<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2:3.9-3.16</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2:3.9-3.16</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>In ista quaestione qui putaueris opponendos esse nobis I <lb/>
            angelos creatoris, quasi et illi in phantasmate, putatiuae utique <lb/>
            carnis, egerint apud Abraham et Loth, et tamen uere sint et <lb/>
            congressi et pasti et operati quod mandatum eis fuerat, primo non<lb n="20"/>
            admitteris ad eius dei exempla, quem destruis. nam et <lb/>
            quanto meliorem et perfectiorem deum inducis, tanto non <lb/>
            competunt illi eius exempla, quo nisi diuersus in totum n&lt;m <lb/>
            erit omnino melior atque perfectior. dehinc scito nec illud <lb/>
            concedi tibi, ut putatiua fuerit in angelis caro, sed uerae et <lb n="25"/>
            solidae substantiae humanae. si enim difficile non fuit illi. <lb/>
            putatiuae carni ueros et sensus et actus exhibere, multo <lb/>
            facilius habuit, ueris et sensibus et actibus ueram dedisse <lb/>
            substantiam carnis, uel qua proprius auctor et artifex eius.

<note type="footnote"> 1] cf. Gen. 3, 19. 8] cf. I Cor. 15, 12. 11] cf. I Cor. 15. 14. <lb/>
            1\'21 cf. I Cor. 15, 15. 14] cf. Cor. 15, 17. 18. </note>

<note type="footnote"> 1 reuertentis <hi rend="italic">Lat:</hi> deuertentis <hi rend="italic">MR</hi> 2 sumta <hi rend="italic">M</hi> 7 est <hi rend="italic">om. F</hi> <lb/>
            8 si Christi <hi rend="italic">lIf</hi>. si Christus <hi rend="italic">R</hi> ualebit <hi rend="italic">MR</hi>. resurresit <hi rend="italic">Pam</hi> 10 resurrpctione <lb/>
            <hi rend="italic">(yr</hi>. loco)-mortuorum <hi rend="italic">om. F</hi> 12 inanis et <hi rend="italic">lun:</hi> inanis 6t <lb/>
            <hi rend="italic">JIR,</hi> inanis est &lt;et) <hi rend="italic">Pam</hi> 23 exempla eius <hi rend="italic">M (corr. m. T)</hi> 27 carni <lb/>
            <hi rend="italic">Kellnerus:</hi> carnis <hi rend="italic">MR</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="391"/>
            tuus enim deus eo, quod carnem nullam omnino produxerit, <lb/>
            merito fortasse phantasma eius intulerit, cuius non ualuerat <lb/>
            ueritatem, meus autem deus, qui illam de limo sumptam in <lb/>
            hanc reformauit qualitatem, nondum ex semine coniugali et <lb/>
            tamen carnem, aeque potuit ex quacumque materia angelis <lb n="5"/>
            quoque adstruxisse carnem, qui etiam mundum ex nihilo in <lb/>
            tot ac talia corpora, et quidem uerbo, aedificauit. et utique, <lb/>
            si deus tuus ueram quandoque substantiam angelorum hominibus <lb/>
            pollicetur, — erunt enim, inquit, sicut angeli — <lb/>
            cur non et deus meus ueram substantiam hominum angelis <lb n="10"/>
            accommodarit (unde)unde sumptam? quia nec tu mihi respondebis, <lb/>
            unde illa apud te angelica sumatur. sufficit mihi hoc <lb/>
            definire, quod deo congruit, ueritatem scilicet eius rei, quam <lb/>
            tribus testibus sensibus obiecit: uisui tactui auditui. difficilius <lb/>
            deo mentiri quam carnis ueritatem (unde)unde producere, <lb n="15"/>
            licet non natae. ceterum et aliis haereticis, definientibus <lb/>
            carnem illam in angelis ex carne nasci debuisse, si uere fuisset <lb/>
            humana, certa ratione respondemus, qua et humana uere <lb/>
            fuerit et innata: humana uere propter dei ueritatem, a mendacio <lb/>
            et fallacia extranei, et quia non possent humanitus tractari ab <lb n="20"/>
            hominibus nisi in substantia humana; innata autem, quia <lb/>
            solus Christus in carnem ex carne nasci habebat, ut natiuitatem <lb/>
            nostram natiuitate sua reformaret atque ita etiam <lb/>
            mortem nostram morte sua dissolueret resurgendo in carne, <lb/>
            in qua natus est, ut et mori posset. ideoque et ipse cum <lb n="25"/>
            angelis tunc apud Abraham in ueritate quidem carnis apparuit, <lb/>
            sed nondum natae, quia nondum moriturae, sed ediscentis <lb/>
            iam inter homines conuersari. quo magis angeli, neque ad

<note type="footnote"> 9] Luc. 20, 36. </note>

<note type="footnote"> 1 enim <hi rend="italic">scripsi:</hi> autem <hi rend="italic">MR</hi> deus eo <hi rend="italic">111R,</hi> ab eo <hi rend="italic">F</hi> 4 hanc-qualitatem <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> hac qualitate <hi rend="italic">MR</hi> 5 carnem <hi rend="italic">om. F</hi> 7 ac <hi rend="italic">MF,</hi> et <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            8 tuus <hi rend="italic">om. F</hi> 10 et <hi rend="italic">om. F</hi> 11 undeunde <hi rend="italic">Urs:</hi> unde <hi rend="italic">MR</hi> 12 sumatur, <lb/>
            sufficit <hi rend="italic">uulgo</hi> 15 undeunde <hi rend="italic">Lat:</hi> unde <hi rend="italic">MR</hi> 18 certa ratione <lb/>
            -= <hi rend="italic">mit dem beslimmten Grunde</hi> qua <hi rend="italic">MR,</hi> quia <hi rend="italic">Oehlerus (in notis)</hi> <lb/>
            27 ediscentis <hi rend="italic">scripsi (cf. 373, 18 et de carne Chr. c</hi>. 6): et discentes <lb/>
            Afii1, discentis i23 </note> <lb/>
             
<pb n="392"/>
            moriendum pro nobis dispositi, breuem carnis commeatum <lb/>
            non debuerunt nascendo sumpsisse, quia nec moriendo deposituri <lb/>
            eam fuerant. sed (unde)unde sumpta et quoquo modo omnino <lb/>
            demissa, mentiti eam tamen non sunt. si creator facit angelos <lb/>
            spiritus et apparitores suos ignem flagrantem, tam uere spiritus<lb n="5"/>
            quam et ignem, idem illos uere fecit et carnem, ut nunc <lb/>
            recordemur et haereticis renuntiemus eius esse promissum <lb/>
            homines in angelos reformandi quandoque, qui angelos in <lb/>
            homines formarit aliquando. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Igitur non admissus ad consortium exemplorum creatoris, <lb n="10"/>
            ut alienorum et suas habentium causas, uelim edas et ipse <lb/>
            consilium dei tui, quo Christum suum non in ueritate carnis <lb/>
            exhibuit. si aspernatus est illam ut terrenam et, ut dicitis. <lb/>
            stercoribus infersam, cur non et simulacrum eius proinde <lb/>
            despexit? nullius enim dedignandae rei imago dignanda est: <lb n="15"/>
            sequitur statum similitudo. \'sed quomodo inter homines conuersaretur, <lb/>
            nisi per imaginem substantiae humanae\'? cur ergo non <lb/>
            potius per ueritatem, ut uere conuersaretur, si necesse habebat <lb/>
            conuersari? quanto dignius necessitas fidem quam stropham <lb/>
            administrasset! satis miserum deum instituis, hoc ipso, quod <lb n="20"/>
            Christum suum non potuit exhibere nisi in indignae rei effigie. <lb/>
            et quidem alienae. aliquatenus enim indignis conueniet uti, si <lb/>
            nostris, sicut alienis non congruet uti, licet dignis. cur enim <lb/>
            non in aliqua alia digniore substantia uenit, et inprimis sua, <lb/>
            ne et indigna et aliena uideretur eguisse? si creator meus per <lb n="25"/>
            rubum quoque et ignem, idem postea per nubem et globum <lb/>
            cum homine congressus est et elementorum corporibus in <lb/>
            repraesentationibus sui usus est, satis haec exempla diuinae

<note type="footnote"> 4] cf. Ps. 103, 4. 251 cf. Exol 3, 2. 26] cf. Exod. 14, 19. </note>

<note type="footnote"> 1 brcuem <hi rend="italic">11,</hi> breue <hi rend="italic">MF</hi> 2 sumsisse <hi rend="italic">M</hi> 3 fuerant, sed <hi rend="italic">utdgo</hi> undeunde <lb/>
            <hi rend="italic">Pum:</hi> unde <hi rend="italic">MR</hi> surnta <hi rend="italic">M,</hi> sumptam <hi rend="italic">R</hi> modo mentiti <lb/>
            omnino <hi rend="italic">M</hi> 4 demissa <hi rend="italic">scripsi:</hi> dimissam <hi rend="italic">MR</hi> 10 admissus <hi rend="italic">■R3,</hi> admissum <lb/>
            <hi rend="italic">31Rl</hi> 11 suas <hi rend="italic">om. F uel</hi> imeudas <hi rend="italic">M</hi> 12 tui <hi rend="italic">R3,</hi> uti <hi rend="italic">MRl</hi> <lb/>
            17 humanae <hi rend="italic">om. F</hi> 19 stropham <hi rend="italic">MIP,</hi> stofam JJ1, scofam <hi rend="italic">F</hi> 22 aliquatenus <lb/>
            <hi rend="italic">acrtiysi:</hi> aliquantis <hi rend="italic">Mli</hi> uti si <hi rend="italic">!łI,</hi> ut si Rt, uti <hi rend="italic">R3</hi> 26 idem <lb/>
            R:t, id est <hi rend="italic">MW</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="393"/>
            potestatis ostendunt deum non eguisse aut falsae aut etiam <lb/>
            uerae carnis paraturae. ceterum si ad certum spectamus, nulla <lb/>
            substantia digna est, quam deus induat. quodcumque induerit, <lb/>
            ipse dignum facit, absque mendacio tamen. et ideo quale est, <lb/>
            ut dedecus existimarit ueritatem potius quam mendacium <lb n="5"/>
            carnis? atquin honorauit illam fingendo. quanta iam caro est, <lb/>
            cuius phantasma necessarium fuit deo superiori! 
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Totas istas praestigias putatiuae in Christo corpulentiae <lb/>
            Marcion illa intentione suscepit, ne ex testimonio substantiae <lb/>
             humanae natiuitas quoque eius defenderetur atque ita Christus <lb n="10"/>
            creatoris uindicaretur, ut qui nascibilis ac per hoc carneus <lb/>
            adnuntiaretur. stultissime et hic Ponticus: quasi non facilius <lb/>
            crederetur in deo caro non nata quam falsa, praestruentibus <lb/>
            uel maxime fidem istam angelis creatoris in carne uera conuersatis <lb/>
             nec tamen nata. nam et Philumene illa magis persuasit <lb n="15"/>
            Appelli ceterisque desertoribus Marcionis ex fide quidem <lb/>
            Christum circumtulisse carnem, nullius tamen natiuitatis, utpote <lb/>
            de elementis eam mutuatum. quodsi uerebatur Marcion, ne <lb/>
            fides carnis natiuitatis quoque fidem induceret, sine dubio qui <lb/>
             homo uidebatur natus utique credebatur. nam et mulier quaedam <lb n="20"/>
            exclamauerat: beatus uenter, qui te portauit, et <lb/>
            ubera, quae hausisti. et quomodo mater et fratres eius <lb/>
            dicti sunt foris stare? certe, cum et ipse se filium hominis <lb/>
            praedicaret, natum scilicet profitebatur. et uidebimus de his <lb/>
             capitulis suo in tempore: nunc, ut haec omnia ad euangelii <lb n="25"/>
            distulerim examinationem, tamen quod supra statui: si omni <lb/>
            modo natus credi habebat qui homo uidebatur, uane natiuitatis <lb/>
            fidem consilio imaginariae carnis expugnandam putauit.

<note type="footnote"> 21] Luc. 11, 27. 22] cf. Loc. 8, 20. </note>

<note type="footnote"> 2 paraturae <hi rend="italic">MF,</hi> paratura <hi rend="italic">R utilgo</hi> 13 in deo caro <hi rend="italic">scripsi:</hi> caro in <lb/>
            i]r&lt;i <hi rend="italic">MR</hi> 15 magis <hi rend="italic">cf. supra</hi> facilius 16 appelli <hi rend="italic">MF,</hi> Apelli <hi rend="italic">11</hi> 18 mutuatuin <lb/>
            <hi rend="italic">R,</hi> mutuatam <hi rend="italic">MF</hi> 24 <hi rend="italic">uerba</hi> et uidebimus-tempore, <hi rend="italic">quae in <lb/>
            libr. mss. paulo supra post</hi> foris stare <hi rend="italic">leguntur, huc transtuli</hi> 25 in <lb/>
            t-nipore <hi rend="italic">MF,</hi> tempore <hi rend="italic">Ruulgo</hi> 26 tamen quod supra statui <hi rend="italic">scil</hi>. teneo, <lb/>
            <hi rend="italic">qnnd nescio an pro</hi> tamen <hi rend="italic">sit rescribendum</hi>. 28 expugnandam <hi rend="italic">MRl (cf. <lb/>
             ■704. 27),</hi> expungendam <hi rend="italic">R3uulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="394"/>
            quid enim profuit non uere fuisse quod pro uero haberetur. <lb/>
            tam carnem quam natiuitatem? aut si dixeris: uiderit opinio <lb/>
            humana, iam deum tuum honoras fallaciae titulo, si aliud se <lb/>
            sciebat esse quam quod homines fecerat opinari, iam tu <lb/>
            potuisti etiam natiuitatem putatiuam illi accommodasse, ne in<lb n="5"/>
            hanc quoque impegisses quaestionem. nam et mulierculae <lb/>
            nonnumquam praegnantes sibi uidentur, aut sanguinis tributo I <lb/>
            aut aliqua ualitudine inflatae. et utique debuerat phantasmati?I <lb/>
            scaenam decucurrisse, ne originem carnis non desaltasset qui i <lb/>
            personam substantiae ipsius egisset. plane natiuitatis merdacium<lb n="10"/>
            recusasti: ipsam enim carnem ueram edidisti. turpissimum <lb/>
            scilicet dei etiam uera natiuitas. age iam, perora in <lb/>
            illa sanctissima et reuerenda opera naturae, inuehere in totum <lb/>
            quod es; carnis atque animae originem destrue; cloacam uoca <lb/>
            uterum, tanti animalis, id est hominis, producendi officinam: <lb n="15"/>
            persequere et partus inmunda et pudenda tormenta et ipsius <lb/>
            exinde puerperii spurcos anxios ludicros exitus: tamen, cum <lb/>
            omnia ista destruxeris, ut deo indigna confirmes, non erit <lb/>
            indignior morte natiuitas et cruce infantia et natura poena <lb/>
            et caro damnatione. si uere ista passus est Christus. minus <lb n="20"/>
            fuit nasci; si mendacio passus est, ut phantasma, potuit: <lb/>
            et mendacio nasci. summa ista Marcionis argumenta. per\' <lb/>
            quae alium efficit Christum, satis, opinor, ostendimus nOli\'i <lb/>
            consistere omnino, dum docemus magis utique competere i <lb/>
            deo ueritatem quam mendacium eius habitus, in quo Christum <lb n="25"/>
            suum exhibuit. si ueritas fuit, caro fuit, si caro fuit, natus i <lb/>
            est. ea enim, quae expugnat haec haeresis, confirmantur, cum I <lb/>
            ea, per quae expugnat, destruuntur. itaque, si carneus habe-\' <lb/>
            bitur, quia natus, et natus, quia carneus, quia phantasma

<note type="footnote">4 tu <hi rend="italic">scripsi:</hi> tunc <hi rend="italic">MR</hi> 9 carnis J/223. carnem <hi rend="italic">Ml</hi> desaltasset <hi rend="italic">R\',\' <lb/>
            adeltasset MRl</hi> 10 plane natiuitatis .... edidisti <hi rend="italic">cum ironia dH;<lb/>
             animaduertas</hi> 12 etiam uera natiuitas <hi rend="italic">scii.: non solum uera caro</hi> <lb/>
            13 inuehere <hi rend="italic">R,</hi> inueherer <hi rend="italic">MF</hi> 14 animae om. <hi rend="italic">F</hi> uoca <hi rend="italic">una. </hi>? <lb/>
            18 indigna <hi rend="italic">F,</hi> digna <hi rend="italic">MR</hi> 20 caro damnatione <hi rend="italic">scripsi:</hi> carne damnati\'» <lb/>
            <hi rend="italic">JIR</hi> 21 fuit <hi rend="italic">MF,</hi> fuisset <hi rend="italic">R</hi> 24 consisterem M </note> <lb/>
             
<pb n="395"/>
            non fuerit, ipse erit agnoscendus, qui in carne et ex natiuitate <lb/>
            uenturus adnuntiabatur a creatoris prophetis. utpote Christus <lb/>
            creatoris. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>Prouoca nunc, ut soles, t ad hanc Esaiae comparationem <lb/>
            Christi, contendens illam in nullo conuenire. \'primo enim\', <lb n="5"/>
            inquis, (Christus Esaiae Emmanuhel uocari habebit, dehinc uirtutem <lb/>
            sumere Damasci et spolia Samariae aduersus regem <lb/>
            Assyriorum\'. porro iste, qui uenit, neque sub eiusmodi nomine <lb/>
            est editus neque ulla re bellica functus est. at ego te admonebo, <lb/>
            uti cohaerentia quoque utriusque capituli recognoscas. <lb n="10"/>
            subiuncta est enim et interpretatio Emmanuhelis: nobiscum <lb/>
            deus, uti non solum sonum nominis spectes sed et sensum. <lb/>
            sonus enim Hebraicus, quod est Emmanuhel, suae gentis est, <lb/>
            sensus autem eius, quod est deus nobiscum, ex interpretatione <lb/>
            communis est. quaere ergo an ista uox (nobiscum deus\\ quod <lb n="15"/>
            est Emmanuhel, exinde quod Christus inluxit, agitetur in Christo. <lb/>
            et puto. non negabis, utpote qui et ipse dicas (<foreign xml:lang="grc">ό</foreign>deun nobiscum\\ <lb/>
            [dicitur] id est Emmanuhel. aut si tam uanus es, ut, quia <lb/>
            penes te \'nobiscum deus\' dicitur, non Emmanuhel, idcirco nolis <lb/>
            uenisse illum, cuius proprium sit uocari Emmanuhel, quasi non <lb n="20"/>
            et hoc sit \'deus nobiscum\', inuenies apud Hebraeos Christianos, <lb/>
            immo et Marcionitas, Emmanuhelem nominare, cum uolunt dicere <lb/>
            \'nobiscum deus\'; sicut et omnis gens, quoquo sono dixerit \'deus <lb/>
            nobiscum\', Emmanuhelem pronuntiabit, in sensu sonum expungens. <lb/>
            quodsi Emmanuhel \'nobiscum deus\' est, deus autem nobiscum <lb n="25"/>
            Christus est, qui etiam in nobis est, — quotquot enim

<note type="footnote"> 4—400, 16J cf. adu. Iudaeos c. 9. 6] cf. Es. 7, 14. cf. Es. <lb/>
            8. 4. 11] Matth. 1, 23. 26] Gal. 3, 27. </note>

<note type="footnote"> 4 adhuc &lt;ad) <hi rend="italic">fort., Eng intercidisse suspicatur in antecedentibus prophetiam <lb/>
            Esaiae</hi> 7 aduersus <hi rend="italic">MF,</hi> aduersum <hi rend="italic">R uulgo</hi> 16 exinde quo <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. 18 dicitur <hi rend="italic">seclusi quae infra l. 7 sequuntur:</hi> idcirco—deus <lb/>
            nobiscum <hi rend="italic">in JJIF etiam hic, ante</hi> aut si tam uanus es <hi rend="italic">leguntur: del. R</hi> <lb/>
            19 nobiacutn deus <hi rend="italic">MF,</hi> nobiscum <hi rend="italic">R</hi> 21 et hoc sit <hi rend="italic">scripsi:</hi> hoc sit et <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> 23 nobiscum deus R3, deus nobiscum deus <hi rend="italic">MRl</hi> 24 pronuntiabit <lb/>
            <hi rend="italic">Eng:</hi> pronuntiauit <hi rend="italic">MR</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="396"/>
            in Christum tincti estis, Christum induistis — tam <lb/>
            proprie est Christus in significatione nominis, quod est (nobiscum <lb/>
            deus\', quam in sono nominis, quod est Emmanuhel. atque <lb/>
            ita constat uenisse iam illum, qui praedicabatur Emmanuhel. <lb/>
            quia quod significat Emmanuhel uenit, id est \'nobiscum deus\'. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>Aeque sono nominum duceris, cum uirtutem Damasci <lb/>
            et spolia Samariae et regem Assyriorum sic accipis, quasi <lb/>
            bellatorem portendant Christum creatoris, non animaduertens <lb/>
            quid scriptura praemittat: quoniam priusquam cognoscat <lb/>
            (puer) uocare patrem et matrem, accipiet uirtutem <lb n="10"/>
            Damasci et spolia Samariae aduersus regem Assyriorum. <lb/>
            ante est enim inspicias aetatis demonstrationem, an <lb/>
            hominem iam Christum exhibere possit, nedum imperatorem. <lb/>
            scilicet uagitu ad arma esset conuocaturus infans, et signa <lb/>
            belli non tuba sed crepitacillo daturus, nec ex equo uel de <lb n="15"/>
            curru uel de muro sed de nutricis aut gerulae suae collo siue <lb/>
            dorso hostem destinaturus, atque ita Damascum et Samariam <lb/>
            pro mammillis subacturus! aliud est, si penes Ponticos barbaricae <lb/>
            gentis infantes in proelium erumpunt, credo, ad solem <lb/>
            uncti prius, dehinc pannis armati et butyro stipendiati, qui <lb n="20"/>
            ante norint lanceare quam lancinare. enimuero, si nusquam hoc <lb/>
            natura concedit, ante militare quam uirum facere, ante uirtutem <lb/>
            Damasci sumere quam patris et matris uocabulum nosse. <lb/>
            sequitur, ut figurata pronuntiatio uideatur. sed et uirginem\'. <lb/>
            inquit, \'parere natura non patitur, et tamen creditur prophetae\'. <lb n="25"/>
            et merito. praestruxit enim fidem incredibili rei rationem <lb/>
            edendo, quod in signum esset futura: propterea, inquit, dabit <lb/>
            uobis dominus signo: ecce uirgo concipiet in utero

<note type="footnote"> 9] Es. 8, 4. 27] Es. 7, 14. </note>

<note type="footnote"> 2 proprie <hi rend="italic">scripsi:</hi> proprius <hi rend="italic">MR</hi> 6 aeque &lt;et&gt; <hi rend="italic">Pam</hi> &lt;in)duceris <lb/>
            <hi rend="italic">fort. (cf. 419, 13 et locum gemellurn)</hi> 9 <hi rend="italic">praemittat Pam: promittat JIR</hi> <lb/>
            10 puer <hi rend="italic">add. Pum</hi> 12 inspicias R3, inspiciat <hi rend="italic">lłlR1</hi> 18 barbaricae li. <lb/>
            bavbariae <hi rend="italic">MF</hi> 21 norunt <hi rend="italic">F</hi> 22 uirum facere <hi rend="italic">scripsi, loco gem, secutus:</hi> <lb/>
            uiuere <hi rend="italic">MJt,</hi> uirere (= nires habere) <hi rend="italic">Eng</hi> 28 uobis R, nobis M </note> <lb/>
             
<pb n="397"/>
            et pariet filium. signum autem a deo, nisi nouitas aliqua <lb/>
            monstruosa, iam signum non fuisset. denique Iudaei, si quando <lb/>
            ad nos deiciendos mentiri audent, quasi non uirginem, sed <lb/>
            iuuenculam concepturam et parituram scriptura contineat, hinc <lb/>
            reuincuntur, quod nihil signi uideri possit res cotidiana, <lb n="5"/>
            iuuenculae scilicet praegnatus et partus. in signum ergo disposita <lb/>
            uirgo mater merito credetur, infans uero bellator non <lb/>
            aeque; non enim et hic signi ratio uersatur. sed signo natiuitati <lb/>
            nouae adscripto exinde post signum alibi ordo iam infantis <lb/>
            edicitur, meI et butirum manducaturi, — nec hoc utique in <lb n="10"/>
            signum: [est: malitiae non assentaturi] et hoc enim infantiae <lb/>
            est — sed (et) accepturi uirtutem Damasci et spolia Samariae <lb/>
            aduersus regem Assyriorum, serua modum aetatis et quaere <lb/>
            sensum praedicationis, immo redde euangelio ueritatis quae <lb/>
             posteriori detraxisti: et tam intellegitur prophetia quam renuntiatur <lb n="15"/>
            expu-ncta. maneant enim orientales illi magi infantiam <lb/>
            Christi recentem auro et ture munerantes: et accepit infans <lb/>
            uirtutem Damasci sine proelio et armis. nam praeter quod <lb/>
            omnibus notum est orientis uirtutem, id est uim et uires, auro <lb/>
            et odoribus pollere solitam, certe est creatoris uirtutem ceterarum <lb n="20"/>
            quoque gentium aurum constituere, sicut per Zachariam: <lb/>
            et ludas praetendet apud Hierusalem et congregabit <lb/>
            omnem ualentiam populorum per circuitum, aurum et

<note type="footnote"> 10] cf. Es. 7,15. 12] cf. Es.8,4. 16] cf. Matth. 2,11. 22] Zach. 14,14. </note>

<note rend="script" type="footnote"> t <lb/>
            1 pariet <hi rend="italic">M</hi> 2 iam signum <hi rend="italic">Lat (loc. gem. secutus):</hi> tam dignum <hi rend="italic">Mlt</hi> <lb/>
            4 scriptara <hi rend="italic">Rig:</hi> scripturam <hi rend="italic">JI, om. R</hi> 6 iuuencula M 7 mater <hi rend="italic">111,</hi> et <lb/>
            <hi rend="italic">mater R uulgo credetur scripsi: crederetur MR, creditur Pam</hi> 8 natiuitati <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> natiuitatis <hi rend="italic">MR</hi> 9 alibi (= <hi rend="italic">alio loco, cf. 1.12) JIR,</hi> alius <hi rend="italic">Pam</hi> <lb/>
            10 <hi rend="italic">parenthesin indicaui</hi> 11 est-assentaturi <hi rend="italic">seclusi</hi> infantiae <hi rend="italic">Urs:</hi> <lb/>
            infantia <hi rend="italic">MR</hi> 12 sed &lt;et) <hi rend="italic">scripsi:</hi> sed <hi rend="italic">MR</hi> 15 posteriori <hi rend="italic">(euangeUo,<lb/>
             ipsius scilicetMarcionis) scripsi: posterior MR</hi> quam renuntiatur expuncta <lb/>
            <hi rend="italic">om. F</hi> 16 enim <hi rend="italic">MF,</hi> autem <hi rend="italic">R uulgo</hi> infantiam Christi <hi rend="italic">scripsi:</hi> in infantia <lb/>
            Christum <hi rend="italic">MR</hi> 17 acceperit <hi rend="italic">Pam</hi> 19 et uires <hi rend="italic">fort. delendum, ut quod <lb/>
            interpolatum sit ex loco gemello, in quo non genuinum hoc esse cod. <lb/>
            Fuldensis probat</hi> 20 creatoris <hi rend="italic">NPam:</hi> creatori <hi rend="italic">MR</hi> 21 Zachariam <lb/>
            •_dicit&gt; <hi rend="italic">Pam</hi> 22 praeteudet MRX, pertendet R3 congregabit <hi rend="italic">HI</hi>. <lb/>
            congreganit <hi rend="italic">MRl</hi> 23 omnium ualentiam <hi rend="italic">susp. Eng</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="398"/>
            argentum. de illo autem tunc auri munere etiam Dauid: et <lb/>
            dabitur illi ex auro Arabiae, et rursus: reges Arabum <lb/>
            et Saba munera offerent illi. nam et magos reges habuit <lb/>
            fere oriens et Damascus Arabiae retro deputabatur, antequam <lb/>
            transcripta esset in Syrophoenicen ex distinctione Syriarum,<lb n="5"/>
            cuius tunc uirtutem Christus accepit accipiendo insignia eius, <lb/>
            aurum scilicet et odores, spolia autem Samariae ipsos magos, <lb/>
            qui cum illum cognouissent et muneribus honorassent et genu <lb/>
            posito adorassent quasi deum et regem sub testimonio indicis <lb/>
            et ducis stellae, spolia sunt facti Samariae, id est idolatriae, <lb n="10"/>
            credentes uidelicet in Christum. idolatriam enim Samariae <lb/>
            nomine notauit, ut ignominiosae ob idolatriam, qua desciuerat <lb/>
            tunc a deo sub rege Hieroboam. nec hoc enim nouum est <lb/>
            creatori, figurate uti translatione nominum ex comparatione <lb/>
            criminum. nam et archontas Sodomorum appellat archontas <lb n="15"/>
            Iudaeorum et populum ipsum populum Gomorrae uocat, et idem <lb/>
            alibi: pater, inquit, tuus Amorreus et mater tua Cethea, <lb/>
            ob consimilem impietatem, quos aliquando etiam suos filios <lb/>
            dixerat: filios generaui et exaltaui. sic et Aegyptus nonnumquam <lb/>
            totus orbis intellegitur apud illum superstitionis et <lb n="20"/>
            maledictionis elogio. sic et Babylon etiam apud Iohannem nostrum <lb/>
            Romanae urbis figura est, proinde magnae et regno superbae et <lb/>
            sanctorum dei debellatricis. hoc itaque usu magos quoque Samaritarum <lb/>
            appellatione titulauit, despoliatos quod habuerant cum <lb/>
            Samaritis, ut diximus, idolatriam. aduersus regem autem Assyriorum<lb n="25"/>
            aduersus Herodem intellege, cui utique aduersati sunt magi <lb/>
            tunc non renuntiando de Christo, quem intercipere quaerebat. 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>Adiuuabitur haec nostra interpretatio, dum et alibi <lb/>
            bellatorem existimans Christum ob armorum quorundam uocabula <lb/>
            et eiusmodi uerba ex reliquorum quoque sensuum comparatione <lb n="30"/>
            conuinceris. accingere, inquit Dauid, ensem super

<note type="footnote"> 1] Ps. 71. 15. 2] Ps. 71, 10. 7] cf. Es. 8, 4. 13] cf. llf Reg. <lb/>
            12, 28-31. 15] cf. Es. 1, 10. 17J Ez. 16, 8. 19] Es. 1, 2. 21] cf. <lb/>
            Apoc. 14, 8; 17, 5; 18, 10. 27] cf. Matth. 2, 12. 32] Ps. 44, 4. </note>

<note type="footnote"> 5 esset <hi rend="italic">illRt,</hi> erat 2S3 26 intellige <hi rend="italic">M</hi> 31 ensem <hi rend="italic">Gel:</hi> ense <hi rend="italic">MR</hi> </note> 
<pb n="399"/>
            ++ <lb/>
            femur. sed quid supra legis de Christo? tempestiuus <lb/>
            decore praeter filios hominum, effusa est gratia in <lb/>
            labiis tuis. rideo, si, quem ad bellum ense cingebat, ei de <lb/>
            tempestiuitate decoris et labiorum gratia blandiebatur. sic item <lb/>
            subiungens: et extende et prosperare et regna, adiecit: propter <lb n="5"/>
            ueritatem et lenitatem et iustitiam. quis enim ense <lb/>
            (ea) operabitur et non contraria potius, dolum et asperitatem <lb/>
            et iniustitiam, propria scilicet negotia proeliorum? uideamus <lb/>
            ergo, an alius sit ensis ille, cuius alius est actus. nam et <lb/>
            apostolus Iohannes in Apocalypsi ensem describit ex ore dei <lb n="10"/>
            prodeuntem, bis acutum, praeacutum, quem intellegi oportet <lb/>
            sermonem diuinum, bis acutum duobus testamentis legis et <lb/>
            euangelii, acutum sapientia, infestum diabolo, armantem nos <lb/>
            aduersus hostes spiritales nequitiae et concupiscentiae omnis, <lb/>
            amputantem etiam a carissimis ob dei nomen. quodsi Iohannem <lb n="15"/>
            agnitum non uis, habes communem magistrum Paulum, <lb/>
            praecingentem lumbos nostros ueritate et lorica iustitiae et <lb/>
            calciantem nos praeparationem euangelii pacis, non belli, adsumere <lb/>
            iubentem scutum fidei, in quo possimus omnia diaboli <lb/>
            , ignita tela extinguere, et galeam salutaris et gladium spiritus, <lb n="20"/>
            quod est, inquit, dei sermo. hanc et dominus ipse machaeram <lb/>
            uenit mittere in terram, non pacem. si tuus Christus <lb/>
            est, ergo et ipse bellator est. si bellator non est, machaeram <lb/>
            intentans allegoricam, licuit ergo et Christo creatoris <lb/>
             in psalmo sine bellicis rebus ense sermonis praecingi figurato, <lb n="25"/>
            cui supradicta tempestiuitas congruat et gratia labiorum, quem <lb/>
            tunc iam cingebatur super femur apud Dauid, quandoque missurus <lb/>
            in terram. hoc est enim, quod ait: et extende et

<note type="footnote"> 1] Ps. 44, 3. 5] Ps. 44, 5. 10] cf. Apoc. 19, 21; cf. Apoc. 2, 12. <lb/>
            14] cf. Eph. 6, 12. 15] cf. Matth. 19, 29; Marc. 10, 29-30; Luc. 14, 26. <lb/>
            17—20] cf. Eph. 6,14—17. 21] Eph, 6,18. cf. Matth. 10,34. 28] Pa. 44, 5. </note>

<note type="footnote"> 6 ense (ea; <hi rend="italic">operabitur Eng: &lt;haec&gt;</hi> ense operabitur <hi rend="italic">Urs, ego olim locum <lb/>
            gt-tnellum secutus post</hi> potius <hi rend="italic">lacunam statuere uolui, sed imitatorem illic, <lb/>
            quia interciderat</hi> ea <hi rend="italic">siue</hi> haec, <hi rend="italic">interpolandi negotium suscepisse uerisimi-<lb/>
             Uu* est</hi> 11 accutum M 18 praeparationem <hi rend="italic">MF,</hi> praeparatione <hi rend="italic">R,</hi> per <lb/>
            parationem (=, ev iw.p.ixzict) <hi rend="italic">fort</hi>. 19 possumus <hi rend="italic">Gel</hi> 25 ensem <hi rend="italic">Pam</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="400"/>
            prosperare et regna: extendens sermonem in omnem terram <lb/>
            ad uniuersarum gentium uocationem, prosperaturus successu <lb/>
            fidei, qua est receptus, et regnans exinde, qua mortem resurrectione <lb/>
            deuicit. et deducet te, inquit, mirifice dextera <lb/>
            tua, uirtus scilicet gratiae spiritalis, qua Christi agnitio deducitur.<lb n="5"/>
            sagittae tuae acutae, peruolantia ubique praecepta <lb/>
            et minae et traductiones cordis, compungentes et transfigentes <lb/>
            conscientiam quamque. populi sub te concident, utique <lb/>
            adorantes. sic bellipotens et armiger Christus creatoris, sic et <lb/>
            nunc accipiens spolia, non solius Samariae uerum et omnium<lb n="10"/>
            gentium. agnosce et spolia figurata, cuius et arma allegorica <lb/>
            didicisti. figurate itaque et domino eiusmodi loquente et apostolo <lb/>
            scribente, non temere interpretationibus eius utimur, <lb/>
            quarum exempla etiam aduersarii admittunt, atque ita in tantum <lb/>
            Esaiae erit Christus qui uenit, in quantum non fuit bellator. <lb n="15"/>
            quia non talis ab Esaia praedicatur. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>De quaestione carnis et per eam natiuitatis et unius <lb/>
            interim nominis Emmanuhelis hucusque. de ceteris uero nominibus, <lb/>
            et inprimis Christi, quid pars diuersa respondebit? si <lb/>
            proinde commune est apud uos Christi nomen quemadmodum <lb n="20"/>
            et dei, ut sic utriusque dei filium Christum competat dici. <lb/>
            sicut utrumque patrem deum, certa ratio huic argumentationi <lb/>
            refragabitur. dei enim nomen, quasi naturale diuinitatis, potest <lb/>
            in omnes communicari, quibus diuinitas uindicatur, sicut et <lb/>
            idolis, dicente apostolo: nam et sunt qui dicuntur dii <lb n="25"/>
            siue in caelo siue in terris, Christi uero nomen, non ei <lb/>
            natura ueniens sed ex dispositione. proprium eius efficitur, a <lb/>
            quo dispositum inuenitur, nec in communicationem alii deo

<note type="footnote"> 4] Ps. 44, 5. - 6] Ps. 44, 6. H] ib. 25] I Cor. 8, 5. </note>

<note type="footnote"> 4 deducet <hi rend="italic">R (sic et in loco gemello cod. Fuld.), deducit M</hi> 6 utique <hi rend="italic">Lnt</hi> <lb/>
            7 minae et traducticmes <hi rend="italic">JIR</hi>. minantes traductionem <hi rend="italic">Pam (ex loco gemellll. <lb/>
            quipotius hinc sanundus mihi uidetur)</hi> transfigentes <hi rend="italic">MRl</hi>. transfigurantas <lb/>
            <hi rend="italic">R3 (errore typotltetico, ut uidetur)</hi> 11 allegorica <hi rend="italic">MR*,</hi> allegorice Rl <lb/>
            21 sic <hi rend="italic">scripxi:</hi> sicut <hi rend="italic">JIR</hi> 22 sicut <hi rend="italic">scripsi:</hi> sic <hi rend="italic">MR</hi> deum <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            dominum <hi rend="italic">MR</hi> certa <hi rend="italic">JIRI,</hi> certe <hi rend="italic">R\'.1 uulgo</hi> 28 inuenitur. nec <hi rend="italic">uulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="401"/>
            subiacet, maxime aemulo et habenti suam dispositionem. cui <lb/>
            et nomina priuata debebit. quale est enim, quod diuersas dispositiones <lb/>
            duorum commentati deorum societatem nominum <lb/>
            admittunt in discordia dispositionum, quando nulla magis <lb/>
            probatio adsisteret duorum et aemulorum deorum, quam si in <lb n="5"/>
            dispositione eorum etiam diuersitas nominum inueniretur? nullus <lb/>
            enim status differentiarum nonnisi proprietatibus appellationum <lb/>
            consignatur. quibus deficientibus, si quando, nunc Graeca <lb/>
            catachresis de alieno abutendo succurrit. apud deum autem <lb/>
            deficere, puto, nihil debet, nec de alieno instrui dispositio <lb n="10"/>
            eius. quis hic deus est, qui filio quoque suo nomina a creatore <lb/>
            uindicat, non dico aliena, sed uetera et uulgata, quae uel sic <lb/>
            non competerent deo nouo et incognito? quomodo denique <lb/>
            docet nouam plagulam non adsui ueteri uestimento nec uinum <lb/>
             nouum ueteribus utribus credi, adsutus ipse et inditus nominum <lb n="15"/>
            senio? quomodo abscidit euangelium a lege, tota lege <lb/>
            uestitus, in nomine scilicet Christi? quis illum prohibuit aliud <lb/>
            uocari, aliud praedicantem, aliunde uenientem, cum propterea <lb/>
            nec corporis susceperit ueritatem, ne Christus creatoris crederetur? <lb/>
             uane autem noluit eum se uideri, quem uoluit uocari, <lb n="20"/>
            quando et si uere corporeus fuisset, magis Christus creatoris <lb/>
            non uideretur, si non uocaretur. at nunc substantiam respuit, <lb/>
            cuius nomen accepit, etiam substantiam probaturus ex nomine. <lb/>
            si enim Christus unctus est, ungui (autem) utique corporis <lb/>
            passio est, qui corpus non habuit ungui omnino non potuit; <lb n="25"/>
            qui ungui omnino non potuit Christus uocari nullo modo <lb/>
            potuit. aliud est, si et nominis phantasma adfectauit. (sed <lb/>
            quomodo\', inquit, \'inreperet in Iudaeorum fidem, nisi per sollemne <lb/>
            apud eos et familiare nomen\'? inconstantem aut

<note type="footnote"> 14] cf. Matth. 9, 16. 17. </note>

<note type="footnote"> 4 <hi rend="italic">discordia scripsi: discordiam MR</hi> 6 dispositionei23, <hi rend="italic">dispositionem MR1</hi> <lb/>
            K tunc <hi rend="italic">Ciacconius</hi> 9 catachresis <hi rend="italic">F,</hi> catachersis <hi rend="italic">.hI,</hi> katachreBis <hi rend="italic">R uulgo</hi> <lb/>
            10 deficere puto nihil debere <hi rend="italic">Eng</hi> dispositio <hi rend="italic">scripsi (cf. supra l. 1<lb/>
             tt 6):</hi> dispositiones <hi rend="italic">MR</hi> 11 filio suo nomina quoque <hi rend="italic">fort</hi>. 14 ueteri.. <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 15 inditus <hi rend="italic">M,</hi> inclitua <hi rend="italic">F,</hi> indutus <hi rend="italic">R uulgo</hi> 16 senio <hi rend="italic">datiuum <lb/>
            intellege aeque pendentem ab</hi> adsutus <hi rend="italic">ut ab</hi> inditus 17 in <hi rend="italic">deleri uult Eng</hi> <lb/>
            19 susperit <hi rend="italic">M</hi> (ce 8. u. <hi rend="italic">add. m. 1)</hi> 24 autem <hi rend="italic">addidi</hi> 25 est. qui <hi rend="italic">uulgo</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXVII Tert. III. </note>

<note type="footnote"> 26 </note> <lb/>
             
<pb n="402"/>
            subdolum deum narras: aut diffidentiae aut malitiositatis consilium <lb/>
            est fallendo quid promouere. multo liberius atque <lb/>
            simplicius egerunt pseudoprophetae, aduersus creatorem in sui <lb/>
            dei nomine uenientes. sed nec effectum consilii huius inuenio, ! <lb/>
            cum facilius aut suum crediderint Christum aut planum potius<lb n="5"/>
            aliquem quam alterius dei Christum, sicut euangelium probabit. I
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>Nunc, si nomen Christi, ut sportulam furunculus, cap-; <lb/>
            tauit, cur etiam Iesus uoluit appellari, non tam expectabili; <lb/>
            apud Iudaeos nomine? nec enim, si nos, per dei gratiam intellectum <lb/>
            consecuti sacramentorum eius, hoc quoque nomen<lb n="10"/>
            agnoscimus Christo destinatum, ideo et Iudaeis, quibus adempta : <lb/>
            est sapientia, nota erit res. denique ad hodiernum Christum\' <lb/>
            sperant, non Iesum, et Heliam potius interpretantur Christum  <lb/>
            quam Iesum. qui ergo et in eo nomine uenit, in quo Christus \' <lb/>
            non praesumebatur? potuit in eo solo nomine uenisse, quod <lb n="15"/>
            solum praesumebatur. ceterum cum duo miscuit, speratum <lb/>
            et insperatum, expugnatur utrumque consilium eius. siue enim \' <lb/>
            ideo Christus, ut interim quasi creatoris inreperet, obstrepit <lb/>
            Iesus, quia non sperabatur Iesus in Christo creatoris, siue <lb/>
            (ideo Iesus,) ut alterius haberetur, non sinit Christus, quia<lb n="20"/>
            non alterius sperabatur Christus quam creatoris. quid horum \' <lb/>
            constare possit, ignoro. constabit autem utrumque in Christo I <lb/>
            creatoris, in quo inuenitur etiam Iesus. quomodo, inquis? : <lb/>
            disce et hic cum partiariis erroris tui, Iudaeis. cum successor I <lb/>
            Moysi destinaretur Auses, filius Naue, transfertur certe de <lb n="25"/>
            pristino nomine et incipit uocari Iesus. certe, inquis. hanc <lb/>
            prius dicimus figuram futuri fuisse. nam quia Iesus Christus\' <lb/>
            secundum populum — quod sumus nos, nati in saeculi desertis <lb/>
            - introducturus erat in terram promissionis melle et lacte,

<note type="footnote">11J cf. Es. 29, 14. 24-403, 20] cf. adu. Iadaeos c. 9. 24] cf. Ios.\' <lb/>
            1,1-9. 25] cf.Num. 13,9.17. 28] cf. Nom. 14,29-31. 29] cf. Exod.3. S. </note>

<note type="footnote"> 4 nec <hi rend="italic">eras. M</hi> 5 crediderint <hi rend="italic">scil. Iudaei</hi> 6 euangelium <hi rend="italic">breuiter dictum <lb/>
            pro:</hi> euangelii examinatio, <hi rend="italic">quae sequetur ira libro IIII</hi> probauit <hi rend="italic">susp. Eng <lb/>
            (cf. Matih. 24, 24; Marc. 13, 22)</hi> 15 non <hi rend="italic">om. R1</hi> praesumebatur. potuit <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> 18 ideo R, in deo <hi rend="italic">MF</hi> obstrepit <hi rend="italic">Urs;</hi> obrepitiUiJ 20ideolesus <lb/>
            <hi rend="italic">add. Urs</hi> 21 non <hi rend="italic">om. F</hi> 22 constare <hi rend="italic">in ras. a m. 1M</hi> 25 Auaes R, auies 31 </note> <lb/>
             
<pb n="403"/>
            manantem, — id est (in) uitae aeternae possessionem, qua nihil <lb/>
            dulcius — idque non per Moysen, id est non per legis disciplinam, <lb/>
            sed per Iesum, (id est) per euangelii gratiam, prouenire <lb/>
            habebat, circumcisis nobis petrina acie, id est Christi <lb/>
            (praeceptis.) — petra enim Christus — ideo is uir, qui in huius <lb n="5"/>
            sacramenti imagines parabatur, etiam nominis dominici inauguratus <lb/>
            est figura, Iesus cognominatus. hoc nomen ipse Christus <lb/>
            suum iam tunc esse testatus est, cum ad Moysen loquebatur. <lb/>
            quis enim loquebatur, nisi spiritus creatoris, qui est Christus? <lb/>
            cum ergo mandato diceret populo: ecce ego mitto angelum <lb n="10"/>
            meum ante faciem tuam. qui te custodiat in uia et <lb/>
            introducat in terram, quam paraui tibi; intendite illi <lb/>
            et exaudite eum, ne inobaudieritis eum; non enim <lb/>
            celabit te, quoniam nomen meum super illum est, <lb/>
             angelum quidem eum dixit ob magnitudinem uirtutum, quas <lb n="15"/>
            erat editurus, et ob officium prophetae, nuntiantis scilicet <lb/>
            diuinam uoluntatem, Iesum autem ob nominis sui futuri sacramentum. <lb/>
            id enim nomen suum confirmauit, quod ipse ei indiderat, <lb/>
            quia non angelum nec Ausen, sed legum eum iusserat <lb/>
             exinde uocitari. ergo si utrumque nomen competit in Christum <lb n="20"/>
            creatoris, tanto utrumque non competit in Christum non creatoris, <lb/>
            sicut nec reliquus ordo. facienda est denique iam hinc <lb/>
            inter nos certa ista et iusta praescriptio et utrique parti necessaria, <lb/>
            qua determinatum sit nihil omnino commune esse <lb/>
             debere alterius dei Christo cum Christo creatoris. nam et a <lb n="25"/>
            nobis proinde diuersitas defendenda est, sicut a nobis repugnanda <lb/>
            est, quia nec uos probare poteritis alterius dei uenisse

<note type="footnote"> 4] cf. Ios. 5, 2. 5] cf. I Cor. 10, 4. 10] Exod. 23, 20-21. <lb/>
            1*J cf. Nura. 13, 17. </note>

<note type="footnote"> 1 in <hi rend="italic">addidi (sec. loco gem.)</hi> 3 id est <hi rend="italic">add. Pam (sec. loc. gem.)</hi> õ praeceptis <lb/>
            <hi rend="italic">add. Pam (sec. lac. gem.)</hi> 6 imagine <hi rend="italic">Pam</hi> 12 intende—exaudi <lb/>
            —inobaudieris <hi rend="italic">Pam</hi> 13 obaudieritis <hi rend="italic">M</hi> (in <hi rend="italic">a. u. add. m. 1)</hi> 14 celabit <lb/>
            <hi rend="italic">Eng:</hi> celauit <hi rend="italic">MF,</hi> celaui <hi rend="italic">Huulgo</hi> 15 eum <hi rend="italic">R3,</hi> meam <hi rend="italic">JZi?1</hi> 18 id <lb/>
            rnim <hi rend="italic">scripsi (loc. gem. secutus; cf. supra:</hi> quoniam nomen meum super <lb/>
            illum est): identidem <hi rend="italic">MR</hi> 19 <hi rend="italic">auxsen M</hi> 21 creatoris-Christum <hi rend="italic">om. F</hi> <lb/>
            22 nec 31, non R 25 Christo ...V, Christum <hi rend="italic">R</hi>. </note>

<note type="footnote"> 26* </note> <lb/>
             
<pb n="404"/>
            Christum, nisi eum longe alium demonstraueritis a Christo <lb/>
            creatoris, nec nos eum creatoris uindicare, nisi talem eum <lb/>
            ostenderimus, qualis constituitur a creatore. de nominibus iam, <lb/>
            obduximus: mihi uindico Christum, mihi defendo Iesum.I
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>