum mihi uidetur</hi> per mortem (= sia to5 davccroo) <lb/>
            <hi rend="italic">pro</hi> morte <hi rend="italic">et</hi> ecclesia <hi rend="italic">pro</hi> in ecclesia. <hi rend="italic">quapropter exemplum</hi> Rhenani <hi rend="italic">et<lb/>
             ceterorum inter uerba haec recipientium sequi nolui. intellego autem:</hi> <lb/>
            etsi apostoluB corpus Christi ecclesiam dicit esse, non tamen ita, ut \'mentionem <lb/>
            <hi rend="italic">("den Begriff")</hi> corporis\' in totum semoueat a substantia carnis. </note> <lb/>
             
<pb n="645"/>
            utique in eo corpore, in quo mori potuit, per carnem mortuus <lb/>
            et non per ecclesiam, plane propter ecclesiam corpus <lb/>
            commutando pro corpore, carnale pro spiritali. At cum monet <lb/>
            cauendum a subtililoquentia et philosophia, ut inani seductione, <lb/>
            quae sit secundum elementa mundi, — non secundum caelum <lb n="5"/>
            aut terram dicens, sed secundum litteras saeculares et secundum <lb/>
            traditionem, scilicet hominum subtililoquorum et philosophorum <lb/>
            - longum est quidem et alterius operis ostendere <lb/>
            hac sententia omnes haereses damnari, quod omnes ex subtililoquentiae <lb/>
            uiribus et philosophiae regulis constent, sed <lb n="10"/>
            Marcion principalem suae fidei terminum de Epicuri schola <lb/>
            agnoscat, deum inferens [nec] hebetem, ne timeri eum dicat, <lb/>
            collocans et cum deo creatore materiam de porticu Stoicorum, <lb/>
            negans carnis resurrectionem, de qua proinde nulla philosophia <lb/>
            consentit. cuius ingeniis tam longe abest ueritas nostra, <lb n="15"/>
            ut et iram dei excitare formidet et omnia ilium ex nihilo <lb/>
            protulisse confidat et carnem eandem restituturum repromittat, <lb/>
            et Christum ex uulua uirginis natum non erubescat, ridentibus <lb/>
            philosophis, et haereticis et ethnicis ipsis. stulta enim mundi <lb/>
            elegit deus, ut confundat sapientes, ille sine dubio, qui <lb n="20"/>
            ex respectu huius suae dispositionis perditurum se sapientiam <lb/>
            sapientium praeminabatur. hac simplicitate ueritatis contraria <lb/>
            subtililoquentiae et philosophiae nihil peruersi possumus sapere. <lb/>
            Denique si nos deus cum Christo uiuificat donans delicta <lb/>
            nobis, non possumus credere ab eo donari delicta, in quem <lb n="25"/>
            admissa non fuerint, ut retro ignotum. Age iam, cum dicit: <lb/>
            nemo uos iudicet in cibo et potu et in parte diei festi

<note type="footnote"> 3] cf. Col. 2, 8. 19] I Cor. 1, 27. 21] cf. Es. 29, 14. 24] cf. <lb/>
            Col. 2,13. 27] Col. 2, 16-17. </note>

<note type="footnote"> 1 mori potuit, per carnem mortuus et <hi rend="italic">scripsi:</hi> mori potuit per carnem, <lb/>
            mortuua est <hi rend="italic">MR</hi> 3 ad <hi rend="italic">M</hi> 5 <hi rend="italic">parenthesm indicatti</hi> 11 scola <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            12 deum <hi rend="italic">F,</hi> dominum <hi rend="italic">MR</hi> nec <hi rend="italic">secl. RS</hi> ne R3, nec <hi rend="italic">MRl</hi> eum <lb/>
            dicat <hi rend="italic">M,</hi> dicat eum <hi rend="italic">R uulgo</hi> 15 (ab) ingeniis <hi rend="italic">fort</hi>. 19 philosophis et <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> hethnicis <hi rend="italic">M</hi> 22 hac <hi rend="italic">R, hanc M</hi> 23 et <hi rend="italic">R,</hi> est <hi rend="italic">M</hi> 25 donari <lb/>
            delieta <hi rend="italic">M,</hi> delicta donari <hi rend="italic">Ruulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="646"/>
            et neom-eniae et sabbati, quae est umbra futurorum, <lb/>
            corpus autem Christi, quid tibi uidetur, Marcion? de lege <lb/>
            iam non retractamus, nisi quod et hic quemadmodum exclusa <lb/>
            sit, edocet, dum scilicet de umbra transfertur in corpus, id <lb/>
            est de figuris ad ueritatem, quod est Christus. ergo et umbra<lb n="5"/>
            eius, cuius et corpus, id est et lex eius, (cuius) et Christus. <lb/>
            «egrega alii deo legem et alii deo Christum, si potes aliquam <lb/>
            umbram ab eo corpore, cuius umbra est, separare. manifeste <lb/>
            legis est Christus, si corpus est umbrae. Si autem et aliquos <lb/>
            taxat, qui ex uisionibus angelicis dicebant cibis abstinendum — <lb n="10"/>
            ne attigeris, ne gustaueris - uolentes in humilitate sensus <lb/>
            incedere, non tenentes caput, non ideo legem et Moysen pulsat. <lb/>
            quasi de angelica superstitione constituerit interdictionem <lb/>
            quorundam edulium. Moysen enim a deo accepisse legem <lb/>
            constat. denique hanc disciplinam — secundum praecepta, <lb n="15"/>
           inquit, et doctrinam hominum - deputauit in eos, qui <lb/>
            caput non tenerent, id est ipsum, in quo omnia recensentur <lb/>
            [in Christum] ad initium reuocata, etiam differentia escarum. <lb/>
            cetera praeceptorum, ut eadem, satis sit iam alibi docuisse <lb/>
            quam a creatore manarint, qui, cum uetera praedicaret transitura <lb n="20"/>
            noua facturus uniuersa, mandans etiam: nouate uobis <lb/>
            nouamen nonum, iam tum docebat exponere ueterem hominem <lb/>
            et nouum induere. 
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p><note type="margin"><hi rend="italic">Ad Philippenses</hi></note>Cum praedicationis enumerat uarietatem, quod alii <lb/>
            ei fiducia uinculorum eius audentius sermonem enuntiarent<lb n="25"/>
            alii per inuidiam et contentionem, quidam uero et per

<note type="footnote"> 9] cf. Col. 2, 18. 11] Col. 2, 21. 12] cf. Col. 2, 18-19. 15] CoL <lb/>
            2, 22. 20] cf. Es. 43, 19; II Cor. 5, 17. 21] Hier. 4, 8. 22] cf. <lb/>
            Epb. 4, 22. 24. \'24-647, 2] -of. Phil. 1, 14-17 secundum receDlionem <lb/>
            Marcionia. </note>

<note type="footnote"> 6 lex <hi rend="italic">Urs:</hi> lui <hi rend="italic">MR</hi> cuius addidi 7 segrega <hi rend="italic">R,</hi> aegregat <hi rend="italic">MF</hi> <lb/>
            13 interdictionem <hi rend="italic">R,</hi> interdictione <hi rend="italic">M,</hi> in cendicione <hi rend="italic">F</hi> 17 ipsum <hi rend="italic">ftm:</hi> <lb/>
            in ipsam <hi rend="italic">MR</hi> 18 in Christum <hi rend="italic">seclusi</hi> differentia gcripsi: indifferentU <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> 20 manarit <hi rend="italic">M</hi> 22 exponere <hi rend="italic">MRI,</hi> deponere <hi rend="italic">RauuJgo</hi> 24 AD <lb/>
            COLOSSENSES EXPLICIT M (in <hi rend="italic">mg</hi>. add. m, <hi rend="italic">1:</hi> ad philippensea), de <lb/>
            epistola ad Philippenses <hi rend="italic">RF</hi> 25 aodentias <hi rend="italic">R,</hi> aadientius <hi rend="italic">MF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="647"/>
            sermonis existimationem, plerique ex dilectione, nonnulli ex aemulatione, <lb/>
            iam aliqui et ex simultate Christum praedicarent, erat <lb/>
            aliqui uel hic locus taxandae ipsius praedicationis de diuersitate <lb/>
            sententiae, quae\' tantam efficeret etiam animorum uarietatem. <lb/>
            sed causas solas animorum, non regulas sacramentorum <lb n="5"/>
            in diuersitate proponen, unum tamen Christum et unum eius <lb/>
            deum quocumque consilio praedicatum confirmat et ideo: nihil <lb/>
            mea, inquit, siue causatione eine ueritate Christus <lb/>
            adnuntietur, quia unus adnuntiabatur siue ex cauastione <lb/>
            siue ex ueritate fidei. ad fidem enim praedicationis retulit <lb n="10"/>
            mentionem ueritatis, non ad regulae ipsius, quia una quidem <lb/>
            erat regula, sed fides praedicantium. quorundam uera, id est <lb/>
            simplex, quorundam nimis docta. quod cum ita sit, apparet <lb/>
            eum Christum praedicatum, qui semper adnuntiabatur. nans <lb/>
            si alius longe at apostolo induceretur, fecisset diuersitatem <lb n="15"/>
            nouitas rei. nec enim defuissent qui praedicationem euangelicam <lb/>
            nihilominus in Christum creatoris interpretarentur, eum <lb/>
            et hodie maior pars sit omnibus in locis sententiae nostrae <lb/>
            quam haereticae. quo nac hic apostolus de diuersitatis denotatione <lb/>
            et increpatione tacuisset. ita, cum diuersitas ne taxatur <lb n="20"/>
            quidem, nouitas non probatur. Plane de substantia Christi <lb/>
            putant et hic Marcionitae suffragari sibi apostolum, quod <lb/>
            phantasma carnis fuerit in Christo, cum dioit quod in effigie <lb/>
            dei constitutus. n.on rapinam existimauit pariari deo, <lb/>
            sed exhausit semetipsum accepta effigie serui, non <lb n="25"/>
            ueritate, et in similitudine hominis, non in homine, et <lb/>
            figura inuentus homo, non substantia, id est non carne.

<note type="footnote"> 7] Phil. 1, 18. 23—27] Phil. 2, 6-7. </note>

<note type="footnote"> 1 sermonifl esistiiiiationem <hi rend="italic">MR (cf. 1.13:</hi> qaornndam nimis doctft):<lb/>
             bonl eiistimationein Iun 2 simnltat» <hi rend="italic">Rs,</hi> simulate <hi rend="italic">MR*</hi> 8 taxandae R3-,<lb/>
             taxaadi <hi rend="italic">MRl</hi> 4 tantam (a <hi rend="italic">ex xt a</hi> fII. 1) <hi rend="italic">M</hi> 8 caasationAa <hi rend="italic">M</hi> 13 nimie <lb/>
            docta R3, animis docta <hi rend="italic">MRl</hi> 16 noniten rei R3, non ita spei <hi rend="italic">MR*</hi> <lb/>
            19 nec <hi rend="italic">JER,</hi> ne <hi rend="italic">Pam</hi> 22 riM apostolum M, apostolum sibi <hi rend="italic">Rwtigo</hi> <lb/>
            24 rapiaMn <hi rend="italic">R,</hi> rapina <hi rend="italic">MF</hi> 26 ezhansit вa, et haec sit <hi rend="italic">MR1</hi> 26 homiwia <lb/>
            (factus) (= yBvo[ievo() <hi rend="italic">fori</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="648"/>
            quasi non et figura et similitudo et effigies substantiae quo. <lb/>
            que accedant. bene autem, quod et alibi Christum imaginem <lb/>
            dei inuisibilis appellat. numquid ergo et hic, qua in effigie <lb/>
            eum dei collocat, aeque non erit deus Christus uere, si nec <lb/>
            homo uere fuit in effigie hominis constitutus? utrobique enim<lb n="5"/>
            ueritas necesse habebit excludi, si effigies et similitudo et <lb/>
            figura phantasmati uindicabuntur. quodsi in effigie et in imagine <lb/>
            (dei,) qua filius patris, uere deus, praeiudicatum est etiam <lb/>
            in effigie et imagine hominis, qua filius hominis, uere hominem <lb/>
            inuentum. nam et \'inuentum* ratione posuit, id est certissime <lb n="10"/>
            hominem. quod enim inuenitur, constat esse. sic(ut) et deus <lb/>
            inuentus est per uirtutem, sic et homo per carnem, quia nec <lb/>
            \'morti subditum\' pronuntiasset non in substantia mortali constitutum. <lb/>
            plus est autem, quod adiecit: et mortem crucis. <lb/>
            non enim exaggeraret atrocitatem extollendo uirtutem colluctationis, <lb n="15"/>
            quam imaginariam (in) phantasmate scisset, frustrato <lb/>
            potius eam quam experto nec uirtute functo in passione sed <lb/>
            lusu. Quae autem retro lucri duxerat? quae et supra numerat: <lb/>
            gloriam carnis in nota circumcisionis, generis Hebraei ex <lb/>
            Hebraeo censum, titulum tribus Beniamin, Pharisaeae candidae <lb n="20"/>
            dignitatem. haec nunc detrimento sibi deputat: non deum, sed <lb/>
            stuporem Iudaeorum. haec et si stercora existimat, prae comparatione <lb/>
            agnitionis Christi, non prae reiectione dei creatoris, <lb/>
            habens iustitiam non suam iam, quae ex lege, sed quae per

<note type="footnote"> 2] cf. Col. 1,15. 14] Phil. 2,8. 18] cf. Phil. 8,7. 19] cf. Phil. 3, 3. cf. <lb/>
            Phil. S, 5. 22] ct. Phil. S, 8. 24] cf. Phil. 8,9 secandum receaaioiiemMarcionis </note>

<note type="footnote"> 1 non et JlI, et non <hi rend="italic">MR1</hi> 2 Christum <hi rend="italic">B*,</hi> Christi <hi rend="italic">MRl</hi> 4 deus <hi rend="italic">Pam:</hi> <lb/>
            dei <hi rend="italic">MR</hi> uere B3, uero <hi rend="italic">MRl</hi> 5 utrubique <hi rend="italic">M</hi> 7 uindicabuntur <hi rend="italic">M,</hi> <lb/>
            uindicabitur <hi rend="italic">R uulgo</hi> 8 dei <hi rend="italic">addidi</hi> patris 22s, in patris <hi rend="italic">MRl</hi> dens, <lb/>
            praeiudicatum est <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> dei praeiudicatus est <hi rend="italic">MR</hi> etiam in R*, et <lb/>
            iam ne <hi rend="italic">MRl</hi> 11 вio(ut) et <hi rend="italic">scripvi:</hi> sic et <hi rend="italic">MIi,</hi> sicut <hi rend="italic">EfIg</hi> 12 sic <hi rend="italic">et seripsi:</hi> <lb/>
            sicut <hi rend="italic">MR</hi> 14 crucis <hi rend="italic">R3,</hi> crucem <hi rend="italic">MRl</hi> 15 exaggeraret <hi rend="italic">Lat:</hi> exaggerat <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> colluctationis (= <hi rend="italic">Todeskampf) Eng:</hi> collectionis <hi rend="italic">MBt,</hi> subiectionis <lb/>
            <hi rend="italic">R3 uulgo</hi> 16 in <hi rend="italic">addidi</hi> 17 uirtute <hi rend="italic">R,</hi> uirtutem <hi rend="italic">MF</hi> 18 doxerat, <lb/>
            quae <hi rend="italic">ttulgo</hi> 19 in notaMlil, notam <hi rend="italic">R3uulgo</hi> 21 nunc lun: nonMB1, modo <lb/>
            <hi rend="italic">R* reliqui</hi> 22 haec etsi stercora <hi rend="italic">M,</hi> haec existere cor J21, haec ac si stercora <lb/>
            <hi rend="italic">JS3 uulgo</hi> existimat prae <hi rend="italic">uulgo; eed inde a uoce</hi> prae <hi rend="italic">incipit apodosis</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="649"/>
            ipsum, scilicet per Christum, ex deo. \'ergo,\' inquis, 'hac distinctione <lb/>
            lex non ei deo erat Christi.\' subtiliter satis. accipe itaque <lb/>
            subtilius. cum enim dicit: non quae ex lege, sed quae <lb/>
            per ipsum, non dixisset (per ipsum\' de alio, quam cuius fuit <lb/>
            lex. N Noster, in quit, municipatus in caelis. agnosco ueterem <lb n="5"/>
            ad Abraham promissionem creatoris: et faciam semen tuum <lb/>
            tamquam stellas in caelo. ideo et stella a stella differt <lb/>
            in gloria. quodsi Christus adueniens de caelis transfigurabit <lb/>
            corpus humilitatis nostrae conformale corpori gloriae suae, <lb/>
            resurget ergo corpus hoc nostrum, quod humiliatur in passionibus, <lb n="10"/>
            et in ipsa lege mortis in terram deiectum. quomodo <lb/>
            enim transfigurabitur, si nullum erit? aut si de eis dictum, <lb/>
            qui in aduentu domini deprehensi in carne demutare habebunt, <lb/>
            quid facient (qui primi resurgent\'? non habebunt de quo transfigurentur? <lb/>
            atquin cum illis, dicit, simul rapiemur in nubibus <lb n="15"/>
            obuiam domino. si cum illis sublati, utique cum illis <lb/>
            et transfigurati.\'
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>