<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2:4.33-4.40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2:4.33-4.40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p>Quibus duobus dominis neget posse seruiri, quia alterum <lb/>
            offendi sit necesse alterum defendi, ipse declarat, deum <lb/>
            proponens et mamonam. proinde mamonam quem intellegi <lb/>
            uelit, si interpretem non habes, ab ipso potes discere. admonens <lb n="25"/>
            enim nos de saecularibus suffragia nobis prospicere

<note type="footnote">10] cf. Lnc. 15, 4-7; 8-11. 21] cf. Ez. 33, 11. 22] cf. Lue. <lb/>
            16, 13. 25] cf. Luc. 16, 9. </note>

<note type="footnote"> 2 contempturos J23, contempturus <hi rend="italic">MRt</hi> 3 ex i gentibus <hi rend="italic">M</hi> adhuc <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> ad hoc <hi rend="italic">MJR</hi> 4 ut-et si <hi rend="italic">seclusi (uerba</hi> et si, <hi rend="italic">quae ego olim <lb/>
            retinueram, iwre deleuit Eng): interpolata haec esse quae tequuntur <lb/>
            docent; orta autem est haec interpolatio ex comiptela</hi> ad hoc pro adhuc <lb/>
            9 figurari <hi rend="italic">(sylL</hi> fi in <hi rend="italic">ras. a m. 1) M</hi> 10 drachmam <hi rend="italic">ecripsi:</hi> draomam <lb/>
            <hi rend="italic">M,</hi> dragmam <hi rend="italic">R ttulgo</hi> 11 quis uero <hi rend="italic">Gel:</hi> qui nero <hi rend="italic">MB</hi> 14 requisiuit <lb/>
            <hi rend="italic">(tpU</hi>. re 8. tf. <hi rend="italic">a m. 1) M</hi> 16 drachma <hi rend="italic">M,</hi> dragma <hi rend="italic">R</hi> 22 quia 1is, <lb/>
            qui <hi rend="italic">MSl</hi> 24 mamonam <hi rend="italic">M (sic fere ubique),</hi> mammonam <hi rend="italic">1iuulgo</hi> proinde <lb/>
            <hi rend="italic">M,</hi> deinde <hi rend="italic">Buulgo</hi> 25 nelit (t <hi rend="italic">ex</hi> s) <hi rend="italic">M</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXVII. rare. ill. </note>

<note type="footnote"> 34 </note> <lb/>
             
<pb n="530"/>
            amicitiarum secundum serui illius exemplum, qui ab actu summotus <lb/>
            dominicos debitores diminutis cautionibus releuat in <lb/>
            subsidium sibi: et ego, inquit, dico uobis, facite uobis <lb/>
            amicos de mamona iniustitiae, de nummo scilicet, de \' <lb/>
            quo et seruus ille. iniustitiae enim auctorem et dominatorem<lb n="5"/>
            totius saeculi nummum scimus omnes. cui famulatam uidens <lb/>
            Pharisaeorum cupiditatem ammentauit hanc sententiam: non <lb/>
            potestis deo seruire et mamonae. inridebant denique <lb/>
            Pharisaei pecuniae cupidi, quod intellexissent scilicet mamonam <lb/>
            de nummo dictum, ne quia existimet in mamona creatorem<lb n="10"/>
            intellegendum et Christum a creatoris illos seruitute reuocasse.. <lb/>
            quid nunc? potius ex hoc disce unum a Christo deum ostensum. <lb/>
            duos enim dominos nominauit, deum et mamonam, crea. <lb/>
            torem et nummum: denique non potestis deo seruire, <lb/>
            utique ei, cui uidebantur seruire, et mamonam, cui magis<lb n="15"/>
            destinabantur. quodsi ipse alium se ageret, non duos dominos, <lb/>
            sed tres demonstrasset — et creator enim dominus, quia deus, <lb/>
            et utique magis dominus quam mamonas magisque homini obseruandus, <lb/>
            qua magis dominus —; quale est enim, ut qui mamonam <lb/>
            dominum dixerat et cum domino iunxerat uero, ipsum <lb n="20"/>
            dominum taceret, id est deum creatorem? aut numquid tacendo <lb/>
            eo concessit seruiendum ei esse, si solummodo sibi et mamonae <lb/>
            negauit posse seruiri? ita cum unum deum ponit, nominaturus <lb/>
            et creatorem, si alius esset ipse, creatorem nominauit <lb/>
            quem [dominum] sine alio [deo non] posuit. et illud itaque <lb n="25"/>
            relucebit, quomodo dictum sit: (si) in mamona iniusto

<note type="footnote"> 1] cf. Loc. 16, 1-9. 3] Luc. 16, 9. 7] Lnc. 16, 13. 8] cf. Luc. <lb/>
            16, 14. 14] Luc. 16, 13. 26] Luc. 16, 11. </note>

<note type="footnote"> 2 diminutis <hi rend="italic">Lat:</hi> diminuit <hi rend="italic">MR</hi> 9 mammonam <hi rend="italic">MK</hi> 10 dictam. ne <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> 12 quid <hi rend="italic">MR,</hi> quin <hi rend="italic">Gel</hi> 13 dominos <hi rend="italic">R3,</hi> dominus <hi rend="italic">MRl</hi> 15 uidebantur <lb/>
            seruire <hi rend="italic">M,</hi> seruire <hi rend="italic">uidebantur R uulgo</hi> 17 <hi rend="italic">parmthesin indicaui</hi> <lb/>
            18 homini obseruandus <hi rend="italic">acripsi:</hi> non obaeruandna <hi rend="italic">MRl,</hi> obseruandus <hi rend="italic">R3</hi> <lb/>
            20 domino iunxerat uero, <hi rend="italic">(id est deo Marcionis)</hi> ipsum <hi rend="italic">acripsi:</hi> deo iunxerat, <lb/>
            uere ipsorum <hi rend="italic">MR</hi> 21 deum creatorem <hi rend="italic">scripsi:</hi> de creatore <hi rend="italic">MF,</hi> creatorem <lb/>
            <hi rend="italic">Ruulgo</hi> 25 dominum <hi rend="italic">et</hi> deo non <hi rend="italic">seclusi (cf. I. 23:</hi> ita eam <lb/>
            unum deum ponit) 26 sit (si) <hi rend="italic">scripsi:</hi> sit <hi rend="italic">MR,</hi> si <hi rend="italic">Pam</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="531"/>
            fideles non extitistis, quod uerum est quis uobis <lb/>
            credet? in nummo scilicet iniusto, non in creatore, quem et <lb/>
            Marcion iustum facit, et: si in alieno fideles inuenti <lb/>
            non estis, meum quis dabit uobis? alienum enim debet <lb/>
            esse a semis dei quod iniustum est. creator autem quomodo <lb n="5"/>
            alienus erat Pharisaeis, proprius deus Iudaicae gentis? si ergo <lb/>
            haec non cadunt in creatorem, sed in mamonam, \'quis uobis <lb/>
            credet quod uerius est\'? et \'quis uobis dabit quod meum <lb/>
            est\'? non potest quasi ali{en)us dixisse de alterius dei <lb/>
            gratia. tunc enim uideretur ita dixisse, si eos in creatorem, <lb n="10"/>
            non in mamonam infideles notando per creatoris mentionem <lb/>
            distinctione se fecisset dei alterius, non commissuri suam ueritatem <lb/>
            infidelibus creatoris, t quoniam tunc alterius uideri potest, <lb/>
            si non ad hoc proponatur, ut a re, de qua agitur, separetur. Si <lb/>
            autem et iustificantes se coram hominibus Pharisaei spem <lb n="15"/>
            mercedis in homine ponebant, illo eos sensu increpabat, quo <lb/>
            et propheta Hieremias: miser homo, qui spem habet in <lb/>
            homine. si et adicit: scit autem deus corda uestra, <lb/>
            illius dei uim commemorabat, (qui) lucernam se pronuntiarat <lb/>
            scrutantem renes et corda. si superbiam tangit: quod elatum <lb n="20"/>
            est apud homines perosum est deo, Esaiam ponit ante <lb/>
            oculos: dies enim domini Sabaoth in omnem contumeliosum <lb/>
            et superbum, in omnem sublimem et <lb/>
            elatum, et humiliabuntur. Possum iam colligere, cur <lb/>
            tanto aeuo deus Marcionis fuerit in occulto. expectabat, opinor, <lb n="25"/>
            donec haec omnia disceret a creatore. didicit igitur usque ad <lb/>
            Iohannis tempora atque ita exinde processit adnuntiare regnum

<note type="footnote"> 3] Lnc. 16, 12. 7] cf. Luc. 16, 11. 8] cf. Luc. 16, 12. 15] cf. <lb/>
            Lnc. 16, 15. 17] Hier. 17, 5. 18] Luc. 16, 15. 19] cf. Prou. 20, 27. <lb/>
            20] cf. Ps. 7, 10. Hier. 11, 20. Apoc. 2, 23. Luc. 16, 15. 22] Es. 2, 12. </note>

<note type="footnote"> 5 autem quomodo <hi rend="italic">R3,</hi> alio modo <hi rend="italic">MRl (in M</hi> autem <hi rend="italic">add</hi>. in <hi rend="italic">mg. m. 3, quod<lb/>
             etiamin Ncomparet)</hi> 9 <hi rend="italic">alienue scripsi (id est alterius dei Christus): aliusMH</hi> <lb/>
            12 distinctione se <hi rend="italic">scripsir</hi> distinctionea <hi rend="italic">MR</hi> 13 quoniam <hi rend="italic">MR1,</hi> quomodo <lb/>
            autem <hi rend="italic">Eng,</hi> quomodo <hi rend="italic">R3 uulgo; uerba</hi> quoniam-separetur <hi rend="italic">non habeo quomodo <lb/>
            intellegam; mihi quidemc0fn4ptela in uerbis si non adhoclatereuidetur<lb/>
             et uelim rescribi:</hi> sinomen adbuc 19 qui <hi rend="italic">add. Pam</hi> pronuntiarat <hi rend="italic">M,</hi> <lb/>
            pronuntiabat <hi rend="italic">B uulgo</hi> 23 sublimen <hi rend="italic">M</hi> 26 igitur <hi rend="italic">MF,</hi> ergo <hi rend="italic">R uulgo</hi> </note>

<note type="footnote"> 34* </note> <lb/>
             
<pb n="532"/>
            dei dicens: lex et prophetae usque ad Iohannem; <lb/>
            ex quo regnum dei adnuntiatur. quasi non et nos limitem <lb/>
            quendam agnoscamus Iohannem constitutum inter uetera <lb/>
            et noua, ad quem desineret Iudaismus et a quo inciperet <lb/>
            Christianismus, non tamen, ut ab alia uirtute facta sit sedatio <lb n="5"/>
            legis et prophetarum et initiatio euangelii, in quo est dei <lb/>
            regnum.\' [Christus ipse.] nam id si probauimus, et uetera transitura <lb/>
            et noua successura praedicari a creatore, si et Iohannes <lb/>
            antecursor et praeparator ostenditur uiarum domini euangelium\', <lb/>
            superducturi et regnum dei promulgaturi, et ex hoc iam, quod <lb n="10"/>
            Iohannes uenit, ipse erit Christus qui Iohannem erit subsecutus <lb/>
            ut antecursorem; et, si desierunt uetera et coeperunt ! <lb/>
            noua interstite Iohanne, non erit mirum quod ex dispositione <lb/>
            est creatoris, ut unde(unde) magis probetur ** quam ex legis <lb/>
            et prophetarum in Iohannem occasu et exinde ortu regni dei. <lb n="15"/>
            transeat igitur caelum et terra citius, sicut et lex et: <lb/>
            prophetae, quam unus apexuerborum domini-nerbum <lb/>
            enim, inquit Esaias, dei nostri manet in aeuum —: nam <lb/>
            quoniam in Esaia iam tunc Christus, sermo scilicet et spiritus <lb/>
            creatoris, Iohannem praedicarat — uocem clamantis in deserto: <lb n="20"/>
            parate uiam domini — in hoc uenturum, ut legis et] <lb/>
            prophetarum ordo exinde cessaret, per adimpletionem, non <lb/>
            per destructionem, et regnum dei a Christo adnuntiaretur, I <lb/>
            ideo subtexuit facilius elementa transitura quam uerba sua,\' <lb/>
            confirmans hoc quoque, quod de Iohanne dixerat, non praeterisse. <lb n="25"/>
            </p></div><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p>(Sed Christus diuortium inhibet dicens: qui dimiserit

<note type="footnote"> 1] Lnc. 16, 16. 7] cf. Es. 43, 19; 65, 17. cf. n Cor. 5, 17. 9] ct <lb/>
            Mal. 3, 1. cf. Matth. 11, 10. 16] Luc. 16, 17. cf. 21, 33. 17] Es.J <lb/>
            40, 8. 21] Es. 40, 3. 27] Luc. 16, 18. </note>

<note type="footnote"> 7 Christus ipse <hi rend="italic">seclusi: irreptisse uidetur ex l.11</hi> id si <hi rend="italic">scripsi:</hi> et si!, <lb/>
            <hi rend="italic">MB</hi> 11 erit <hi rend="italic">M (alt. loco),</hi> erat <hi rend="italic">Buulgo</hi> subsecntus <hi rend="italic">scripti:</hi> subsecaturus<lb/>
             <hi rend="italic">MM</hi> 14 undeunde <hi rend="italic">Lat:</hi> unde <hi rend="italic">MB,</hi> aliunde <hi rend="italic">JRig lacunam</hi> <lb/>
            signoui: diuinitatum diBtantia <hi rend="italic">(qt</hi>. 638, <hi rend="italic">22) uel simile aiiquid intercidit</hi> <lb/>
            15 regni <hi rend="italic">scripsi:</hi> regnum <hi rend="italic">MR</hi> 17 <hi rend="italic">parenthesin indicaui</hi> 21 parate <hi rend="italic">M</hi>. <lb/>
            parare <hi rend="italic">Buulgo</hi> 27 inhibet <hi rend="italic">Eftg:</hi> iubet <hi rend="italic">M,</hi> prohibet <hi rend="italic">Buulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="533"/>
            uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committet, <lb/>
            (et) qui dimissam a uiro duxerit, aeque adulter <lb/>
            est, - ut sic quoque prohibeat diuortium, inlicitum facit repudiatae <lb/>
            matrimonium — Moyses uero permittit repudium in <lb/>
            Deuteronomio: si sumserit quis uxorem et habitauerit <lb n="5"/>
            cum ea, et euenerit non inuenire eam apud eum <lb/>
            gratiam, eo quod inuentum sit in illa impudicum <lb/>
            negotium, scribet libellum repudii et dabit in <lb/>
            manu eius et dimittet illam de domo sua. uides <lb/>
            diuersitatem legis et euangelii, Moysi et Christi\'? plane. non <lb n="10"/>
            enim recepisti illud quoque euangelium eiusdem ueritatis et <lb/>
            eiusdem Christi, in quo prohibens diuortium propriam quaestionem <lb/>
            eius absoluit: Moyses propter duritiam cordis <lb/>
            uestri praecepit libellum repudii dare; a primordio <lb/>
            autem non fuit sic; quia scilicet qui marem et <lb n="15"/>
            feminam fecerat, erunt duo, dixerat, in carne una; <lb/>
            quod deus itaque iunxit, homo (non) disiunxerit. hoc <lb/>
            enim responso et Moysi constitutionem protexit, ut sui, et <lb/>
            creatoris institutionem direxit, ut Christus ipsius. sed quatenus <lb/>
            ex his reuincendus es, quae recepisti, sic tibi occurram, ac si <lb n="20"/>
            meus Christus (tuus:) nonne et ipse prohibens diuortium et <lb/>
            parem tamen gestans eius, qui marem et feminam iunxit, <lb/>
            excusauerit potius quam destruxerit Moysi constitutionem? <lb/>
            sed ecce sic tuus sit iste Christus contrarium docens Moysi <lb/>
            et creatori, ut, si non contrarium ostendero, meus sit. dico

<note type="footnote"> 5] Dent. 24, 1. 13] Matth. 19, 8. 15-17] Matth. 19, 4. 5. 6. <lb/>
            cf. Gen. 1, 27; 2, 24. </note>

<note type="footnote"> 1 committet <hi rend="italic">MR,</hi> committit <hi rend="italic">Oehlerus,</hi> commisit <hi rend="italic">Pam</hi> 2 et <hi rend="italic">addidi</hi> <lb/>
            3 <hi rend="italic">parenthesin indicauit Eng:</hi> est. ut <hi rend="italic">uulgo</hi> 5 deutheronomio <hi rend="italic">M</hi> 9 manu <lb/>
            <hi rend="italic">JtfF,</hi> manum <hi rend="italic">R</hi> 17 non <hi rend="italic">addidit Eng</hi> disiunxerit? hoc <hi rend="italic">uulgo</hi> 19 direxit <lb/>
            <hi rend="italic">R,</hi> direxerit <hi rend="italic">MF</hi> 20 quaerere coepisti 221 21 tuus <hi rend="italic">addidi (cf. infra <lb/>
            l. 24): Eng sic vult rescribi:</hi> sic tibi occurram [ac si]: mens Christus <lb/>
            nonne <hi rend="italic">etc</hi>. 22 parem <hi rend="italic">scripsi (id est aduersarium):</hi> patrem <hi rend="italic">MR</hi> gestans <lb/>
            <hi rend="italic">MK (cf</hi>. angelum, hominem gestare <hi rend="italic">de carne Chr. 14; et ibidem c. 12:</hi> <lb/>
            dominum circumferre sabbati <hi rend="italic">et</hi> 499, 3: iudioem gerere): testans <hi rend="italic">Lat<lb/>
             (prob. Eng)</hi> eius <hi rend="italic">scripsi:</hi> eum <hi rend="italic">MR</hi> 24 ecce sic <hi rend="italic">B,</hi> ecce si <hi rend="italic">F,</hi> ac si <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="534"/>
            enim illum condicionaliter nunc fecisse diuortii prohibitionem, <lb/>
            si ideo quis dimittat uxoiem, ut aliam ducat: qui dimiserit, <lb/>
            inquit, uxorem et aliam duxerit, adulterium commisit, <lb/>
            et qui a marito dimissam duxerit aeque <lb/>
            adulter est, ex eadem utique causa dimissam, qua non licet<lb n="5"/>
            dimitti, ut alia ducatur; inlicite enim dimissam pro indimissa <lb/>
            ducens adulter est. manet enim matrimonium quod non rite <lb/>
            diremptum est; manente (autem) matrimonio nubere adulterium <lb/>
            est. ita si condicionaliter prohibuit dimittere uxorem, non in <lb/>
            totum prohibuit, et quod non prohibuit in totum, permisit alias,<lb n="10"/>
            ubi causa cessat, ob quam prohibuit; et iam non contrarium <lb/>
            Moysi docet, cuius praeceptum alicubi conseruat, nondum <lb/>
            dico confirmat. aut si omnino [non] negas permitti diuortium a \' <lb/>
            Christo, quomodo tu nuptias dirimis, nec coniungens marem <lb/>
            et feminam nec alibi coniunctos ad sacramentum baptismatis <lb n="15"/>
            et eucharistiae admittens, nisi inter se coniurauerint aduersus <lb/>
            fructum nuptiarum, ut aduersus ipsum creatorem? certe quid <lb/>
            faciet apud te maritus, si uxor eius commiserit adulterium? <lb/>
            habebitne illam? sed nec tuum apostolum sinere (scis) coniungi <lb/>
            prostitutae membra Christi. habet itaque et Christum <lb n="20"/>
            adsertorem iustitia diuortii. iam hinc confirmatur ab illo <lb/>
            Moyses ex eodem titulo perhibens repudium, quo et Christus: <lb/>
            si inuentum fuerit in muliere negotium impudicum. <lb/>
            nam et in euangelio Mathei: qui dimiserit, inquit, uxorem <lb/>
            suam praeter causam adulterii, facit eam

<note type="footnote"> 2] Luc. 16, 18. 19] cf. I Cor. 6, 15. 23] Dent. 24, 1. 24] Matth. <lb/>
            5, 32. </note>

<note type="footnote"> 2 ut BI, et <hi rend="italic">MBX</hi> 8 autem <hi rend="italic">addidi: dum uult verba</hi> manente-esi <lb/>
            <hi rend="italic">Eng</hi> 10 alias ubi <hi rend="italic">Big:</hi> alia subici <hi rend="italic">MBl,</hi> aliud est ubi <hi rend="italic">S3</hi> 11 et iam <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> etiam <hi rend="italic">MR</hi> 13 confirmat aut 22, confirmata ut <hi rend="italic">MF</hi> non <hi rend="italic">sed</hi>. <lb/>
            R3 16 euchariBthiae <hi rend="italic">M</hi> 18 faciet <hi rend="italic">Urs:</hi> facit <hi rend="italic">MB</hi> 19 sed <hi rend="italic">MR,</hi> <lb/>
            scilicet <hi rend="italic">Oehlerus</hi> acis <hi rend="italic">suppl. Urs, om. MB reliqui omnes</hi> 21 iam<lb/>
             hinc confirmatur <hi rend="italic">cf. supra l. 12</hi> 22 perhibens <hi rend="italic">scripsi:</hi> prohibens <hi rend="italic">MS</hi> <lb/>
            24 Mathei <hi rend="italic">R,</hi> matthei <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="535"/>
            adulterari. atque ita adulter censetur et ille, qui dimissam <lb/>
            a uiro duxerit. ceterum praeter ex causa adulterii nec creator <lb/>
            disiungit quod ipse scilicet coniunxit, eodem alibi Moyse constituente <lb/>
            eum, qui ex compressione matrimonium fecerit, non <lb/>
            posse dimittere uxorem in omne tempus. quodsi ex uiolentia <lb n="5"/>
            coactum matrimonium stabit, quanto magis ex conuenientia <lb/>
            uoluntarium? sicut ex prophetiae auctoritate: uxorem iuuentutis <lb/>
            tuae non dimittes. habes itaque Christum ultro <lb/>
            uestigia ubique creatoris ineuntem tam in permittendo repudio <lb/>
            quam in prohibendo; habes etiam nuptiarum, quoquo uelis <lb n="10"/>
            latere, prospectorem, quas nec separari uult prohibendo repudium <lb/>
            nec cum macula haberi tunc permittendo diuortium. <lb/>
            erubesce non coniungens quos tuus quoque Christus iunxit, <lb/>
            erubesce etiam disiungens sine eo merito, quo disiungi uoluit <lb/>
            et tuus Christus. debeo nunc et illud ostendere, unde hanc <lb n="15"/>
            sententiam deduxerit dominus quoue direxerit. ita enim plenius <lb/>
            constabit eum non ad Moysen destruendum spectasse per <lb/>
            repudii propositionem subito interpositam, quia nec subito <lb/>
            interposita est, habens radicem ex eadem Iohannis mentione. <lb/>
            Iohannes enim, retundens Herodem, quod aduersus legem <lb n="20"/>
            uxorem fratris sui defuncti duxisset habentis filiam ex illa, <lb/>
            — non alias hoc permittente, immo et praecipiente lege, <lb/>
            quam si frater illiberis decesserit, ut a fratre ipsius et

<note type="footnote"> 3] cf. Deut. 22, 28-29. 7] Mal. 2, 15. 19] cf. Luc. 16, 16. <lb/>
            20] cf. Luc. 3, 19. 23] cf. Deut. 25, 5. </note>

<note type="footnote"> 1 atque ita <hi rend="italic">M,</hi> atque Rl, aeque <hi rend="italic">R3 reliqui praeter Big</hi> 4 fecerit <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            fecerat <hi rend="italic">MR</hi> 5 uiolantia <hi rend="italic">M</hi> 7 <hi rend="italic">uerba</hi> sicnt-dimittes <hi rend="italic">cum antecedentibus <lb/>
            coniungi nequeunt, ita scilicet comporitis, ut addi quicquam omnino non <lb/>
            sinant. quamobrem, nisi interciderunt aliqua, nescio an haec interpolatori <lb/>
            debeantur. Eng sic distingui vult:</hi> uoluntariam, sicut (et) ex <lb/>
            prophetiae auctoritate uxorem .. non dimittes? ex <hi rend="italic">M,</hi> et <hi rend="italic">R</hi> 10 quoquo <lb/>
            <hi rend="italic">S3, quoqueMB1</hi> 12 macula R3, <hi rend="italic">masculo MR1</hi> 13 iunxitilf, coniunxitU <lb/>
            14 quo R, quos <hi rend="italic">M</hi> 17 eum non R3, eadem <hi rend="italic">MRl</hi> spectasse R3, expectasae <lb/>
            <hi rend="italic">MR1</hi> 19 mentionem <hi rend="italic">M</hi> 22 alias <hi rend="italic">R,</hi> alia <hi rend="italic">M</hi> 23 inliberis <hi rend="italic">R5,</hi> <lb/>
            illecebris <hi rend="italic">MBt,</hi> sine liberis <hi rend="italic">Oehlerus (in notis)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="536"/>
            ex costa ipsius supparetur semen illi — coniectus in earcerem <lb/>
            fuerat ab eodem Herode, postmodum et occisus. facta igitur <lb/>
            mentione Iohannis dominus, eo utique succensus exitu eius, <lb/>
            inlicitorum matrimoniorum et adulterii figuras iaculatus est <lb/>
            in Herodem, adulterum pronuntians etiam qui dimissam a uiro<lb n="5"/>
            duxerit, quo magis impietatem Herodis oneraret, qui non <lb/>
            minus repudio quam morte dimissam a uiro duxerat, — et hoc <lb/>
            fratre habente ex illa filiam et uel eo nomine inlicite — <lb/>
            ex libidinis, non ex legis instinctu, ac propterea propheten <lb/>
            quoque adsertorem legis occiderat. hoc mihi disseruisse proficiet <lb n="10"/>
            etiam ad subsequens argumentum diuitis apud inferos <lb/>
            dolentis et pauperis in sinu Abrahae requiescentis. nam et <lb/>
            illud quantum ad scripturae superficiem subito propositum est, <lb/>
            quantum ad intentionem sensus et ipsum cohaeret mentioni <lb/>
            Iohannis male tractati et suggillati Herodis male maritati,<lb n="15"/>
            utriusque exitum deformans, Herodis tormenta et Iohannis <lb/>
            refrigeria, ut iam audiret Herodes: habent illic Moysen <lb/>
            et prophetas, illos audiant. sed Marcion aliorsum cogit: <lb/>
            scilicet utramque mercedem creatoris siue tormenti siue refrigerii <lb/>
            apud inferos determinat, eis positam, qui legi et prophetis <lb n="20"/>
            oboedierint, Christi uero et dei sui caelestem definit sinum <lb/>
            et portum. respondebimus et (ad) haec, ipsa scriptura reuincente <lb/>
            oculos eius, qui ad inferos discerait Abrahae sinum <lb/>
            pauperi. aliud enim inferi, ut puto, aliud quoque Abrahae <lb/>
            sinus. nam et magnum ait intercidere regiones istas profundum

<note type="footnote"> 1] cf. Matth. 14, 3. 2] cf. Matth. 14, 10. 4] cf. Luc. 16, 18. <lb/>
            11] cf. Luc. 16. 19—31. 17] Luc. 16, 29. 23] cf. Luc. 16, 26. </note>

<note type="footnote"> 1 supparetur M, suppararetur <hi rend="italic">R</hi> 2 Herode <hi rend="italic">om. R1</hi> 3 eo utique <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> et utique <hi rend="italic">MR,</hi> utique et <hi rend="italic">Eng</hi> succensns exitu <hi rend="italic">scripsi:</hi> snccea-<lb/>
             Bua exitus <hi rend="italic">MB uulgo</hi> 4 adulterii figuras <hi rend="italic">M,</hi> adulteri figura <hi rend="italic">R</hi> 7 repudio <lb/>
            quam morte <hi rend="italic">Eng:</hi> morte quam repudio <hi rend="italic">MR parenthesin indicauit <lb/>
            Eng</hi> 8 inlicite R3, inlicita <hi rend="italic">MRl</hi> 11 ad <hi rend="italic">om. Rl</hi> 15 suggillatui <hi rend="italic">Rig</hi> <lb/>
            maritati <hi rend="italic">R3 mg,</hi> meritati <hi rend="italic">MR</hi> 19 scilicet <hi rend="italic">Pam:</hi> scilicet et <hi rend="italic">MF,</hi> scilicet <lb/>
            ut <hi rend="italic">R</hi> 20 determinat <hi rend="italic">MF,</hi> determinet <hi rend="italic">R</hi> eis (i s. o) <hi rend="italic">M</hi> 21 Christi <lb/>
            uero et dei sui <hi rend="italic">scil</hi>. mercedi definit <hi rend="italic">MF,</hi> definiat 12 22 et (ad) <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> et <hi rend="italic">MR</hi> 23 qui <hi rend="italic">Eng:</hi> quae <hi rend="italic">MR</hi> ad inferos <hi rend="italic">MR,</hi> ab inferis <lb/>
            <hi rend="italic">Pam</hi> 25 intercidere <hi rend="italic">MIll,</hi> intercedere <hi rend="italic">Rsuulgo</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="537"/>
            et transitum utrimque prohibere. sed nec adleuasset dines <lb/>
            oculos et quidem de longinquo, nisi in superiora et de <lb/>
            altitudinis longinquo per inmensam illam distantiam sublimitatis <lb/>
            et profunditatis. unde apparet sapienti cuique, qui aliquando <lb/>
            Elysios audierit, esse aliquam localem determinationem, <lb n="5"/>
            quae sinus dicta sit Abrahae, ad recipiendas animas filiorum <lb/>
            eius, etiam ex nationibus, patris scilicet multarum nationum, <lb/>
            in Abrahae censum deputandarum [et] ex eadem fide, <lb/>
            qua et Abraham deo credidit, nullo sub iugo legis nec <lb/>
            in signo circumcisionis. eam itaque regionem, sinum dice, <lb n="10"/>
            Abrahae, etsi non caelestem, sublimiorem tamen inferis, interim <lb/>
            refrigerium praebere animabus iustorum *, donec consummatio <lb/>
            rerum resurrectionem omnium plenitudine mercedis <lb/>
            expungat, tunc apparitura caelesti promissione, — quam Marcion <lb/>
            suo (deo) uindicat, quasi non a creatore promulgatam, — <lb n="15"/>
            ad quam ascensum suum Christus aedificat in caelum <lb/>
            secundum Osee, utique suis, ubi est et locus aeternus, de <lb/>
            quo Esaias: quis adnuntiabit uobis locum aeternum? <lb/>
            nisi scilicet Christus, incedens iniustitia, loquens uiam <lb/>
            rectam, odio habens iniustitiam et iniustitiam. <lb n="20"/>
            quodsi aeternus locus repromittitur et ascensus in caelum <lb/>
            aedificatur a creatore, promittente etiam semen Abrahae \'uelut <lb/>
            stellas caeli\' futurum, utique ob caelestem promissionem, salua <lb/>
            ea promissione cur non capiat sinum Abrahae dici temporale <lb/>
            aliquod animarum fidelium receptaculum, in quo iam delinietui <lb n="25"/>
            futuri imago ac candida quaedam utriusque iudicii

<note type="footnote"> 7] cf. Gen. 17, 4. cf. Rom. 4, 17. 9] cf. Bom. 4, 8. cf. Rom. <lb/>
            4, 13. 10] cf. Rom. 4, 11. 16] cf. Am. 9, 6. 18] Ea. 33, 14. <lb/>
            19] Ea. 33, 15. 22] cf. Gen. 22, 17. </note>

<note type="footnote"> 1 utrimque <hi rend="italic">R3,</hi> utrumque <hi rend="italic">MR1</hi> 8 et <hi rend="italic">tecltui</hi> 11 etsi <hi rend="italic">MR3,</hi> et R\' <lb/>
            12 praebere <hi rend="italic">scripsi:</hi> praeterea <hi rend="italic">MBl,</hi> praebituram <hi rend="italic">R3 uulgo lacunam <lb/>
            signaui</hi>. contendimus <hi rend="italic">uel tale aliquid desidero</hi> 15 deo <hi rend="italic">addidi:</hi> <lb/>
            Christo <hi rend="italic">add. Ciacconius</hi> promulgatam. ad <hi rend="italic">uulgo</hi> 17 Osee <hi rend="italic">MR,</hi> <lb/>
            Amos <hi rend="italic">Pam</hi> 21 repromittitur <hi rend="italic">R3,</hi> repromittetur <hi rend="italic">MRl</hi> 26 ac <hi rend="italic">R,</hi> ad <lb/>
            <hi rend="italic">MF</hi> quaedam <hi rend="italic">R,</hi> quadam <hi rend="italic">MF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="538"/>
            prospiciatur? admonens quoque uos haereticos, dum in uita estis, * <lb/>
            Moysen et prophetas, unum deum praedicantes creatorem et <lb/>
            unum Christum praedicantes eius, et utrumque iudicium <lb/>
            poenae et salutis aeternae apud unicum deum positum, qui <lb/>
            occidat et uiuificet. immo'\', inquit, \'nostri dei monella de caelo<lb n="5"/>
            non Moysen et prophetas iussit audiri, sed Christum: hunc <lb/>
            audite*. merito. tunc enim apostoli satis iam audierant <lb/>
            Moysen et prophetas, qui secuti erant Christum credendo <lb/>
            Moysi et prophetis. nec enim accepisset Petrus dicere: tu es <lb/>
            Christus, antequam audisset et credidisset Moysi et prophetis, <lb n="10"/>
            a quibus solis adhuc Christus adnuntiabatur. haec <lb/>
            igitur fides eorum meruerat, ut etiam uoce caelesti confirmaretur, <lb/>
            iubente illum audiri, quem agnouerant euangelizantem <lb/>
            pacem, euangelizantem bona, adnuntiantem locum aeternum. <lb/>
            aedificantem illis ascensum suum in caelum. apud inferos<lb n="15"/>
            autem de eis dictum est: habent illic Moysen et prophetas, <lb/>
            illos audiant, qui non credebant omnino uel qui <lb/>
            nec sic credebant, esse post mortem superbiae diuitiarum et <lb/>
            gloriae deliciarum supplicia adnuntiata a Moyse et prophetis. <lb/>
            decreta autem ab eo deo, qui de thronis deponit dynastas et <lb n="20"/>
            de sterculinis eleuat inopes. ita cum utriusque pronuntiationis <lb/>
            diuersitas competat creatori, non erit diuinitatum statuenda <lb/>
            distantia, sed ipsarum materiarum.j
</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p>Conuersus ibidem ad discipulos (uae\' dicit auctori scan. <lb/>
            dalorum: expedisse ei, si natus non fuisset aut si molino<lb n="25"/>
            saxo ad collum deligato praecipitatus esset in profundum, <lb/>
            quam unum ex illis modicis utique discipulis eius scandalizasset. <lb/>
            aestima, quale supplicium comminetur ille. nec enim!

<note type="footnote">1] cf. Luc. 16,29. 5] cf. I Reg. 2, 6. 6] Luc. 9, 35. 9] Marc. 8, 29. <lb/>
            cf. Matth. 16,16. Luc. 9,20. 13J cf. Es. 52, 7. 14] cf. Es. 33, 14. 15] cf. <lb/>
            Amos 9, 6. 16] Luc. 16, 29. 20] cf. Ez. 26, 16. 21] cf. Ps. 112, 7: <lb/>
            I Reg. 2, 8. 24] cf. Luc. 17, 1-2. </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">lacunam aignaui:</hi> audire <hi rend="italic">intercidit uel</hi> ut audiatis 5 monella <hi rend="italic">JIF, <lb/>
            monela R</hi> 17 illos <hi rend="italic">audiant M,</hi> audiant <hi rend="italic">illoa B uulgo</hi> omnino uel qui nec <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> uel qui nec omnino <hi rend="italic">MR</hi> 18 aic <hi rend="italic">R3,</hi> si <hi rend="italic">MR*</hi> 21 sterculims <hi rend="italic">MF,</hi> <lb/>
            sterquilinia <hi rend="italic">R uulgo</hi> utriusque <hi rend="italic">scripsi:</hi> utrique <hi rend="italic">MRl, utrimque R3 uulgo</hi> <lb/>
            25 expedisset <hi rend="italic">Rig</hi> 27 (ut) unum <hi rend="italic">fort</hi>. 28 ille <hi rend="italic">Lat:</hi> illi <hi rend="italic">MR reltqui</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="539"/>
            alius ulciscetur scandalum discipulorum eius. agnosce igitur <lb/>
            et iudicem et illo adfectu pronuntiantem de cura suorum, <lb/>
            quo et creator retro: qui tetigerit uos, ac si pupillam <lb/>
            oculi mei tangat. idem sensus eiusdem est. peccantem <lb/>
            fratrem iubet corripi; quod qui non fecerit, utique deliquit, <lb n="5"/>
            aut ex odio uolens fratrem in delicto perseuerare aut ex acceptione <lb/>
            personae parcens ei: habes Leuiticum: non odies <lb/>
            fratrem tuum in animo tuo, traductione traduces <lb/>
            proximum tuum, utique et fratrem, et non sumes propter <lb/>
            illum delictum. nec mirum, si ita docet qui pecora <lb n="10"/>
            quoque fratris tui, si errantia in uia inueneris, prohibet despicias, <lb/>
            quominus ea reducas fratri, nedum ipsum sibi. sed et <lb/>
            ueniam des fratri in te delinquenti iubet, etiam septies. parum <lb/>
            plane. plus est enim apud creatorem, qui nec modum statuit, <lb/>
            in infinitum pronuntians: fratris malitiae memor ne sis, <lb n="15"/>
            nec petenti eam praestes mandat, sed et non petenti. non <lb/>
            enim dones offensam uult, sed obliuiscaris. Lex leprosorum <lb/>
            quantae sit interpretationis erga species ipsius uitii et inspectationis <lb/>
            summi sacerdotis, nostrum erit scire, Marcionis, <lb/>
            morositatem legis opponere, ut et hic Christum aemulum <lb n="20"/>
            eius adfirmet, praeuenientem sollemnia legis etiam in curatione <lb/>
            decem leprosorum, quos tantummodo ire iussos, ut se ostenderent <lb/>
            sacerdotibus, in itinere purgauit, sine tactu iam et <lb/>
            sine uerbo, tacita potestate et sola uoluntate. quasi necesse <lb/>
            sit, semel remediatore languorum et uitiorum adnuntiato <lb n="25"/>
            Christo et de effectibus probato, de qualitatibus curationum <lb/>
            retractari aut creatorem in Christo ad legem prouocari, si <lb/>
            quid aliter, quam lege distinxit, ipse perfecit, cum aliter utique

<note type="footnote"> 3] Zach. 2, 8. 4] cf. Luc. 17, 3. 7] Leu. 19, 17. 10] cf. <lb/>
            Exod. 23, 4. 12] cf. Luc. 17, 4. 15] Leu. 19, 18. 17] cf. Len. <lb/>
            cap. 13 et 14. 21] cf. Luc. 17, 11-19. 22] cf. Luc. 17, 14. 23] cf. ib. </note>

<note type="footnote"> 5 deliquerit <hi rend="italic">fort</hi>. 7 habes <hi rend="italic">scripsi:</hi> habens <hi rend="italic">MR</hi> 8 traduces <hi rend="italic">M,</hi> non <lb/>
            traduces <hi rend="italic">R,</hi> traducens <hi rend="italic">Rig</hi> 12 fratri &lt;tuo) <hi rend="italic">Gel</hi> 13 des <hi rend="italic">MR3,</hi> dei J21 <lb/>
            16 petenti &lt;tantum) <hi rend="italic">fort</hi>. 21 praeuenientera <hi rend="italic">R,</hi> praeueniente <hi rend="italic">M</hi> 27 retractare-prouocare <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. prouocari; si <hi rend="italic">uulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="540"/>
            dominus per semetipsum operetur siue per filium, aliter (per) <lb/>
            prophetas famulos suos, maxime documenta uirtutis et potestatis, <lb/>
            quae ut clariora et ualidiora, qua propria, distare a <lb/>
            uicariis fas est. sed eiusmodi et alibi iam dicta sunt in documento <lb/>
            superiore. nunc, etsi praefatus est multos tunc fuisse<lb n="5"/>
            leprosos apud Israhelem in diebus Helisei prophetae et neminem <lb/>
            eorum purgatum nisi Neman Syrum, non utique et <lb/>
            numerus faciet ad differentiam deorum, in destructionem creatoris <lb/>
            unum remediantis et praelationem eius, qui decem emundarit. <lb/>
            quis enim dubitabit plures (potius) potuisse curari ab eo,<lb n="10"/>
            qui unum curasset, quam ab illo decem, qui numquam retro <lb/>
            unum? sed hac cum maxime pronuntiatione diffidentiam Israhelis <lb/>
            uel superbiam pulsat, quod cum multi essent illic leprosi <lb/>
            et prophetes non deesset, etiam edito documento nemo decucurrisset <lb/>
            ad deum operantem in prophete. igitur quoniam ipse<lb n="15"/>
            erat authenticus pontifex dei patris, inspexit illos secundum <lb/>
            legis arcanum, significantis Christum esse uerum disceptatorem <lb/>
            et elimatorem humanarum macularum. sed et quod in manifesto <lb/>
            fuit legis praecepit: ite, ostendite uos sacerdotibus. <lb/>
            cur, si illos ante erat emundaturus? an quasi legis inlusor, <lb n="20"/>
            ut in itinere curatis ostenderet nihil esse legem cum ipsis sacerdotibus? <lb/>
            et utique [uideret] uiderit, si cui tam opiniosus uidebitur <lb/>
            Christus. immo digniora sunt interpretanda et fidei iustiora: <lb/>
            ideo illos remediatos, quia secundum legem inssi abire ad <lb/>
            sacerdotes obaudierant. neque enim credibile est emeruisse <lb n="25"/>
            medicinam a destructore legis obseruatores legis. sed cur <lb/>
            pristino leproso nihil tale praecepit? quia nec Heliseus Syro

<note type="footnote"> 5] cf. Lnc. 4, 27. 19] Luc. 17, 14. 24] cf. Luc. 17, 24. 27] cf. <lb/>
            Luc. 5, 12—13. </note>

<note type="footnote"> 1 (per) prophetae <hi rend="italic">R,</hi> prophetas <hi rend="italic">MF</hi> 4 sunt JS3, sint <hi rend="italic">MRl</hi> 7 Neman <lb/>
            <hi rend="italic">scripai (cf. 641, n:</hi> Neeman J21, neaman <hi rend="italic">M,</hi> Naamann <hi rend="italic">IPuulgo</hi> et <hi rend="italic">(8. u. <lb/>
             a</hi> m. <hi rend="italic">1) M, om. Rig</hi> 10 potius <hi rend="italic">add. Eng</hi> 14 edito <hi rend="italic">R3,</hi> in edito <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            15 prophete <hi rend="italic">MF,</hi> prophetis <hi rend="italic">R uulgo</hi> 17 dispectatorem <hi rend="italic">fort. (çf. 539,18)</hi> <lb/>
            18 elimatorem <hi rend="italic">ex</hi> eliminatorem <hi rend="italic">M (eorr. m. 1)</hi> 22 sacerdotibus et utique <lb/>
            rideret? uiderit <hi rend="italic">Eng</hi> uideret <hi rend="italic">secl. R3</hi> si cui tam <hi rend="italic">B</hi>. sic uitam <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            24 quia <hi rend="italic">M,</hi> qua <hi rend="italic">R uulgo</hi> 26 obseruatorea <hi rend="italic">R3,</hi> obsecratores <hi rend="italic">14</hi> (in <hi rend="italic">ras.)</hi> J21 </note> <lb/>
             
<pb n="541"/>
            Neman; et tamen non idcirco non erat creatoris. satis respondi, <lb/>
            sed qui credit, id intellegit etiam altius aliquid. disce <lb/>
            igitur et causas. in Samariae regionibus res agebatur, unde <lb/>
            erat et unus interim ex leprosis. Samaria autem desciuerat <lb/>
            ab Israhele, habens schisma illud ex nouem tribubus, quas <lb n="5"/>
            auulsas per Achiam prophetam collocauerat apud Samariam <lb/>
            Hieroboam. sed et alias semper sibi placentes erant Samaritani <lb/>
            de montibus et puteis patrum, sicut in euangelio Iohannis <lb/>
            Samaritana illa in conloquio domini apud puteum: ne tu <lb/>
            maior sis? et cetera; et rursus: patres nostri in isto <lb n="10"/>
            monte adorauerunt, et uos dicitis, quia Hierosolymis <lb/>
            oportet adorare. itaque [qui] et per Esaiam \'uae. <lb/>
            qui dixerat eis, qui confiderent in monte Samariae, iam <lb/>
            et ipse eam restituere dignatus, de industria iubet ostendere se <lb/>
            sacerdotibus, — utique qui non erant nisi ubi et templum, <lb n="15"/>
            subiciens Samaritam Iudaeo, quoniam ex Iudaeis salus, licet <lb/>
            Israhelitae et Samaritae; tota enim promissio tribui Iudae <lb/>
            [Christus] fuit — ut scirent Hierosolymis esse et saeerdotes <lb/>
            et templum et matricem religionis et fontem, non puteum <lb/>
            salutis. et ideo, ut uidit agnouisse illos legem Hierosolymis <lb n="20"/>
            expungendam, ex fide iam iustificandos sine legis ordine remediauit. <lb/>
            unde et unum illum solutum ex decem memorem diuinae <lb/>
            gratiae Samariten miratus non mandat offerre munus ex lege, <lb/>
            quia satis iam obtulerat gloriam deo reddens, hoc et domino <lb/>
            uolente interpretari legem. et tamen cui deo gratiam reddidit <lb n="25"/>
            Samarites, quando nec Israhelites alium deum usque adhuc <lb/>
            didicisset? cui alii quam cui omnes retro remediati a Christo?

<note type="footnote"> 8] cf. Luc. 17, 11. 4] cf. Luc. 17, 16. 4-7] cf. III Reg. 11, <lb/>
            29-89. 9] Ioh. 4, 12. 10] Ioh. 4, 20. 12] cf. Am. 6, 1. 16] cf. <lb/>
            Ioh. 4,22. 17] cf. Gen. 49, 9-10. 28] cf. Luc. 17, 19. 24] cf. Luc. 17,18. </note>

<note type="footnote"> lneman.3fF,Naaman22uutyo <hi rend="italic">2creditidEng:crediditMR</hi> 5 sciama MF <lb/>
            nouem JkfJB, <hi rend="italic">decem Pam</hi> 9 neMR, <hi rend="italic">naePam</hi> 10 <hi rend="italic">sis. et uulgo</hi> 11 hierusolymis <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 12 qui <hi rend="italic">seclusi</hi> Esaiam <hi rend="italic">MR,</hi> Amos <hi rend="italic">Pam</hi> ttae qui <hi rend="italic">MRl,</hi> uae 223 <lb/>
            13 dizeratacripei: dizeritMR confiderentLat: confidentMR 14 ipee eam <lb/>
            <hi rend="italic">scripri: ipsam MR</hi> 16 samaritani <hi rend="italic">M</hi> 17 Samaritanae <hi rend="italic">Rig</hi> 18 Christus <lb/>
            <hi rend="italic">seclusi: est interpretamentum uerborum totaenim</hi> promissio <hi rend="italic">hierolysimis M</hi> <lb/>
            20 <hi rend="italic">illos legem M, legem illos R</hi> 27 retro <hi rend="italic">remediati M, remediati retro Ruulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="542"/>
            et ideo: fides tua te saluum fecit, audiit, quia intellexerat <lb/>
            ueram se deo omnipotenti oblationem, gratiarum scilicet <lb/>
            actionem, apud uerum templum et uerum pontificem eius <lb/>
            Christum facere debere. Sed nec Pharisaei possunt uideri de <lb/>
            alterius dei regno consuluisse dominum, quando uenturum sit,<lb n="5"/>
            quamdiu alius a Christo editus deus non erat, nec ille de <lb/>
            alterius regno respondisse quam de cuius consulebatur. non <lb/>
            uenit, inquit, regnum dei cum obseruatione nec <lb/>
            dicunt: ecce hic, ecce illic; ecce enim regnum dei <lb/>
            intra uos est. quis non ita interpretabitur \'intra uos est\' <lb n="10"/>
            id est in manu, in potestate uestra, si audiatis, si faciatis dei <lb/>
            praeceptum? quodsi in praecepto est dei regnum, propone <lb/>
            igitur contra, secundum nostras antithesis, Moysen, et una <lb/>
            sententia est. praeceptum, inquit, excelsum non est <lb/>
            nec longe a te. non in caelo est, ut dicas: quis <lb n="15"/>
            ascendet in caelum et deponet nobis illud et auditum <lb/>
            illud faciemus? nec ultra mare est, ut dicas: <lb/>
            quis transfretabit et sumet illud nobis et auditum <lb/>
            illud faciemus? prope te est uerbum, in ore tuo et <lb/>
            in corde tuo et in manibus tuis facere illud. <lb n="20"/>
            hoc erit: \'non hic nec illic; ecce enim intra uos est <lb/>
            regnum dei.\' et ne argumentetur audacia haeretica de regno <lb/>
            creatoris, de quo consulebatur, non de suo respondisse eis <lb/>
            dominum, sequentia obsistunt. dicens enim filium hominis ante <lb/>
            multa pati et reprobari oportere ante aduentum &lt;suum\\ in quo <lb n="25"/>
            et regnum substantialiter reuelabitur, suum ostendit et regnum, <lb/>
            de quo responderat, quod passiones et reprobationes ipsius <lb/>
            expectabat. reprobari autem habens et postea agnosci et adsumi <lb/>
            et extolli, etiam ipsum uerbum \'reprobari\' inde decerpsit, ubi <lb/>
            in lapidis aenigmate utraque reuelatio eius apud Dauid

<note type="footnote"> 1] Luc. 17, 19. 7] Luc. 17, 20-21. 14] Dent 30, 11-14. <lb/>
            21] cf. Luc. 17, 21. 24] cf. Luc. 17, 25. </note>

<note type="footnote"> 1 et <hi rend="italic">om. Gel</hi> 15 in caelo est <hi rend="italic">MR</hi> est in caelo <hi rend="italic">Pam</hi> 16 ascendet <lb/>
            <hi rend="italic">Pam:</hi> ascendit <hi rend="italic">MR</hi> 26 reuelabitur <hi rend="italic">R,</hi> reuelabatur <hi rend="italic">M</hi> 29 cerpsit <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="543"/>
            canebatur, prima recusabilis, secunda honorabilis. lapis, inquit, . <lb/>
            quem reprobauerunt aedificantes, iste factus est <lb/>
            in caput anguli; a domino factum est hoc. uanum <lb/>
            enim, si credimus deum de contumelia aut gloria silicis alicuius <lb/>
            praedicasse, ut non eum portenderet et in lapidis, quem <lb n="5"/>
            et in petrae et in montis figura portenderat. Sed si de suo <lb/>
            loquitur aduentu, cur eum diebus Noe et Loth comparat tetris <lb/>
            et atrocibus deus mitis et lenis? cur admonet meminisse uxoris <lb/>
            Loth, quae praeceptum creatoris non impune contempsit, si <lb/>
            non cum iudicio ueniet uindicandorum praeceptorum suorum? <lb n="10"/>
            etiam si uindicat, ut et ille, si iudicat, me non debuit per <lb/>
            eius documenta formare, quem destruit, ne ille me formare <lb/>
            uideatur. si uero et hic non de suo loquitur aduentu sed de <lb/>
            Iudaei Christi, expectemus etiamnunc, ne quid de suo praedicet, <lb/>
            ill(ius ill)um interim esse credentes, quem omni loco praedicat. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p>Nam et orandi perseuerantiam et instantiam mandans <lb/>
            parabolam iudicis ponit coacti audire uiduam instantia et <lb/>
            perseuerantia interpellationum eius. ergo iudicem deum ostendit <lb/>
            orandum, non se, si non ipse est iudex. sed (et) subiunxit <lb/>
            facturum deum uindictam electorum suorum. si ergo ipse erit <lb n="20"/>
            uindex qui et iudex, [si] creatorem ergo meliorem deum probauit, <lb/>
            quem electorum suorum clamantium ad eum die et nocte <lb/>
            uindicem ostendit. et tamen, cum templum creatoris inducit <lb/>
            et duos adorantes diuersa mente describit, Pharisaeum in <lb/>
            superbia, publicanum in humilitate, ideoque alterum reprobatum, <lb n="25"/>
            alterum iustificatum descendisse, utique docendo, qua

<note type="footnote"> 1] Ps. 117, 22-23. 6] cf. Eiod. 17, 6. cf. I Cor. 10, 4. cf. Es. <lb/>
            2, 2-3; Es. 28, 16. cf. Luc. 17, 26-32. SJ cf. Luc. 17, 32. 16] cf. <lb/>
            Luc. 18, 1-8. 19] cf. Luc. 18, 7-8. 22] cf. ib. 23] cf. Luc. 18, 9-14. </note>

<note type="footnote"> 4 credimus <hi rend="italic">scripsi:</hi> credidimus <hi rend="italic">M12</hi> silicis <hi rend="italic">scripsi:</hi> scilicet <hi rend="italic">MR</hi> 5 ut non <lb/>
            <hi rend="italic">Gel (cf. locum simillimum 591,12-14):</hi> non ut <hi rend="italic">MR</hi> et in lapidis, quem <lb/>
            <hi rend="italic">gcripsi:</hi> quem et in lapidis <hi rend="italic">MR</hi> 6 portenderat <hi rend="italic">MR,</hi> portenderet <hi rend="italic">Gel</hi> 8 mitis <lb/>
            et lenis <hi rend="italic">M,</hi> lenis et mitis <hi rend="italic">F,</hi> et lenis et mitis <hi rend="italic">R uulgo</hi> 10 (cum 8. <hi rend="italic">u. a m.l)<lb/>
             M ueniet Eng: uenitMR 11 ut om. M iudicat me, non uulgo 15ill&lt;ius<lb/>
             iU)um«mjp«i;illum3fJ2 17 inatantiai?, instantiam MF</hi> 1sperseuerantiai2, <lb/>
            <hi rend="italic">perseuerantiamMF 19 etaddidi</hi> 21 uindexquietiudexacripsi.iudex qui et <lb/>
            uiudeiJO si«ecZ.JS3 <hi rend="italic">22acnocte Gel 23 et tamen=u.jedenfalh, ut uidetur</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="544"/>
            disciplina sit orandum, eum et hic orandum constituit, a quo <lb/>
            relaturi essent iam orandi. disciplinam, siue reprobatricem <lb/>
            superbiae siue iustificatricem humilitatis. alterius dei nec <lb/>
            templum nec oratores nec iudicium inuenio penes Christum, <lb/>
            nisi creatoris: illum iubet adorare in humilitate, ut adleuatorem <lb n="5"/>
            hurnilium, non in superbia, ut destructorem superborum. <lb/>
            quem alium adorandum mihi ostendit? qua disciplina? qua <lb/>
            spe? neminem, opinor. nam et quam docuit orationem creatori <lb/>
            probauimus conuenire. aliud est, si etiam adorari, qua <lb/>
            deus optimus et ultro bonus, non uult. \'Sed quis optimus <lb n="10"/>
            nisi unus, inquit, deus\'? non quasi ex duobus diis unum <lb/>
            optimum ostenderit, sed (unum) esse optimum deum solum, qui <lb/>
            sic unus sit optimus, qua solus deus. et utique optimus qui <lb/>
            pluit super iustos et iniustos et solem suum oriri <lb/>
            facit super bonos et malos, sustinens et alens et iuuans <lb n="15"/>
            etiam Marcionitas. Denique interrogatus ab illo quodam: praeceptor <lb/>
            optime, quid faciens uitam aeternam possidebo? <lb/>
            de praeceptis creatoris an ea sciret, id est faceret, <lb/>
            expostulauit, ad contestandum praeceptis creatoris uitam adquiri <lb/>
            sempiternam, cumque ille principaliora quaeque adfirmasset <lb n="20"/>
            obseruasse se ab adolescentia: unum, inquit, tibi deest: <lb/>
            omnia, quaecumque habes, uende et da pauperibus. <lb/>
            et habebis thesaurum in caelo, et ueni, sequere me. <lb/>
            age, Marcion, omnesque iam \'commiserones* et \'coodibiles\' eius, <lb/>
            haeretici, quid audebitis dicere? resciditne Christus priora <lb n="25"/>
            praecepta non occidendi non adulterandi non furandi non falsum <lb/>
            testandi diligendi patrem et matrem, an et illa seruauit <lb/>
            et quod deerat adiecit, — quamquam et hoc praeceptum

<note type="footnote"> 5] cf. Pa. 112, 7; I Reg. 2, 8. 6] cf. Es. 13, 11. 11] Luc. 18,19. <lb/>
            13] Matth. 5, 45. 16] Luc. 18, 18. 18] cf. Luc. 18, 20. 21] Luc. <lb/>
            18,22. 24] cf. hniuB libri cap. 9 (440,25) 26—27] cf. Exod. 20, 12-16. </note>

<note type="footnote"> 2 iam <hi rend="italic">MR*,</hi> eam <hi rend="italic">R* uulgo</hi> 3 iustiflcatricem 223, iustificationem <hi rend="italic">MRl</hi> <lb/>
            9 qua <hi rend="italic">R3,</hi> quam <hi rend="italic">MRl</hi> 13 qua <hi rend="italic">Rquam MRl</hi> 18 praeceptu <hi rend="italic">R3</hi>. <lb/>
            praeceptoris <hi rend="italic">MRl</hi> 20 cumque ille RI, cumque illi <hi rend="italic">MF,</hi> quique illum <lb/>
            <hi rend="italic">Rl</hi> 24 commisserones <hi rend="italic">M</hi> 27 an et <hi rend="italic">R3,</hi> ante et <hi rend="italic">MRl</hi> 28 <hi rend="italic">parenthesin<lb/>
             indicaui</hi> largitionem (ti <hi rend="italic">8. u. a m. 1) M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="545"/>
            largitionis in egenos ubique diffusum sit in lege et prophetis — uti <lb/>
            gloriosissimus ille obseruator praeceptorum pecuniam multo <lb/>
            cariorem habiturus traduceretur? saluum eat igitur et hic <lb/>
            euangelio: non ueni dissoluere legem et prophetas, sed <lb/>
            potius adimplere. simul et cetera dubitatione liberauit <lb n="5"/>
            manifestando unius esse et \'dei\' nomen et (optimi), et uitam <lb/>
            aeternam\' et \'thesaurum in caelo\', et semetipsum cuius praecepta <lb/>
            supplendo et conseruauit et auxit, secundum Micheam <lb/>
            quoque hoc loco recognoscendus dicentem: si adnuntiauit <lb/>
            tibi homo, quid bonum? aut quid a te dominus exquirit <lb n="10"/>
            quam facere iudicium diligere misericordiam et <lb/>
            paratum esse sequi dominum deum tuum? et &lt;homo\' <lb/>
            enim Christus adnuntians, quid sit bonum: scientiam legis: <lb/>
            praecepta, inquit, scis; \'facere iudicium\': uende, inquit, <lb/>
            quae habes; \'diligere misericordiam\': et da, inquit, egenis; <lb n="15"/>
            «paratum esse [inquitj ire cum domino\': et ueni, inquit, <lb/>
            sequere me. Tam distincta fuit a primordio Iudaea gens per <lb/>
            tribus et populos et familias et domos, ut nemo facile ignorari <lb/>
            de genere potuisset, uel de recentibus Augustianis censibus <lb/>
            adhuc tunc fortasse pendentibus. Iesus autem Marcionis, <lb n="20"/>
            — et (si) natus non dubitaretur qui homo uidebatur - utique, <lb/>
            qua non natus, nullam potuerat generis sui in publico habuisse <lb/>
            notitiam, sed erat unus aliqui deputandus ex his, qui <lb/>
            quo(quo) modo ignoti habebantur. cum igitur praetereuntem

<note type="footnote"> 4) Mattb. 5, 17. 6] cf. Luc. 18, 7. cf. Luc. 18, 19. cf. Luc. <lb/>
            18, 18. 7] cf. Luc. 18, 22. 9-16] Mich. 6, 8. 14-17J Luc. 18, <lb/>
            20-22. 17] cf. Luc. 18, 35-43. </note>

<note type="footnote"> 2 multo 223, multam <hi rend="italic">MRl</hi> 3 saluum (in <hi rend="italic">ras. a m.l) M</hi> hic euangelio <hi rend="italic">M <lb/>
            (cf</hi>. 456, 9 <hi rend="italic">et 444, 8-12),</hi> hoc in euangelio <hi rend="italic">M</hi> 7 cuius = <hi rend="italic">(eius,) cuius, si <lb/>
            integer est locus; sed uerisimilius est intercidisse uerba</hi> &lt; eiUB dei Christum), <lb/>
            <hi rend="italic">ita</hi> ut <hi rend="italic">aberrauerit oculus librarii a siglo</hi> ipfl. <hi rend="italic">ad simile</hi> xpQ 9 quoque hoc <lb/>
            <hi rend="italic">qu?qu$M(corr.inloco s.u.m.l) 10 tibi,homo,quid uulgo(sed cf.1.12)</hi> bonum, <lb/>
            <hi rend="italic">aut uulgo</hi> 12 dominum <hi rend="italic">M (in mg. add. m. I)</hi> 13 adnuntians <hi rend="italic">(sciE</hi>. est) <lb/>
            15 diligere <hi rend="italic">Pam:</hi> dilige <hi rend="italic">MR</hi> 16 inquit <hi rend="italic">secl. R3</hi> domino <hi rend="italic">MR,</hi> deo <hi rend="italic">Pam</hi> <lb/>
            18 populos = 8^[JLOUI; 19 potuisset 228, potuit sed <hi rend="italic">MRl</hi> 20 adhuc tunc <lb/>
            <hi rend="italic">cf</hi>. adhuc proxime <hi rend="italic">25,18</hi> adhunc <hi rend="italic">M</hi> 21 et(si) <hi rend="italic">scripsi:</hi> et <hi rend="italic">MR</hi> 23 his <lb/>
            <hi rend="italic">M,</hi> hiis F, iis <hi rend="italic">R uulgo</hi> 24 quo(quo) <hi rend="italic">Urs:</hi> quo <hi rend="italic">MR,</hi> quo(dam) <hi rend="italic">Eng</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXVlI. Tert. III. </note>

<note type="footnote"> 35 </note> <lb/>
             
<pb n="546"/>
            illum caecus audisset, cur exclamauit: Iesu, fili Dauid, <lb/>
            miserere mei, nisi quia filius Dauid, (id) est ex familia Dauid, <lb/>
            non temere deputabatur per matrem et fratres, qui aliquando, <lb/>
            ex notitia utique, adnuntiati ei fuerant? (sed antecedentes <lb/>
            increpabant caecum, uti taceret\'. merito, quoniam quidem uociferabatur, <lb n="5"/>
            non quia de Dauid filio mentiebatur. aut doce increpantes <lb/>
            illos scisse, quod Iesus non esset filius Dauid, ut <lb/>
            idcirco silentium caeco indixisse credantur. sed et si doceres. <lb/>
            facilius illos ignorasse praesumeres quam dominum falsam in <lb/>
            se praedicationem sustinere potuisse. \'sed patiens dominus\'. <lb n="10"/>
            non tamen confirmator erroris. immo etiam detector creatoris <lb/>
            ut non prius hanc caecitatem hominis illius enubilasset, ne <lb/>
            ultra Iesum filium Dauid existimaret? atquin, ne patientiam <lb/>
            eius infamaretis nec ullam rationem dissimulationis illi adfigeretis, <lb/>
            [ne filium Dauid negaretis manifestissime confirmauit <lb n="15"/>
            caeci praedicationem et ipsa remuneratione medicinae et testimonio <lb/>
            fidei: fides, inquit, tua te saluum fecit. quid <lb/>
            uis caecum credidisse? ab alio deo descendisse Iesum ad <lb/>
            detectionem creatoris, ad destructionem legis et prophetarum? <lb/>
            non illum esse, qui ex radice Iesse et ex fructu lumborum <lb n="20"/>
            Dauid destinabatur, caecorum quoque remunerator? sed nondum, <lb/>
            puto, eiusmodi tunc caeci erant qualis Marcion, ut haec <lb/>
            fuerit caeci illius fides, qua crediderit in uoce: Iesu, fili <lb/>
            Dauid. qui hoc se et cognouit et cognosci ab omnibus uoluit I <lb/>
            fidem hominis, etsi melius oculatam, etsi ueri luminis compotem, <lb n="25"/>
            exteriore quoque uisione donauit, ut et nos regulam <lb/>
            simulque mercedem fidei disceremus: qui uult uidere. Iesum

<note type="footnote"> 1] Luc. 18, 38. 3] cf. Luc. 8, 20. 4] cf. Luc. 18, 38. 16] cf. <lb/>
            Luc. 18, 42-43. 17] Luc. 18, 42. 20] cf. Es. 11, 1. cf. III Reg. <lb/>
            8, 19. 21] cf. Ps. 145, 8. </note>

<note type="footnote"> 2 id <hi rend="italic">add. R3, om. MRl</hi> 9 praesnmerea <hi rend="italic">scripsi:</hi> praesumeret <hi rend="italic">MR\\</hi> <lb/>
            praesumeretur <hi rend="italic">R3</hi> falsam R3, palam <hi rend="italic">MRl</hi> 11 erroris, immo <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> creatoris, ut <hi rend="italic">uulgo</hi> 13 existimaret. atquin <hi rend="italic">uulgo</hi> 15 nenegaretis <lb/>
            <hi rend="italic">seclusi</hi> ne <hi rend="italic">MR,</hi> nec <hi rend="italic">Pam</hi> 18 alio <hi rend="italic">Urs:</hi> illo <hi rend="italic">MR</hi> 19 deiectionem <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> 21 remuneratorem <hi rend="italic">Iun</hi> 23 qua <hi rend="italic">B,</hi> quia <hi rend="italic">MF</hi> 25 occulatam <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 27 simulque <hi rend="italic">B3,</hi> simulquam <hi rend="italic">MF</hi> uidere Iesum Dauid <lb/>
            filium, credat <hi rend="italic">uulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="547"/>
            Dauid filium credat per uirginis censum; qui non ita credet, <lb/>
            non audiet ab illo: fides tua te saluum fecit, atque ita <lb/>
            caecus remanebit, ruens in antithesin, ruentem et ipsam (in) <lb/>
            antithesin. sic enim caecus caecum deducere solet. nam si, <lb/>
            (quia) aliquando Dauid in recuperatione Sionis offenderant <lb n="5"/>
            caeci, resistentes quominus admitteretur, — in figuram populi <lb/>
            proinde caeci, non admissuri quandoque Christum filium Dauid <lb/>
            — ideo Christus ex diuerso caeco subuenit, ut hinc se <lb/>
            ostenderet non esse filium Dauid, ut ex animi diuersitate bonus <lb/>
            caecis, quos ille iusserat caedi, id cur fidei et quidem prauae <lb n="10"/>
            praestitisse se dixit? atquin et hoc (filius Dauid\' (dat) antithesin <lb/>
            de suo retundendam. nam quia Dauid offenderant caeci, nunc <lb/>
            uero eiusdem t carnis homo supplicem se obtulerat filio Dauid, <lb/>
            idcirco ei satisfacienti quodammodo placatus filius Dauid restituit <lb/>
            lumina cum testimonio fidei, qua hoc ipsum crediderat <lb n="15"/>
            exorandum sibi esse filium Dauid. et tamen Dauid audacia <lb/>
            hominum, puto, offenderat, non ualitudo. 
</p></div><div n="37" subtype="section" type="textpart"><p>Consequitur et Zacchei domus salutem. quo merito? <lb/>
            numquid uel ille crediderat Christum a (deo) Marcionis uenisse? <lb/>
            atquin adhuc in auribus erat omnium uox illa caeci: miserere <lb n="20"/>
            mei, Iesu, fili Dauid, et: omnis populus laudes referebant <lb/>
            deo, non Marcionis, sed Dauid. enimuero Zaccheus, etsi <lb/>
            allophylus, fortasse tamen aliqua notitia scripturarum ex commercio <lb/>
            Iudaico adflatus, — plus est autem, (si) et ignorans

<note type="footnote"> 4] cf. n Reg. 5, 6-8. 18] cf. Luc. 19, 1-10. 20] Luc. 18, 38. <lb/>
            21] Lnc. 18, 48. </note>

<note type="footnote"> 4 ipsam (in) antitheain <hi rend="italic">(scil. aduersarii Tertulliani cf. I. 11) Eng:</hi> <lb/>
            in <hi rend="italic">om. MR</hi> 5 quia <hi rend="italic">addidi</hi> dauid <hi rend="italic">M,</hi> Dauidem <hi rend="italic">R,</hi> dauid eat <hi rend="italic">F</hi> recaperatione <lb/>
            <hi rend="italic">B,</hi> recuperatione est <hi rend="italic">M</hi> 9 ut <hi rend="italic">Oehlerus,</hi> et <hi rend="italic">MB, deleri<lb/>
             uult Eng</hi> 10 caedi, id <hi rend="italic">scripsi:</hi> caedi. et <hi rend="italic">MR,</hi> caedi? et <hi rend="italic">Eng, non<lb/>
             probans quod supra suppleui</hi> quia et quidem <hi rend="italic">MR,</hi> equidem <hi rend="italic">Oeklerus <lb/>
            </hi> 11 dat <hi rend="italic">addidi</hi> 12 quia <hi rend="italic">scripsi:</hi> qui <hi rend="italic">MR,</hi> et qui <hi rend="italic">Gel reliqui<lb/>
             </hi> caeci; nunc <hi rend="italic">uulgo</hi> 13 condicionis <hi rend="italic">fort.,</hi> indecoris <hi rend="italic">R3, defendit</hi> <lb/>
            carnia <hi rend="italic">Eng, alludi hic putans ad II Reg. 5, 1, quod mihi quidem probabile <lb/>
            non uidetur (cf. 1. 16-17)</hi> Dauid. idcirco <hi rend="italic">uulgo</hi> 17 offenderat <lb/>
            <hi rend="italic">lJfF,</hi> offenderit <hi rend="italic">R uulgo</hi> 18 zachaei <hi rend="italic">MR</hi> 19 a &lt;deo) Marcionis <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            a Marcione <hi rend="italic">MR</hi> 21 mei <hi rend="italic">om. M</hi> referebat <hi rend="italic">Pam</hi> 22 Zachaeua <hi rend="italic">R uulgo <lb/>
            24 parenthesin indicaui</hi> &lt;si) et <hi rend="italic">R3 (in notis):</hi> et <hi rend="italic">MRl</hi> </note>

<note type="footnote"> 85* </note> <lb/>
             
<pb n="548"/>
            Esaiam — praecepta eius impleuerat: confringito, inquit, panem <lb/>
            tuum esurienti et non habentes tectum in domum <lb/>
            tuam inducito — hoc cum maxime agebat, exceptum domo <lb/>
            sua pascens dominum — et nudum si uideris, contegito; <lb/>
            hoc cum maxime promittebat, in omnia misericordiae opera<lb n="5"/>
            dimidium substantiae offerens, dissoluens uiolentiorum contractuum <lb/>
            obnexus et dimittens conflictatos in laxamentum et <lb/>
            omnem conscriptionem iniquam dissipans dicendo: et si cui <lb/>
            quid per calumniam eripui, quadruplum reddo. itaque <lb/>
            dominus: hodie, inquit, salus huic domui. testimonium <lb n="10"/>
            dixit salutaria esse quae praeceperat prophetes creatoris. cum <lb/>
            uero dicit: uenit enim filius hominis saluum facere <lb/>
            quod periit, iam non contendo eum uenisse, ut saluum <lb/>
            faceret quod perierat cuius fuerat et cui perierat quod saluum <lb/>
            uenerat facere, sed in alterius quaestionis gradum dirigo. de<lb n="15"/>
            homine agi nulla dubitatio est. hic cum ex duabus substantiis <lb/>
            constet, ex corpore et anima, quaerendum est, ex qua substantiae <lb/>
            specie perisse uideatur. si ex corpore, ergo corpus <lb/>
            perierat, anima non. quod perierat saluum facit filius hominis: <lb/>
            habet igitur et caro salutem, si ex anima perierat, animae <lb n="20"/>
            perditio saluti destinatur: caro, quae non periit, salua est. si <lb/>
            totus homo perierat ex utraque substantia, totus homo saluus <lb/>
            fiat necesse est, et elisa est sententia haereticorum negantium <lb/>
            carnis salutem. iam et Christus creatoris confirmatur, qui <lb/>
            secundum creatorem totius hominis salutem pollicebatur. Seruorum <lb n="25"/>
            quoque parabola, qui secundum rationem feneratae pecuniae <lb/>
            dominicae diiudicantur, iudicem ostendit deum (tuum) etiam <lb/>
            ex parte seueritatis, non tantum onerantem uerum et auferentem

<note type="footnote"> 1-4] Es. 58, 7. 3] cf. Luc. 19, 6. 5] cf. Lac. 19, 8. 6] cf. Es. <lb/>
            58, 9. 7] cf. Ea. 58, 10. 8] Luc. 19, 8. 10] Luc. 19, 9. 12] Luc, <lb/>
            19, 10. 25] cf. Luc. 19,11—27. 28] cf. Luc. 19, 22-23. cf. Luc. 19.26. </note>

<note type="footnote"> 5 promebat <hi rend="italic">ausp. Eng</hi> 6 contractuum <hi rend="italic">Pam:</hi> contractum <hi rend="italic">MJR</hi> 7 obnexus <lb/>
            <hi rend="italic">MNPam:</hi> obnoxiia Rl, obnoxios <hi rend="italic">R3</hi> 13 perit <hi rend="italic">M</hi> 18 perisse <lb/>
            <hi rend="italic">MF,</hi> periisse <hi rend="italic">R uulgo</hi> 21 periit (i 8. u. <hi rend="italic">am. T) M</hi> salua <hi rend="italic">(aerOi<lb/>
             m. U) M</hi> 26 peccuniae <hi rend="italic">M</hi> tuum <hi rend="italic">addidi (çf. 549, 1)</hi> 28 onerantem <lb/>
            <hi rend="italic">(= criminantem) scripsi:</hi> honorantem <hi rend="italic">MR</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="549"/>
            quod quis uideatur habuisse. aut si et haec creatorem finxerit, (austerum, <lb/>
            tollentem quod non posuerit et metentem quod non seuerit,' <lb/>
            hic quoque me ille instruit, cuius pecuniam ut fenerem edocet. 
</p></div><div n="38" subtype="section" type="textpart"><p>Sciebat Christus, baptisma Iohannis unde esset. et cur <lb/>
            quasi nesciens interrogabat? sciebat non responsuros sibi <lb n="5"/>
            Pharisaeos. et cur frustra interrogabat? an. ut ex ore ipsorum <lb/>
            iudicaret illos uel ex corde? refer ergo et haec ad excusati. <lb/>
            onem creatoris et ad comparationem Christi, et considera iam, <lb/>
            quid secuturum esset, si quid Pharisaei ad interrogationem <lb/>
            renuntiassent. puta illos renuntiasse humanum Iohannis baptisma: <lb n="10"/>
            statim lapidibus elisi- fuissent. existeret aliqui Marcion <lb/>
            aduersus Marcionem, qui diceret: o deum optimum, o deum <lb/>
            diuersum a creatoris exemplis! sciens praeceps ituros homines <lb/>
            ipse illos in praerupium imposuit. sic enim et de creatore in <lb/>
            arboris lege tractatur. \'sed de caelis fuit baptisma Iohannis). <lb n="15"/>
            et quare, inquit Christus, non credidistis ei? ergo qui credi <lb/>
            uoluerat Iohanni, increpaturus quod non credidissent, eius erat, <lb/>
            cuius sacramentum Iohannes administrabat. certe nolentibus <lb/>
            renuntiare, quid saperent. cum et ipse uicem opponit: et ego <lb/>
            non dico uobis, in qua uirtute haec facio, malum malo <lb n="20"/>
            reddidit. Reddite quae Caesaris Caesari, et quae sunt <lb/>
            dei deo. quae erunt dei, quae similia sint denario Caesaris? <lb/>
            imago scilicet et similitudo eius. hominem igitur reddi iubet <lb/>
            creatori, in cuius imagine et similitudine et nomine et materia <lb/>
            expressus est. quaerat sibi monetam deus Marcionis, Christus <lb n="25"/>
            denarium hominis suo Caesari iubet reddi. non alieno; nisi <lb/>
            quod necesse est, *** qui suum denarium non habet. Iusta <lb/>
            et digna praescriptio est in omni quaestione ad propositum <lb/>
            interrogationis pertinere debere sensum responsionis. ceterum

<note type="footnote"> 1] cf. Luc. 19, 21-22. 4] cf. Luc. 20, I-S. 10] cf. Luc. 20, 6. <lb/>
            15] cf. Luc. 20, 5. 16] Luc. 20, 5. 19] Luc. 20, 8. 21] cf. Luc. <lb/>
            20, 20-26. Luc. 20, 25. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 haec M, hic Ruulgo 3 edocetsciZ. parabola (Eng) 6 an supple mente:</hi><lb/>
            interrogabat 8 ad comparationemChristi <hi rend="italic">(scil.tuicum creatore)</hi> 11 aliqui <hi rend="italic">MF,</hi> <lb/>
            aliquisR <hi rend="italic">120 deum optimum om. M</hi> 14 praeruptum R3 20 &lt;pro&gt;malo reddit <lb/>
            <hi rend="italic">Rig</hi> 21 sunt <hi rend="italic">fort. delendum 22 dei? quae uulgo sint MF, sunt R uulgo</hi> <lb/>
            27 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> mutuetur ab alio <hi rend="italic">intercidisse puto</hi> qui <hi rend="italic">R,</hi> quid <hi rend="italic">MF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="550"/>
            aliud consulenti aliud respondere dementis est, quo magis <lb/>
            absit a Christo quod ne homini quidem conuenit Saducaei, <lb/>
            resurrectionis negatores, de ea habentes interrogationem proposuerant <lb/>
            domino ex lege materiam mulieris, quae septem <lb/>
            fratribus ex ordine defunctis secundum praeceptum legale<lb n="5"/>
            nupsisset, cuius uiri deputanda esset in resurrectione. haec <lb/>
            fuit materia quaestionis, haec substantia consultationis; ad <lb/>
            hoc respondisse Christum necesse est. neminem timuit, ut <lb/>
            quaestiones aut declinasse uideatur aut per occasionem earum <lb/>
            quod alias palam non docebat subostendisse. respondit igitur <lb n="10"/>
            huius quidem aeui filios nubere, — uides quam pertinenter ad <lb/>
            causam, quia de aeuo uenturo quaerebatur, in quo neminem <lb/>
            nubere definiturus praestruxit hic quidem nubi, ubi sit et <lb/>
            mori — quos uero dignatus sit deus illius aeui possessione et <lb/>
            resurrectione a mortuis neque nubere neque nubi, quia nec<lb n="15"/>
            morituri iam sint, cum similes angelorum sint dei, resurrectionis <lb/>
            filii facti. cum igitur sensus responsionis non ad <lb/>
            aliud sit dirigendus quam ad propositum interrogationis, si <lb/>
            hoc sensu responsionis propositum absoluitur interrogationis, <lb/>
            non aliud responsio domini sapit quam quo quaestio absoluitur: <lb n="20"/>
            habes et tempora permissarum et negatarum nuptiarum, <lb/>
            non ex sua propria, sed ex resurrectionis quaestione, habes et, <lb/>
            ipsius resurrectionis confirmationem et totum quod Saducaei <lb/>
            sciscitabantur, non de alio deo interrogantes nec de proprio <lb/>
            nuptiarum iure quaerentes. quodsi ad ea facis respondisse <lb n="25"/>
            Christum, de quibus non est consultus, negas eum de quibus <lb/>
            interrogatus est respondere potuisse, Saducaeorum scilicet

<note type="footnote"> 2] cf Luc. 20, 27-83. 5] cf. Dent. 25, 5-10. 11] cf. Luc. 22,34., <lb/>
            14—17] cf. Luc. 20, 35—36. 16] cf. Matth. 22, 30. Luc. 20, 36. </note>

<note type="footnote"> I <lb/>
            2 saducaei <hi rend="italic">MF,</hi> Sadducaei <hi rend="italic">22 uulgo</hi> 3 reaurrectionis (i <hi rend="italic">ex</hi> e a <hi rend="italic">m. I) <lb/>
            M</hi> 11 <hi rend="italic">parenthesin indicaui</hi> 16 sint <hi rend="italic">(altero loco) MF,</hi> fiant <hi rend="italic">Ruulgo</hi> <lb/>
            sint &lt;et filii) dei <hi rend="italic">fort. (cf. Luc. 20,</hi> 36) resurrectionis <hi rend="italic">MR,</hi> (et) <lb/>
            resurrectionis <hi rend="italic">Gel uulgo</hi> 17 fili <hi rend="italic">M</hi> sensus JR3, census <hi rend="italic">MRl</hi> 19 sensu <lb/>
            <hi rend="italic">R3,</hi> censu <hi rend="italic">MRl</hi> responsio <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 20 ad aliud <hi rend="italic">221</hi> 23 saducaei <lb/>
            <hi rend="italic">MF,</hi> Sadducaei <hi rend="italic">R3 uulgo</hi> 25 respondisse <hi rend="italic">MF,</hi> respondere <hi rend="italic">Ruulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="551"/>
            sapientia captum. ex abundanti nunc et post praescriptionem <lb/>
            retractabo aduersus argumentationes cohaerentes. nacti enim <lb/>
            scripturae textum: quos autem dign atus est deus illius <lb/>
            aeui ita in legendo decurrunt, (ut 'illius aeui\') 'deo') adiungant, <lb/>
            quo alium deum faciant illius aeui, cum sic legi oportet: <lb n="5"/>
            quos autem dignatus est deus, ut facta hic distinctione <lb/>
            post 'deum') ad sequentia pertineat 'illius aeui\', id est: quos <lb/>
            dignatus sit deus illius aeui possessione et resurrectione. non <lb/>
            enim de deo, sed de statu illius aeui consulebatur, cuius uxor <lb/>
            futura esset post resurrectionem in illo aeuo. sic et de ipsis <lb n="10"/>
            nuptiis responsum subuertunt, ut \'filii huius aeui nubunt <lb/>
            et nubuntur) de hominibus dictum sit creatoris nuptias permittentis, <lb/>
            se autem, quos deus illius aeui, alter scilicet, dignatus <lb/>
            sit resurrectione, iam et hic non nubere, quia non sint <lb/>
            filii huius aeui. ***, quando de nuptiis illius aeui consultus, <lb n="15"/>
            non de huius, eas negauerit, de quibus consulebatur. itaque <lb/>
            qui ipsam uim et uocis et pronuntiationis et distinctionis <lb/>
            exceperant nihil aliud senserunt, quam quod ad materiam consultationis <lb/>
            pertinebat, atque adeo scribae: magister, inquiunt. <lb/>
            bene dixisti. confirmauerat enim [per] resurrectionem, formam <lb n="20"/>
            eius edendo aduersus Saducaeorum opinionem. denique testimonium <lb/>
            eorum, qui ita eum respondisse praesumpserant, non <lb/>
            recusauit. Si autem scribae Christum filium Dauid existimabant, <lb/>
            ipse autem Dauid dominum eum appellat, quid hoc ad Christum <lb/>
            non Dauid? errorem scribarum obtundebat? (non.) sed honorem

<note type="footnote"> 3] Luc. 20, 35. 11] Luc. 20, 34. 19] Luc. 20, 39. 23] cf. <lb/>
            Luc. 20, 41-44. 24] cf. PB. 109, 1. </note>

<note type="footnote"> 4 <hi rend="italic">uerba</hi> ita—decurrunt, <hi rend="italic">quae in MR paulo supra post</hi> textum <hi rend="italic">leguntur,<lb/>
             hue transtuli</hi> decurrunt <hi rend="italic">scripsi:</hi> decucurrerunt <hi rend="italic">MR</hi> (ut illius <lb/>
            aeui) deo <hi rend="italic">scripsi:</hi> (mius aeui) deo <hi rend="italic">R3 uulgo,</hi> deo <hi rend="italic">MRl</hi> adiungant <hi rend="italic">M,</hi> <lb/>
            adiungat-R1, adiunguntBS <hi rend="italic">uulgo</hi> 5 faciantMRa, faciunt <hi rend="italic">Rl</hi> oportet <hi rend="italic">MRl,</hi> <lb/>
            oporteat <hi rend="italic">R3 tlttlgo</hi> 12 <hi rend="italic">nubuntur Rs,</hi> nubentur <hi rend="italic">MR1</hi> 15 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> <lb/>
            atquin non potest uideri respondisse dominus de nuptiis huius aeui <hi rend="italic">uel <lb/>
            similia intercidisse puto, Eng non statuens lacunam sic uult restitui:</hi> quando <lb/>
            ... eas negauerat, de quibus (non) consulebatur? 16 negauerit <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            negaueratMR 20 per <hi rend="italic">secl. R3</hi> 25 ad Christum non Dauid? scnpsi ad Cbri. <lb/>
            <hi rend="italic">stora?nonDauid uulgo obtandebat?&lt;non&gt;sed scripsi: obtundebat, sed MR</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="552"/>
            Christo Dauid procurabat, quem Christum dominum magis <lb/>
            quam filium Dauid confirmabat, quod non congrueret destructori <lb/>
            creatoris. at ei nostra parte quam conueniens interpretatio! <lb/>
            nam qui olim a caeco illo (filius Dauid\' fuerat inuocatus, quod <lb/>
            tunc reticuit non habens in praesentia scribas, nunc ultro<lb n="5"/>
            coram eis de industria protulit, ut se, quem caecus secundum <lb/>
            scribarum doctrinam filium tantum Dauid praedicarat, dominum <lb/>
            quoque eius ostenderet, remunerata quidem fide caeci, <lb/>
            qua filium Dauid crediderat [in] illum, pulsata uero traditione <lb/>
            scribarum, qua non et dominum eum norant. quodcumque ad <lb n="10"/>
            gloriam spectaret Christi creatoris sic non alius tueretur, quam <lb/>
            Christus creatoris.. 
</p></div><div n="39" subtype="section" type="textpart"><p>Olim constitit de nominum proprietate, ei illam *, qui <lb/>
            prior et Christum suum in homines adnuntiarit et legum <lb/>
            transnominarit. constabit itaque et de impudentia eius, qui <lb n="15"/>
            multos dicat uenturos in nomine ipsius, quod non sit ipsius, <lb/>
            si non Christus et Iesus creatoris est, ad quem proprietas <lb/>
            nominum pertinet. amplius et prohibeat eos recipi, quorum et <lb/>
            ipse par sit, ut qui proinde in nomine uenit alieno: si <lb/>
            non, ipsius erat a mendacio nominis praeuenire discipulos, qui <lb n="20"/>
            per proprietatem nominis possidebat ueritatem eius. uenient <lb/>
            denique illi dicentes: ego sum Christus: recipies eos, qui <lb/>
            consimilem recepisti; nec hic enim in nomine suo uenit. quid <lb/>
            nunc? quando et ipse ueniet nominum dominus, Christus et <lb/>
            Iesus creatoris, reicies illum P et quam iniquum, quam iniustum<lb n="25"/>
            et optimo deo indignum, ut non recipias eum in suo nomine

<note type="footnote"> 4] cf. Luc. 18, 88. 16] cf. Luc. 21, 8. 18] cf. ib. 22] Luc. 21, 8. </note>

<note type="footnote"> 1 Christum dominum <hi rend="italic">scripsi:</hi> dominum Christum <hi rend="italic">MR1,</hi> Christum <hi rend="italic">del. B1</hi> <lb/>
            4 qui olim a <hi rend="italic">R,</hi> quia olim <hi rend="italic">M</hi> 8 fide Jfs, fidem <hi rend="italic">MRl</hi> 9 in <hi rend="italic">secl. JS3</hi> <lb/>
            eruditione Bcribarum <hi rend="italic">gusp. Eng</hi> 11 sic R, sit <hi rend="italic">M</hi> 13 competere <hi rend="italic">suppl. <lb/>
            Ura:</hi> (esse) ei illam <hi rend="italic">Eng,</hi> deberi illam <hi rend="italic">Otklerus</hi> 14 adnnntiarit-transuominarit <lb/>
            <hi rend="italic">scrtpsi:</hi> adnnntiaret-transnominaret <hi rend="italic">MR</hi> 19 ut qui <hi rend="italic">MR3G,</hi> utique <lb/>
            etR\' alieno: ai non, (= ei 81 ,...f, <hi rend="italic">Graecorum; supple</hi> mente:coDstabitid <lb/>
            <hi rend="italic">est constare uis-</hi> de impudentia illins) ipsius erat <hi rend="italic">scripsi:</hi> alieno, si non <lb/>
            ipsius erat <hi rend="italic">uulgo</hi> 23 nec <hi rend="italic">scripsi: etMR</hi> nomine <hi rend="italic">om.bl</hi> 24 quando <hi rend="italic">Eng:</hi> <lb/>
            quod <hi rend="italic">MR</hi> Christus et <hi rend="italic">om</hi>. Rl 26 suo nomine <hi rend="italic">MR,</hi> nomine suo <hi rend="italic">Gel reliqui</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="553"/>
            uenientem, qui alium in nomine eius recepisti! Videamus et <lb/>
            quae signa temporibus imponat: bella, opinor., et regnum super <lb/>
            regnum et gentem super gentem et pestem et fames terraeque <lb/>
            motus et formidines et prodigia de caelo, quae omnia seuero <lb/>
            et atroci deo congruunt. haec cum adicit etiam oportere fieri, <lb n="5"/>
            quem se praestat? destructorem an probatorem creatoris? <lb/>
            cuius dispositiones confirmat impleri oportere, quas ut optimus <lb/>
            tam tristes quam atroces abstulisset potius quam constituisset, <lb/>
            si non ipsius fuissent ante haec autem persecutiones eis praedicat <lb/>
            et passiones euenturas, in martyrium utique et in salutem. <lb n="10"/>
            accipe praedicatum in Zacharia: dominus, inquit, omnipotens <lb/>
            proteget eos et consument illos, et lapidabunt <lb/>
            lapidibus fundae et bibent sanguinem illorum uelut <lb/>
            uinum et replebunt pateras quasi altaris, et saluos <lb/>
            eos faciet dominus illo die uelut oues, populum suum, <lb n="15"/>
            quia lapides sancti uolutant. et ne putes haec in passiones <lb/>
            praedicari, quae illos tot bellorum nomine ab allophylis <lb/>
            manebant, respice ad species. nemo in praedicatione bellorum <lb/>
            legitimis armis debellandorum lapidationem enumerat popularibus <lb/>
            coetibus magis et inermi tumultui familiarem; nemo, <lb n="20"/>
            tanta in bello sanguinis flumina paterarum capacitate metitur <lb/>
            aut unius altaris cruentationi adaequat; nemo oues appellat <lb/>
            eos, qui in bello armati et ipsi ex eadem feritate certantes <lb/>
            cadunt, sed qui in sua proprietate atque patientia dedentes <lb/>
            potius semetipsos quam uindicantes trucidantur. denique: <lb n="25"/>
            quia lapides, inquit, sancti uolutant, non \'quia milites <lb/>
            pugnant\'. lapides enim sunt et fundamenta, super quae nos <lb/>
            aedificamur, exstructi secundum Paulum super fundamenta <lb/>
            apostolorum, qui lapides sancti oppositi omnium offensui

<note type="footnote"> 2] cf. LQC. 21, 9-11. 5] cf. Luc. 21, 9. 9] cf. Luc. 21, 12. <lb/>
            11] Zach. 9, 15-16. 26] Zach. 9, 16. 27] cf. Eph. 2, 20. </note>

<note type="footnote"> 1 alienum <hi rend="italic">Gel</hi> 2 imponat <hi rend="italic">R,</hi> imponant <hi rend="italic">MF</hi> 10 euenturas <hi rend="italic">M,</hi> <lb/>
            uentnras <hi rend="italic">Rwuigo</hi> 11 accipe <hi rend="italic">R,</hi> accipere <hi rend="italic">MF</hi> in • zacharia <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            16 quia <hi rend="italic">Pam:</hi> qui <hi rend="italic">MR</hi> 26 quia <hi rend="italic">Pam:</hi> qui <hi rend="italic">MR</hi> 28 fundamentum <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerus \'</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="554"/>
            uolutant. et hic igitur ipse cogitari uetat, quid responderi <lb/>
            oporteat apud tribunalia, qui et Balaae quod non cogitauerat, <lb/>
            immo contra quam cogitauerat suggessit et Moysi <lb/>
            causato linguae tarditatem os repromisit. et sapientiam ipsam, <lb/>
            cui nemo resistet, per Esaiam demonstrauit: hic dicet: ego<lb n="5"/>
            dei sum, et (hic) clamabit: in nomine Iacob, et alius <lb/>
            inscribetur in nomine Israhelis. quid enim sapientius et <lb/>
            incontradicibilius confessione simplici et exerta in martyris <lb/>
            nomine, \'cum deo inualescentis\', quod est interpretatio Israhelis? <lb/>
            nec mirum, si is cohibuit praecogitationem, qui et ipse a patre<lb n="10"/>
            excepit pronuntiandi tempestiue sumministrationem: dominus <lb/>
            mihi dat linguam disciplinae, ** quando debeam proferre <lb/>
            sermonem, nisi Marcion Christum non subiectum patri <lb/>
            infert. a proximis quoque persecutiones et nominis, ex odio <lb/>
            utique, blasphemiam praedicatam non debeo rursus ostendere. <lb n="15"/>
            sed per tolerantiam, inquit, saluos facietis uosmetipsos, <lb/>
            de qua scilicet psalmus: tolerantia iustorum non periet <lb/>
            in finem, quia et alibi: honorabilis mors iustorum, ex <lb/>
            tolerantia sine dubio, quia et Zacharias: corona autem erit <lb/>
            eis, qui tolerauerint. sed ne audeas argumentari apostolos <lb n="20"/>
            ut alterius dei praecones a Iudaeis uexatos, memento prophetas <lb/>
            quoque, eadem a Iudaeis passos, tamen non alterius dei

<note type="footnote"> 1] cf. Lnc. 21,14. 2] cf. Num. cap. 22-24. 4] cf. Exod. 4, 10-12. <lb/>
            cf. Luc. 21, 15. 5] Es. 44, 5. 9] cf. Gen. 82, 28. 11] EB. 50, 4. <lb/>
            14] cf. Luc. 21, 16-17. 16] Luc. 21, 19. 17] Ps. 9, 19. 18] Ps. <lb/>
            115, 6. 19] Zach. 6, 14. </note>

<note type="footnote"> 1 nolutant <hi rend="italic">Eng:</hi> uolntabant <hi rend="italic">MR</hi> et hic igitur scil. <hi rend="italic">quia</hi> in <hi rend="italic">antecedentibus<lb/>
             de patientia a seruis domini praestanda erat sermo</hi> cogitari <lb/>
            uetat <hi rend="italic">M,</hi> uetat cogitari <hi rend="italic">R</hi> 2 balaae <hi rend="italic">M,</hi> Balae <hi rend="italic">R,</hi> Balaam <hi rend="italic">Pam</hi> 5 resistet <lb/>
            <hi rend="italic">M,</hi> resiateret <hi rend="italic">R</hi> dicet J23, dicent <hi rend="italic">MRl</hi> 6 hic <hi rend="italic">addidi</hi> 7 inscribet <lb/>
            <hi rend="italic">susp. Eftg (sed</hi> martyr \'inualescena cum domino\' [= <hi rend="italic">Israel]</hi> inscri- <lb/>
            <hi rend="italic">bitur nomine</hi> \'Israbelis\') 8 incontradocibilius <hi rend="italic">M</hi> in martyris nomine: <lb/>
            <hi rend="italic">memento nomen</hi> p.dptopoc <hi rend="italic">sapere</hi> confeasorem <hi rend="italic">(Etag)</hi> 10 a patre ipse <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            12 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> ut sciam <hi rend="italic">intercidit (cf</hi>. 563, <hi rend="italic">21) uel</hi> ad cognoecendum <lb/>
            <hi rend="italic">(cf. 268, 15)</hi> 15 rursus <hi rend="italic">R3,</hi> usus <hi rend="italic">MRX</hi> 16 tollerantiam <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            17 tolerantia <hi rend="italic">MF,</hi> tolerantia, inquit <hi rend="italic">Ruulgo</hi> peribit <hi rend="italic">Rig</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="555"/>
            apostolos fuisse quam creatoris. sed monstrato dehinc tempore <lb/>
            excidii, cum coepisset uallari exercitibus Hierusalem, signa <lb/>
            iam ultimi finis enarrat: solis et lunae siderumque prodigia <lb/>
            et in terra angustias nationum obstupescentium uelut a sonitu <lb/>
            maris fluctuantis pro expectatione imminentium orbi malorum. <lb n="5"/>
            quod et ipsae uires caelorum concuti habeant, accipe Iohelem: <lb/>
            et dabo prodigia in caelo et in terra sanguinem et <lb/>
            ignem et fumi uaporem: sol conuertetur in tenebras <lb/>
            et in sanguinem luna, priusquam adueniat dies magnus <lb/>
            et inlustris domini. habes et Abacuc: fluminibus disrumpetur <lb n="10"/>
            terra, uidebunt te et parturient populi: dispergens <lb/>
            aquas gressu dedit abyssus sonum suum, <lb/>
            sublimitas timoris eius elata est: sol et luna constitit <lb/>
            in suo ordine, in lucem coruscationes tuae ibunt, in <lb/>
            fulgorem fulgur, scutum tuum: in comminatione tua <lb n="15"/>
            diminues terram et in indignatione tua depones nationes. <lb/>
            conueniunt, opinor, et domini pronuntiationes et prophetarum <lb/>
            de concussionibus mundi et orbis, elementorum et <lb/>
            nationum. post haec quid dominus? et tunc uidebunt <lb/>
            filium hominis uenientem de caelis cum plurima uirtute. <lb n="20"/>
            cum autem haec fient, erigetis uos et leuabitis <lb/>
            capita, quoniam adpropinquabit redemptio uestra, in <lb/>
            tempore scilicet regni, de quo subiecta erit ipsa parabola. <lb/>
            sic et uos, cum uideritis omnia haec fieri, scitote <lb/>
            adpropinquasse regnum dei. hic erit dies magnus domini

<note type="footnote"> 1] cf. Luc. 21, 20. 3—5] cf. Luc. 21, 25--26. 7] Ioel 2, SO-81. <lb/>
            10] Hab. 3, 9-12. 19] Luc. 21, 27-28. 23] cf. Luc. 21, 29—30. <lb/>
            24] Luc. 21, 81. 25] cf. Ioel 2, 31. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 excidii cum J23, excidium <hi rend="italic">MB*</hi> coepisset <hi rend="italic">B3,</hi> coepisse <hi rend="italic">MRX</hi> (circum)uallari <lb/>
            (= xoxXoojievnfjv) <hi rend="italic">fort</hi>. 3 ultimi 223, ultimus <hi rend="italic">MBl</hi> 4 in <lb/>
            JI <lb/>
            terra <hi rend="italic">Gel:</hi> inter <hi rend="italic">MB</hi> 5 prae <hi rend="italic">Leopoldua</hi> 7 progia (di s. u. <hi rend="italic">a m. I) M</hi> <lb/>
            11 dispergens (sxoptuCwv) <hi rend="italic">MIli,</hi> dispergent <hi rend="italic">B9,</hi> disperges <hi rend="italic">Pam</hi> 14 corruscationes <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 15 fulgur <hi rend="italic">MB1,</hi> fulgor <hi rend="italic">Bz</hi> 22 adpropinquabit <hi rend="italic">MB,</hi> <lb/>
            appropinquauit <hi rend="italic">N Pam</hi> 23 subiecta erit <hi rend="italic">B,</hi> eubiectarit <hi rend="italic">MF</hi> 24 sic <hi rend="italic">B,</hi> <lb/>
            si <hi rend="italic">MF</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="556"/>
            et inlustris uenientis de caelis filii hominis secundum Danihelem: <lb/>
            ecce cum caeli nubibus tamquam filius hominis <lb/>
            adueniens et cetera, et data est illi regia potestas <lb/>
            — quam in parabola postulaturus exierat relicta pecunia serais, <lb/>
            quae feneraretur, — et uniuersae nationes, — quas promiserat<lb n="5"/>
            ei in psalmo pater: postula de me, et dabo tibi <lb/>
            gentes hereditatem tuam — et gloria omnis seruiens <lb/>
            illi et potestas eius aeterna, quae non auferetur, et <lb/>
            regnum eius, quod non corrumpetur, quia nec morientur <lb/>
            in illo nec nubent, sed erunt sicut angeli. de eodem aduentu <lb n="10"/>
            filii hominis et fructu eius apud Abacuc: existi in salutem <lb/>
            populi tui ad saluos faciendos christos tuos, erecturos <lb/>
            scilicet se et capita leuaturos in tempore regni redemptos. <lb/>
            igitur cum et haec, quae sunt promissionum, proinde conueniant <lb/>
            sicut et illa, quae sunt concussionum, ex consonantia<lb n="15"/>
            propheticarum et dominicarum pronuntiationum nullam hic <lb/>
            poteris interstruere distinctionem, ut concussiones quidem <lb/>
            referas ad creatorem. saeuitiae scilicet deum, quas nec sinere, <lb/>
            nedum expectare deberet deus optimus, promissiones uero deo <lb/>
            optimo deputes, quas creator ignorans illum non prophetasset. <lb n="20"/>
            aut si suas prophetauit, non distantes a promissionibus Christi <lb/>
            (tui). par erit in liber(ali)tate optimo deo, nec plus uidebitur a <lb/>
            Christo tuo repromitti quam a meo filio hominis. ipsum decursum <lb/>
            scripturae euangelicae ab interrogatione discipulorum usque <lb/>
            ad parabolam fici ita inuenies contextu sensus filio hominis<lb n="25"/>
            hinc atque illinc adhaerere, ut in illum compingat et tristia <lb/>
            et laeta et concussiones et promissiones nec possis separare

<note type="footnote"> 2] Dan. 7, 13. 3-9J Dan. 7, 14. 4] cf. Luc. 19, 11—26. 6]Ps. <lb/>
            2. 8. 9] cf. Luc. 20, 35-36. 11] Hab. 3, 13. 12] cf. Luc. 21, 28. <lb/>
            23] cf. Luc. 21, 7. 25] cf. Lnc. 21, 29. </note>

<note type="footnote"> 1 Danielem <hi rend="italic">R,</hi> daniel <hi rend="italic">M</hi> 4 peccunia <hi rend="italic">M</hi> 5 quae <hi rend="italic">M,</hi> qua <hi rend="italic">Buulgo</hi> <lb/>
            11 fractus <hi rend="italic">Gel</hi> Abacum <hi rend="italic">Rl</hi> salutem <hi rend="italic">R3,</hi> salute <hi rend="italic">MRl</hi> 12 erecturos <lb/>
            <hi rend="italic">Rs,</hi> erecturus <hi rend="italic">MRX</hi> 13 leuaturos R3, leuaturus <hi rend="italic">MRl</hi> redemptos <lb/>
            <hi rend="italic">R3,</hi> redemptus <hi rend="italic">MRl</hi> 19 nedum <hi rend="italic">Pam:</hi> necdum <hi rend="italic">MR</hi> 22 tui <hi rend="italic">addidi</hi> <lb/>
            , Jiber&lt;ali)tate <hi rend="italic">scripsi:</hi> libertate <hi rend="italic">MR</hi> 26 compingat <hi rend="italic">scil</hi>. decursus scripturae <lb/>
            euangelicae </note> <lb/>
             
<pb n="557"/>
            ab illo alteram partem. unius enim filii hominis aduentu constituto <lb/>
            inter duos exitus concussionum et promissionum necesse <lb/>
            est ad unum pertineant filium hominis et incommoda <lb/>
            nationum et uota sanctorum, quia ita positus est in medio, <lb/>
            ut communis (sit) exitibus ambobus, alterum conclusurus aduentu <lb n="5"/>
            suo, id est incommoda nationum, alterum incipiens, id est uota <lb/>
            sanctorum, ut, siue mei Christi concesseris aduentum filii <lb/>
            hominis, quo mala imminentia ei reputes, quae aduentum eius <lb/>
            antecedunt, cogaris etiam bona ei adscribere, quae ab aduentu <lb/>
            eius oriuntur, *** cogaris mala quoque ei deputare. quae <lb n="10"/>
            aduentum eius antecedunt. tam enim mala cohaerent aduentui <lb/>
            filii hominis antecedendo quam et bona subsequendo. quaere <lb/>
            igitur, quem ex duobus Christis constituas in persona unius <lb/>
            filii hominis, in quam utraque dispositio referatur, aut et <lb/>
            creatorem optimum aut et deum tuum asperum dedisti natura. <lb n="15"/>
            in summa ipsius parabolae considera exemplum: adspicite <lb/>
            ficum et arbores omnes; cum fructum protulerint. <lb/>
            intellegunt homines aestatem adpropinquasse; sic et <lb/>
            uos, cum uideritis haec fieri, scitote in proximo esse <lb/>
            regnum dei. si enim fructificationes arbuscularum signum <lb n="20"/>
            aestiuo tempori praestant antecedendo illud, proinde et conflictationes <lb/>
            orbis signum praenotant regni praecedendo illud. <lb/>
            omne autem t signum eius est res, cuius est signum, et <lb/>
            omni rei ab eo imponitur signum, cuius est res. ita si conflictationes <lb/>
            signa sunt regni, sicut fructificationes aestatis, ergo <lb n="25"/>
            et regnum creatoris est, cuius conflictationes deputantur, quae <lb/>
            signa sunt regni. praemiserat oportere haec fieri tam atrocia <lb/>
            tam dira deus optimus, certe a prophetis et a lege praedicata:

<note type="footnote"> 16] Luc. 21, 29—31. 27] cf. Luc. 21, 9. </note>

<note type="footnote"> 4 quia <hi rend="italic">M,</hi> qui <hi rend="italic">R tmtlgo</hi> 5 sit <hi rend="italic">addidi</hi> 8 reputes <hi rend="italic">MBI,</hi> deputes <hi rend="italic">R*<lb/>
             uulga</hi> 10 (вiue tui malueris, quo bona ei adscribus, quae ab aduentu<lb/>
             eius oriuntur&gt; <hi rend="italic">sttppl. Rig</hi> 14 in quem <hi rend="italic">Rig</hi> 16 adapicite <hi rend="italic">scripsi:</hi> adapice <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> 20 fructificationes <hi rend="italic">R,</hi> frnticationem <hi rend="italic">M</hi> . 21 proinde et <hi rend="italic">M,</hi> <lb/>
            proinde <hi rend="italic">S</hi> . 23 omnis autem [signum] eius est <hi rend="italic">res fort.,</hi> omne autem <lb/>
            signum eius est, (cuius et) res <hi rend="italic">Urs</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="558"/>
            adeo legem et prophetas non destruebat, cum quae praedicauerant <lb/>
            confirmat perfici oportere. Adhuc ingerit non transiturum <lb/>
            caelum ac terram, nisi omnia peragantur. quaenam ista? si quae <lb/>
            a creatore sunt (praedicata), merito sustinebunt elementa domini <lb/>
            \' sui ordinem expungi: si quae a deo optimo, nescio an sustineat<lb n="5"/>
            caelum et terra perfici quae aemulus statuit. hoc si patietur <lb/>
            creator, zelotes deus non est. transeat age nunc caelum et <lb/>
            terra, — sic enim dominus eorum destinauit — dum uerbum <lb/>
            eius maneat in aeuum, — sic enim et Esaias pronuntiauit — <lb/>
            admoneantur et discipuli, ne quando grauentur corda <lb n="10"/>
            eorum crapula et ebrietate et saecularibus curis et <lb/>
            insistat eis repentinus dies ille uelut laqueus, utique <lb/>
            oblitis deum ex plenitudine et cogitatione mundi — Moysei <lb/>
            erit admonitio —: adeo is liberabit a laqueo diei illius, qui hanc <lb/>
            admonitionem retro intulit. Erant et loca alia apud Hierusalem<lb n="15"/>
            ad docendum, erant et extra Hierusalem ad secedendum. sed <lb/>
            enim per diem in templo docebat, ut qui per Osee praedixerat: <lb/>
            in templo meo me inuenerunt et illic disputatum <lb/>
            est ad eos, ad noctem uero in elaeonem secedebat; sic enim <lb/>
            Zacharias demonstrarat: et stabunt pedes eius in monte <lb n="20"/>
            elaeon. erant horae quoque auditorio competentes; diluculo <lb/>
            conueniendum erat, quia per Esaiam cum dixisset: dominus <lb/>
            dat mihi linguam disciplinae, adiecit: adposuit mihi <lb/>
            mane aurem ad audiendum. si hoc est prophetias dissoluere, <lb/>
            quid erit adimplere?

<note type="footnote"> 2] cf. Luc. 21, 32—33. 7-9] cf. Luc. 21, 33; Matth. 24, 35; Marc. <lb/>
            13, 31. 8] cf. Es. 51, 6. 9] cf. Ea. 40, 8. 10] Luc. 21, 84-35. 13] cf. <lb/>
            Dent. 8, 11-14. 15] cf. Luc. 21, 37—38. 18] Os. 12, 4. 19] tf. <lb/>
            Luc. 21, 37. 20] Zach. 14, 4. 21] cf. Luc. 21, 38. 22] Es. 50, 4. </note>

<note type="footnote"> 1 cum quae <hi rend="italic">R,</hi> cumque <hi rend="italic">MF</hi> 4 sunt (praedicata) <hi rend="italic">scripsi:</hi> sunt <hi rend="italic">MF,</hi> <lb/>
            fiunt <hi rend="italic">R, uocem</hi> sunt <hi rend="italic">deleri uult Eng, ex antecedentibus supplens</hi> peragantur <lb/>
            7 caelum et terra <hi rend="italic">M,</hi> terra et caelum <hi rend="italic">R uulgo</hi> 8 <hi rend="italic">parenthesin<lb/>
             indicaui et hic et infra</hi> 9 pronuntianit <hi rend="italic">MRI,</hi> praennntiauit <hi rend="italic">R3 «ulgo</hi> <lb/>
            13 mundi. Moysi <hi rend="italic">uulgo parenthesin indicaui</hi> moysei <hi rend="italic">MF,</hi> Moysi <hi rend="italic">R <lb/>
            uulgo</hi> 14 liberabit <hi rend="italic">R3,</hi> liberauit <hi rend="italic">MB1</hi> 20 monte <hi rend="italic">R,</hi> montem <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            21 elaeon (= twv eXaid»v) <hi rend="italic">Eng:</hi> elaeone <hi rend="italic">MR</hi> 22 quia <hi rend="italic">ed. Migniana:</hi> <lb/>
            qui <hi rend="italic">MR</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="559"/>
            
</p></div><div n="40" subtype="section" type="textpart"><p>Proinde sciit, et quando pati oporteret eum, cuius passionem <lb/>
            lex figura(ra)t. nam ex tot festis Iudaeorum paschae diem <lb/>
            elegit in hoc enim sacramentum pronuntiarat Moyses: pascha <lb/>
            est domini. ideo et adfectum suum ostendit: concupiscentia <lb/>
            concupii pascha edere uobiscum, antequam <lb n="5"/>
            patiar. o legis destructorem, qui concupierat etiam pascha <lb/>
            seruare! nimirum uerbecina illum [in] Iudaica delectarat. an <lb/>
            ipse erat, qui, tamquam ouis ad uictimam adduci habens et <lb/>
            tamquam ouis coram tondente sic os non aperturus, figuram <lb/>
            sanguinis sui salutaris implere concupiscebat? poterat et ab <lb n="10"/>
            extraneo quolibet tradi, ne dicerem et in hoc psalmum expunctum: <lb/>
            qui mecum panem edit leuauit in me plantam. <lb/>
            poterat et sine praemio tradi. quanta enim opera traditoris <lb/>
            circa eum, qui populum coram offendens nec tradi magis <lb/>
            potuisset quam inuadi? sed hoc alii competisset Christo, non <lb n="15"/>
            qui prophetias adimplebat. scriptum est enim: pro eo quod <lb/>
            uenumdederunt iustum. nam et quantitatem et exitum pretii <lb/>
            postea Iuda paenitente reuocati et in emptionem dati agri <lb/>
            figuli, sicut in euangelio Mathei continetur, Hieremias praecanit: <lb/>
            et acceperunt triginta argentea pretium adpretiati <lb n="20"/>
            — uel honorati - et dederunt ea in agrum figuli. <lb/>
            professus itaque se concupiscentia concupisse edere pascha ut <lb/>
            suum, — indignum enim, ut quid alienum concupisceret deus — <lb/>
            acceptum panem et distributum discipulis corpus suum illum <lb/>
            fecit hoc est corpus meum dicendo, id est (figura. corporis

<note type="footnote"> 1] cf. Luc. 22, 1. 3] Leu. 23, 5. 4] Luc. 22, 15. 8] cf. EB. <lb/>
            53, 7. 12] Ps. 40, 10. 16] Am. 2, 6. 19] Matth. 27, 3-8. 20] Matth. <lb/>
            27, 9. cf. Zach. 11, 12-13. 25] Luc. 22, 19. </note>

<note type="footnote"> 1 sciit <hi rend="italic">scripsi:</hi> scit <hi rend="italic">MR</hi> 2 figurarat <hi rend="italic">scripsi:</hi> figurat <hi rend="italic">MR</hi> ex <hi rend="italic">R3,</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">MRl</hi> 3 elegit <hi rend="italic">R3,</hi> aegit <hi rend="italic">M,</hi> egit 221 pronuntiarat <hi rend="italic">R,</hi> pronuntiaret <lb/>
            <hi rend="italic">MF</hi> 7 uerbecina <hi rend="italic">M,</hi> ueruecina <hi rend="italic">Ruulgo</hi> in <hi rend="italic">MF, del. R</hi> dulectarat <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> delectaret <hi rend="italic">MB</hi> delectaret? an <hi rend="italic">uulgo</hi> 11 tradi. ne <hi rend="italic">uulgo</hi> <lb/>
            12 <hi rend="italic">lenanit Lat: leuabititfB</hi> 17 <hi rend="italic">uenumdederunt M,</hi> uenumdedere <hi rend="italic">R uulgo</hi> <lb/>
            20 argentea <hi rend="italic">M,</hi> argenteos <hi rend="italic">R</hi> 21 uel honorati <hi rend="italic">addidit Tertvllianua dubitam, <lb/>
            ut uidetur, an recte interpretetur uersio latina verba</hi> xou TETip.v]{j.evoi&gt;, <lb/>
            <hi rend="italic">deleri volvit haec verba Lat,</hi> uel honorarii <hi rend="italic">susp. Eng</hi> honorati <hi rend="italic">22,</hi> <lb/>
            honerati <hi rend="italic">MF</hi> ea <hi rend="italic">M,</hi> eos <hi rend="italic">R</hi> 24 suum illum <hi rend="italic">R,</hi> illum suum <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="560"/>
            mei\'. figura autem non fuisset nisi ueritatis esset corpus. <lb/>
            ceterum uacua res, quod est phantasma, figuram capere non <lb/>
            posset. aut si propterea panem corpus sibi finxit, quia corporis <lb/>
            carebat uanitatem, ergo panem debuit tradere pro nobis. <lb/>
            faciebat ad uanitatem Marcionis, ut panis crucifigeretur. cur<lb n="5"/>
            autem panem corpus suum appellat et non magis peponem, <lb/>
            quem Marcion cordis loco habuit, non intellegens ueterem <lb/>
            fuisse istam figuram corporis Christi dicentis per Hieremiam: <lb/>
            aduersus me cogitauerunt cogitatum dicentes: uenite. <lb/>
            coiciamus lignum in panem eius, scilicet crucem in corpus<lb n="10"/>
            eius? itaque inluminator antiquitatum, quid tunc uoluerit <lb/>
            significasse panem, satis declarauit corpus suum uocans panemsic <lb/>
            et in calicis mentione testamentum constituens sanguine <lb/>
            suo obsignatum substantiam corporis confirmauit. nullius <lb/>
            enim corporis sanguis potest esse nisi carnis. nam et si qua<lb n="15"/>
            corporis qualitas non carnea opponetur nobis, certe sanguinem <lb/>
            nisi carnea non habebit. ita consistet probatio corporis de <lb/>
            testimonio carnis, probatio carnis de testimonio sanguinis. ut <lb/>
            autem et sanguinis ueterem figuram in uino recognoseas. <lb/>
            aderit Esaias: quis, inquit, qui aduenit ex Edom, rubor <lb n="20"/>
            uestimentorum eius ex Bosor? sic decorus in stola <lb/>
            uiolentia cum fortitudine? quare rubra uestimenta <lb/>
            tua, et indumenta sicut de foro torcularis, pleno conculcato? <lb/>
            spiritus enim propheticus, uelut iam contemplabundus <lb/>
            dominum ad passionem uenientem, carne scilicet uestitum <lb n="25"/>
            ut in ea passum, cruentum habitum carnis in uestimentorum <lb/>
            rubore designat, conculcatae et expressae ui passionis <lb/>
            tamquam in foro torcularis, quia et inde quasi cruentati

<note type="footnote"> 9] Hier. 11, 19. 13] cf. Loc. 22, 20. 20] Es. 63, 1-3. </note>

<note type="footnote"> 7 quem <hi rend="italic">R,</hi> quam <hi rend="italic">MF</hi> 10 coiciamus <hi rend="italic">MRI,</hi> coniciamus <hi rend="italic">B3 ttulgo</hi> eraeem <lb/>
            <hi rend="italic">R,</hi> tamen <hi rend="italic">MF</hi> 14 nullus susp. <hi rend="italic">Eng</hi> 15 sanguis JR, sanguinis <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            17 consistet <hi rend="italic">MF,</hi> consistit <hi rend="italic">R</hi> 19 uino <hi rend="italic">R,</hi> uno <hi rend="italic">MF</hi> 21 Bosor <hi rend="italic">Bl</hi> sic <lb/>
            <hi rend="italic">MRt,</hi> sed <hi rend="italic">B3</hi> 22 uiolentia <hi rend="italic">Eng:</hi> niolenta <hi rend="italic">MR</hi> 25 carne <hi rend="italic">B,</hi> carnem <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 27 designat <hi rend="italic">R3,</hi> designatum <hi rend="italic">MBl</hi> conculcate (e 8. u. <hi rend="italic">a m. J) M</hi> <lb/>
            28 et inde <hi rend="italic">M,</hi> exinde <hi rend="italic">R uulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="561"/>
            homines de uini rubore descendunt. multo manifestius Genesis <lb/>
            in benedictione Iudae, ex cuius tribu carnis census Christi <lb/>
            processurus, iam tunc Christum in Iuda deliniabat: lauabit, <lb/>
            inquit, in uino stolam suam et in sanguine uuae amictum <lb/>
            suum, stolam et amictum carnem demonstrans et uinum <lb n="5"/>
            sanguinem. ita et nunc sanguinem suum in uino consecrauit <lb/>
            qui tunc uinum in sanguinem figurauit. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>