<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2:4.1-4.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2:4.1-4.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Omnem sententiam et omnem paraturam impii atque <lb/>
            sacrilegi Marcionis ad ipsum iam euangelium eius prouocamus. <lb/>
            quod interpolando suum fecit. et ut fidem instrueret, dotem Ii

<note type="footnote"> 2] Es. 1, 2. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 dum et in terra <hi rend="italic">ct. 419, 18-21</hi> . qui testatur <hi rend="italic">acil. dominus; neque <lb/>
            enim spiritus solum sed etiatn ipse Christus per prophetam loquitur</hi> 2 ipsa <lb/>
            enim etiam <hi rend="italic">M</hi> 3 recipe M, percipe <hi rend="italic">R uulgo</hi> 8 qui <hi rend="italic">MR,</hi> qui et <hi rend="italic">Pam N</hi> <lb/>
            9 inauditis <hi rend="italic">M</hi> 11 dominum <hi rend="italic">scripsi:</hi> deum <hi rend="italic">MR</hi> 15 spero; nam didici <lb/>
            <hi rend="italic">(scil. mihi cauere) MRl,</hi> sperandam dicis <hi rend="italic">R3 uulgo</hi> 18 an qui <hi rend="italic">(= qvomodo)<lb/>
             scripsi:</hi> an quia <hi rend="italic">MR,</hi> an <hi rend="italic">(id facis),</hi> quia <hi rend="italic">Eng</hi> 20 omne <hi rend="italic">MR,</hi> inane <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            21 praestigiaMR <hi rend="italic">(cf. Quintil. IIII1,</hi> 77), praestigiae <hi rend="italic">Eng</hi> magna <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            magnae <hi rend="italic">MR</hi> ADVERSVS MARCIONE LIB TERCIVS EXPLICAT.; <lb/>
            INCIPIT LIB IIII Af.Explicit lib.III; incipitlib. IIII aduersus MarcionemF </note> 
<pb n="423"/>
            + <lb/>
            quandam commentatus est illi. — opus ex contrarietatum oppositionibus <lb/>
            \'Antithesis\' cognominatum et ad separationem legis <lb/>
            et euangelii coactum — qua duos deos diuidens, proinde diuersos <lb/>
            ut alterum alterius instrumenti uel, quod magis usui est dicere, <lb/>
            testamenti, exinde euangelio quoque secundum antithesis credendo <lb n="5"/>
            patrocinaretur. sed et istas proprio congressu comminus, <lb/>
            id est per singulas iniectiones Pontici, cecidissem, si non <lb/>
            multo oportunius in ipso et cum ipso euangelio. cui procurant, <lb/>
            retunderentur. quamquam tam facile est praescriptiue occurrere, <lb/>
            equidem ut accepto eas faciam, ut rato habeam, ut nobiscum <lb n="10"/>
            facere dicam, quo magis de caecitate auctoris sui erubescant, <lb/>
            nostrae iam antithesis aduersus Marcionem. atque adeo <lb/>
            confiteor alium ordinem decucurrisse in ueteri dispositione apud <lb/>
            creatorem, alium in noua apud Christum. non nego distare <lb/>
            documenta eloquii, praecepta uirtutis, legis disciplinas, dum <lb n="15"/>
            tamen tota diuersitas in unum et eundem deum competat, <lb/>
            illum scilicet, a quo constat eam dispositam sicut et praedicatam. <lb/>
            olim contionatur Esaias prodituram ex Sion legem et <lb/>
            sermonem domini ex Hierusalem, aliam utique legem aliumque <lb/>
            sermonem. denique iudicabit, inquit, inter nationes et <lb n="20"/>
            traducet populum plurimum, scilicet non unius gentis <lb/>
            Iudaeorum, sed nationum, quae per nouam legem euangelii <lb/>
            et nouum sermonem apostolorum iudicantur et traducuntur <lb/>
            apud semetipsas de pristino errore, simul crediderunt, atque <lb/>
            exinde concidunt machaeras in aratra. et zibinas, quod <lb n="25"/>
            genus uenabulorum est, in falces, id est feros et saeuos <lb/>
            quondam animos conuertunt in sensus probos et bonae frugis <lb/>
            operarios. et rursus: audite me, audite, populus meus,

<note type="footnote"> 18] cf. Es. 2, 8. 20] Es. 2, 4. 25] ib. 28] Es. 61, 4. </note>

<note type="footnote"> 4 ut alterum <hi rend="italic">scripsi:</hi> alterum <hi rend="italic">MR</hi> 5 exinde <hi rend="italic">scripsi:</hi> ut exinde <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            antithesis <hi rend="italic">MF,</hi> antitheseis <hi rend="italic">R,</hi> antitheaes <hi rend="italic">Oehlerus: ita per totum opus <lb/>
            uariat scriptura in hoc uocabulo; ego ubique sequor codices</hi> 8 oportanins <lb/>
            <hi rend="italic">M,</hi> opportunius <hi rend="italic">R uulgo</hi> 9 retunderentur, quamquam <hi rend="italic">uulgo</hi> <lb/>
            10 equidem <hi rend="italic">R,</hi> et quidem <hi rend="italic">M</hi> 14 nona R3, nouo <hi rend="italic">MRt</hi> non nego <hi rend="italic">MGR3,</hi> <lb/>
            nonne ergo Rl 22 legem nonam <hi rend="italic">M</hi> 25 zibinas <hi rend="italic">scripai:</hi> zibbynas <hi rend="italic">M,</hi> <lb/>
            sibinas <hi rend="italic">R</hi> 28 audite <hi rend="italic">scripsi (alt. loco):</hi> audite et <hi rend="italic">M,</hi> audite me et <hi rend="italic">R</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="424"/>
            et reges, auribus intendite in me, quoniam lex prodibit <lb/>
            a me et iudicium meum in lucem nationum, quo <lb/>
            iudicauerat atque decreuerat nationes quoque inluminandas <lb/>
            per euangelii legem atque sermonem. haec erit et lex apud <lb/>
            Dauid, inuituperabilis, qua perfecta, conuertens animam,<lb n="5"/>
            utique ab idolis ad deum, hic erit et sermo, de quo idem <lb/>
            Esaias: quoniam, inquit, decisum sermonem faciet dominus <lb/>
            in terra. compendiatum est enim nouum testamentum <lb/>
            et a legis laciniosis oneribus expeditum. sed quid pluribus, <lb/>
            cum manifestius et luce ipsa clarius nouatio praedicetur a<lb n="10"/>
            creatore per eundem? ne rememineritis priorum et antiqua <lb/>
            ne recogitaueritis — uetera transierunt, noua oriuntur <lb/>
            — ecce facio noua, quae nunc orientur. item per <lb/>
            Hieremiam: nouate uobis nouamen nouum et ne seueritis. <lb/>
            in spinas et circumcidimini praeputia cordis <lb n="15"/>
            uestri et alibi: ecce ueniet dies, dicit dominus, et <lb/>
            perficiam domui Iacob et domui Iudae testamentum <lb/>
            nouum, non secundum testamentum, quod disposui <lb/>
            patribus eorum in die, qua arripui dispositionem <lb/>
            eorum ad educendos eos de terra Aegypti. adeo pristinum<lb n="20"/>
            testamentum temporale significat. dum mutabile ostendit, <lb/>
            etiam dum aeternum de postero pollicetur. nam per Esaiam: <lb/>
            audite me, (inquit,) et uiuetis, et disponam uobis testamentum <lb/>
            aeternum, adiciens sancta et fidelia Dauid, <lb/>
            ut id testamentum in Christo decursurum demonstraret. ex genere <lb n="25"/>
            Dauid secundum Mariae censum. eundem etiam in uirga, ex <lb/>
            radice Iesse processura, figurate praedicabat. igitur si alias <lb/>
            leges aliosque sermones et nouas testamentorum dispositiones

<note type="footnote"> 4] Ps. 18, 8. 7] Es. 10, 23. 11] Es. 43, 18. 12] II Cor. 5, 17. <lb/>
            13] Es. 43. 19. 14] Hier. 4, 3-4. 16] Hier. 38, 31—32. 23] Es. <lb/>
            55, 3. 26] cf. Es. 11, 1. </note>

<note type="footnote"> 4 et lex <hi rend="italic">scripsi:</hi> lex et <hi rend="italic">MR</hi> 5 animas <hi rend="italic">Pam</hi> 11 priorum <hi rend="italic">MGRs,</hi> <lb/>
            proprium Rt 12 <hi rend="italic">cogitaueritis Rig</hi> 15 praeputia <hi rend="italic">M,</hi> praeputio <hi rend="italic">Ruulgo</hi> <lb/>
            16 ueniunt <hi rend="italic">Pam</hi> 17 Iuda <hi rend="italic">Pam</hi> 23 inquit <hi rend="italic">addidi</hi> 24 aeternum (diceDs <lb/>
            et&gt; adiciens <hi rend="italic">Eng, seruans infra ordinem uerborum</hi> 26 eundem <hi rend="italic">in MR <lb/>
            paulo ante, post</hi> demonstraret, <hi rend="italic">traditum huc transtuli</hi> 27 proceseuram <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="425"/>
            a creatore dixit futuras, ut etiam ipsorum sacrificiorum alia <lb/>
            officia potiora et quidem apud nationes destinarit, dicente <lb/>
            Malachia: non est uoluntas mea in uobis, inquit dominus, <lb/>
            et sacrificia uestra non excipiam de manibus <lb/>
            uestris, quoniam a solis ortu usque ad occasum glorificatum <lb n="5"/>
            est in nationibus nomen meum, et in omni <lb/>
            loco sacrificium nomini meo offertur et sacrificium <lb/>
            mundum, scilicet simplex oratio de conscientia pura, necesse <lb/>
            est omnis demutatio ueniens ex innouatione diuersitatem ineat <lb/>
            cum his, quorum fit, et contrarietatem ex diuersitate. sicut <lb n="10"/>
            enim nihil demutatum quod non diuersum, ita nihil diuersum <lb/>
            quod non contrarium. eiusdem ergo deputabitur etiam contrarietas <lb/>
            ex diuersitate, cuius fuerit demutatio ex innouatione. <lb/>
            qui disposuit demutationem, iste instituit et diuersitatem; <lb/>
            qui praedicauit innouationem, iste praenuntiauit et contrarietatem. <lb n="15"/>
            quid differentiam rerum ad distantiam interpretaris <lb/>
            potestatum? quid antithesis exemplorum distorques aduersus <lb/>
            creatorem, quas in ipsis quoque sensibus et adfectionibus eius <lb/>
            potes recognoscere? ego, inquit, percutiam et ego sanabo, <lb/>
            ego, inquit, occidam et ego uiuificabo, condens scilicet <lb n="20"/>
            mala et faciens pacem. quo etiam soles illum mobilitatis <lb/>
            quoque et inconstantiae nomine reprehendere, prohibentem quae <lb/>
            iubet et iubentem quae prohibet. cur ergo non et antithesis <lb/>
            ad naturalia reputasti contrarii sibi semper creatoris, nec mundum <lb/>
             saltim recogitare potuisti, nisi fallor, etiam apud Ponticos <lb n="25"/>
            ex diuersitatibus structum aemularum inuicem substantiarum? <lb/>
            prius itaque debueras alium deum luminis alium tenebrarum <lb/>
            determinasse, ut ita posses alium legis alium euangelii adseuersse. <lb/>
            ceterum praeiudicatum est ex manifestis. cuius opera

<note type="footnote"> 3] Mal. 1, 10. 11. 19] Deut. 32, 39. 20] Es. 45, 7. </note>

<note type="footnote"> 3 Malachia <hi rend="italic">R3,</hi> Malachin <hi rend="italic">MRl</hi> 7 offertur <hi rend="italic">Pam:</hi> offeretur <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            10 fit <hi rend="italic">M,</hi> sit <hi rend="italic">R contrarietate M</hi> duuersitate M 15 <hi rend="italic">praenuntiauit Mf</hi> <lb/>
            pronuntiauit <hi rend="italic">R</hi> 21 quo (= <hi rend="italic">deshalb) Eng: qua MR</hi> 23 iubeat-prohibeat <lb/>
            <hi rend="italic">Ura</hi> 26 structum <hi rend="italic">M,</hi> constructum <hi rend="italic">R</hi> substantiarum. prius <hi rend="italic">uulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="426"/>
            et ingenia per antithesis constant, eadem forma constare etiam <lb/>
            sacramenta. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Habes hanc (ad) \'Antithesis\' expeditam a nobis responsionem.<lb/>
            transeo nunc ad euangelii, sane non Iudaici sed <lb/>
            Pontici, interim adulterati, demonstrationem, praestructuram<lb n="5"/>
            ordinem. quem adgredimur. constituimus inprimis euangelicum <lb/>
            instrumentum apostolos auctores habere, quibus hoc munus <lb/>
            euangelii promulgandi ab ipso domino sit impositum. si et <lb/>
            apostolicos, non tamen solos, sed cum apostolis, [et postapostolicos] <lb/>
            quoniam praedicatio discipulorum suspecta fieri posset <lb n="10"/>
            de gloriae studio, si non adsistat illi auctoritas magistrorum. <lb/>
            immo Christi, quae magistros apostolos fecit. denique nobis <lb/>
            fidem ex apostolis Iohannes et Matheus insinuant, ex apostolicis <lb/>
            Lucas et Marcus instaurant, isdem regulis exorsi, quantum <lb/>
            ad unicum deum attinet creatorem et Christum eius, natum <lb n="15"/>
            ex uirgine, subplementum legis et prophetarum. uiderit enim. <lb/>
            si narrationum dispositio uariauit, dummodo de capite fidei <lb/>
            conueniat, de quo cum Marcione non conuenit. contra Marcion <lb/>
            euangelio, scilicet suo, nullum adscribit auctorem, quasi non <lb/>
            licuerit illi titulum quoque adfingere, cui nefas non fuit ipsum<lb n="20"/>
            corpus euertere. et possem hic iam gradum figere, non agnoscendum <lb/>
            contendens opus, quod non erigat frontem, quod nullam <lb/>
            constantiam praeferat, nullam fidem repromittat de plenitudine <lb/>
            tituli et professione debita auctoris. sed per omnia congredi, <lb/>
            malumus, nec dissimulamus quod ex nostro intellegi potest <lb n="25"/>
            nam ex his commentatoribus, quos habemus, Lucam uidetur <lb/>
            Marcion elegisse, quem caederet. porro Lucas non apostolus, <lb/>
            sed apostolicus, non magister, sed discipulus, utique magistro <lb/>
            minor, certe tanto posterior, quanto posterioris apostoli sectator, <lb/>
            Pauli sine dubio, ut et si sub ipsius Pauli nomine euangelium <lb n="30"/>
            Marcion intulisset, non sufficeret ad fidem singularitas instru-,

<note rend="script" type="footnote">3 hanc <hi rend="italic">Eng:</hi> nunc <hi rend="italic">MR</hi> ad <hi rend="italic">add. Urs</hi> 6 euangelic* <hi rend="italic">M (corr. m. 1)</hi> <lb/>
            9 et postapoatolicoe <hi rend="italic">seclusi; quae interpolatio falso loco inter uerbairrepsisst<lb/>
             uidetur:</hi> et post apostolos <hi rend="italic">R3 uulgo,</hi> et [post] apostolicos <hi rend="italic">Eng</hi> 12 quae <hi rend="italic">MR,</hi> <lb/>
            qui <hi rend="italic">Pam</hi>. 13 matheus <hi rend="italic">M,</hi> Matthaeus <hi rend="italic">R uulgo</hi> 14 iadem <hi rend="italic">MF,</hi> iisdem <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            25 malumus <hi rend="italic">M,</hi> maluimus <hi rend="italic">R</hi> 26 his <hi rend="italic">MR</hi> iis <hi rend="italic">Pam</hi> 27 martione legisse <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="427"/>
            menti destituta patrocinio antecessorum. exigeretur enim id <lb/>
            quoque euangelium, quod Paulus inuenit, cui fidem dedit, cui <lb/>
            mox suum congruere gestiit, siquidem propterea Hierosolymam <lb/>
            ascendit ad cognoscendos apostolos et consultandos, ne forte <lb/>
            in uacuum cucurrisset, id est ne non secundum illos credidisset <lb n="5"/>
            et non secundum illos euangelizaret. denique ut cum <lb/>
            auctoribus contulit et conuenit de regula fidei, dexteras miscuerunt <lb/>
            et exinde officia praedicandi distinxerunt, ut illi in <lb/>
            Iudaeos, Paulus in Iudaeos et in nationes. igitur si ipse inluminator <lb/>
            Lucae auctoritatem antecessorum et fidei et praedicationi <lb n="10"/>
            suae optauit; quanto magis eam euangelio Lucae expostulem, <lb/>
            quae euangelio magistri eius fuit necessaria? 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Aliud est, si penes Marcionem a discipulatu Lucae coepit <lb/>
            religionis Christianae sacramentum. ceterum si et retro decucurrit, <lb/>
            habuit utique authenticam paraturam, per quam ad <lb n="15"/>
            Lucam usque peruenit, cuius testimonio adsistente Lucas <lb/>
            quoque possit admitti. sed enim Marcion nactus epistolam <lb/>
            Pauli ad Galatas, etiam ipsos apostolos suggillantis ut non <lb/>
            recto pede incedentes ad ueritatem euangelii, simul et accusantis <lb/>
            pseudoapostolos quosdam peruertentes euangelium <lb n="20"/>
            Christi, conititur ad destruendum statum eorum euangeliorum, <lb/>
            quae propria et sub apostolorum nomine eduntur uel etiam <lb/>
            apostolicorum, ut scilicet fidem, quam illis adimit, suo conferat. <lb/>
            porro etsi reprehensus est Petrus et Iohannes et Iacobus, <lb/>
            qui existimabantur columnae, manifesta causa est: personarum <lb n="25"/>
            enim respectu uidebantur uariare conuictum. et tamen <lb/>
            cum ipse Paulus omnibus omnia fieret, ut omnes lucraretur, <lb/>
            potuit et Petro hoc in consilio fuisse aliquid aliter agendi

<note type="footnote"> 4] cf. Gal. 2, 2. 8] cf. Gal. 2, 9. 18] cf. Gal. 2, 14. 19] cf. <lb/>
            Gal. 2, 4. 25] cf. Gal. 2, 9. 27] cf. I Cor. 9, 19. </note>

<note type="footnote"> 2 dedit <hi rend="italic">M,</hi> dedidit <hi rend="italic">Buulgo</hi> 7 et (e <hi rend="italic">in lit.) M</hi> dexteras <hi rend="italic">M,</hi> <lb/>
            dextnuJ <hi rend="italic">R</hi> miscuerunt <hi rend="italic">M,</hi> miscuere <hi rend="italic">R uulgo</hi> 8 officia <hi rend="italic">R,</hi> officio <hi rend="italic">MF</hi> <lb/>
            9 si ipse <hi rend="italic">R,</hi> sup se <hi rend="italic">M</hi> 10 ante cessorum <hi rend="italic">M</hi> fidei <hi rend="italic">(syll</hi>. de <hi rend="italic">in reu.)<lb/>
             M</hi> 17 epistolam <hi rend="italic">M,</hi> epistulam <hi rend="italic">R</hi> 18 galathas <hi rend="italic">M (pro more)</hi> 20 pseudoapostoloa <lb/>
            <hi rend="italic">MF,</hi> pseudapostolos <hi rend="italic">B uulgo</hi> 23 ademit <hi rend="italic">Eng</hi> 26 respectu <lb/>
            (u ea a <hi rend="italic">a m</hi>. 1) <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="428"/>
            quam docebat. proinde si et pseudoapostoli inrepserant, horum <lb/>
            quoque qualitas edita est, circumcisionem uindicantium et <lb/>
            Iudaicos fastus. adeo non de praedicatione, sed de conuersatione <lb/>
            a Paulo denotabantur, aeque denotaturo, si quid de deo creatore <lb/>
            aut Christo eius errassent. igitur distinguenda erunt <lb n="5"/>
            singula. si apostolos praeuaricationis et simulationis suspectos <lb/>
            Marcion haberi queritur usque ad euangelii deprauationem, <lb/>
            Christum iam accusat, accusando quos Christus elegit. si uero <lb/>
            apostoli quidem integrum euangelium contulerunt, de sola conuictus <lb/>
            inaequalitate reprehensi, pseudoapostoli autem ueritatem <lb n="10"/>
            eorum interpolauerunt et inde sunt nostra digesta, quod erit <lb/>
            germanum illud apostolorum instrumentum, quod adulteros (non) <lb/>
            passum est? quod Paulum inluminauit et ab eo Lucam? at si <lb/>
            tam funditus deletum est, ut cataclysmo quodam ita inundatione <lb/>
            falsariorum obliteratum, iam ergo nec Marcion habet uerum. <lb n="15"/>
            aut si ipsum erit uerum, id est apostolorum, quod Marcion <lb/>
            habet solus, id quomodo nostro consonat, quod non apostolorum. <lb/>
            sed Lucae refertur? aut si non statim Lucae deputandum est quo <lb/>
            Marcion utitur, quia nostro consonat, scilicet adulterato etiam <lb/>
            circa titulum, ceterum apostolorum est, iam ergo et nostrum,<lb n="20"/>
            quod illi consonat, aeque apostolorum est. sed adulteratum de <lb/>
            titulo quoque.\' 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>funis ergo ducendus est contentionis pari hinc <lb/>
            inde nisu fluctuante: ego meum dico uerum, Marcion suum; ego <lb/>
            Marcionis adfirmo adulteratum, Marcion meum. quis inter nos <lb/>
            determinabit, nisi temporis ratio, ei praescribens auctoritatem. <lb n="25"/>
            quod antiquius repperietur, et ei praeiudicans uitiationem, <lb/>
            quod posterius reuincetur? in quantum enim falsum corruptio

<note type="footnote"> 1] cf. Gal. 2, 4. 2] cf. Gal. 2, 3-4. </note>

<note type="footnote"> 1 pseudoapostoli <hi rend="italic">MF,</hi> pseudapostoli <hi rend="italic">R utdgo</hi> 3 fastos <hi rend="italic">MBl,</hi> fastos <lb/>
            <hi rend="italic">R3 uulgo</hi> 10 pseudoapostoli <hi rend="italic">MF,</hi> pseudapostoli <hi rend="italic">R uulgo</hi> 11 quo (= ub(f <lb/>
            <hi rend="italic">Eng</hi> 12 non <hi rend="italic">addidi,</hi> adulteros passum est, quod... Lucam? <hi rend="italic">Eng</hi> 13 at <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> aut <hi rend="italic">MR</hi> 14 tam <hi rend="italic">MR,</hi> iam <hi rend="italic">Eng</hi> 17 <hi rend="italic">post</hi> solne <hi rend="italic">signum interrogationis <lb/>
            deleui</hi> id <hi rend="italic">scripsi:</hi> et <hi rend="italic">MR</hi> 20 ceterum (= <hi rend="italic">sed) Ciacconius:</hi> ceterorum <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> 21 est, sed <hi rend="italic">uulgo</hi> sed-quoque <hi rend="italic">aduersarii sunt; propterea male <lb/>
            post</hi> quoque <hi rend="italic">distinguuntur capita</hi> 25 determinabit <hi rend="italic">R,</hi> determinaait <lb/>
            <hi rend="italic">MF</hi> 26 antiquus <hi rend="italic">M</hi> repperietur <hi rend="italic">JfF,</hi> reperietur <hi rend="italic">R</hi> 27 reuincetur <lb/>
            inuenietur <hi rend="italic">MR1,</hi> inuenietur <hi rend="italic">del. R3</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="429"/>
            est ueri, in tantum praecedat necesse est ueritas falsum. prior <lb/>
            erit res passione et materia aemulatione. alioquin quam absurdum, <lb/>
            ut, si nostrum antiquius probauerimus, Marcionis uero <lb/>
            posterius, et nostrum ante uideatur falsum quam habuerit de <lb/>
            ueritate materiam, et Marcionis ante credatur aemulationem <lb n="5"/>
            a nostro expertum quam et editum et postremo id uerius <lb/>
            existimetur, quod est serius, post tot ac tanta iam opera atque <lb/>
            documenta Christianae religionis saeculo edita, quae edi utique <lb/>
            non potuissent sine euangelii ueritate, id est ante euangelii <lb/>
            ueritatem. quod ergo pertinet ad euangelium interim Lucae, <lb n="10"/>
            quatenus communio eius inter nos et Marcionem de ueritate <lb/>
            disceptat, adeo antiquius Marcionis est quod est secundum <lb/>
            nos, ut et ipse illi Marcion aliquando crediderit, cum et pecuniam <lb/>
            in primo calore fidei catholicae ecclesiae contulit, proiectam <lb/>
            mox cum ipso, posteaquam in haeresim suam a nostra <lb n="15"/>
            ueritate desciit. quid nunc, si negauerint Marcionitae primam <lb/>
            apud nos fidem eius aduersus epistolam quoque ipsius? quid, <lb/>
            si nec epistolam agnouerint? certe \'Antithesis\' non modo fatentur <lb/>
            Marcionis sed et praeferunt. ex his mihi probatio sufficit. si <lb/>
            enim id euangelium, quod Lucae refertur penes nos, — uiderimus <lb n="20"/>
            an et penes Marcionem — ipsum est, quod Marcion <lb/>
            per Antithesis suas arguit ut interpolatum a protectoribus <lb/>
            ludaismi ad concorporationem legis et prophetarum, quo etiam <lb/>
            Christum inde confingerent, utique non potuisset arguere nisi <lb/>
            quod inuenerat. nemo post futura reprehendit, quae ignorat <lb n="25"/>
            futura. emendatio culpam non antecedit. emendator sane euangelii <lb/>
            a Tiberianis usque ad Antoniniana tempora euersi Marcion <lb/>
            solus et primus obuenit, expectatus tamdiu a Christo, paenitente <lb/>
            iam, quod apostolos praemisisse properasset sine praesidio <lb/>
            Marcionis. nisi quod humanae temeritatis, non diuinae <lb n="30"/>
            auctoritatis negotium est haeresis, quae sic semper emendat

<note type="footnote"> 11 quatinus <hi rend="italic">M</hi> 12 Marcionis <hi rend="italic">(sc. euangelio) N,</hi> marcio <hi rend="italic">M,</hi> Marcione R <lb/>
            13 ipse <hi rend="italic">om. M (in mg. add. m. T)</hi> 16 desciit <hi rend="italic">MR,</hi> desciuit <hi rend="italic">Rig</hi> 17 epietolam <lb/>
            <hi rend="italic">M,</hi> epistulam <hi rend="italic">H</hi> 23 quo <hi rend="italic">scripsi:</hi> qua <hi rend="italic">MR</hi> inde <hi rend="italic">scil. ex <lb/>
            ludaiemo</hi> 27 Antoniniana R3, antoniana <hi rend="italic">MR1</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="430"/>
            euangelia, dum uitiat, cum, et si discipulus Marcion, non <lb/>
            tamen super magistrum, et si apostolus Marcion, siue ego, <lb/>
            inquit Paulus, siue illi, sic praedicamus, et si prophetes <lb/>
            Marcion, et spiritus prophetarum prophetis erunt subditi; <lb/>
            non enim euersionis sunt, sed pacis, etiam si<lb n="5"/>
            angelus Marcion, citius anathema dicendus quam euangelizator <lb/>
            qui aliter euangelizauit. itaque dum emendat, utrumque confirmat: <lb/>
            et nostrum anterius, id emendans quod inuenit, et id <lb/>
            posterius, quod de nostri emendatione constituens suum et <lb/>
            nouum fecit. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>In summa: si constat id uerius quod prius, id prius <lb/>
            quod (ab initio.) id ab initio quod ab apostolis, pariter utique <lb/>
            constabit id esse ab apostolis traditum, quod apud ecclesias <lb/>
            apostolorum fuerit sacrosanctum. uideamus, quod lac a Paulo <lb/>
            Corinthii hauserint, ad quam regulam Galatae sint recorrecti,<lb n="15"/>
            quid legant Philipenses Thesalonicenses Ephesii, quid etiam <lb/>
            Romani de proximo sonent, quibus euangelium et Petrus et <lb/>
            Paulus sanguine quoque suo signatum reliquerunt. habemus <lb/>
            et Iohannis alumnas ecclesias. nam etsi Apocalypsin eius <lb/>
            Marcion respuit, ordo tamen episcoporum ad originem recensus <lb n="20"/>
            in Iohannem stabit auctorem. sic et ceterarum generositas <lb/>
            recognoscitur. dico itaque apud illas, nec solas iam apostolicas, <lb/>
            sed apud uniuersas, quae illis de societate sacramenti confoederantur, <lb/>
            id euangelium Lucae ab initio editionis suae stare, <lb/>
            quod cum maxime tuemur, Marcionis uero plerisque nec notum. <lb n="25"/>
            nullis autem notum ut non eo damnatum? habet plane et <lb/>
            illud ecclesias, sed suas, tam posteras quam adulteras,

<note type="footnote">1] cf. Matth. 10, 24. 2] I Cor. 15, 11. 4] I Cor. 14, 32. <lb/>
            6] cf. Gal. 1, 8. 14] cf. I Cor. 3, 2. </note>

<note type="footnote"> 7 qui <hi rend="italic">M</hi>. quia R 8 anterius <hi rend="italic">Lat:</hi> alterius <hi rend="italic">MR</hi> 12 quod &lt;(ab <lb/>
            initio,) id ab initio <hi rend="italic">scripsi:</hi> quod et ab initio <hi rend="italic">MF,</hi> quod et ab initio. <lb/>
            &lt;id ab initio) <hi rend="italic">R uulgo</hi> 15 chorinthi <hi rend="italic">M</hi> galathae <hi rend="italic">M</hi> sint <hi rend="italic">R,</hi> snnt <hi rend="italic">Ai</hi> <lb/>
            16 Philippenses <hi rend="italic">R</hi> Thessalonicenses JB 23 confoederantur <hi rend="italic">R,</hi> conferantur <lb/>
            <hi rend="italic">MF</hi> 25 tueamur <hi rend="italic">M</hi> (a <hi rend="italic">eras.)</hi> notum, nullis <hi rend="italic">uulgo</hi> 26 autem <lb/>
            <hi rend="italic">om. Rl</hi> eo <hi rend="italic">(scil. quod plerisque nee notum est)</hi> damnatum <hi rend="italic">MGB\',</hi> <lb/>
            eodem natum <hi rend="italic">Rl,</hi> eadem damnatum <hi rend="italic">Oehlerus signum interrogationisposvi</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="431"/>
            quarum si censum requiras, facilius apostaticum inuenias quam <lb/>
            apostolicum, Marcione scilicet conditore uel aliquo de Marcionis <lb/>
            examine. faciunt fauos et uespae, faciunt ecclesias et <lb/>
            Marcionitae. eadem auctoritas ecclesiarum apostolicarum ceteris <lb/>
            quoque patrocinabitur euangeliis, quae proinde per illas et <lb n="5"/>
            secundum illas habemus, Iohannis dico atque Mathei, licet et <lb/>
            Marcus quod edidit Petri adfirmetur, cuius interpres Marcus. <lb/>
            nam et Lucae digestum Paulo adscribere solent. capit autem <lb/>
            magistrorum uideri quae discipuli promulgarint. itaque et de <lb/>
            his Marcion flagitandus, quod omissis eis Lucae potius institerit, <lb n="10"/>
            quasi non et haec apud ecclesias a primordio fuerint, <lb/>
            quemadmodum et Lucae. atquin haec magis a primordio fuisse <lb/>
            credibile est, ut priora, qua apostolica, ut cum ipsis ecclesiis <lb/>
            dedicata. ceterum quale est, si nihil apostoli ediderunt, ut <lb/>
            discipuli potius ediderint, qui nec discipuli existere potuissent • <lb n="15"/>
            sine ulla doctrina magistrorum? igitur, dum constet haec <lb/>
            quoque apud ecclesias fuisse, cur non haec quoque Marcion <lb/>
            attigit aut emendanda, si adulterata, aut agnoscenda, si integra? <lb/>
            nam et competit ut, si qui euangelium peruertebant, eorum <lb/>
            magis curarent peruersionem, quorum sciebant auctoritatem <lb n="20"/>
            receptiorem. ideo et pseudoapostoli, quod per falsum apostolos <lb/>
            imitarentur. in quantum ergo emendasset quae fuissent emendanda, <lb/>
            si fuissent corrupta, in tantum confirmauit non fuisse <lb/>
            corrupta quae non putauit emendanda. denique emendauit <lb/>
            quod corruptum existimauit. sed nec hoc merito, quia non <lb n="25"/>
            fuit corruptum. si enim apostolica integra decucurrerunt <lb/>
            Lucae autem, quod est secundum nos, adeo congruit regulae <lb/>
            eorum, ut cum illis apud ecclesias maneat, iam et Lucae <lb/>
            constat integrum decucurrisse usque ad sacrilegium Marcionis. <lb/>
            denique ubi manus illi Marcion intulit, tunc diuersum et

<note type="footnote"> 2 marcione <hi rend="italic">M</hi> 6 atque mathei <hi rend="italic">MF,</hi> et Matthaei <hi rend="italic">Rutdgo</hi> 8 capit<lb/>
             aatem lun: capita <hi rend="italic">MBl,</hi> capit <hi rend="italic">R3</hi> 10 quid <hi rend="italic">Ura</hi> 18 ignoscenda <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            21 paexidoapoBtoli <hi rend="italic">MF,</hi> pseudapostoli <hi rend="italic">R uulgo</hi> 26 integra <hi rend="italic">Lat:</hi> integrae <lb/>
            <hi rend="italic">M,</hi> integre <hi rend="italic">R uulgo</hi> decucurrerunt <hi rend="italic">MR,</hi> decurrerunt <hi rend="italic">F</hi> 29 decllcurrisse<lb/>
             <hi rend="italic">MR,</hi> decurrisse <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="432"/>
            aemulum factum est apostolicis. igitur dabo consilium discipulis <lb/>
            eius, ut aut et illa conuertant, licet sero, ad formam <lb/>
            sui, *** quo cum apostolicis conuenire uideatur. nam et <lb/>
            cotidie reformant illud, prout a nobis cotidie reuincuntur. aut <lb/>
            erubescant de magistro suo utrobique traducto, cum euangelii<lb n="5"/>
            ueritatem nunc ex conscientia tramittit nunc ex impudentia <lb/>
            euertit. his fere compendiis utimur. cum de euangelii fide aduersus <lb/>
            haereticos expedimur, defendentibus et temporum ordinem <lb/>
            posteritati falsariorum praescribentem et auctoritatem ecclesiarum <lb/>
            traditioni apostolorum patrocinantem, quia ueritasfalsum <lb n="10"/>
            praecedat necesse est et ab eis procedat, a quibus tradita est. 
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Sed alium iam hinc inimus gradum, ipsum, ut professi <lb/>
            sumus, euangelium Marcionis prouocantes, sic quoque probaturi <lb/>
            adulteratum. certe enim totum quod elaborauit, etiam : <lb/>
            antithesis praestruendo, in hoc cogit, ut ueteris et noui testamenti<lb n="15"/>
            diuersitatem constitu(ens constitu)at proinde Christum ! <lb/>
            suum a creatore separatum, ut dei alterius, ut alienum legis et i <lb/>
            prophetarum. certe propterea contraria quaeque sententiae suae I <lb/>
            erasit, conspirantia cum creatore, quasi (ab) adsertoribus eius in-: <lb/>
            texta, competentia autem sententiae suae reseruauit. haec conueniemus,<lb n="20"/>
            haec amplectemur: si nobiscum magis fuerint. si Marcionis <lb/>
            praesumptionem percusserint, tunc et illa constabit eodem i <lb/>
            uitio haereticae caecitatis erasa, quo et haec reseruata. sic 1 <lb/>
            habebit intentio et forma opusculi nostri, sub illa utique con-i <lb/>
            dicione, quae ex utraque parte condicta sit. constituit Marcion<lb n="25"/>
            alium esse Christum, qui Tiberianis temporibus a deo quon- 1

<note type="footnote"> 1 &lt;ab) apostolicis <hi rend="italic">Gel</hi> 2 et <hi rend="italic">om. Oehlerus</hi> 3 <hi rend="italic">lacunam stgnaui:</hi> <lb/>
            aut ad formam illorum suum <hi rend="italic">intercidisse puto</hi> uideatur <hi rend="italic">scripsi:</hi> uideantur <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> uideantur, — nam ... reuincuntur — aut erubescant <hi rend="italic">uulgo</hi> <lb/>
            5 erubescant <hi rend="italic">M,</hi> erubescunt <hi rend="italic">R</hi> de magistro suo <hi rend="italic">scripsi:</hi> de magistro <lb/>
            <hi rend="italic">add. in mg. m. 1 M (in uersu lacuna 13 litterarum),</hi> de magistro <hi rend="italic">R tllllgo</hi> <lb/>
            6 ueritatem <hi rend="italic">M</hi> (uerita <hi rend="italic">in ras.)</hi> - 7 de euangelii fide <hi rend="italic">MGR3,</hi> de euangeliis <lb/>
            Rl 11 procedat <hi rend="italic">M,</hi> praecedat <hi rend="italic">R</hi> 14 elaborauit <hi rend="italic">MGRS,</hi> elaborabit <lb/>
            <hi rend="italic">R1</hi> 16 cOnstitu(ens constitu)at <hi rend="italic">scripsi:</hi> constituat <hi rend="italic">MR</hi> 17 separatum <lb/>
            <hi rend="italic">MGR3,</hi> separaturumP, separaturus <hi rend="italic">22l</hi> dei <hi rend="italic">Rig:</hi> deum <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            19 &lt;ab) adsertoribus <hi rend="italic">R,</hi> adsertoribus <hi rend="italic">MF</hi> 21 amplectemur, si <hi rend="italic">uulgo</hi> <lb/>
            22 percusserint. tunc <hi rend="italic">uulgo</hi> 25 marcioni <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="433"/>
            dam ignoto reuelatus sit in salutem omnium gentium, alium, <lb/>
            qui a deo creatore in restitutionem Iudaici status sit destinatus, <lb/>
            quandoque uenturus. inter hos magnam et omnem differentiam <lb/>
            scindit, quantam inter iustum et bonum, quantam inter legem <lb/>
            et euangelium, quantam inter Iudaismum et Christianismum. <lb n="5"/>
            hinc erit et nostra praescriptio, qua defigimus nihil Christo <lb/>
            dei alterius commune esse debere cum creatore: ceterum <lb/>
            creatoris pronuntiandum, si administrauerit dispositiones eius, <lb/>
            si impleuerit prophetias eius, si adiuuerit leges eius, si repraesentauerit <lb/>
            promissiones eius, si restaurauerit uirtutes eius, si <lb n="10"/>
            sententias reformauerit, si mores, si proprietates expresserit. <lb/>
            huius pacti et huius praescripti, quaeso te, lector, memineris ubique <lb/>
            et incipe recognoscere aut Marcionis Christum aut creatoris. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Anno quintodecimo principatus Tiberii proponit eum <lb/>
            descendisse in ciuitatem Galilaeae Capharnaum, utique de caelo <lb n="15"/>
            creatoris, in quod de suo ante descenderat. ecquid ergo ordinis <lb/>
            fuerat, ut prius de suo caelo in creatoris descendens describeretur? <lb/>
            cur enim non et ista reprehendam, quae non implent <lb/>
            fidem ordinariae narrationis, deficientis in mendacio semper? <lb/>
            plane semel dicta sint per quae iam alibi retractauimus: an <lb n="20"/>
            descendens per creatorem, et quidem aduersus ipsum, potuerit <lb/>
            ab eo admitti et inde tramitti in terram aeque ipsius. nunc <lb/>
            autem et reliquum ordinem descensionis expostulo, tenens <lb/>
            (descendisse) illum. uiderit enim, sicubi \'apparuisse* positum est. <lb/>
            apparere subitum ex inopinato sapit conspectum, qui semel <lb n="25"/>
            impegerit oculos in id, quod sine mora apparuit, descendisse <lb/>
            autem dum fit uidetur et subicit oculos de facto. etiam

<note type="footnote">14] cf. Luc. 3, 1. 15] cf. Luc. 4, 31. </note>

<note type="footnote"> 2 qui a deo <hi rend="italic">in ras. M</hi> 3 inter <hi rend="italic">MR3,</hi> intra B1 4 inter iustum <hi rend="italic">in ras M</hi> <lb/>
            6 <hi rend="italic">Christo om. Rl</hi> 7 creatore, ceterum <hi rend="italic">uulgo,</hi> creatore, <hi rend="italic">ceterum (eum) Eng</hi> <lb/>
            14 tyberii <hi rend="italic">M,</hi> Tiberiani <hi rend="italic">R uulgo</hi> deum <hi rend="italic">Gel</hi> 15 galileae <hi rend="italic">M</hi> cafarnaum <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            16 quod <hi rend="italic">R,</hi> quo <hi rend="italic">M</hi> ecquid <hi rend="italic">Rig:</hi> et quid <hi rend="italic">MR</hi> 20 retractauimus <hi rend="italic">scil. <lb/>
             ea quae non implent fidem ordinariae narrationis</hi> an <hi rend="italic">R,</hi> ac <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            25 apparere (rere <hi rend="italic">ex</hi> rue <hi rend="italic">a m. 2) M</hi> 26 oculos in id <hi rend="italic">R,</hi> occulo sinit <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            27 subicit <hi rend="italic">M,</hi> subit <hi rend="italic">R</hi> oculos de facto. <hi rend="italic">scripsi:</hi> oculos. de facto <hi rend="italic">uulgo; <lb/>
            intellego: das Herabsteigen aber wird bemerkt, indem es geschieht, und<lb/>
             hãU die Augen emporgerichlet von dem Augenblick an, wo es eintritt</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXVII Tert. III. </note>

<note type="footnote"> 28 </note> <lb/>
             
<pb n="434"/>
            ordinem facit atque ita cogit exigere, quali habitu, quali suggestu, <lb/>
            quonam impetu uel temperamento, etiam quo in tempore diei <lb/>
            noctisue descenderit; praeterea, quis uiderit descendentem, <lb/>
            quis retulerit, quis adseuerauerit rem, utique nec adseueranti <lb/>
            facile credendam. indignum denique, ut Romulus quidem<lb n="5"/>
            ascensus sui in caelum habuerit Proculum adfirmatorem, <lb/>
            Christus uero dei descensus de caelo sui non inuenerit adnuntiatorem, <lb/>
            *** quasi non sic et ille ascenderit isdem mendacii <lb/>
            scalis, sicut et iste descendit. quid autem illi cum Galilaea. <lb/>
            si non erat creatoris, cui ista regio destinabatur ingressuro <lb n="10"/>
            praedicationem, dicente Esaia: hoc primum bibito, cito <lb/>
            facito, regio Zabulon et terra Nepthalim, et ceteri <lb/>
            quimaritimam, etIordanis, Galilaea nationum. populus, <lb/>
            qui sedetis in tenebris, uidete lumen magnum; qui <lb/>
            habitatis terram, sedentes in umbra mortis, lumen<lb n="15"/>
            ortum est super uos? bene autem, quod et deus Marcionis <lb/>
            inluminator uindicatur nationum, quo magis debuerit, uel de <lb/>
            caelo etsi descenderet, utique in Pontum potius descendere <lb/>
            quam in Galilaeam. ceterum et loco et inluminationis opere <lb/>
            secundum praedicationem occurrentibus Christo iam eum prophetatum<lb n="20"/>
            incipimus agnoscere, ostendentem in primo ingressu <lb/>
            uenisse se, non ut legem et prophetas dissolueret, sed ut <lb/>
            potius adimpleret. hoc enim Marcion ut additum erasit. sed <lb/>
            frustra negabit Christum dixisse quod statim fecit ex parte. <lb/>
            prophetiam enim interim de loco adimpleuit: de caelo statim. <lb n="25"/>
            ad synagogam. ut dici solet: \'ad quod uenimus, hoc age\\

<note type="footnote"> 11] Es. 9, 1-2. cf. Matth. 4, 15-16. 22] cf. Matth. 5, 17. <lb/>
            25] cf. Luc. 4, 16. 21. </note>

<note type="footnote"> 3 descenderit. praeterea <hi rend="italic">uulgo</hi> 7 dei <hi rend="italic">om. NPam</hi> 8 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> <lb/>
            nt sic interim agamus <hi rend="italic">uel similta desidero,</hi> (non) quasi non sic <hi rend="italic">Eng</hi> isdem <lb/>
            <hi rend="italic">MF,</hi> iisdem <hi rend="italic">Buulgo</hi> mendacii <hi rend="italic">R,</hi> mendaciis <hi rend="italic">MF</hi> 11 bibito <hi rend="italic">Bl,</hi> ibito <lb/>
            <hi rend="italic">MF,</hi> obito <hi rend="italic">R3G</hi> 13 qui maritimam <hi rend="italic">(jscil. incolitis terram),</hi> et Iordania <lb/>
            <hi rend="italic">(scil. terra) post</hi> nationum <hi rend="italic">grauius cUstinxi</hi> 15 terram <hi rend="italic">om. Bl</hi> <lb/>
            16 super uos <hi rend="italic">MB,</hi> nobis <hi rend="italic">N</hi> 17 debuerit, uel de caelo etsi descenderet <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi (cf. I. 8 et</hi> 9): debuerit uel de caelo descendere, etsi <hi rend="italic">MB</hi> 19 loco<lb/>
             JS3, in loco <hi rend="italic">MBl</hi> 24 negabit <hi rend="italic">B1,</hi> negauit <hi rend="italic">MBl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="435"/>
            Marcion: aufer etiam illud de euangelio: non sum missus <lb/>
            nisi ad oues perditas domus Israhel, et: non est <lb/>
            auferre panem filiis et dare eum canibus, ne scilicet <lb/>
            Christus Israhelis uideatur. sufficiunt mihi facta pro dictis. <lb/>
            detrahe uoces Christi mei: res loquentur. ecce uenit in synagogam: <lb n="5"/>
            certe ad oues perditas domus Israhelis. ecce doctrinae <lb/>
            suae panem prioribus offert Israhelitis: certe, ut filios praefert. <lb/>
            ecce aliis eum nondum impertit: certe, ut canes praeterit. quibus <lb/>
            autem magis impertisset quam extraneis creatoris, si ipse <lb/>
            inprimis non fuisset creatoris? et tamen quomodo in synagogam <lb n="10"/>
            potuit admitti tam repentinus, tam ignotus, cuius <lb/>
            nemo adhuc certus de tribu, de populo, de domo, de censu <lb/>
            denique Augusti, quem testem fidelissimum dominicae natiuitatis <lb/>
            Romana archiua custodiunt? Meminerant certe, nisi circumcisum <lb/>
            scirent, non admittendum in sancta sanctorum. sed <lb n="15"/>
            etsi passim synagoga adiretur, non tamen ad docendum nisi <lb/>
            ab optime cognito et explorato et probato iam pridem in hoc <lb/>
            ipsum uel aliunde commendato cum hoc munere. stupebant <lb/>
            autem omnes ad doctrinam eius. plane. quoniam, inquit, <lb/>
            in potestate erat sermo eius, non quoniam aduersus legem <lb n="20"/>
            et prophetas docebat. utique enim eloquium diuinum et uim <lb/>
            et gratiam praestabat, magis exstruens quam destruens substantiam <lb/>
            legis et prophetarum. alioquin non stuperent, sed <lb/>
            horrerent, nec mirarentur, sed statim auersarentur destructorem <lb/>
            legis et prophetarum, et utique inprimis alterius dei praedi. <lb n="25"/>
            catorem, quia nec potuisset aduersus legem et prophetas <lb/>
            docere et hoc nomine aduersus creatorem non praemissa <lb/>
            diuersae atque aemulae diuinitatis professione. cum ergo nihil

<note type="footnote"> 11 Matth. 15, 24. 2] Matth. 15, 26. 18] Lnc. 4, 32. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 est (= eSeauv) <hi rend="italic">MR,</hi> est (bonum) <hi rend="italic">Lat</hi> 4 aideatur <hi rend="italic">scripri:</hi> uideretur <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> sufficiant <hi rend="italic">MF,</hi> sufficiant <hi rend="italic">R</hi> 5 noces <hi rend="italic">M,</hi> uocem JJ 11 iorepen- <lb/>
            ▼ <lb/>
            tinuB <hi rend="italic">M (corr. m. 1)</hi> 13 agusti <hi rend="italic">M</hi> (v <hi rend="italic">s. u. a m. 1)</hi> 14 nisi (ni <hi rend="italic">in ras.) M</hi> <lb/>
            18 aliundeiJ, alia de M <hi rend="italic">conmendato M</hi> cum hocmunere <hi rend="italic">fort. spuria;<lb/>
             displicet enim illud</hi> cum <hi rend="italic">multoque aptius ex antecedentibus suppleretur:</hi> <lb/>
            in hoc ipsum <hi rend="italic">(seil. docendi munus)</hi> 21 diuinum et ui et gratia <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            24 horrerent. nec <hi rend="italic">uulgo</hi> 26 potuisset <hi rend="italic">R,</hi> pocius set <hi rend="italic">MF</hi> </note>

<note type="footnote"> 28* </note> <lb/>
             
<pb n="436"/>
            tale scriptura significet, nisi solam uim et potestatem sermonis <lb/>
            admirationi fuisse, facilius ostendit secundum creatorem <lb/>
            docuisse illum, quia non negauit, quam aduersus creatorem, <lb/>
            quia non significauit. atque ita aut eius erit agnoscendus, <lb/>
            secundum quem docuit, aut praeuaricator iudicandus, si secundum<lb n="5"/>
            eum, aduersus quem uenerat, docuit. exclamat ibidem <lb/>
            spiritus daemonis: quid nobis et tibi est, Iesu uenisti <lb/>
            perdere nos; scio qui sis, sanctus dei. hic ego non retractabo, <lb/>
            an et hoc cognomentum competierit ei, quem nec <lb/>
            Christum uocari oporteret, si non creatoris, — alibi iam de<lb n="10"/>
            nominibus expostulatum est — at nunc discepto, quomodo hoc <lb/>
            eum uocari cognouerit daemon, nulla umquam retro emissa <lb/>
            praedicatione in illum a deo ignoto et in id temporis muto, cuius <lb/>
            nec sanctum eum contestari potuit, ut ignoti (et)iam ipsi suo <lb/>
            creatori. quid autem iam tale ediderat nouae diuinitatis. per<lb n="15"/>
            quod posset alterius dei sanctus intellegi? tantum quod synagogam <lb/>
            introgressus et nec sermone operatus (erat) aliquid aduersus <lb/>
            creatorem? sicut ergo quem ignorabat nullo modo <lb/>
            poterat Iesum et sanctum dei agnoscere, ita quem norat agnouit. <lb/>
            nam et prophetam meminerat sanctum dei praedicasse et<lb n="20"/>
            Iesum nomen domini esse in filio Naue. haec et ab angelo exceperat <lb/>
            secundum nostrum euangelium: propterea quod in <lb/>
            te nascetur uocabitur sanctum, filius dei, et uocabis <lb/>
            nomen eius Iesum. sed et habebat utique sensum aliquem <lb/>
            dominicae dispositionis — licet daemon tamen — magis quam<lb n="25"/>
            alienae et nondum satis cognitae. nam et praemisit: quid <lb/>
            nobis et tibi, Iesu? non quasi in extraneum, (sed) ad quem <lb/>
            pertinent spiritus creatoris. nec enim dixit: \'quid tibi et

<note type="footnote"> 7] Luc. 4, 34. 20] cf. Ps. 15, 10. cf. Act. 2, 27. 211 cf. Dent. <lb/>
            28, 10. 22] Luc. 1, 35. 23] Luc. 1, 81. 26] Luc. 4, 34. </note>

<note type="footnote"> 1 Bolamium <hi rend="italic">M</hi> 7 Iesu <hi rend="italic">R,</hi> ihn <hi rend="italic">M</hi> 9 nec <hi rend="italic">E,</hi> ne <hi rend="italic">MF</hi> 10 <hi rend="italic">parenthesin <lb/>
            indicauit Eng</hi> 11 hoc eum <hi rend="italic">MFB3,</hi> eum J21 14 ignoti <hi rend="italic">Urs:</hi> ignoto <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> (et)iam <hi rend="italic">Urs:</hi> iam <hi rend="italic">ME</hi> suo creatori <hi rend="italic">scil. daemonit</hi> 15 ediderat <lb/>
            <hi rend="italic">R,</hi> ediderit <hi rend="italic">M</hi> 16 posset <hi rend="italic">M,</hi> possit <hi rend="italic">E</hi> 17 erat <hi rend="italic">addidi</hi> 21 domini <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> dei <hi rend="italic">MR</hi> 27 Iesu in <hi rend="italic">ME post</hi> extraneum <hi rend="italic">traditum huc transtulit <lb/>
            Iwn; iniuria reposuit Ochlerus</hi> sed <hi rend="italic">add. Iun</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="437"/>
            nobis\'? sed \'quid nobis et tibi\'? se deplorans et sorti suae <lb/>
            exprobrans. quam iam uidens adicit: uenisti perdere nos. <lb/>
            adeo iudicis et ultoris et, ut ita dixerim, saeui dei filium <lb/>
            agnouerat Iesum, non optimi illius, et perdere et punire nescientis. <lb/>
            quorsum hunc locum praemisimus? ut Iesum et a daemone <lb n="5"/>
            non alium doceamus agnitum et a semetipso non alium <lb/>
            confirmatum quam creatoris. \'atquin\', inquis, \'increpuit illum <lb/>
            Iesus). plane, ut inuidiosum et in ipsa confessione petulantem, <lb/>
            ut male adulantem, quasi haec esset summa gloria Christi, si <lb/>
            ad perditionem daemonum uenisset et non potius ad hominum <lb n="10"/>
            salutem, qui nec discipulos de subactione spirituum, sed de <lb/>
            candida salutis gloriari uolebat. aut cur eum increpuit? si <lb/>
            quasi mentitum in totum, ergo non fuit Iesus nec dei sanctus <lb/>
            omnino; si quasi ex parte mentitum, quod eum legum quidem <lb/>
            et sanctum dei, sed creatoris, existimasset, iniustissime increpuit <lb n="15"/>
            hoc sentientem, quod sciebat sentiendum, et hoc non aestimantem, <lb/>
            quod ignorabat aestimandum: alium legum et alterius <lb/>
            dei sanctum. quodsi uerisimiliorem statum non habet increpatio <lb/>
            nisi quem nos interpretamur, iam ergo et daemon nihil mentitus <lb/>
            est, non ob mendacium increpitus; ipse enim erat Iesus, praeter <lb n="20"/>
            quem alium daemon agnouisse non poterat, et Iesus eum confirmauit, <lb/>
            quem agnouerat daemon, dum non ob mendacium <lb/>
            increpat daemonem. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Nazaraeus uocari habebat secundum prophetiam Christus <lb/>
            creatoris. unde et ipso nomine nos Iudaei Nazarenos appellant <lb n="25"/>
            per eum. nam et sumus de quibus scriptum est: Nazaraei <lb/>
            exalbati sunt super niuem, qui scilicet retro luridati <lb/>
            delinquentiae maculis et nigrati ignorantiae tenebris. Christo <lb/>
            autem appellatio Nazaraei competitura erat ex infantiae latebris,

<note type="footnote">2] Luc. 4, 34. 7] cf. Lnc. 4, 35. 11] cf. Lnc. 10, 20. <lb/>
            26] Thren. 4, 7. </note>

<note type="footnote"> 1 se <hi rend="italic">B3,</hi> sed <hi rend="italic">MBl</hi> 9 ut <hi rend="italic">MB,</hi> et <hi rend="italic">Pam</hi> 14 eum <hi rend="italic">R,</hi> in eum <hi rend="italic">MF</hi> <lb/>
            15 existimas; sed <hi rend="italic">M</hi> 16 existimantem <hi rend="italic">Pam</hi> 17 ezistimandum <hi rend="italic">Pam</hi> <lb/>
            18 increpationi si <hi rend="italic">M</hi> 19 mentitus (m <hi rend="italic">eras.) M</hi> 25 Nazarenos <hi rend="italic">MB,</hi> <lb/>
            Nazaraeos <hi rend="italic">Pam</hi> 27 exalbati <hi rend="italic">R3,</hi> exaltati <hi rend="italic">MBl</hi> 29 nazarei <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="438"/>
            (in) quas apud Nazareth descendit, uitando Archelaum, filium <lb/>
            Herodis. hoc propterea non omisi, quia Christum Marcionis <lb/>
            oportuerat omne commercium eierasse etiam locorum familiarium <lb/>
            Christi creatoris, habentem tanta Iudaeae oppida non ita <lb/>
            Christo creatoris per -prophetas emancipata. ceterum prophetarum<lb n="5"/>
            erit Christus, ubicumque secundum prophetas inuenitur. <lb/>
            et tamen apud Nazareth quoque nihil noui notatur praedicasse, <lb/>
            dum alio merito [unius prouerbii] eiectus refertur. hic primum <lb/>
            manus ei iniectas animaduertens necesse habeo iam de substantia <lb/>
            eius corporali praefinire, quod non possit phantasma<lb n="10"/>
            credi qui contactum et quidem uiolentia plenum detentus et <lb/>
            captus et ad praecipitium usque protractus admiserit. nam <lb/>
            etsi per medios euasit, sed ante iam uim expertus et postea <lb/>
            dimissus, scilicet soluto, uti adsolet, tumultu, uel etiam inrupto, <lb/>
            non tamen per caliginem eluso, quae nulli omnino tactui <lb n="15"/>
            succidisset, si fuisset. tangere enim et tangi nisi corpus <lb/>
            nulla potest res etiam saecularis sapientiae digna sententia <lb/>
            est. ad summam: et ipse mox tetigit alios, quibus manus <lb/>
            imponens, utique sentiendas, beneficia medicinarum conferebat, <lb/>
            tam uera, tam non imaginaria, quam erant per quas conferebat. <lb n="20"/>
            ipse igitur est Christus Esaiae, remediator ualitudinum: hic, <lb/>
            inquit, imbecillitates nostras aufert et langores portat. <lb/>
            portare autem Graeci etiam pro eo solent ponere, quod est tollere. <lb/>
            sufficit interim mihi generalis repromissio. quodcumque curauerit <lb/>
            Iesus, meus est. ueniemus tamen et ad species curationum. <lb n="25"/>
            
</p><p>Ceterum et a daemoniis liberare curatio est ualitudinis. <lb/>
            itaque spiritus nequam quasi ex forma iam prioris exempli <lb/>
            cum testimonio excedebant uociferantes: tu es filius dei.

<note type="footnote"> 11 cf. Matth. 2, 22. 8] cf. Luc. 4, 23. [24.] 29. 12] cf. Luc. <lb/>
            4, 29. 13] cf. Luc. 4, 30. 16] Lucret. de rer. nat. I, 305. 21] Es. <lb/>
            53, 4. 28] Luc. 4, 41. </note>

<note type="footnote"> 1 (in) quae <hi rend="italic">scripsi:</hi> quas <hi rend="italic">MB,</hi> (ad) quas <hi rend="italic">Gel</hi> 5 mancipata <hi rend="italic">Ittn</hi> <lb/>
            8 alio merito (= <hi rend="italic">um einer anderen Schuld willen, cf. Luc</hi>. 4, 23) <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            alio, merito <hi rend="italic">uulgo</hi> unius prouerbii <hi rend="italic">seclusi; est interprctamentum, et <lb/>
            quidem ineptum. uerborum</hi> alio merito, <hi rend="italic">sumptum ex Luc. 4, 24</hi>. 15 eluso <lb/>
            Us, eius o <hi rend="italic">MR1</hi> 17 sapientia <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 22 langores <hi rend="italic">MF,</hi> languores <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            26 ad daemoniis <hi rend="italic">M</hi> est <hi rend="italic">R,</hi> et <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="439"/>
            cuius dei, uel hic pareat. (sed proinde increpabantur et <lb/>
            iubebantur tacere\'. proinde enim Christus ab hominibus, non <lb/>
            ab spiritibus inmundis uolebat se filium dei agnosci, ille <lb/>
            Christus dumtaxat, cui hoc congruebat, quia praemiserat per <lb/>
            quos posset agnosci, et utique digniores praedicatores. illius <lb n="5"/>
            erat praeconium inmundi spiritus respuere, cui sancti abundabat. <lb/>
            porro qui numquam fuerat adnuntiatus, si tamen uolebat <lb/>
            agnosci, — frustra autem uenerat, si nolebat — non esset <lb/>
            aspernatus testimonium alienae et cuiuscumque substantiae, <lb/>
            quia propriae non habebat qui in aliena descenderat. iam nunc <lb n="10"/>
            et qua destructor creatoris nihil magis gestisset quam a spiritibus <lb/>
            ipsius agnosci et diuulgari prae timore; nisi quod Marcion <lb/>
            deum suum timeri negat, defendens bonum non timeri, sed <lb/>
            iudicem, apud quem sint materiae timoris, ira saeuitia iudicia <lb/>
            uindicta damnatio. sed et daemonia timore utique cedebant, <lb n="15"/>
            — ergo timendi dei filium confitebantur, occasionem habitura <lb/>
            non cedendi, si non timendi — et ille iussu et increpitu ea <lb/>
            expellens, non suasu, qua bonus, timendum se exhibebat. aut <lb/>
            numquid ideo increpabat, quia timebatur, nolens timeri? et <lb/>
            quomodo ea uolebat excedere, quod nisi timore non facerent? <lb n="20"/>
            cecidit ergo in necessitatem, qua disparem se naturae suae <lb/>
            ageret, cum posset ut bonus semel eis parcere, cecidit et in <lb/>
            aliam praeuaricationis notam, cum se a daemoniis quasi filium <lb/>
            creatoris sustineret timeri, ut iam non propria potestate expelleret <lb/>
            daemonia, sed per creatoris auctoritatem. <lb n="25"/>
            
</p><p>In solitudinem procedit. sollemnis et huiusmodi regio creatoris. <lb/>
            oportebat sermonem illic quoque uideri in corpore, ubi egerat <lb/>
            aliquando et in nube. competebat et euangelio habitus loci, qui <lb/>
            placuerat et legi. capiat itaque iocunditatem solitudo; hoc

<note type="footnote"> 1] cf. Luc. 4, 41. 26] cf. Luc. 4, 42. 28] cf. Exod. 13, 21. <lb/>
            29] cf. Es. 35, 1. </note>

<note type="footnote"> 1 hic <hi rend="italic">om. R1</hi> 2 ab <hi rend="italic">MF, a R</hi> 6 sancti <hi rend="italic">seil. spiritus praeconium</hi> abundabat <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> abnndabant <hi rend="italic">MR</hi> 8 esset <hi rend="italic">R3,</hi> esse et <hi rend="italic">MR1</hi> 10 quia <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> qui <hi rend="italic">MR</hi> 16 <hi rend="italic">parenthesin indicaui:</hi> cedebant. ergo <hi rend="italic">uulgo</hi> 24 sustineret <lb/>
            <hi rend="italic">R,</hi> sustinere et <hi rend="italic">F,</hi> sustineri et <hi rend="italic">M</hi> 26 procedit <hi rend="italic">R3,</hi> procedii <hi rend="italic">MRl</hi> <lb/>
            27 &lt; et) in corpore <hi rend="italic">fort</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="440"/>
            Esaias promiserat. detentus a turbis: oportet me, inquit, et <lb/>
            aliis ciuitatibus adnuntiare regnum dei. ostenderat iam <lb/>
            alicubi deum suum? non puto adhuc usque. sed [de] his loquebatur, <lb/>
            qui alium quoque deum nouerant? nec hoc credo. ergo <lb/>
            si nec ille alium deum ediderat nec illi nouerant praeter creatorem,<lb n="5"/>
            eiusdem dei regnum portendebat, quem solum sciebat <lb/>
            notum eis, qui audiebant. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>