<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2:4.17-4.24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2:4.17-4.24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>Hic nunc de fenore, cum interponit: et si feneraueritis <lb/>
            a quibus speratis uos recepturos, quae gratia <lb n="15"/>
            est uobis? percurre sequentia Ezechielis de eodem uiro iusto: <lb/>
            pecuniam, inquit, suam fenore non dedet et quod <lb/>
            abundauerit non sumet, fenoris scilicet redundantiam, <lb/>
            quod est usura. prius igitur fuit, ut fructum fenoris eradicaret, <lb/>
            quo facilius adsuefaceret hominem ipsi quoque fenori, si forte, <lb n="20"/>
            perdendo, cuius fructum didicisset amittere. hanc etenim dicimus <lb/>
            operam legis fuisse procurantis euangelio: quorundam <lb/>
            tunc fidem paulatim ad perfectum disciplinae Christianae <lb/>
            nitorem primis quibusque praeceptis balbutientis adhuc benignitatis <lb/>
            informabat. nam et supra: et pignus, inquit, reddet <lb n="25"/>
            debenti, — utique si non sit soluendo, quia solutori [utique] <lb/>
            pignus restituendum esse utrum homo scriberet? — multo

<note type="footnote"> 1] Es. 58, 7. 4] Ez. 18, 7. 7J Exod. 20, 13-16. 12J cf. Es. <lb/>
            10. 23. 14] Luc. 6, 34. 17J Ez. 18, 8. 25] Ez. 18, 7. </note>

<note type="footnote"> 1 infringito &lt;esurienti&gt;- panem tuum et mendicos qui <hi rend="italic">Pam</hi> 17.fenore <lb/>
            <hi rend="italic">MR,</hi> fenori <hi rend="italic">Pam</hi> 17 dedet <hi rend="italic">scripsi: dedit MR,</hi> dederit <hi rend="italic">Eng</hi> 22 quarundem <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 25 reddet debenti <hi rend="italic">scripsi</hi> (ivsyupaa{iov oasiXovto? [debitoribus <lb/>
            <hi rend="italic">Vulg.]</hi> aitosu&gt;3Ei): reddes beati <hi rend="italic">MRt,</hi> reddes <hi rend="italic">R3,</hi> reddes dati <hi rend="italic">Oehlerus</hi> <lb/>
            26 soluendo <hi rend="italic">R3,</hi> soluendum <hi rend="italic">MRX</hi> aolutori <hi rend="italic">M</hi> (so <hi rend="italic">in lit.),</hi> soluturo <hi rend="italic">Ciacconius<lb/>
             </hi> 26 utique <hi rend="italic">seclusi</hi> 27 utrum homo scriberet <hi rend="italic">MR (= um <lb/>
            quisquam scriberet;</hi> utrum <hi rend="italic">etiam</hi> in <hi rend="italic">interrogatione non disiuncliua haud <lb/>
            raro occurrit),</hi> utcunque non scriberet <hi rend="italic">Oehlerus</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="474"/>
            manifestius in Deuteronomio: non dormies super pignus <lb/>
            eius, redditione reddes illi pallium circa solis <lb/>
            occasum, et dormiet in pallio suo; adhuc clarius supra: <lb/>
            dimittes omne debitum, quod tibi proximus debet, <lb/>
            et fratrem tuum non reposces, quoniam remissio<lb n="5"/>
            domini dei tui inuocata est. porro cum debitum dimitti <lb/>
            iubet, utique non exsoluturo, — plus enim esset, si exsoluturo <lb/>
            — cum reposci uetat, quid aliud docet quam: non exsoluturo <lb/>
            feneremus, qui tantum detrimentum fenori indixit? Et <lb/>
            eritis filii dei. nihil impudentius, si ille nos sibi filios<lb n="10"/>
            faciet, qui nobis filios facere non permisit auferendo conubium. <lb/>
            quomodo in id nomen adlecturus est suos, quod iam erasit? <lb/>
            filius spadonis esse non possum, maxime qui patrem habeam <lb/>
            eundem, quem et omnia. nam tam pater omnium qui conditor <lb/>
            uniuersitatis quam spado qui nullius substantiae conditor. et<lb n="15"/>
            si marem ac feminam non miscuisset creator, et si non uniuersis <lb/>
            quoque animalibus filios concessisset, hoc eram eius <lb/>
            ante paradisum, ante delictum, ante exilium, ante duos unum <lb/>
            denuo factos: filius fui, statim cum me manibus enixus est, <lb/>
            cum de suo halitu mouit. ille nunc me rursus filium nuncupat, <lb n="20"/>
            iam non in animam sed in spiritum pariens. quia ipse, <lb/>
            inquit, suauis est aduersus ingratos et malos. euge, <lb/>
            Marcion, satis ingeniose detraxisti illi pluuias et soles, ne <lb/>
            creator uideretur. sed quis iste suauis, qui ne cognitus quidem <lb/>
            usque adhuc? quomodo suauis, a quo nulla beneficia <lb n="25"/>
            praecesserant hoc genus suauitatis, qua soles et imbres, qui <lb/>
            (non) fenerauerat non recepturus ab humano genere, ut creator, <lb/>
            qui pro tanta elementorum liberalitate facilius idolis quam

<note type="footnote"> 1] Deut. 24, 12-13. 4] Deut. 15, 2. 10] Luc. 6, 35. 18] cf. <lb/>
            Gen. 2, 24. 21] Luc. 6, 35. 23] cf. Matth. Ó, 45. </note>

<note type="footnote"> 7 <hi rend="italic">pcvrenthesin indicaui</hi> plus = <hi rend="italic">zu viel (Eng)</hi> esset, si <hi rend="italic">Eng:</hi> est, <lb/>
            et si <hi rend="italic">MR</hi> exsoluturo <hi rend="italic">Rig:</hi> ezsoluturos <hi rend="italic">MR</hi> 9 tantum <hi rend="italic">Priorius:</hi> tam <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> 11 connubium <hi rend="italic">Ruulgo</hi> auferendo conubium <hi rend="italic">cf. 451, 11-13</hi> <lb/>
            13 qui <hi rend="italic">M,</hi> cum <hi rend="italic">R uulgo</hi> 18 antdaos <hi rend="italic">M</hi> unum denuo factos <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            unum. denuo factus <hi rend="italic">MR</hi> 20 halitu R, habitu <hi rend="italic">MF</hi> nunc me Jf. me <lb/>
            nunc <hi rend="italic">R uulgo</hi> 26 praecesserunt <hi rend="italic">Lat</hi> qua <hi rend="italic">R,</hi> quae <hi rend="italic">M 27</hi> non <hi rend="italic">addidi</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="475"/>
            sibi debitum gratiae referentes homines usque adhuc sustinet, <lb/>
            uere suauis etiam spiritalibus commodis: eloquia enim <lb/>
            domini dulciora super mel et fauos? ille igitur et <lb/>
            ingratos suggillauit, qui gratos experiri merebatur, cuius soles <lb/>
            et imbres tu quoque, Marcion, ingratus habuisti. ceterum tuus <lb n="5"/>
            non poterat iam queri ingratos, qui nondum parauerat gratos. Misericordiam <lb/>
            quoque praecipiens: estote, inquit, misericordes, <lb/>
            sicut pater uester misertus est uestri. hoc <lb/>
            erit: panem infringito esurienti, et (qui) sine tecto <lb/>
            in domum tuam inducito, et nudum si uideris, tegito, <lb n="10"/>
            et: iudicate pupillo et iustificate uiduam. agnosco <lb/>
            ueterem doctrinam eius, qui mauult misericordiam quam sacrificium. <lb/>
            aut si alius nunc misericordiam praecepit, quia et ipse <lb/>
            misericors sit, cur tanto aeuo misericors mihi non fuit? Nolite <lb/>
            iudicare, ne iudicemini; nolite condemnare, necondemnemini; <lb n="15"/>
            dimittite et dimittemini; date et dabitur <lb/>
            uobis. mensuram bonam, pressam ac fluentem <lb/>
            dabunt in sinum uestrum. eadem, qua mensi eritis <lb/>
            mensura, remetietur u obis. ut opinor, haec retributionem <lb/>
            pro meritis prouocatam sonant. a quo ergo retributio? si ab <lb n="20"/>
            hominibus tantum, ergo humanam docet disciplinam et mercedem, <lb/>
            et in totum hominibus oboediemus; si a creatore, ut <lb/>
            a iudice et dispunctore meritorum, ergo illi nostrum impellit <lb/>
            obsequium, apud quem constituit retributionem captandam <lb/>
            uel timendam, prout quisque iudicauerit aut condemnauerit <lb n="25"/>
            aut dimiserit aut mensus fuerit; si ab ipso, ergo et ille iam <lb/>
            iudicat, quod Marcion negat. eligant itaque Marcionitae, ne

<note type="footnote"> 2] Ps. 18, 10. 11. 7] Luc. 6, 36. 9] Es. 5S, 7. 11] Es. 1, 17. <lb/>
            12] cf. Os. 6, 6. 14] Luc. 6, 37—38. </note>

<note type="footnote"> 1 sustinet. uere <hi rend="italic">uulgo</hi> 4 soles <hi rend="italic">M,</hi> solem <hi rend="italic">R,</hi> sol <hi rend="italic">F</hi> 5 ingratua <hi rend="italic">R3 <lb/>
            (ohne dankbar zu sein),</hi> ingratos <hi rend="italic">MRl</hi> tuus &lt;deus) <hi rend="italic">susp. Eng</hi> 6 nondum <lb/>
            <hi rend="italic">M,</hi> non <hi rend="italic">R uulgo</hi> 8 pater uester <hi rend="italic">M,</hi> pater <hi rend="italic">R</hi> 9 &lt;qui) sine <hi rend="italic">Leopoldus:<lb/>
             </hi> sine <hi rend="italic">MR,</hi> &lt;si) sine <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 12 ueterem doctrinam eius j-f, <lb/>
            doctrinam eias neterem <hi rend="italic">R uulgo</hi> 13 alius R2, aliud <hi rend="italic">MRl</hi> 20 promee <lb/>
            <lb/>
            ritia Bl sonant <hi rend="italic">31R3,</hi> sonat iJ1 23 mgritorum <hi rend="italic">M (corr. m. 1)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="476"/>
            tanti sit de magistri regula excidere, quanti Christum aut <lb/>
            hominibus aut creatori docentem habere. sed caecus caecum <lb/>
            ducit in foueam. Corrigunt aliqui Marcionem. sed non est <lb/>
            discipulus super magistrum. hoc meminisse debuerat <lb/>
            Appelles, Marcionis de discipulo emendator. eximat et de oculo<lb n="5"/>
            suo trabem haereticus, tunc in oculo Christiani si quam putat <lb/>
            stipulam reuincat. proinde ut arbor bona non proferat malum <lb/>
            fructum, quia nec ueritas haeresim, nec mala bonum, quia <lb/>
            nec haeresis ueritatem, sic nec Marcion aliquid boni de thesauro <lb/>
            Cerdonis malo protulit nec Appelles de Marcionis. multo enim<lb n="10"/>
            haec congruentius in ipsos interpretabimur, quae Christus in <lb/>
            homines allegorizauit, non in duos deos secundum scandalum <lb/>
            Marcionis. Puto me non temere huic usque adhuc lineae insistere, <lb/>
            qua definio nusquam omnino alium deum a Christo reuelatum <lb/>
            — in hoc solo adulterium Marcionis manus stupuisse miror,<lb n="15"/>
            nisi quod etiam latrones timent; nullum maleficium nec (sine) <lb/>
            formidine est, quia nec sine conscientia sui —: tamdiu ergo et <lb/>
            Iudaei non alium deum norant quam praeter quem neminem <lb/>
            adhuc norant, nec alium dominum appellabant quam quem <lb/>
            solum norant. si ita est, quis uidebitur dixisse: quid uocatis <lb n="20"/>
            (me) \'domine, domine\'? utrumne qui numquam hoc fuerat <lb/>
            uocatus, ut nusquam adhuc editus, an ille, qui semper dominus <lb/>
            habebatur, ut a primordio cognitus, deus scilicet Iudaeorum? <lb/>
            quis item adiecisse potuisset: et non facitis quae

<note type="footnote"> 2] cf. Luc. 6, 39. 8] Luc. 6, 40. 5] cf. Luc. 6, 41-42. 7] cf. <lb/>
            Luc. 6, 43 -45. 20] Luc. 6, 46. 24J ib. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 quanti <hi rend="italic">Lat:</hi> quam <hi rend="italic">MR</hi> 2 hominibus aut creatori <hi rend="italic">ef. 475, 21:</hi> humanam <lb/>
            docet disciplinam, <hi rend="italic">Eng supplendum putat:</hi> creatori (oboediendum) <lb/>
            docentem habere 3 corrigunt <hi rend="italic">scripsi: credunt MR</hi> marcionem <hi rend="italic">MF,</hi> <lb/>
            Marcioui <hi rend="italic">R uulgo</hi> 5 appelles <hi rend="italic">JU,</hi> Apelles <hi rend="italic">II uulgo</hi> 6 putat stipulam <hi rend="italic">R,</hi> <lb/>
            putasti pulam <hi rend="italic">MF</hi> 7 ut <hi rend="italic">Eng:</hi> et <hi rend="italic">MR</hi> 8 haeresi <hi rend="italic">M</hi> 9 ueritatem, sic <hi rend="italic">Eng:</hi> <lb/>
            ueritatem. sicuulgo 10 appellesM, ApellesRuulgo 13huicsmp«:huc.3fi? <lb/>
            15 <hi rend="italic">parenthesin ittdicaui: quae enim infraproferuntur:</hi> tamdiu ergo <hi rend="italic">arctissime<lb/>
             cohaerent cum eis, quae hic leguntur:</hi> qua definio <hi rend="italic">sqq</hi>. in hoc solo <hi rend="italic">sciL in <lb/>
            negotio interpolandi aJicubi in euangelio alium deum</hi> 16 nec (sine) formidine <lb/>
            <hi rend="italic">scripni:</hi> nec formidineMF, sine formidineR 19 dominura <hi rend="italic">scripsi:ieumMIi</hi> <lb/>
            20 uocatis <hi rend="italic">Pam:</hi> uocas <hi rend="italic">MR</hi> 21 me <hi rend="italic">add. Eng</hi> 22 nuqiquam <hi rend="italic">M (corr. »». 1)</hi> </note> 
<pb n="477"/>
            + <lb/>
            dico? utrumne qui cum maxime edocere temptabat an qui <lb/>
            a primordio ad illos et legis et prophetarum eloquia mandauerat? <lb/>
            qui et inobaudientiam illis exprobrare posset etiam, <lb/>
            si numquam alias exprobrasset? porro qui ante Christum: <lb/>
            populus iste me labiis diligit, cor autem eorum <lb n="5"/>
            longe absistit a me contionatus est, ueterem utique illis <lb/>
            contumaciam imputabat. alioquin quam absurdum, ut nouus deus, <lb/>
            nouus Christus, nouae tantum quod religionis inluminator contumaces <lb/>
            et inobsequentes pronuntiaret quos non potuisset experiri? 
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>Proinde extollenda fide centurionis incredibile, si is <lb n="10"/>
            professus est talem se fidem nec in Israhele inuenisse, ad quem <lb/>
            non pertinebat fides Israhelis. sed nec exinde pertinere poterat: <lb/>
            adhuc cruda ut probaretur uel compararetur, ne dixerim <lb/>
            adhuc nulla? (sed cur non licuerit illi alienae fidei exemplo <lb/>
            uti\'? quoniam si ita esset, (dixisset) talem fidem nec in Israhele <lb n="15"/>
            umquam fuisse. ceterum dicens talem fidem debuisse (se) <lb/>
            inuenire in Israhele, *** quique ad hoc uenisset, uti eam inueniret, <lb/>
            deus scilicet et Christus Israhelis. quam non suggillasset <lb/>
            nisi exactor et sectator eius, aemulus uero etiam maluisset <lb/>
            eam talem inuentam, ad quam infirmandam et destruendam <lb n="20"/>
            magis uenerat, non ad comprobandam. Besuscitauit et mortuum <lb/>
            filium uiduae. non nouum documentum. hoc et prophetae <lb/>
            creatoris ediderant, quanto magis filius? adeo autem in illud

<note type="footnote"> 5] Matth. 15, 8. Marc. 7, 6. cf. Es. 29, 13. 10] cf. Luc. 7, 1-10. <lb/>
            21] cf. Luc. 7, 11-15. </note>

<note rend="script" type="footnote"> I qui aR, quiaMF <hi rend="italic">3 qui = quomodo</hi> et-etiamcf <hi rend="italic">et-quoque 420,28:<lb/>
             453,25 et saepius</hi> posset, etiam ai <hi rend="italic">uulgo</hi> 6 continatus <hi rend="italic">M</hi> 7 ut <hi rend="italic">R,</hi> et <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            8 tantum quod <hi rend="italic">M (cf</hi>. tantum quod lucescentem <hi rend="italic">511, let 520,6),</hi> tante quod F, <lb/>
            tantaeque <hi rend="italic">R uulgo</hi> 10 (in) extollenda <hi rend="italic">tide fort</hi>. 11 Israele <hi rend="italic">R,</hi> israhelem <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            12 Israelis <hi rend="italic">R,</hi> israhel <hi rend="italic">M verba sed nec-adhuc nulla fort. Bpuna</hi> pote- <lb/>
            <hi rend="italic">rat = hdtte konnen poterat adhuc uulgo 14 nulla. sed uulgo</hi> 15 dilisset <lb/>
            <hi rend="italic">add. R3, om. MRl</hi> Israele umquam fuisse <hi rend="italic">R,</hi> iarahel eum quam <lb/>
            filii <hi rend="italic">M</hi> fuisse, ceteram <hi rend="italic">uulgo</hi> se <hi rend="italic">add. Oehlerus</hi> 17 inuenire <hi rend="italic">MBI,</hi> <lb/>
            inueniri <hi rend="italic">B3 uulgo lacunam signaui;</hi> eum se probauit, ad quem pertineret <lb/>
            fides Israhelis <hi rend="italic">uel similia interciderunt</hi> quique <hi rend="italic">MR,</hi> qui quidem <lb/>
            r <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerus</hi> uti <hi rend="italic">M,</hi> ut <hi rend="italic">R uulgo</hi> inueni§§et <hi rend="italic">M (corr. m. 1)</hi> 18 Israelis, <lb/>
            quam <hi rend="italic">uulgo</hi> 19 eius. aemulus <hi rend="italic">uulgo</hi> </note> 
<pb n="478"/>
            + <lb/>
            usque momenti nullum alium deum Christus intulerat, ut <lb/>
            omnes illic creatori gloriam retulerint dicentes: magnus <lb/>
            prophetes prodiit in nobis, et respexit deus populum <lb/>
            suum. quis deus? utique cuius populus et a quo prophetae. <lb/>
            quodsi illi quidem creatorem glorificabant, Christus <lb n="5"/>
            uero et audiens et sciens non corrigebat, et quidem in tanto <lb/>
            documento mortui resuscitati creatorem adhuc orantes, sine <lb/>
            dubio aut non alium circumferebat deum quam quem in suis <lb/>
            beneficiis atque uirtutibus honorari sustinebat, aut quale est, <lb/>
            ut illos tam diu errantes sustiueret, ad hoc ueniens, ut errori<lb n="10"/>
            eorum mederetur? Sed (scandalizatur Iohannes auditis uirtutibus <lb/>
            Christi, ut alterius\'. at ego rationem scandali prius expediam, <lb/>
            quo facilius haeretici scandalum explodam. ipso iam <lb/>
            domino uirtutum, sermone et spiritu patris, operante in terris <lb/>
            et praedicante necesse erat portionem spiritus sancti, quae ex<lb n="15"/>
            forma prophetici moduli in Iohanne egerat praeparaturam <lb/>
            uiarum dominicarum, abscedere iam ab Iohanne, redactam <lb/>
            scilicet in dominum ut in massalem suam summam. itaque <lb/>
            Iohannes, communis iam homo et unus de turba, scandalizabatur <lb/>
            quidem, sed qua homo, non qua alium Christum sperans<lb n="20"/>
            uel intellegens, qui neque (haberet,) unde speraret, ut <lb/>
            nihil noui docentem uel operantem. nemo haesitabit de aliquo, <lb/>
            quem dum scit non esse nec sperat nec intellegit; Iohannes <lb/>
            autem certus erat neminem deum praeter creatorem, uel qua <lb/>
            Iudaeus, (ne dicam) etiam prophetes. plane facilius quis haesitabit :<lb n="25"/>
            de eo, quem cum sciat esse, an ipse sit, nesciat. hoc igitur metu <lb/>
            et Iohannes: tu es, inquit, qui uenis, an alium expectamus? <lb/>
            simpliciter inquirens, an ipse uenisset, quem expectabat

<note type="footnote"> 2] Luc. 7, 16. 11] cf. Luc. 7, 20. 16] cf. Mal. 3. 1. 27] Luc. 7, 19. </note>

<note type="footnote"> 1 deum <hi rend="italic">scripsi:</hi> dominus <hi rend="italic">MB</hi> 12 at ego rationem 223, addecorationem <lb/>
            <hi rend="italic">MR*</hi> prius <hi rend="italic">om. M</hi> 15 quae ex <hi rend="italic">MGR3,</hi> quae et <hi rend="italic">F,</hi> qui et Rl 18 dominum <lb/>
            <hi rend="italic">R3,</hi> domino <hi rend="italic">MRl</hi> 19 unus &lt;iam) de <hi rend="italic">Patn</hi> scandalizabatur R. <lb/>
            scandalizabant M 20 quidem, eed qua homo, non <hi rend="italic">scripsi:</hi> quidem qua <lb/>
            homo, sed non <hi rend="italic">MR</hi> 21 haberet <hi rend="italic">addidi</hi> unde <hi rend="italic">MR,</hi> eundem <hi rend="italic">Lat</hi> 25 ne <lb/>
            dicam <hi rend="italic">addidi</hi> (ne dicam etiam <hi rend="italic">cf. 384, 13; 387, 23.)</hi> quis haesitabit <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> quasi haesitauit <hi rend="italic">MR</hi> 27 expectamus <hi rend="italic">M,</hi> speramus <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="479"/>
            [tu es, qui uenis? id est: qui uenturus es; an alium <lb/>
            expectamus? id est: an alius est quem expectamus, si non <lb/>
            tu es quem uenturum expectamus?] sperabat enim, sicut omnes <lb/>
            opinabantur, ex similitudine documentorum potuisse et prophetam <lb/>
            interim missum esse, a quo alius esset, id est maior, <lb n="5"/>
            qui uenturus expectabatur, ipse scilicet dominus. atque adeo <lb/>
            hoc erat Iohannis scandalum, quod dubitabat ipsum uenisse <lb/>
            quem expectabant, quem ex praedicatis operationibus agnouisse <lb/>
            debuerat. (aut) ut dominus per easdem operationes agnoscendum <lb/>
            se nuntiauerit Iohanni? quae cum constent praedicata in Christum <lb n="10"/>
            creatoris, sicut ad singula ostendimus, satis peruersum, <lb/>
            ut Christum non creatoris per ea renuntiarit intellegendum, <lb/>
            per quae magis Christum creatoris agnosci compellebat. multo <lb/>
            peruersius, si et testimonium Iohanni perhibet non Iohannis <lb/>
            Christus, propheten eum confirmans, immo et supra, ut angelum, <lb n="15"/>
            ingerens etiam scriptum super illo: ecce ego mitto angelum <lb/>
            meum ante faciem tuam, qui praeparet uiam <lb/>
            tuam, eleganter ad superiorem sensum scandalizati Iohannis <lb/>
            commemorans prophetiam, ut confirmans praecursorem Iohannem <lb/>
            iam aduenisse extingueret scrupulum interrogationis illius: tu <lb n="20"/>
            es, qui uenis, an alium expectamus? praecursore enim <lb/>
            iam functo officium, praeparata uia domini, ipse erat intellegendus, <lb/>
            cui praecursor ministrauerat. maior is quidem omnibus

<note type="footnote"> 1] Luc. 7, 19. 4] cf. Luc. 9, 7. 13] cf. Luc. 7, 27—28. 15] cf. <lb/>
            Luc. 7, 26. 16] Luc. 7, 27. 20] Luc. 7, 19. 22] cf. Luc. 3, 4; cf. <lb/>
            Es. 40, 3. 23] cf. Luc. 7, 28. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 ta es—expectamus <hi rend="italic">seclusi; Tertulliani enim eo minus crediderim<lb/>
             esse hoc interpretamenttlm, quia quod sequitur</hi> enim <hi rend="italic">aperte respicit ad<lb/>
             uerba</hi> simpliciter inquirens <hi rend="italic">sqq</hi>. 6 qui uenturus expectabatur, ipse scilicet <lb/>
            dominus <hi rend="italic">scripsi:</hi> ipse scilicet dominus, qui uenturus expectabatur <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> 8 ex <hi rend="italic">scripsi:</hi> et <hi rend="italic">MR</hi> 9 debuerat <hi rend="italic">scripsi:</hi> debuerant <hi rend="italic">MR</hi> aut <lb/>
            n <lb/>
            <hi rend="italic">addidi</hi> 10 Iohanni. quae <hi rend="italic">uuljo</hi> constent <hi rend="italic">R,</hi> constet <hi rend="italic">M (corr. m. 1)</hi> <lb/>
            12 Christum <hi rend="italic">R,</hi> Christus <hi rend="italic">MF</hi> ea <hi rend="italic">R,</hi> eas <hi rend="italic">MF</hi> 14 Iohanni <hi rend="italic">R,</hi> iohannes <lb/>
            <hi rend="italic">MF</hi> 15 immo et supra, <hi rend="italic">cf. Luc</hi>. 7, 26 vat \'!tat Keptaootepov <lb/>
            «009ax00 17 praeparet <hi rend="italic">R,</hi> praepararet <hi rend="italic">M,</hi> praeparabit <hi rend="italic">Pam N</hi> 22 iam <lb/>
            <hi rend="italic">bis M</hi> 23 ministrauerat. maior is <hi rend="italic">scripsi:</hi> ministrauerat maiori <hi rend="italic">M,</hi> ministrauerat, <lb/>
            maior <hi rend="italic">Ruulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="480"/>
            natis mulierum, sed non ideo subiectus ei, qui minor <lb/>
            fuerit in regno dei, quasi alterius sit dei regnum, in quo <lb/>
            modicus quis maior erit Iohanne, alterius Iohannes, qui omnibus <lb/>
            natis mulierum maior sit. siue enim de quocumque dicit <lb/>
            modico siue de semetipso per humilitatem, quia minor Iohanne<lb n="5"/>
            habebatur, omnibus scilicet in solitudinem concurrentibus ad <lb/>
            Iohannem potius quam ad Christum, — quid existis uidere <lb/>
            in solitudinem? — tantundem est: creatori competit et <lb/>
            Iohannem ipsius esse, maiorem natis mulierum, et Christum uel <lb/>
            quem(cum)que modicum, qui maior Iohanne futurus sit in regno<lb n="10"/>
            (dei,) — aeque creatoris — et qui sit maior tanto propheta, quia <lb/>
            non fuerit scandalizatus in Christum, quod tunc Iohannem minuit. <lb/>
            Diximus de remissa peccatorum. illius autem peccatricis <lb/>
            feminae argumentum eo pertinebit, ut cum pedes domini osculis <lb/>
            figeret, lacrimis inundaret, crinibus detergeret, unguento perduceret,<lb n="15"/>
            solidi corporis ueritatem, non phantasma inane tractauerit, <lb/>
            et ut peccatricis paenitentia secundum creatorem meruerit <lb/>
            ueniam, praeponere solitum sacrificio. sed et si paenitentiae <lb/>
            stimulus ex fide acciderat, per paenitentiam ex fide <lb/>
            iustificata ab eo audiit: fides tua te saluam fecit, qui <lb n="20"/>
            per Abacuc pronuntiarat: iustus ex fide sua uiuet. 
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>Quod diuites Christo mulieres adhaerebant, quae et de <lb/>
            facultatibus suis ministrabant ei, inter quas et uxor regis procuratoris, <lb/>
            de prophetia est. has enim uocabat per Esaiam: <lb/>
            mulieres diuites, exsurgite et audite uocem meam. <lb n="25"/>
            ut discipulas primo, dehinc ut operarias et ministras

<note type="footnote">7] Luc. 7,24. 13] cf. Luc. 7, 36-50. 14-15] cr. Luc. 7,38. 18] cf. <lb/>
            Os. 6, 6. 20] Luc. 7, 50. 21]Hab.2,4. 22] cf. Luc. 8, 2. 25] Es. 32. 9. </note>

<note type="footnote"> 1 non ideo <hi rend="italic">coniunge cum</hi> quasi <hi rend="italic">l. 2</hi> subiectus <hi rend="italic">Leopoldus:</hi> subiecto <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> 5 siue de semetipso per humilitatem <hi rend="italic">scripst:</hi> per humilitatem <lb/>
            sine de semetipso <hi rend="italic">MR</hi> 8 tantundem est: creatori <hi rend="italic">scripsi:</hi> tantundem et <lb/>
            <hi rend="italic">creatori ilfB 10 quemcnmque scripsi: quemque Mli 11 dei addidi</hi> ae- <lb/>
            <hi rend="italic">que creatoris in parenthesi posui quia lun: qui MR reliqui</hi> 13 remisaione <lb/>
            R1 14 arcumentum <hi rend="italic">M</hi> 20 iustilicata <hi rend="italic">scripsi:</hi> iustificatam <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            21 uiuet <hi rend="italic">M,</hi> uiuit <hi rend="italic">R</hi> 24 uocabaijt <hi rend="italic">M (corr. m. 1)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="481"/>
            ostenderet: filiae in spe, audite sermones (meos.) diei anni <lb/>
            mementote cum labore in spe; cum labore enim prosequebantur <lb/>
            et ob spem ministrabant. Aeque de parabolis <lb/>
            semel sufficiat probatum hoc genus eloquii a creatore promissum. <lb/>
            at nunc illa quoque pronuntiatio eius ad populum: aure <lb n="5"/>
            audietis et non audietis dedit Christo frequenter inculcare: <lb/>
            qui habet aures audiat, non quasi ei diuersitate <lb/>
            auditum permitteret Christus, quem ademisset creator, sed <lb/>
            quia comminationem exhortatio sequebatur. [primo: aureaudietis <lb/>
            et non audietis, dehinc: qui habet aures audiat.] <lb n="10"/>
            non enim audiebant ultro qui aures habebant, sed ostendebant <lb/>
            aures cordis necessarias, quibus illos audituros negarat creator, <lb/>
            et ideo per Christum adicit: uidete, quomodo audiatis, <lb/>
            id est: ne aure audiatis et non audiatis, non corde scilicet <lb/>
            audientes, sed aure. si dignum sensum pronuntiationi accommodes <lb n="15"/>
            pro sensu eius, qui auditui suscitabat, etiam dicendo: <lb/>
            uidete, quomodo audiatis non audituris minabatur. sane <lb/>
            non minatur mitissimus deus, quia nec iudicat nec irascitur. <lb/>
            hoc probat etiam subiacens sensus: ei, qui habet, dabitur, <lb/>
             ab eo autem, qui non habet, etiam quod habere se <lb n="20"/>
            putat auferetur ei. quid dabitur? adiectio fidei uel intellectus <lb/>
            uel salus ipsa. quid auferetur? utique quod dabitur. a <lb/>
            quo dabitur auferetur? si a creatore auferetur, ab eo et <lb/>
            dabitur; si a deo Marcionis dabitur, ab eo et auferetur. quoquo <lb/>
            tamen nomine comminatur ablationem, non erit eius dei, <lb n="25"/>
            qui nescit comminari, qui non nouit israci. miror autem, cum <lb/>
            lucernam negat abscondi solere qui se tanto saeculo absconderat, <lb/>
            maius et necessarius lumen, cum omnia de occulto in

<note type="footnote"> 1] Ea. 32, 9-10. 4] cf. Ps. 48, 4-5. 5] Es. 6, 9. 7] Luc. <lb/>
            8, 8. 13] Luc. 8, 18. 19] ib. 26J cf. Lnc. 8, 16. 28] cf. Luc. 8, 17. </note>

<note type="footnote"> 1 meos <hi rend="italic">add. Pam</hi> diei <hi rend="italic">scripsi</hi> (yjfAspaa LXX): dei <hi rend="italic">MR,</hi> die <hi rend="italic">Oehle-</hi> <lb/>
            rus, dies <hi rend="italic">Pam</hi> 2 prosequebantur <hi rend="italic">Iun:</hi> quo sequebantur <hi rend="italic">MR</hi> 6 non <lb/>
            <hi rend="italic">(s</hi>. w. <hi rend="italic">a m. 1) M</hi> 9 primo-audiat <hi rend="italic">seclusit Eng</hi> 11 ostendebant <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            ostendebat <hi rend="italic">MR</hi> 12 audituros <hi rend="italic">R,</hi> auditurus <hi rend="italic">MF</hi> 14 id est: ne aure <lb/>
            audiatis <hi rend="italic">M, om. R et reliqui omnes</hi> 18 non minatur <hi rend="italic">scripsi (ct. I. 26):</hi> <lb/>
            nominatur <hi rend="italic">MR,</hi> minatur <hi rend="italic">Oehlerus</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXVII. Tert. m. </note>

<note type="footnote"> 31 </note> <lb/>
             
<pb n="482"/>
            apertum repromittit qui deum suum usque adhuc obumbrat, <lb/>
            expectans, opinor, nasci Marcionem. Venimus ad constantissimum <lb/>
            argumentum omnium, qui domini natiuitatem in controuersiam <lb/>
            deferunt. \'ipBe/ inquiunt, \'contestatur se non esse natum <lb/>
            dicendo: quae mihi mater et qui mihi fratres\'? ita sem. <lb n="5"/>
            per haeretici aut nudas et simplices uoces coniecturis quo uolunt <lb/>
            rapiunt aut rursus condicionales et rationales simplicitatis condicione <lb/>
            dissoluunt, ut hoc in loco. nos contrario dicimus primo <lb/>
            non potuisse illi adnuntiari, quod mater et fratres eius foris <lb/>
            starent quaerentes uidere eum, si nulla illi mater et fratres nulli<lb n="10"/>
            fuissent, quos utique norat qui adnuntiarat, uel retro notos uel <lb/>
            tunc ibidem compertos, dum eum uidere desiderant uel dum <lb/>
            ipsi nuntium mandant. ad hanc primam propositionem nostram <lb/>
            solet ex diuerso responderi: (quid enim, si temptandi gratia nuntiatum <lb/>
            est ei\'? sed hoc scriptura non dicit, quae quanto significare <lb n="15"/>
            solet ex temptatione quid factum, — ecce legis doctor <lb/>
            adsurrexit temptans eum, et de tributi consultatione: et <lb/>
            accesserunt ad eum Pharisaei temptantes eum — <lb/>
            tanto, ubi non facit temptationis mentionem, non admittit temptationis <lb/>
            interpretationem. et tamen ex abundanti causas temptationis <lb n="20"/>
            expostulo, cui rei temptauerint illum per nominationem <lb/>
            matris et fratrum. si, ut scirent, natusne esset an non, quando <lb/>
            de hoc fuit quaestio, quam ex ist temptatione discuterent? quis <lb/>
            autem dubitaret natum quem uideret hominem? quem audisset <lb/>
            filium se hominis professum? quem de conspectu omnis humanae <lb n="25"/>
            qualitatis dubitaret deum aut filium dei credere, propheten <lb/>
            facilius existimans, licet magnum aliquem, utique tamen <lb/>
            natum? etiam si in explorationem natiuitatis temptandus fuisset, <lb/>
            quodcumque aliud argumentum temptationi competisset, quam

<note type="footnote"> 5] Matth. 12, 48. cf. Luc. 8, 21. 9] cf. Luc. 8, 20. 16] Luc. <lb/>
            10, 25. 17] Matth. 16, 1. 27] cf. Matth. 21, 46. </note>

<note type="footnote"> 1 obumbrarat <hi rend="italic">susp. Eng</hi> 2 uenimus <hi rend="italic">B,</hi> uenimuB enim <hi rend="italic">MF,</hi> uenimus <lb/>
            nunc <hi rend="italic">Eftg</hi> 4 deferunt Bit defuerunt <hi rend="italic">MRX</hi> 5 mater <hi rend="italic">B,</hi> pater M 6 quo <lb/>
            <hi rend="italic">R,</hi> quod <hi rend="italic">MF</hi> 11 adnuntiaret <hi rend="italic">fort</hi>. 27 existimans scripsi: ezistimantes <lb/>
            <hi rend="italic">MB, defendit Eng, qui supra l. 26</hi> legi <hi rend="italic">mavult:</hi> dubitarent 28 explorationem <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi (c/. I</hi>. 23): exploratione <hi rend="italic">MR</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="483"/>
            per earum personarum mentionem, quas potuit etiam natus <lb/>
            non habere. dic mihi, omnibus natis mater aduiuit? omnibus <lb/>
            natis adgenerantur et fratres? non licet patres magis et sorores <lb/>
            habere uel et neminem? sed et census constat actos sub <lb/>
            Augusto tunc in Iudaea per Sentium Saturninum, apud quos <lb n="5"/>
            genus eius inquirere potuissent. adeo nullo modo consistit <lb/>
            ratio temptationis istius, et uere mater et fratres eius foris <lb/>
            stabant, et superest dispicere sensum non simpliciter pronuntiantis: <lb/>
            \'quae mihi mater aut fratres\'? quasi ad generis <lb/>
            et natiuitatis negationem, sed [et] ex causae necessitate et condicione <lb n="10"/>
            rationali. tam proximas enim personas foris stare, extra.. <lb/>
            neis intus defixis ad sermones eius, amplius et auocare eum <lb/>
            a sollemni opere t quaerentes merito indignatus est non tam <lb/>
            negauit quam abdicauit. atque adeo cum praemisiss et: quis mihi <lb/>
            mater et qui mihi fratres? Subiungens: nisi quiaudiunt <lb n="15"/>
            uerba mea et faciunt ea, transtulit sanguinis nomina in alios, <lb/>
            quos magis proximos prae fide iudicaret. nemo autem transfert <lb/>
            quid, nisi [ab eo] qui habet id, quod transfert. si ergo matrem et <lb/>
            fratres eos fecit, qui non erant, quomodo negauit eos, qui erant? <lb/>
            ceterum ex boc magis matrem et fratres confitebatur, quod illos <lb n="20"/>
            nolebat agnoscere, meritorum scilicet condicione, non ex proximorum <lb/>
            negatione, in semet ipso docens qui patrem aut matrem <lb/>
            aut fratres praeponeret uerbo dei non esse dignum discipulum. <lb/>
            quod alios adoptabat, confirmabat quos ex offensa negauit, <lb/>
            quibus non ut ueriores substituit, sed ut digniores. denique <lb n="25"/>
            nihil magnum, si fidem sanguini praeposuit, quem non habebat.

<note type="footnote"> 11J cf. Luc. 8, 20. 12] cf. Marc. 3, 81. 13] cf. ib. 14] Matth. <lb/>
            12, 48; cf. Luc. 8, 21. 22] cf. Matth. 10, 37; Luc. 14, 26. </note>

<note type="footnote"> 1 quam earum personarum mentio, quas per(inde) <hi rend="italic">potuit fort</hi>. 5 tunc <lb/>
            Iun: nunc <hi rend="italic">MR</hi> ludaea <hi rend="italic">Lat:</hi> iudaeam <hi rend="italic">MB</hi> 6 consistit <hi rend="italic">scripsi:</hi> constitit<lb/>
             МR, constiterit <hi rend="italic">Eng</hi> 7 at uere <hi rend="italic">Ura</hi> 8 superest et <hi rend="italic">Pam</hi> dispicere <hi rend="italic">M,</hi> <lb/>
            inspicere <hi rend="italic">Kwtlgo</hi> 10 et eeclusi 18 indignatus, eas non <hi rend="italic">Eng, ego<lb/>
             malim deleri</hi> quaerentes <hi rend="italic">et</hi> est 14 <hi rend="italic">abnegauitNPatn</hi> quis <hi rend="italic">MB, qua Parn N</hi> <lb/>
            17 <hi rend="italic">prae M (cf. 444,10),</hi> pro <hi rend="italic">12 uulgo</hi> 18 ab eo <hi rend="italic">seclusi</hi> 20 <hi rend="italic">uerba</hi> ceterum ex <lb/>
            hoc-agnolcere, <hi rend="italic">guae m MR paulo infra post</hi> dignum discipulum <hi rend="italic">leguntur,</hi> <lb/>
            hue <hi rend="italic">transtuU 22 in F unius folii iactura perierunt uerba</hi> in semetipsoinhumanitatem <lb/>
            qui (488, 8) 24 quod(si) <hi rend="italic">fort</hi>. 26 quem <hi rend="italic">MB,</hi> quam IUtI </note>

<note type="footnote"> 31*</note> 
</p><pb n="484"/></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Quis autem iste est, qui uentis et mari imperat? (nimirum <lb/>
            nouus - dominator atque possessor elementorum subacti <lb/>
            iam et exclusi creatoris.\' non ita est. sed agnorant substantiae <lb/>
            auctorem suum, quae famulis quoque eius obaudire consuei <lb/>
            uerant. inspice Exodum, Marcion aspice mari rubro, uastiorsuper<lb n="5"/>
            omnia stagna Iudaeae, uirgam Moysi imperantem, ut funditus <lb/>
            proscissum et pari utrimque stupore discriminis fixum sicco <lb/>
            populum pede intestino itinere transmitteret, rursusque sub <lb/>
            eiusdem uirgae nutu redeunte natura Aegyptium exercitum undarum <lb/>
            concordia obrueret, in quod opus et austri seruierunt. lege et<lb n="10"/>
            t sorte familiae dirimendae in transitu eius Iordanis machaeram <lb/>
            fuisse, cuius impetum atque decursum plane et Iesus docuerat <lb/>
            prophetis transmeantibus stare. (quid ad haec\'? si tuus Christus <lb/>
            est, non erit potentior famulis creatoris. sed his solis <lb/>
            exemplis usus essem, si non etiam praedicatio marinae istius<lb n="15"/>
            expeditionis Christum antecessisset nam cum transfretat, <lb/>
            psalmus expungitur: dominus, inquit, super aquas multas; <lb/>
            cum undas freti discutit, Abacuc adimpletur: dispargens, <lb/>
            inquit, aquas itinere; cum ad minas eius eliditur <lb/>
            mare, Naum quoque absoluitur: comminans, inquit, mari i<lb n="20"/>
            et arefaciens illud, utique cum uentis, quibus inquietabatur. <lb/>
            unde uis meum uindicem Christum? de exemplis an <lb/>
            de. prophetis creatoris? Age nunc, qui militarem et armatum

<note type="footnote"> 1] cf. Luc. 8, 22-25. 6] cf. Exod. 14, 16. 21. 7] cf. Exod. 14, 22. <lb/>
            8] cf. Ezod. 14, 27. 10] cf. Exod. 14, 21. 11] cf. IIII Eeg. 2, 14. <lb/>
            12] cf. loa. 3, 15—17. 17] Pa. 28, 3. 18] Hab. 8, 10. 20] Na. 1. 4. <lb/>
            23] cf. Luc. 8, 26-39. cf. Es. 8, 4. </note>

<note type="footnote"> 1 uentis <hi rend="italic">MBl,</hi> et uentis <hi rend="italic">FR* vulgo</hi> 5 eihodum <hi rend="italic">M</hi> 6 iudeae <hi rend="italic">M</hi>, <lb/>
            7 utrumque <hi rend="italic">M</hi> 11 et sorte <hi rend="italic">MH,</hi> ertorri <hi rend="italic">Oehlerus (quod ego nonintel-</hi>Į <lb/>
            <hi rend="italic">lego): aperte corrupta sunt haec uerba; mentionem facere uidetur auctor<lb/>
             eorum, quae IIII Reg. 2, 14 sqq. narrantur,</hi> unde <hi rend="italic">uelim restitui:</hi> lege <lb/>
            et, sodea, pallium <hi rend="italic">Eliae, Eng. sic restitui uult:</hi> lege et pellem <lb/>
            ouillam Eliae dirimendae &lt; undae&gt; <hi rend="italic">Eng, quod ego probo</hi> transita <lb/>
            <hi rend="italic">R,</hi> transitum <hi rend="italic">M</hi> Iordani <hi rend="italic">Iun</hi> 18 discutit 22, discutet <hi rend="italic">M</hi> adimpletur <lb/>
            <hi rend="italic">R,</hi> adimpletus <hi rend="italic">M</hi> dispergens <hi rend="italic">B</hi> 21 inquiebatar <hi rend="italic">M</hi> 23 militarem <lb/>
            <hi rend="italic">et</hi> armatum <hi rend="italic">nescio an praedicatiua intellegenda sint</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="485"/>
            bellatorem praedicari putas, non - figurate nec allegorice, qui <lb/>
            bellum spiritale aduersus spiritales hostes spiritali militia et <lb/>
            spiritalibus armis spiritaliter debellaturus esset, cum inuenis <lb/>
            in uno homine multitudinem daemonum legionem se professam, <lb/>
            utique spiritalem, disce et Christum expugnatorem spiritalium <lb n="5"/>
            hostium, spiritaliter armatum et spiritaliter bellicosum intellegendum, <lb/>
            atque ita ipsum esse, qui cum legione quoque <lb/>
            daemonum erat dimicaturus, ut et de hoc bello psalmus possit <lb/>
            uideri pronuntiasse: dominus ualidus, dominus potens <lb/>
            in bello. nam cum ultimo hoste, morte, proeliaturus per tropaeum <lb n="10"/>
            crucis triumphauit. cuius autem dei filium Iesum \'legio* <lb/>
            testatus est? sine dubio cuius tormenta et abyssum nouerant <lb/>
            et timebant. nec enim uidentur posse ignorasse adhuc quod <lb/>
            noui et ignoti dei uirtus operaretur in terri, quia uerisimile <lb/>
            non est creatorem ignorasse. si enim alium supra se deum <lb n="15"/>
            ignorauerat aliquando, tamen iam infra caelum suum agentem <lb/>
            utique compererat. quod autem dominus comperisset, iam et <lb/>
            uniuersae familiae innotuisse ** in eodem mundo et intra <lb/>
            eundem ambitum caeli, quo peregrina diuinitas, conuersaretur. <lb/>
            in quantum ergo et creator scisset eam et substantiae eius, <lb n="20"/>
            si fuisset, in tantum nulla fuit, quia non alium daemones <lb/>
            sciebant quam dei sui Christum. non enim depeterent, ab <lb/>
            alio quod meminissent petendum sibi, a creatore, ueniam scilicet <lb/>
            abyssi creatoris. denique impetrauerunt. quo merito? quia <lb/>
            mentiti erant, quia saeui dei filium eum fecerant? et qualis <lb n="25"/>
            erit qui mentitos iuuabat, qui infamantes sustinebat? sed enim <lb/>
            quia mentiti non erant, quia deum abyssi et suum cognouerant,

<note type="footnote"> 4] cf. Luc. 8, 30. 9] Ps. 23, 8. 10] cf. I Cor. 15, 26. 12] cf. <lb/>
            Luc. 8, 31. 23] cf. ib. 24] cf. Luc. 8, 32—33. </note>

<note type="footnote"> 1 (proprie) praedicari <hi rend="italic">fort</hi>. praedicare <hi rend="italic">M</hi> 8 ut et <hi rend="italic">B,</hi> et ut <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            10 praeliaturrxa <hi rend="italic">M,</hi> proeliatus <hi rend="italic">B</hi> tropheum <hi rend="italic">MBt</hi> 12 testatus <hi rend="italic">MRl</hi> <lb/>
            (legio = 6 XSYSOUV), testata <hi rend="italic">B3 uulgo</hi> 13 uidentur JB3, uidebant <hi rend="italic">MBl</hi> <lb/>
            15 supra se <hi rend="italic">B3, auperesse MBl</hi> 18 innotuisse <hi rend="italic">МF,</hi> innotuisset <hi rend="italic">R uulgo <lb/>
            lacunam eignaui:</hi> debuisset, ut quae <hi rend="italic">intercidtsse puto</hi> 21 nulla fuit, <lb/>
            quia <hi rend="italic">ecripsi:</hi> quia nulla fuit <hi rend="italic">MB</hi> 22 enim <hi rend="italic">om. M</hi> depeterent (= <hi rend="italic">deprecarentur), <lb/>
            </hi> ab alio <hi rend="italic">scrtpei:</hi> depetunt ab alio <hi rend="italic">MB,</hi> peterent ab alio <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            23 sibi a -creatore <hi rend="italic">uulgo</hi> 27 cognouerant <hi rend="italic">Bs,</hi> cognouerunt <hi rend="italic">MBl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="486"/>
            ita eum se et ipse confirmauit, quem adcognouerunt daemones, <lb/>
            Iesum, iudicis et ultoris dei filium. Ecce aliquid et de illis <lb/>
            pusillitatibus et infirmitatibus creatoris in Christo - ignorantiam <lb/>
            enim et ego adscribere ei uolo; permittite mihi aduersus <lb/>
            haereticum —: tangitur a femina, quae sanguine fluitabat, et<lb n="5"/>
            nesciuit a qua. quis me, inquit, tetigit? etiam excusantibus <lb/>
            discipulis perseuerat in ignorantiae uoce: tetigit me aliquis, <lb/>
            idque de argumento adfirmat: sensi enim uirtutem <lb/>
            ex me profectam. quid dicit haereticus? sciebatne personam? <lb/>
            et cur quasi ignorans loquebatur? ut confessionem certe<lb n="10"/>
            prouocaret, ut timorem (re)probaret. sic et Adam aliquando <lb/>
            quaesierat (creator) quasi ignorans: Adam ubi e s ? habes et <lb/>
            creatorem cum Christo excusatum et Christum creatori adaequatum. <lb/>
            (sed et hoc, qua aduersarius legis, ut, quia lex a <lb/>
            contactu sanguinantis feminae summouet, idcirco gestierit non <lb n="15"/>
            tantum contactum eius admittere, sed etiam sanitatem donare\'. <lb/>
            o deum non natura beneficum, sed aemulatione! at enim, si <lb/>
            fidem mulieris inuenimus ita meruisse, cum dixit: fides tua <lb/>
            te saluam fecit, quis es, ut aemulationem legis interpreteris <lb/>
            in isto facto, quod ipse dominus ex fidei remuneratione editum <lb n="20"/>
            ostendit? sed hanc uis mulieris fidem constituere, qua contempserat <lb/>
            legem. et cui credibile, ut mulier nullius adhuc <lb/>
            (noui) dei conscia, nullius adhuc nonae legis initiata, legem <lb/>
            inrumperet eam, cui adhuc tenebatur? qua denique fide inrupit? <lb/>
            in quem deum credens? cui spernens creatorem? certe enim<lb n="25"/>
            ei fide tetigit. si ex fide creatoris, quae alium deum ignorabat, <lb/>
            quomodo legem eius inrupit? tam enim inrupit, si inrupit.

<note type="footnote"> 5] cf. Luc. 8, 48--48. 6] Luc. 8, 45. 7-9] Luc. 8, 46. <lb/>
            12] Gen. 3, 9. 15] cf. Leu. 15, 19-24. 18] Luc. 8, 48. </note>

<note type="footnote"> 1 łtConfłrmauit <hi rend="italic">M</hi> adcognouerunt <hi rend="italic">M,</hi> cognoaerunt <hi rend="italic">B</hi> 2 indicia <hi rend="italic">ICripsi:</hi> <lb/>
            iudicem <hi rend="italic">MB</hi> 8 <hi rend="italic">parmthesin indicautt Ettg</hi> 11 reprobaret <hi rend="italic">scripai:</hi> probaret <lb/>
            <hi rend="italic">MB</hi> 12 creator <hi rend="italic">addidi (cfI. 3 et 13)</hi> 14 qua <hi rend="italic">JEng:</hi> qui <hi rend="italic">MB,</hi> quia <lb/>
            <hi rend="italic">Leopoldus</hi> 15 sanguinaiitis feminae <hi rend="italic">M,</hi> feminae saogainantis <hi rend="italic">B</hi> 16 sanitatem<lb/>
             B, sanitate <hi rend="italic">M</hi> (e <hi rend="italic">in ras.),</hi> «anitate &lt;eam) <hi rend="italic">fort</hi>. 23 DOui addidi, <hi rend="italic">Eng <lb/>
            tnauult</hi> supra <hi rend="italic">supplere:</hi> nollius &lt;alius) (çf. <hi rend="italic">I. 26)</hi> 25 cni (= tDØI su <lb/>
            <hi rend="italic">Liebe)</hi> spernens creatorem <hi rend="italic">M,</hi> quem spernens? creatorem <hi rend="italic">Buulgo</hi> 27 quomodo<lb/>
             <hi rend="italic">вcripsi:</hi> et quomodo <hi rend="italic">MB,</hi> ecquomodo <hi rend="italic">Oehktu, tam B,</hi> tamen <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="487"/>
            quam ex fide creatoris. quomodo autem utrumque conueniet, <lb/>
            ut et inruperit et ei fide eam inruperit, propter quam inrupisse <lb/>
            non debuit? dicam. fides haec fuit primo, qua deum <lb/>
            suum confidebat misericordiam malle quam ipsum sacrificium, <lb/>
            qua eum deum certa erat operari in Christo. qua si eum tetigit, <lb n="5"/>
            non ut hominem sanctum nec ut prophetam, quem contaminabilem <lb/>
            pro humana substantia sciret, sed ut ipsum deum, quem <lb/>
            nulla spurcitia pollui posse praesumpserat. itaque non temere <lb/>
            interpretata est sibi legem, ea contaminari significantem, quae <lb/>
            essent contaminabilia, non deum, quem in Christo confidebat. <lb n="10"/>
            sed et illud recogitauit, ordinarium et sollemnem menstrui uel <lb/>
            partualis sanguinis fluxum in lege taxari, qui ueniat ex officio <lb/>
            naturae, non ex uitio ualitudinis; ille autem ex uitio ualitudinis <lb/>
            redundabat, cui non modum temporis, sed diuinae misericordiae <lb/>
            auxilium necessarium sciebat, atque ita potest uideri <lb n="15"/>
            legem non inrupisse, sed distinxisse. haec erit fides, quae contulerat <lb/>
            etiam intellectum: nisi credideritis, inquit, non <lb/>
            intellegetis. hanc fidem probans Christus eius feminae, <lb/>
            quae solum credebat creatorem, eius fidei se deum respondit. <lb/>
            quam probauit. nec illud omittam, quod, dum tangitur uestimentum <lb n="20"/>
            eius, utique corpori, non phantasmati inditum, corpus <lb/>
            quoque demonstrabatur; non quasi iam de hoc retractemus, <lb/>
            sed quia ad praesentem conspirat quaestionem. si enim non <lb/>
            erat ueritas corporis, phantasma utique contaminari, qua res <lb/>
            uacua, non posset. qui ergo non potest contaminari prae inanitate <lb n="25"/>
            substantiae, quomodo uoluisset ut aemulus legis? mentiebatur. <lb/>
            batur, qui non uere polluebatur. 
</p></div><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p>Dimittit discipulos, ad praedicandum dei regnum.

<note type="footnote">4] cf. Oi. 6, 6; Prou. 21, 3. 11] cf. Leu. 12, 4—6. 17] Ee. <lb/>
            7, 9. 20] cf. Luc. 8, 44. 28] cf. Luc. 9, 1—6. </note>

<note type="footnote"> 1 autem <hi rend="italic">scripsi:</hi> enim <hi rend="italic">MR</hi> 5 certa <hi rend="italic">B,</hi> certe <hi rend="italic">M</hi> Christo. qua si <hi rend="italic">aaripti:</hi> <lb/>
            Christo, quasi <hi rend="italic">M,</hi> Chriato, qua sic R 6 non ut hominem sanctum <hi rend="italic">scil:</hi> <lb/>
            tetigit 11 aollempne <hi rend="italic">M</hi> 13 ille <hi rend="italic">(scil</hi>. sanguinis fluxue) <hi rend="italic">scripsi:</hi> illa <hi rend="italic">MB</hi> <lb/>
            15 uideri om. Bt 17 intectum <hi rend="italic">M</hi> (tel in <hi rend="italic">mg. add</hi>. m. X) 18 intellegitig <lb/>
            M 20 probaui <hi rend="italic">M</hi> (t s. <hi rend="italic">u. add. m. 1)</hi> omittam <hi rend="italic">R,</hi> omittat <hi rend="italic">M,</hi> <lb/>
            oraittatur <hi rend="italic">fort</hi>. 26 uoluisset? ut <hi rend="italic">uulgo</hi> legis mentiebatur <hi rend="italic">uulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="488"/>
            numquid uel hic editit, cuius? prohibet eos uictui aut uestitui <lb/>
            quid in uiam ferre. quis hoc mandasset, nisi qui et coruos <lb/>
            alit et flores agri uestit, qui boui quoque terenti libertatem <lb/>
            oris ad ueniam pabuli ex opere summouendi ante praecepit, quia <lb/>
            dignus operarius mercede sua? haec Marcion deleat, dum sensui<lb n="5"/>
            salua sint. at cum iubet puluerem excutere de pedibus in eos, <lb/>
            a quibus excepti non fuissent, et hoc in testimonium mandat <lb/>
            fieri. nemo testatur quod non iudicio destinatur: inhumanitatem <lb/>
            qui in testationem redigi iubet iudicem comminatur. <lb/>
            nullum deum nouum a Christo probatum illa etiam opinio<lb n="10"/>
            omnium declarauit, qua Christum Iesum alii Iohannem alii <lb/>
            Heliam alii unum aliquem ex ueteribus prophetis Herodi adse-\' <lb/>
            uerabant. ex quibus quicumque fuisset, non utique hoc esset <lb/>
            suscitatus, ut alium deum post resurrectiouem praedicaret. Pascit <lb/>
            populum in solitudine, de pristino scilicet more. aut si<lb n="15"/>
            non eadem est maiestas, ergo iam minor est creatore, qui <lb/>
            non uno die, sed annis quadraginta, nec de inferioribus materiis <lb/>
            panis et piscis, sed de manna caelesti, nec quinque circiter, <lb/>
            sed sexcenta milia hominum protelauit. adeo autem <lb/>
            ea&lt;dem&gt;) fuit maiestas, ut et pabuli exiguitatem non tantum <lb n="20"/>
            sufficere, uerum etiam exuberare de pristino uoluerit exemplo. <lb/>
            sic enim et in tempore famis sub Helia uiduae Sareptensis <lb/>
            modica et suprema alimenta ex prophetae benedictione per <lb/>
            totum famis tempus redundauerant. habes tertiam Basiliarum. <lb/>
            si et quartam reuoluas, inuenies totum hunc ordinem Christi <lb n="25"/>
            circa illum dei hominem, qui oblatos sibi decem ordiacios

<note type="footnote"> 1] cf. Lnc. 9, 3. 2] cf. Pa. 146, 9; Hiob 38, 41. 3] cf. Luc. <lb/>
            12, 27. cf. Dent. 25, 4. 5] cf. Luc. 10, 7. 6] cf. Luc. 9, 5. 7] cf. ib. <lb/>
            11] cf. Luc. 9, 7-9. 15] cf. Luc. 9, 10-17. 17] cf. Exod. 16, 35. <lb/>
            18] cf. Exod. 12, 37. 20] cf. Exod. 9, 17. 22] cf. HI Beg. 17, 7-16. <lb/>
            26] cf. illI Reg. 4, 42-4.5. </note>

<note type="footnote"> 4 aummouendi <hi rend="italic">MR,</hi> aumendi <hi rend="italic">Ur,</hi> 9 <hi rend="italic">a uerbis</hi> in teatationem <hi rend="italic">pergit F</hi> <lb/>
            10 prolatum <hi rend="italic">fort</hi>. 11 qua <hi rend="italic">Eng:</hi> quia <hi rend="italic">MR</hi> 13 hoc (= <hi rend="italic">propterea) MF,</hi> <lb/>
            (ob) hoc <hi rend="italic">R uulgo</hi> esset <hi rend="italic">scripsi:</hi> est <hi rend="italic">MR</hi> 16 est <hi rend="italic">(priore loco) scripsi:<lb/>
             et MR</hi> 20 eadem <hi rend="italic">scripsi (cf</hi>. Z. 16): ea <hi rend="italic">MR</hi> 22 Bareptensia <hi rend="italic">M,</hi> Sareptensi<lb/>
             <hi rend="italic">R uulgo</hi> 23 supprema <hi rend="italic">M</hi> 25 reuoluas <hi rend="italic">Urs:</hi> resoluas <hi rend="italic">MR <lb/>
            reliqui</hi> Christi R3, Christum <hi rend="italic">MRl</hi> 26 ordiacioB <hi rend="italic">M,</hi> hordeaceoa <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="489"/>
            panes cum populo distribui iussisset et minister eius proinde <lb/>
            comparata multitudine et pabuli mediocritate respondisset: quid <lb/>
            ergo?hoc dem in(con)spectu centum[milibus]hominum? <lb/>
            da inquit, et manducabunt, quoniam haec dicit dominus: <lb/>
            manducabunt et relinquent reliquias secundum <lb n="5"/>
            dictum domini. o Chritum et in nouis ueterem! Haec <lb/>
            itaque qui uiderat Petrus et cum pristinis compararat et non <lb/>
            tantum retro facta sed et in futurum iam tunc prophetantia <lb/>
            recognouerat, interroganti domino, quisnam illis uideretur, <lb/>
            cum pro omnibus responderet: tu es Christus, non potest <lb n="10"/>
            non eum sensisse Christum, [nisi] quem nouerat in scripturis. <lb/>
            quem iam recensebat in factis. hoc et ipse confirmat usque <lb/>
            adhuc patiens, immo et silentium indicens. si enim Petrus <lb/>
            quidem non poterat alium eum confiteri quam creatoris, ille <lb/>
            autem praecepit, ne cui hoc dicerent, utique id noluit prouulgari, <lb n="15"/>
            quod Petrus senserat. \'immo\', inquis, \'quia non recte senserat, <lb/>
            noluit mendacium disseminari'*. sed aliam silentii causam <lb/>
            edixit, quia oporteret filium hominis multa pati et reprobari <lb/>
            a presbyteris et scribis et sacerdotibus et interfici et post <lb/>
            tertium diem resurgere. qua cum praedicata sunt et ipsa in <lb n="20"/>
            Christum creatoris, sicut suis locis implebimus, sic quoque <lb/>
            ipsum se ostendit esse, in quem praedicabantur. certe et si <lb/>
            non essent praedicata, eam causam indicti silentii protulit, <lb/>
            quae non Petri errorem demonstraret: obeundarum passionum <lb/>
            necessitatem. Qui u oluerit, inquit, animam suam saluam <lb n="25"/>
            facere perdet illam, et qui perdiderit eam propter <lb/>
            me saluam faciet eam. certe filius hominis hanc sententiam <lb/>
            emisit. perspice igitur et tu cum rege Babylonio fornacem

<note type="footnote"> 1] cf. IIII Reg. 4, 43; Luc. 9, 13. 2] IIII Reg. 4, 43. 6] cf. <lb/>
            Luc. 9, 18-22. 9] cf. Luc. 9, 20. 10] Marc. 8, 29. cf. Matth. 16, 16. <lb/>
            Luc. 9, 20. 13] cf. Luc. 9, 21. 15] cf. Luc. 9, 21. 17] cf. Luc. 9, <lb/>
            22. 25] Luc. 9, 24. 28] cf. Dan. 3, 92. </note>

<note type="footnote"> 3 ergo <hi rend="italic">MBt,</hi> ego <hi rend="italic">JPwdgo</hi> dem <hi rend="italic">W,</hi> idem <hi rend="italic">MRl</hi> in conspectu <hi rend="italic">Rig:</hi> <lb/>
            inapectu <hi rend="italic">AI,</hi> inspectum <hi rend="italic">R</hi> milibus <hi rend="italic">secl. Pam</hi> 4 haec <hi rend="italic">M,</hi> hoc <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            7 qui R3, quae <hi rend="italic">MR*-</hi> 11 nisi <hi rend="italic">seclusit Lat: receperunt reliqui</hi> 15 dicerent <lb/>
            <hi rend="italic">R,</hi> diceret <hi rend="italic">M</hi> 20 sunt <hi rend="italic">M,</hi> aint <hi rend="italic">R uulgo</hi> 24 (sed) obeundarum R3 </note> <lb/>
             
<pb n="490"/>
            eius ardentem et inuenies illic tamquam filium hominis — nondum <lb/>
            enim uere erat, nondum scilicet natus ex homine — iam <lb/>
            tunc istos exitus constituentem. saluas facit animas trium <lb/>
            fratrum, qui eas pro deo perdere conspirauerant, Chaldaeorum <lb/>
            uero perdidit, quas illi per idolatriam saluas facere maluerant.<lb n="5"/>
            quae est ista noua doctrina, cuius uetera documenta <lb/>
            sunt? quamquam et praedicationes martyriorum tam futurorum <lb/>
            quam a deo mercedem relaturorum decucurrerunt: uide, inquit <lb/>
            Esaias, quomodo periit iustus, et nemo excipit corde, <lb/>
            et uiri iusti auferuntur, et nemo considerat. quando <lb n="10"/>
            magis hoc fit quam in persecutione? *** sanctorum eius, <lb/>
            utique non simplex, nec de naturae lege communis, sed illa <lb/>
            insignis et pro fide militaris, in qua qui animam suam propter <lb/>
            deum perdit seruat illam. ut et hic tamen iudicem adcognoscas, <lb/>
            qui malum animae lucrum perditione eius et bonum <lb n="15"/>
            animae detrimentum salute eius remuneraturus sit, et zeloten <lb/>
            deum mihi exhibet, malum malo reddentem: qui confusus, <lb/>
            inquit, mei fuerit, et ego confundar eius, *** quando <lb/>
            nec confusionis materia conueniat nisi meo Christo, cuius ordo <lb/>
            magis pudendus, ut etiam haereticorum conuiciis pateat, omnem <lb n="20"/>
            natuitatis et educationis foeditatem et ipsius etiam carnis <lb/>
            indignitatem, quanta amaritudine possunt, perorantibus. ceterum <lb/>
            quomodo ille erit obnoxius confusionis, qui eam non capit? <lb/>
            non uulua, licet uirginis tamen feminae, ** coagulatus, et si

<note type="footnote"> 8] Ea. 57, 1. 11] Pa. 115, 6. 15] cf. Luc. 9, 24. 17] Luc. 9, 26. </note>

<note type="footnote"> 8 facit (a a. e m. 1) <hi rend="italic">M</hi> 4 caldaeoram <hi rend="italic">M</hi> 5 perdit/ort. 8 relatgrorum <hi rend="italic">M <lb/>
            (corr. m. 1)</hi> 9 periit <hi rend="italic">M,</hi> perit <hi rend="italic">B uulgo</hi> 11 lacunam signaui: (sed et <lb/>
            honorabilis, inquit Dauid, mora) <hi rend="italic">supplendum puto (cf. quae sequuntwr<lb/>
             et supra l</hi>. 8: quam a deo mercedem relaturorum) 12 sed <hi rend="italic">B,</hi> et <hi rend="italic">MF</hi> <lb/>
            14 illam, ut <hi rend="italic">uulgo</hi> adcognoscas <hi rend="italic">M,</hi> cognoscaa <hi rend="italic">R uulgo</hi> 16 <hi rend="italic">salute R,</hi> <lb/>
            iSaIutis <hi rend="italic">MF</hi> remuneraturus sit et <hi rend="italic">Eng:</hi> remuneraturus. sed et <hi rend="italic">MRI,</hi> <lb/>
            remuneratur. sed et <hi rend="italic">B* uulgo</hi> 18 mei <hi rend="italic">Big:</hi> me <hi rend="italic">MB lactØUJm</hi> signaui: <lb/>
            (sic quoque meus Christus) <hi rend="italic">supplendum puto</hi> 24 lacunam aignaui: prolatus, <lb/>
            non (oue iaculatus, non <hi rend="italic">Eng</hi> [cf. <hi rend="italic">Euagrius AU. Sim. ti Thsopk. <lb/>
            p. 8, 11 ed. Bratke:</hi> iaculatus uuluae intamiaatae]) <hi rend="italic">intercidisse uidetar<lb/>
             </hi> coagulatus <hi rend="italic">B3,</hi> coagulatum <hi rend="italic">MBl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="491"/>
            non ex semine, tamen lege. substantiae corporalis ex sanguine et <lb/>
            humore, non caro habitus ante formam, non pecus dictus post <lb/>
            figuram, non decem mensium cruciatu deliberatus, non subita <lb/>
            dolorum concussione cum tanti temporis caeno per corporis <lb/>
            cloacam effusus ad terram, nec statim lucem lacrimis auspicatus <lb n="5"/>
            ex primo retinaculi sui uulnere, nec multum ablutus, nec sale ac <lb/>
            melle medicatus, nec pannis iam sepulturae inuolucrum initiatus, <lb/>
            nec exinde per inmunditias inter sinus uolutatus, molestus uberibus, <lb/>
            diu infans, uix puer, tarde homo, sed de caelo expositus, <lb/>
            semel grandis, semel totus, statim Christus, spiritus et uirtus et <lb n="10"/>
            deus tantum; ceterum, (at) non uerus, qui non uidebatur, ita nec <lb/>
            de crucis maledicto erubescendus, cuius carebat ueritate carens <lb/>
            corpore. non poterat itaque dixisse: qui mei confusus fuerit. <lb/>
            noster hoc debuit pronuntiasse, minoratus a patre modico <lb/>
            citra angelos, uermis et non homo, ignominia hominis <lb n="15"/>
            et nullificamen populi, quatenus ita uoluit, ut <lb/>
            liuore eius sanaremur, ut dedecore eius salus nostra constaret. et <lb/>
            merito se pro suo homine deposuit, pro imagine et similitudine <lb/>
            sua, non aliena, [tunc] ut, quoniam homo (non) erubuerat lapidem <lb/>
            et lignum adorans, eadem constantia non confusus de Christo <lb n="20"/>
            pro impudentia idolatriae satis deo faceret per impudentiam <lb/>
            fidei. quid horum Christo tuo competit, Marcion, ad meritum <lb/>
            confusionis? plane pudere te debet, quod illum ipse finxisti. 
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>Iam et hoc uel maxime erubescere debuisti, quod illum <lb/>
            cum Moyse et Helia in secessu montis conspici pateris quorum <lb n="25"/>
            destructor aduenerat. hoc scilicet intellegi uoluit uox illa de <lb/>
            caelo: hic est filius meus dilectus, hunc audite, id <lb/>
            est non Moysen iam et Heliam. ergo sufficiebat uox sola sine <lb/>
            ostentatione Moysei et Heliae. definiendo enim, quem audirent,

<note type="footnote">11] cf. (1a1. 3,13. 13] Lnc. 9, 26. 14]Ps.8,6. 15] Ps. 21, 7. 16]of. Es. <lb/>
            53,5. 18] cf. Gen. 1,26. 19] cf. Ez. 20, 32. 24]cf.Luc.9,28—36. 27]Luc.9,35. </note>

<note type="footnote"> 1 ex semine, tamen <hi rend="italic">tcripsi:</hi> aemine, tamen ex <hi rend="italic">MR</hi> utnguine et <hi rend="italic">scripsi (cf</hi>. <lb/>
            de carne Chrigti 4: humoris et tungninis foeda coagula): aemine et <hi rend="italic">MR1,</hi> feminae <lb/>
            <hi rend="italic">IPutdgo (probat Eng)</hi> 3 delibratua <hi rend="italic">Lat</hi> 6 ex <hi rend="italic">scripsi:</hi> et <hi rend="italic">MB</hi> ac <lb/>
            <hi rend="italic">JfF, et R 8 molestius M 9 tarde M; tardus R 11 ut add. R9. om. MRl</hi> <lb/>
            171iquoreM 19tuncMcI.i2* <hi rend="italic">nonadd.R*,om.MRl 24iamscripsi:namMB</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="492"/>
            quoscumque alios uetuisset audiri. aut numquid Esaiam et <lb/>
            Hieremiam ceterosque, quos non ostendit, permisit audiri, si <lb/>
            uetuit quos ostendit? nunc et si praesentia illorum fuit necessaria, <lb/>
            non utique in conloquio ostenderentur, quod familiaritatiindicium <lb/>
            est, nec in consortio claritatis, quod dignationis et<lb n="5"/>
            gratiae exemplum est, sed in sordibus aliquibus, quod destructionis <lb/>
            argumentum est, immo in tenebris creatoris, quibus discutiendis <lb/>
            erat missus, longe etiam discreti a claritate Christi, <lb/>
            qui uoces et litteras ipsas eorum ab euangelio suo erat separaturus. <lb/>
            sicin alienos demonstrat illos, dum secum habet? sic <lb n="10"/>
            relinquendos decet quos sibi iungit? sic destruit quos de radiis <lb/>
            suis exstruit? quid faceret Christus ipsorum? credo, secundum <lb/>
            peruersitatem tales eos reuelasset, quales Christus Marcionis <lb/>
            debuisset, aut quoscumque alios secum &lt;ostendisset) quam <lb/>
            prophetas suos. sed quid tam Christi creatoris quam secum<lb n="15"/>
            ostendere praedicatores suos? cum illis uideri, quibus in reuelationibus <lb/>
            erat uisus? cum illis loqui, qui eum fuerant locuti? <lb/>
            cum eis gloriam suam communicare, a quibus dominus gloriae <lb/>
            nuncupabatur? cum principalibus suis, quorum alter populi <lb/>
            informator aliquando alter reformator quandoque, alter initiator <lb n="20"/>
            ueteris testamenti alter consummator noui. igitur et Petrus, <lb/>
            meritum contubernium Christi sui agnoscens, (in) indiuiduitatem <lb/>
            eius suggerit consilium: bonum est hic nos esse, - bonum <lb/>
            plane, ubi Moyses scilicet et Helias — et faciamus hic <lb/>
            tria tabernacula, unum tibi et Moysi unum et He- <lb n="25"/>
            liaeunum. (sed nesciens, quid diceret.\' quomodo nesciens? <lb/>
            utrumne simplici errore an ratione, qua defendimus in causa <lb/>
            nouae prophetiae gratiae exstasin, id est amentiam, conuenire?

<note type="footnote"> 4] cf. Luc. 9, 30. 5] cf. Luc. 9, 31. 20] cf. Mal. 4, 5-6. <lb/>
            23] Luc. 9, 33. 26] cf. ib. </note>

<note type="footnote"> 1 isaiam <hi rend="italic">M</hi> 2 ieremiam <hi rend="italic">M</hi> 6 sed et <hi rend="italic">B</hi> 10 sicin <hi rend="italic">acripsi:</hi> sic <lb/>
            in <hi rend="italic">MR,</hi> siccin <hi rend="italic">ed. Mign</hi>. habet. sic <hi rend="italic">uulgo</hi> 11 iunget <hi rend="italic">M</hi> iungit. <lb/>
            sic <hi rend="italic">uulgo</hi> 12 exstruit. quid <hi rend="italic">uulgo</hi> 14 ostendisset addidi <hi rend="italic">(ef. I. 16)</hi> <lb/>
            15 Christi <hi rend="italic">acripsi:</hi> Christus <hi rend="italic">MR</hi> 22 meritum <hi rend="italic">MB,</hi> merito <hi rend="italic">Pam</hi> &lt;in) <lb/>
            indiuiduitatem <hi rend="italic">scripsi:</hi> indiuiduitate <hi rend="italic">MR,</hi> indiuiduitati <hi rend="italic">Eng</hi> 23 hic nos M, <lb/>
            nos hic <hi rend="italic">R uulgo</hi> 27 errore <hi rend="italic">M</hi> in <hi rend="italic">ras</hi>. qua <hi rend="italic">Iun:</hi> quam <hi rend="italic">MR</hi> causae <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="493"/>
            in spiritu enim homo constitutus, praesertim cum gloriam dei <lb/>
            conspicit uel cum per ipsum deus loquitur, necesse est excidat <lb/>
            sensu, obumbratus scilicet uirtute diuina. de quo cum inter <lb/>
            nos et psychicos quaestio est, interim facile est amentiam <lb/>
            Petri probare. quomodo enim Moysen et Heliam cognouisset, <lb n="5"/>
            [nisi in spiritu?] - nec enim imagines eorum uel statuas populus <lb/>
            habuit. nec similitudines, lege prohibente - nisi quia in spiritu <lb/>
            uiderat? et ita quod dixit, scilicet in spiritu non in sensu constitutus, <lb/>
            scire non poterat. ceterum, si sic nesciit quasi errans, eo <lb/>
            quod putaret illorum esse Christum, ergo iam constat et supra <lb n="10"/>
            Petrum interrogatum a Christo, quem se existimarent, ut de <lb/>
            creatoris dixisse: tu es Christus, quia, si tunc alterius dei <lb/>
            illum cognouisset, hic quoque non errasset. quodsi ideo et hic <lb/>
            errauit quia et supra, ergo certus es in illum diem quoque <lb/>
            nullam nouam diuinitatem a Christo reuelatam et usque adhuc <lb n="15"/>
            non errasse Petrum, Christo usque adhuc nihil eiusmodi reuelante, <lb/>
            et tamdiu non alterius deputandum Christum quam <lb/>
            creatoris, cuius omnem et hic ordinem expressit. tres de discentibus <lb/>
            arbitros futurae uisionis et uocis adsumit. et hoc <lb/>
            creatoris est: in tribus, inquit, testibus stabit omne <lb n="20"/>
            uerbum. in montem secedit. agnosco formam loci. nam et <lb/>
            pristinum populum apud montem et uisione et uoce sua <lb/>
            creator initiarat. oportebat in eo suggestu consignari nouum <lb/>
            testamentum, in quo conscriptum uetus fuerat, sub eodem etiam <lb/>
            ambitu nubis, quem nemo dubitabit de aere creatoris conglobatum, <lb n="25"/>
            — nisi (si) et nubes suas ille deduxerat — quia et

<note type="footnote"> 7] cf. Exod. 20, 4. 12] Marc. 8, 29. cf. Matth. 16, 16. Luc. 9, 20. <lb/>
            18] cf. Luc. 9, 28. 20] Dent. 19, 15. 22] cf. Eiod. 19, 16-20. 25 cf. <lb/>
            Exod. 19, 16. Luc. 9, 34. </note>

<note type="footnote"> 1 spiritu <hi rend="italic">Pam:</hi> spiritum <hi rend="italic">MR</hi> 3 diuina. de qao cum inter <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            diuina de quo cum inter <hi rend="italic">M,</hi> diuina, de quo inter <hi rend="italic">R uulgo,</hi> diuina. de quo, <lb/>
            (scil. <hi rend="italic">agemus)</hi> cum inter <hi rend="italic">Eng</hi> 6 nisi in spiritu <hi rend="italic">secluai (cf. I. 7)</hi> 7 habuit <lb/>
            necEng: habuissetMR 8 quod diait,scilicetstripsi: quod dixissetMR, quid <lb/>
            diiisset <hi rend="italic">Eng</hi> 9 nesciit <hi rend="italic">scripsi:</hi> nescit <hi rend="italic">MR</hi> 12 quia si <hi rend="italic">R3,</hi> quasi <hi rend="italic">MRl</hi> <lb/>
            19 arbitros <hi rend="italic">R,</hi> arbitror <hi rend="italic">MF</hi> 25 quem <hi rend="italic">MF,</hi> quam <hi rend="italic">R</hi> dubitabit <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> <lb/>
            dubitauitJfR <hi rend="italic">conglobatum Eng: conglobataJf (a ex Q m. 1) R 26 parenthesin <lb/>
            indicaui:</hi> conglobatam. nisi <hi rend="italic">uulgo</hi> si <hi rend="italic">addidt</hi> ille <hi rend="italic">Eng:</hi> illo <hi rend="italic">MR</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="494"/>
            ipse per caelum creatoris uiam ruperat. aut proinde et nubilo <lb/>
            creatoris precario usus est? itaque nec nunc muta nubes fuit, <lb/>
            sed uox solita de caelo et patris nonum testimonium super <lb/>
            filio, ad quem in secundo psalmo: filius meus es tu, ego <lb/>
            hodie genui te, de quo et per Esaiam: quis deum<lb n="5"/>
            metuens? audiat uocem filii eius. itaque iam repraesentans <lb/>
            eum - hic est filius 1 meus me U B - utique subaudit: quem <lb/>
            l\'epromisi. si enim repromisit aliquando et postea dicit: hic <lb/>
            est, eius est exhibentis uoce uti in demonstratione promissi, <lb/>
            qui aliquando promisit, non eius, cui possit responderi: 'ipse<lb n="10"/>
            enim tu quis es qui dicas: hic est filius meus, de quo <lb/>
            non magis praemisisti quam te ipsum, quod prius eras, reuelasti\'? <lb/>
            hunc igitur audite! quem? (nisi quem) ab initio edixerat <lb/>
            audiendum in nomine prophetae quoniam et prophetes existimari <lb/>
            habebat a populo: prophetam, inquit Moyses, suscitabit<lb n="15"/>
            nobis deus ex filiis uestris, secundum carnalem <lb/>
            scilicet censum, tamquam me audietis illum. omnis <lb/>
            autem qui illum non audierit, exterminabitur <lb/>
            anima eius de populo suo. sic et Esaias: quis in uobis <lb/>
            metuens (deum?) exaudiat uocem filii eius, quam et <lb n="20"/>
            ipse pater commendaturus erat: sistens enim, inquit, uerba <lb/>
            filii sui, dicendo scilicet: hic est filius meus dilectus, <lb/>
            hunc audite. itaque et si facta translatio sit auditionis a <lb/>
            Moyse et Helia in Christum, sed non ut ab alio deo nec ad <lb/>
            alium Christum, sed a creatore in Christum eius, secundum <lb n="25"/>
            decessionem ueteris et successionem noui testamenti: non <lb/>
            legatus, inquit Esaias, nec nuntius, sed ipse deus

<note type="footnote"> 4] Ps. 2, 7. 5J Ea. 50, 10. 7] Luc. 9, 35. 11] ib. 13] ib. <lb/>
            15] Deut. 18, 15. Act. 3, 22. 17] Act 3, 28. cf. Dent. 18, 19. 19] Es. <lb/>
            50, 10. 21] Ea. 44, 26. 26] Es. 63, 9. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 usus est. <hi rend="italic">itaque uttigo</hi> 4 ad quem <hi rend="italic">acripsi:</hi> atque <hi rend="italic">MB,</hi> ut qui <hi rend="italic">Oehltruf,</hi> <lb/>
            aeque <hi rend="italic">Iun</hi> in secundo <hi rend="italic">Pam:</hi> in primo <hi rend="italic">MB</hi> 7 aubaudit scripsi: anbauditur<lb/>
             <hi rend="italic">MR</hi> 8 repromisit JBl 9 promissi <hi rend="italic">R3,</hi> promisit <hi rend="italic">MRl</hi> 12 eras <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> erat <hi rend="italic">MB</hi> 13 nisi quem <hi rend="italic">addidi</hi> 17 sensum <hi rend="italic">Gel</hi> 20 deum <hi rend="italic">ad-</hi> <lb/>
            [ <lb/>
            <hi rend="italic">didi</hi> fili <hi rend="italic">M</hi> (i s. u. <hi rend="italic">a</hi> m. 1) 24 Christum <hi rend="italic">Urs:</hi> Christo <hi rend="italic">MR<lb/>
             reliqui</hi> aliquo <hi rend="italic">M</hi> 26 decensionem <hi rend="italic">M</hi> 27 deus <hi rend="italic">JIB,</hi> dominus <hi rend="italic">Pam</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="495"/>
            saluos eos faciet, ipse iam praedicans et implens legem et <lb/>
            prophetas. traditit igitur pater filio discipulos nouos, ostensis <lb/>
            prius cum illo Moyse et Helia in claritatis praerogatiua atque <lb/>
            ita dimissis, quasi iam et officio et honore dispunctis, ut hoc <lb/>
            ipsum confirmaretur propter Marcionem, societatem esse etiam <lb n="5"/>
            claritatis Christi cum Moyse et Helia. totum autem habitum <lb/>
            uisionis istius habemus etiam apud Abacuc, ubi spiritus ex <lb/>
            persona interdum apostolorum: domine, audiui auditum <lb/>
            tuum et extimui - quem magis quam uocis caelestis illius: <lb/>
            hic est filius meus dilectus, hunc audite? — consideraui <lb n="10"/>
            operam tuam (et) excidi mente - quando magis quam cum <lb/>
            uisa claritate eius nesciit quid diceret Petrus? — in medio <lb/>
            duorum animalium cognosceris, Moysi et Heliae, de <lb/>
            quibus et Zacharias uidit in figura duarum olearum et duorum <lb/>
            ramulorum oleae. nam hi sunt, de quibus dictum est illi: <lb n="15"/>
            duo filii opimitatis adsistunt domino uniuersae terrae. <lb/>
            et rursus idem Abacuc: operuit caelos uirtus, utique nubilo <lb/>
            illo, et splendor eius ut lux erit, utique qua etiam uestitus <lb/>
            eius refulsit. et si commemoremur promissionis Moysi, hic <lb/>
            inuenietur expuncta. cum enim desiderasset conspectum domini <lb n="20"/>
            Moyses dicens: si ergo inueni gratiam coram te, manifesta <lb/>
            mihi te, ut cognoscenter uideam te, eum conspectum <lb/>
            desiderans, in quo hominem esset acturus, quod propheta <lb/>
            sciebat, — ceterum dei faciem, iam audierat, nemo homo <lb/>
            uidebit et uiuet - et hunc, inquit, sermonem, quem <lb n="25"/>
            dixisti, faciam tibi. et rursus Moyses: ostende mihi

<note type="footnote"> 1] cf. Matth. 5, 17. 8—13] Hab. 8, 1-2. 10] Lnc. 9, 35. 14] cf. <lb/>
            Zach. 4, 3. 16] Zach. 4, 14. 17] Hab. 8, 3-4. 21] Exod. 33, 13. <lb/>
            24] Exod. 33, 20. 25] Exod. 33, 17. 26] Exod. 33, 18. </note>

<note type="footnote"> 1 faciet <hi rend="italic">MR,</hi> fecit <hi rend="italic">Pam</hi> 9 quem i28, quam <hi rend="italic">MRl</hi> uocis <hi rend="italic">R,</hi> noces <lb/>
            <hi rend="italic">MF</hi> 11 operam tuam <hi rend="italic">MR,</hi> opera tua <hi rend="italic">Pam</hi> (et) excidi <hi rend="italic">Rig:</hi> excidi <lb/>
            <hi rend="italic">R,</hi> excedi <hi rend="italic">M</hi> 17 rursus <hi rend="italic">M,</hi> rursum <hi rend="italic">Ruulgo</hi> 21 ergo <hi rend="italic">om. R1</hi> 22 mihi <lb/>
            te <hi rend="italic">NF,</hi> te mihi <hi rend="italic">Ruulgo</hi> 24 <hi rend="italic">parenthesin indicaui:</hi> Bciebat. ceterum <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> (de) dei facie <hi rend="italic">Oehlerus</hi> faciem iam <hi rend="italic">uulgo</hi> 25 uidebit <hi rend="italic">M,</hi> <lb/>
            uidebit me <hi rend="italic">R reliqui praeter Rig</hi> inquit <hi rend="italic">scil. deuI</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="496"/>
            gloriam tuam. et dominus similiter de futuro: ego praecedam <lb/>
            gloria mea, et reliqua. et in nouissimo: et tunc <lb/>
            uidebis posteriora mea, non lumbos nec suras, sed quam <lb/>
            desiderauerat gloriam in posterioribus temporibus reuelandam, <lb/>
            in qua facie ad faciem uisibilem se ei repromiserat, etiam ad<lb n="5"/>
            Aaronem dicens: et si fuerit prophetes in nobis, in <lb/>
            uisione cognoscar illi et in uisione loquar ad eum, <lb/>
            non quomodo ad Moysen; os ad os loquar ad eum, in <lb/>
            specie — utique hominis, quam erat gestaturus — non in <lb/>
            aenigmate. nam et si Marcion noluit eum conloquentem<lb n="10"/>
            domino ostensum, sed stantem, tamen et stans os ad os stabat et <lb/>
            faciem ad faciem, — cum illo, inquit, non \'extra illum\' — in <lb/>
            gloria ipsius, nedum in conspectu. de qua gloria non aliter <lb/>
            - inlustratus discessit a Christo quam solebat a creatore, proinde <lb/>
            tunc oculos percutiens filiorum Israhelis, quemadmodum et <lb n="15"/>
            nunc excaecati Marcionis, qui hoc quoque argumentum aduersus <lb/>
            se facere non uidit. 
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>Suscipio in me personam Israhelis. stet Christus Marcionis <lb/>
            et exclamet: o genitura incredula, quousque ero <lb/>
            apud uos? quousque sustinebo uos? statim a me audire <lb n="20"/>
            debebit: \'quisquis es, o oeconome, prius ede, qui sis et a <lb/>
            quo uenias et quod in nobis tibi ius? usque adhuc creatoris <lb/>
            est totum apud te. plane, si ab illo uenis et illi agis, admittimus <lb/>
            increpationem. si uero ab alio, dicas uelim: quid nobis <lb/>
            umquam de tuo commisisti, quod credere debuissemus, ut <lb n="25"/>
            exprobres incredulitatem qui nec te ipsum aliquando nobis <lb/>
            reuelasti? quam olim apud nos agere coepisti, ut tempus

<note type="footnote">1] Exod. 33, 19. 2] Exod. 83, 23. 6] Num. 12,6-8. 10] cf. Lnc. 9. <lb/>
            80-81. 12] Luc. 9, 32. 14-15] cf. Exod. 34, 29-30. 19] Lac. 9, 41. </note>

<note type="footnote"> 2 gloria mea (\'ri1 sd £ g ł1<foreign xml:lang="grc">ό</foreign>t») <hi rend="italic">MF,</hi> &lt;in) gloria <hi rend="italic">Ruulgo</hi> 5 repromittit <lb/>
            <hi rend="italic">Pam</hi> 6 aronem <hi rend="italic">M</hi> 7 uisionem J21 loquar <hi rend="italic">R,</hi> loquor <hi rend="italic">M</hi> 8 ad eum <lb/>
            <hi rend="italic">om. R1</hi> 9 utique <hi rend="italic">R3,</hi> itaque <hi rend="italic">MR%</hi> 12 <hi rend="italic">parenthesin indicavit Eng</hi> <lb/>
            13 gloria <hi rend="italic">scripsi:</hi> gloriam <hi rend="italic">MR</hi> conspectum <hi rend="italic">Pam</hi> 15 percutiens <hi rend="italic">Urs:</hi> <lb/>
            percutere <hi rend="italic">MR</hi> 20 quousque sustinebo uos <hi rend="italic">om. R1</hi> 21 0 oeconome <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi (cf. Luc. 12, 24):</hi> o echonome <hi rend="italic">M,</hi> eperchomene <hi rend="italic">F,</hi> o iicspxd/teve <hi rend="italic">R <lb/>
            uulgo</hi> qui <hi rend="italic">M,</hi> quia <hi rend="italic">Ruulgo</hi> 23 apud te <hi rend="italic">om. R1</hi> 26 exprobes <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="497"/>
            queraris? in quibus nos sustinuisti, ut patientiam imputes? asinus <lb/>
            de Aesopi puteo modo uenis et iam exclamas*. [suscipio adhuc <lb/>
            et personam discipulorum, in quos insiliit: o natio incredula, <lb/>
            quamdiu ero uobiscum, quamdiu uos sustinebo? hanc <lb/>
            eruptionem eius utique hoc modo iustissime repercuterem: <lb n="5"/>
            quisquis es, o oeconome, prius ede, qui sis, a quo uenias, <lb/>
            quod tibi ius sit in nobis? usque adhuc, puto, creatoris es, <lb/>
            et ideo secuti sumus, recognoscentes omnia illius in te. quodsi <lb/>
            ab illo uenis, admittimus increpationem. si uero alii agis, oro <lb/>
            te, dicas: quid nobis aliquando (commisisti,) dumtaxat de tuo, <lb n="10"/>
            quod iam credidisse debuissemus, ut exprobres incredulitatem, <lb/>
            qui nec auctorem tuum usque adhuc edis? quam olim autem <lb/>
            apud nos agere coepisti, ut tempus quoque opponas? in quibus <lb/>
            autem nos sustinuisti, ut et patientiam iactes? asinus de <lb/>
            Aesopi puteo modo huc apparuit et iam exclamat.] quis non <lb n="15"/>
            ita iniustitiam increpationis retudisset, si eius eum credidisset, <lb/>
            qui nondum queri debuisset? nisi quod nec ille eos insilisset, <lb/>
            si non olim apud illos in lege, in prophetis, in uirtutibus et <lb/>
            beneficiis deuersatus incredulos semper fuisset expertus. Sed <lb/>
            \'ecce Christus diligit paruulos, tales docens esse debere qui <lb n="20"/>
            semper maiores uelint esse, creator autem ursos pueris inmisit, <lb/>
            ulciscens Heliseum propheten conuicia ab eis passum\'. satis <lb/>
            impudens antithesis, cum tam diuersa committit, paruulos et <lb/>
            pueros, innocentem adhuc aetatem et iudicii iam capacem, <lb/>
            quae conuiciari poterat, ne dicam blasphemare. qua ergo iustus <lb n="25"/>
            deus, nec pueris impiis parsit, exigens maiori aetati honorem,

<note type="footnote"> 3] [Luc. 9,41.] 19] cf. Luc. 9, 46-48. 21] cf. IIII Reg. 2, 23—24. </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">vatientitimEngfuideinfral.24):paenitentiamilfB utimpates(scii.tibi) <lb/>
            = dafidu dir zum Verdienst anrechnest 2 sllscipio-exclam at (1.15) seclusi:<lb/>
             sunt interpolatoris, qui secundum euangelium Marci</hi> 9,19: o 3i arcoxptfci; <lb/>
            autolc Xs-fei <hi rend="italic">increpationem illam non in Israhelem sed in discipulos factam <lb/>
            putauit</hi> 5 iustissimeR3, iueticiaeMRl, iustitia (= <hi rend="italic">iwe)fort</hi>. 6 0 oeconome <lb/>
            <hi rend="italic">gcripsi: oechomene M, eperchomene F,</hi> iwsp/ofjisvs <hi rend="italic">R uulgo</hi> 10 commisisti <lb/>
            <hi rend="italic">add. Gel (cf</hi>. 496, 25) 11 exprobes <hi rend="italic">M</hi> 12 auctorem <hi rend="italic">R3, auditorem MRl</hi> <lb/>
            15 non ita <hi rend="italic">R3,</hi> nouit <hi rend="italic">MRl</hi> 16 e am <hi rend="italic">susp. Eng</hi> credisset <hi rend="italic">M (di a. u. a m. 2) <lb/>
            18 in (alt.) om. R1 20 docens esse M, esse docens R</hi> 25 blaaphernare R3, blas- <lb/>
            <hi rend="italic">phemariMRX</hi> quaitfif1, quia22® 26 <hi rend="italic">parsit scripsi:</hi> psitM, pepercitR <hi rend="italic">uulgo</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXVII. Tert. III. </note>

<note type="footnote"> ,32 </note> <lb/>
             
<pb n="498"/>
            et utique magis a minore; qua uero bonus, adeo diligit paruulos, <lb/>
            ut apud Aegyptum benefecerit obstetricibus protegentibus <lb/>
            partus Hebraeos periclitantes edicto Pharaonis. ita et <lb/>
            haec adfectio Christi cum creatoris est. iam nunc deus Marcionis, <lb/>
            qui conubium aduersatur, quomodo uideri potest paruulorum<lb n="5"/>
            dilector, quorum tota causa conubium est? qui semen <lb/>
            odit, fructum quoque exsecretur necesse est. ne ille saeuior <lb/>
            habendus Aegyptio rege. nam Pharao educari non sinebat <lb/>
            infantes, iste nec nasci, auferens uitam illis etiam decem mensium <lb/>
            in utero. at enim quanto credibilius, ut eius deputetur<lb n="10"/>
            adfectio in paruulos, qui benedicendo conubium in propagationem <lb/>
            generis humani ipsum quoque fructum conubii benedicendum <lb/>
            promisit, qui de infantia primus! \'Repraesentat <lb/>
            creator ignium plagam Helia postulante in illo pseudopropheta\'. <lb/>
            agnosco iudicis seueritatem, e contrario Christi (lenitatem increpantis)<lb n="15"/>
            eandem animaduersionem destinantes discipulos <lb/>
            super illum uiculum Samaritarum: agnoscat et haereticus ab <lb/>
            eodem seuerissimo iudice promitti hanc Christi lenitatem: non <lb/>
            contendet, inquit, nec (clamabit nec) uox eius in platea <lb/>
            audietur: harundinem quassatam non comminuet et<lb n="20"/>
            linum fumigans non extinguet. talis utique multo magis <lb/>
            homines non erat crematurus. nam et tunc ad Heliam: non <lb/>
            in igni, inquit, dominus, sed in spiritu miti. At enim <lb/>
            humanissimus dominus cur recusat eum, qui se tam indiuiduum

<note type="footnote"> 2] cf. Exod. 1, 20. cf. Exod. 1,17. 3] cf. Exod. 1,15—16. 11] cf. <lb/>
            Gen. 1, 28. 13] cf. IIII Reg. 1,10. 15] cf. Luc. 9,51-56. 18] Matth. 12, <lb/>
            19-20. Es. 42, 2. 22] III Reg. 19, 12. 23] cf. Luc. 9, 57—58 </note>

<note type="footnote"> 4 creatoris <hi rend="italic">Eng:</hi> creator <hi rend="italic">MR1,</hi> creatore <hi rend="italic">R3</hi> 5 aduersatur <hi rend="italic">N,</hi> auersatur <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            6 diloctor <hi rend="italic">M</hi> (e «. 0 <hi rend="italic">a m. T)</hi> 7 ne <hi rend="italic">scripsi:</hi> nec <hi rend="italic">MRt,</hi> nae <hi rend="italic">R* uulgo</hi> <lb/>
            8 desinebat <hi rend="italic">M (corr. m. 1)</hi> 10 utpro <hi rend="italic">M (corr. m. 1)</hi> 12 benedicendum <lb/>
            m <lb/>
            <hi rend="italic">(per Christum uidelicet) scripsi:</hi> benedicendo <hi rend="italic">MR</hi> 13 prius <hi rend="italic">M</hi> (m <hi rend="italic">s. u. <lb/>
             add. m</hi>. 1), primus est <hi rend="italic">R,</hi> primus (est status) <hi rend="italic">Eng (qui probat</hi> benedicendo) <lb/>
            qui de infantia primus = <hi rend="italic">qui incipit ab infantia, ut uidetur</hi> <lb/>
            15 seueritatem. e contrario <hi rend="italic">uulgo</hi> lenitatem, increpantis <hi rend="italic">add. Pam:</hi> <lb/>
            &lt;in) eandem <hi rend="italic">Oehlerus (non recipiens quod suppleuit Pam)</hi> 16 destinantes <lb/>
            <hi rend="italic">Pam:</hi> destinantis <hi rend="italic">MR</hi> 19 clamabit nec <hi rend="italic">addidi (cf. p. 3, 14 et adu. Iud. <lb/>
            cap. 9)</hi> in platea 3T <hi rend="italic">(in ras.)</hi> 24 dominus <hi rend="italic">scripsi:</hi> deus <hi rend="italic">MR</hi> se om. <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="499"/>
            illi comitem offert? si quia superbe uel ex hypocrisi dixerat: <lb/>
            sequar te quocumque ieris, ergo aut superbiam aut hypocrisin <lb/>
            recusandam iudicando iudicem gessit. et utique damnauit <lb/>
            quem recusauit, non consecuturum scilicet salutem. nam sicut <lb/>
            ad salutem uocat quem non recusat uel etiam quem ultro <lb n="5"/>
            uocat, ita in perditionem damnat quem recusat illi autem <lb/>
            causato patris sepulturam cum respondet: sine mortui sepeliant <lb/>
            mortuos suos, tu autem uade et adnuntia regnum <lb/>
            dei, utramque legem creatoris manifeste confirmauit: et de <lb/>
            sacerdotio in Leuitico, prohibentem sacerdotes supremis etiam <lb n="10"/>
            parentum interesse — super omnem, inquit, animam <lb/>
            defunctam sacerdos non introibit, et super patrem <lb/>
            suum (at super matrem suam) non contaminabitur —, <lb/>
            et de deuotione in Arithmis; nam et illi, qui se deo uouerit, <lb/>
            inter cetera iubet, ne super ullam animam introeat defunctam, <lb n="15"/>
            ne super patris quidem aut matris aut fratris. puto autem, <lb/>
            et deuotioni et sacerdotio destinabat quem praedicando regno <lb/>
            dei imbuerat. aut si non ita est, satis impius pronuntiandus <lb/>
            qui nulla ratione legis intercedente sepulturas parentum despici <lb/>
            a filiis imperabat. cum uero et tertium illum prius suis <lb n="20"/>
            ualedicere parantem prohibet retro respectare, sectam creatoris <lb/>
            exequitur: hoc et ille noluerat fecisse quos ex Sodomis liberarat. 
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>Adlegit et alios septuaginta apostolos super duodecim. <lb/>
            quo enim duodecim secundum totidem fontes in Elim, si non et <lb/>
            septuaginta secundum totidem arbusta palmarum? Antithesis <lb n="25"/>
            plurimum causarum diuersitas fecit, non potestatum. sed qui <lb/>
            diuersitatem causarum non respexit, facile eam potestatum <lb/>
            existimauit. \'profectionem filiorum Israhelis creator etiam illis <lb/>
            spoliis aureorum et argenteorum uasculorum et uestium praeter

<note type="footnote"> 2] Luc. 9, 57. 7] cf. Luc. 9, 59. Luc. 9, 60. 11] Leu. 21, 11. 14] cf. <lb/>
            Num.6,6—7. 20] cf. Luc. 9, 61-62. 22] cf. Gen. 19,17. 23] cf. Luc.10,1. <lb/>
            24] cf. Exod. 15, 27. Num. 33, 9. 28-500, 1] cf. Exod. 12, 34-35. </note>

<note type="footnote"> 4 consecuturum <hi rend="italic">M,</hi> secuturum <hi rend="italic">R</hi> 5 recusat <hi rend="italic">M</hi> (a <hi rend="italic">ex</hi> u <hi rend="italic">corr. m. 1)</hi> <lb/>
            7 sepeliant <hi rend="italic">R,</hi> sepeliam <hi rend="italic">M</hi> 12 patrem <hi rend="italic">MR,</hi> parentem <hi rend="italic">Rig</hi> 13 et super <lb/>
            * <lb/>
            matrem Buam <hi rend="italic">addidi (cf. de monog. 7)</hi> 14 illi <hi rend="italic">scripsi (c/. 246, 24. 25.);</hi> <lb/>
            illic <hi rend="italic">MB,</hi> illic &lt;illi) <hi rend="italic">Eng</hi> 18 deo <hi rend="italic">M</hi> </note>

<note type="footnote"> 32. </note> <lb/>
             
<pb n="500"/>
            oneribus consparsionum offarcinatam educit ex Aegypto, Christus <lb/>
            autem nec uirgam discipulis in uiam ferre praescripsit'). <lb/>
            illi enim in solitudinem promouebantur, hi autem in ciuitates <lb/>
            mittebantur. considera causarum offerentiam, et intelleges <lb/>
            unam et eandem potestatem, quae secundum penuriam et<lb n="5"/>
            copiam expeditionem suorum disposuit, proinde per ciuitates <lb/>
            abundaturam circumcidens, sicut et egituram per solitudinem <lb/>
            struxerat. etiam calciamenta portare uetuit illos. ipse enim <lb/>
            erat, sub quo nec in solitudine per tot annos populus calciamenta <lb/>
            detriuerat. neminem, inquit, in uia salutaueritis. <lb n="10"/>
            o Christum destructorem prophetarum, a quibus hoc quoque <lb/>
            accepit! Heliseus, cum Gezin puerum suum mitteret in uiam <lb/>
            ad filium Sunamitidis resuscitandum de morte, puto, sic ei <lb/>
            praecepit: accinge lumbos tuos et sume bacillum meum <lb/>
            in manum et uade: quemcumque conueneris in uia, <lb n="15"/>
            ne benedixeris eum, id est ne salutaueris, et qui te benedixerit, <lb/>
            ne responderis ei, id est ne resalutaueris. quae <lb/>
            est enim inter uias benedictio nisi ex occursu mutua salutatio? <lb/>
            sic et domini istud: in quam introissent domum, pacem ei dicere(ut, <lb/>
            de) exemplo eodem est. mandauit enim et hoc Heliseus: <lb n="20"/>
            cum introisset ad Sunamitin, diceret ei: pax uiro tuo, pax <lb/>
            filio tuo. haec erunt nostrae potius antithesis, quae comparant, <lb/>
            non quae separant Christum. dignus autem operarius <lb/>
            mercede sua quis magis pronuntiarit quam deus iudex? <lb/>
            quia et hoc ipsum iudicare est, dignum facere mercede operarium. <lb n="25"/>
            nulla retributio non ex iudicatione constitit. iam nunc <lb/>
            et hic lex consignatur creatoris, etiam boues operantes dignos

<note type="footnote"> 2] cf. Matth. 10, 10. Luc. 10, 4. 3] cf. Luc. 10, 1. 8] cf. Luc. <lb/>
            10, 4. 10] Luc. 10, 4. 14] IIII Reg. 4, 29. 19] cf. Luc. 10, 5. <lb/>
            21] IllI Reg. 4, 26. 23] Luc. 10, 7. </note>

<note type="footnote"> leduxitPaw <hi rend="italic">2uirgamMR,peramPam 4differentiam/ori.(cf. 499,26)</hi> <lb/>
            7 circumcidensLat: circumiensitfJJ 8 (in)struxeratfort. 9 in uialfff, per <lb/>
            uiamPam 12helisas3f <hi rend="italic">gezinJfi?l,GiezinR3uulgo 15cumuenerisMcorr. <lb/>
            m.l)</hi> 18 occursa utuailf 19 domini istud seripsi: dominus <hi rend="italic">utDiR,</hi> dominus <lb/>
            <hi rend="italic">Pam</hi> 20 dicere(nt,de) <hi rend="italic">exemplo Eng: dicere</hi>. eIernploMR 21 sunamitin 3 £ BS, <lb/>
            <hi rend="italic">SunamitenJJ1 22tuoom.Rx</hi> nostraepotiusJtf,potiusnostraeaMtfao 23dignusJfjR, <lb/>
            dignus <hi rend="italic">est NParn</hi> 26 retributioR, retribu*ione <hi rend="italic">M,</hi> retributioneF </note> <lb/>
             
<pb n="501"/>
            operarios mercede iudicantis: boui, inquit, terenti os non <lb/>
            colligabis. quis tam praestans in homines nisi qui et in <lb/>
            pecudes? quodsi et Christus dignos mercede pronuntiat operarios, <lb/>
            excusauit praeceptum illud creatoris de uasis aureis et <lb/>
            argenteis Aegyptiorum auferendis. qui enim uillas et urbes <lb n="5"/>
            operati fuerant Aegyptiis, digni utique operarii mercede, non <lb/>
            ad fraudem sunt instincti, sed ad mercedis compensationem, <lb/>
            quam alias a dominatoribus exigere non poterant. Regnum dei <lb/>
            neque nouum neque inauditum sic quoque confirmauit, dum <lb/>
            illud iubet adnuntiari adpropinquasse. quod enim longe fuerit <lb n="10"/>
            aliquando, id potest dici adpropinquasse. si autem numquam <lb/>
            retro fuisset, antequam adpropinquasset, nec dici potuisset <lb/>
            adpropinquasse, quod numquam longe fuisset. omne quod nouum <lb/>
            et incognitum est, subitum est. omne quod subitum est, cum <lb/>
            adnuntiatur, tunc primum speciem inducens tunc primum <lb n="15"/>
            accipit tempus. ceterum nec retro tardasse potuerit, quamdiu <lb/>
            non adnuntiabatur, nec, ex quo adnuntiari coeperit, adpropinquasse. <lb/>
            etiam adicit, ut eis, qui illos non recepissent, <lb/>
            dicerent: scitote tamen adpropinquasse regnum dei. si <lb/>
            hoc non et comminationis gratia mandat, uanissime mandat. <lb n="20"/>
            quid enim ad illos, si adpropinquaret regnum, nisi quia cum <lb/>
            iudicio adpropinquat? in salutem scilicet eorum, qui adnuntiationem <lb/>
            eius recepissent, ***. quo modo, si comminatio non <lb/>
            potest sine executione, habes deum executorem in comminatore <lb/>
            et iudicem in utroque. sic et puluerem iubet excuti in illos, <lb n="25"/>
            in testificationem eieratae etiam terrae eorum, nedum

<note type="footnote"> 1] Dent. 25. 4. 4] cf. Exod. 12, 34-35. 10] cf. Lnc. 10, 9. <lb/>
            19] Luc. 10, 11. 25] cf. Luc. 10, 11. </note>

<note type="footnote"> 3 mercede pronuntiat <hi rend="italic">M,</hi> pronuutiat mercede <hi rend="italic">M uulgo</hi> 6 tuerant <hi rend="italic">Ktg:</hi> <lb/>
            fuerint <hi rend="italic">MR</hi> 7 instincti <hi rend="italic">MR,</hi> instructi <hi rend="italic">Urs</hi> 10 fuerat <hi rend="italic">Oehlerus</hi> <lb/>
            15 apeciem <hi rend="italic">Pam:</hi> spem <hi rend="italic">MR</hi> 16 accipit <hi rend="italic">Rig:</hi> accepit <hi rend="italic">MR</hi> potuerit <lb/>
            <hi rend="italic">Etlg:</hi> poterit <hi rend="italic">MR, ego olim rescribi uolui:</hi> poterit &lt;diei) 23 <hi rend="italic">lacunam<lb/>
             signaui:</hi> et in perditionem eorum, qui non recepissent <hi rend="italic">interciderunt</hi> non <lb/>
            potest <hi rend="italic">scil. esse, secundum usum auctoris: iniuria Oehlerus dtleuit</hi> non <lb/>
            25 utroque? sic <hi rend="italic">uulgo</hi> 26 eieratae etiam <hi rend="italic">scripsi (cf</hi>. 438, 3): ei; heret <lb/>
            etiam <hi rend="italic">M,</hi> et haeret etiam <hi rend="italic">R,</hi> et haerentia <hi rend="italic">Oehlerus (quod ego quidem non<lb/>
             intellego),</hi> ad horrentiam <hi rend="italic">Rmg</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="502"/>
            communicationis reliquae. si enim inhumanitas et inhospitalitas <lb/>
            nullam ab eo relaturae sunt ultionem, cui rei praemittit testificationem, <lb/>
            minas utique portendentem ? porro cum etiam <lb/>
            creator in Deuteronomio Ammonitas et Moabitas prohibeat <lb/>
            recipi in ecclesiam, quod populum Aegypto profectum inhumane<lb n="5"/>
            et inhospitaliter copiis defraudassent, ergo in Christum inde <lb/>
            manasse constabit communicationis interdictum, ubi habet <lb/>
            formam. qui uos spernet, me spernet. hoc et Moysi creator: <lb/>
            non te contempserunt, sed me. tam enim apostolus Moyses <lb/>
            quam et apostoli prophetae. aequanda erat auctoritas utriusque<lb n="10"/>
            officii ab uno eodemque domino apostolorum et prophetarum. <lb/>
            Quis nunc dabit potestatem calcandi super colubros et . <lb/>
            scorpios? utrumne omnium animalium dominus an nec unius <lb/>
            lacertae deus? sed bene, quod creator hanc potestatem etiam <lb/>
            paruulis pueris per Esaiam repromisit, conicere manum in<lb n="15"/>
            cauernam aspidum et in cubile natorum aspidum nec omnino <lb/>
            laedi. et utique scimus — salua simplicitate scripturae, nam <lb/>
            nec et ipsae bestiae nocere poterunt, ubi fides fuerit — figurate <lb/>
            scorpios et colubros portendi spiritalia malitiae, quorum <lb/>
            ipse quoque princeps in serpentis et draconis et eminentissimae <lb n="20"/>
            cuiusque bestiae nomine deputetur penes creatorem, largitum <lb/>
            hanc potestatem priori Christo suo, sicut nonagesimus psalmus <lb/>
            ad eum: super aspidem et basiliscum incedes et conculcabis <lb/>
            leonem et draconem, sicut etiam Esaias: illa <lb/>
            die superducet dominus deus machaeram sanctam, <lb n="25"/>
            magnam et fortem, Christum scilicet suum, in draconem <lb/>
            illum, colubrum magnum et tortuosum, et interficiet <lb/>
            eum illa die. sed et cum idem: uia munda et uia sancta

<note type="footnote"> 41 cf. Deut. 23, 3. 8] Luc. 10, 16. 9] I Reg. 8, 7. 12] cf. <lb/>
            Luc. 10, 19. 15] cf. Es. 11, 8-9. 23] Ps. 90, 13. 24] Es. 27, 1. <lb/>
            23] Es. 35, 8-9. </note>

<note type="footnote"> 4 ammanitas M (a <hi rend="italic">alt. ex</hi> 0 <hi rend="italic">a</hi> m. 1) 6 defraudassent <hi rend="italic">R,</hi> defrandasset <lb/>
            <hi rend="italic">MF</hi> 8 spernet <hi rend="italic">M (bis),</hi> spernit <hi rend="italic">R uulgo (bis)</hi> 10 erat <hi rend="italic">Eng:</hi> erit <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            14 lacertae <hi rend="italic">om. R1</hi> 15 paruulis pueris <hi rend="italic">M,</hi> paruulis puerulis <hi rend="italic">R,</hi> puerulis <lb/>
            <hi rend="italic">F 17</hi> scimus <hi rend="italic">R,</hi> sciemus <hi rend="italic">MF,</hi> sciamus <hi rend="italic">Eng</hi> 18 poterant <hi rend="italic">Eflg:</hi> <lb/>
            potuerunt <hi rend="italic">MR</hi> 20 immanissimae <hi rend="italic">Ciacconius,</hi> imminentissimae <hi rend="italic">Eng</hi> <lb/>
            28 sed et <hi rend="italic">lIf,</hi> sed <hi rend="italic">R</hi> idem &lt;dicit) <hi rend="italic">susp. Eng</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="503"/>
            uocabitur et non transibit illic inmundum nec erit <lb/>
            illic uia inmunda; qui autem dispersi erunt uadent <lb/>
            in ea et non errabunt, et non erit iam illic leo nec ex <lb/>
            bestiis pessimis quicquam ascendet in eam nec inuenietur <lb/>
            illic, cum \'uiam\' fidem demonstret, per quam ad deum <lb n="5"/>
            perueniemus, iam tunc eidem uiae, id est fidei, hanc euacuationem <lb/>
            et subiectionem bestiarum pollicetur. denique et tempora <lb/>
            promissionis congruere inuenias, si quae antecedunt legas: <lb/>
            inualescite, manus dimissae et genua resoluta: tunc <lb/>
            patefient oculi caecorum et aures exaudient surdorum; <lb n="10"/>
            tunc saliet claudus ut ceruus et clara erit lingua <lb/>
            mutorum. igitur ubi medicinarum edidit beneficia, tunc <lb/>
            et scorpios et serpentes sanctis suis subdidit, ille scilicet, qui <lb/>
            hanc potestatem, ut et aliis praestaret, prior acceperat a patre <lb/>
            et secundum ordinem praedicationis exhibuit. <lb n="15"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>