<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2:2.21-3.11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2:2.21-3.11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p>Sic et in ceteris contrarietates praeceptorum ei exprobras <lb/>
            ut mobili et instabili, prohibenti sabbatis operari et iubenti <lb/>
            arcam circumferri per dies octo, id est etiam sabbato. in <lb/>
            expugnatione ciuitatis Iericho. nec sabbati enim inspicis legem. <lb/>
            opera humana, non diuina prohibentem. siquidem: sex, inquit,<lb n="5"/>
            diebus operare et facies omnia opera tua, septima <lb/>
            autem die sabbata domino deo tuo; non facies in <lb/>
            ea omne opus. quod? utique tuum. consequens enim est. <lb/>
            ut ea opera sabbato auferret, quae sex diebus supra indixerat, <lb/>
            tua scilicet, id est humana et cotidiana. arcam uero circumferre<lb n="10"/>
            neque cotidianum opus uideri potest neque humanum, <lb/>
            sed et rarum et sacrosanctum et ex ipso tunc dei praecepto <lb/>
            utique diuinum. quod et ipsum quid significaret edissererem. <lb/>
            nisi longum esset figuras argumentorum omnium creatoris <lb/>
            expandere, quas forsitan nec admittis. sed plus est, si de<lb n="15"/>
            absolutis reuincamini, simplicitate ueritatis, non curiositate. <lb/>
            sicut et nunc certa distinctio est sabbati humana, non diuina <lb/>
            opera prohibentis. ideoque qui sabbatis ligna tum legerat morti <lb/>
            datus est. suum enim opus fecerat, lege interdictum. qui <lb/>
            uero arcam sabbatis circumtulerant, impune gesserunt. non <lb n="20"/>
            suum enim sed dei opus, ex praecepto scilicet ipsius, administrauerant. <lb/>
            </p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>Proinde et similitudinem uetans fieri omnium. quae in <lb/>
            caelo et in terra et in aquis. ostendit et causas. [idolatriae scilicet <lb/>
            substantiam cohibentes.] subicit enim: non adorabitis ea

<note type="footnote">2] cf. Ios. 6, 3-4. 5] Exod. 20, 9-10. 17] cf. Num. 15, <lb/>
            32—36. 25] Exod. 20, 5. </note>

<note type="footnote"> 1 exprobras <hi rend="italic">R,</hi> exprobus <hi rend="italic">M</hi> 2 prohibenti... iubenti <hi rend="italic">Leopoldus:</hi> proliibentis <lb/>
            ... iubentis <hi rend="italic">MR</hi> 4 iericho <hi rend="italic">MF,</hi> Hiericho <hi rend="italic">R</hi>. 9 auferret <hi rend="italic">Jtff,</hi> <lb/>
            auferet <hi rend="italic">R</hi> 13 ipsum <hi rend="italic">sfripsi:</hi> ipse <hi rend="italic">MR</hi> 14 nisi <hi rend="italic">M,</hi> nimis <hi rend="italic">R</hi> 18 ligna <lb/>
            tum legerat <hi rend="italic">scripsi:</hi> lignatum egerat <hi rend="italic">M,</hi> lignatum igerat <hi rend="italic">F,</hi> lignatum <lb/>
            ierat <hi rend="italic">R uttlgo</hi> 21 sed dei opus <hi rend="italic">M,</hi> opus, sed dei <hi rend="italic">R uulgo</hi> 24 causam <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. idolatriae-cohibentes <hi rend="italic">seclusi: negue enim causae cohibmt idolatriam, <lb/>
            sed praeceptwn dei; frustra atiiem cum Ursino pro</hi> cohibentes <lb/>
            <hi rend="italic">rescripseris</hi> cohibens <hi rend="italic">nisi simul ordinem uerborum sic inuerteris:</hi> subicit <lb/>
            enim, idolatriae-cohibens scilicet M <hi rend="italic">(in mg</hi>. quae <hi rend="italic">add. m. 3),</hi> scilicet <lb/>
            quae <hi rend="italic">R,</hi> scilicet caecae <hi rend="italic">Oehlerus</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="365"/>
            neque seruietis illis. serpentis autem aenei effigies postea <lb/>
            praecepta Moysi a domino non ad idolatriae titulum pertinebat, <lb/>
            sed ad remediandos eos, qui a serpentibus infestabantur. et <lb/>
            taceo de figura remedii. sic et Cherubin et Seraphin aurea <lb/>
            in arcae figuratum exemplum; certe simplex ornamentum. <lb n="5"/>
            adcommodata suggestui, longe diuersas habendo causas ab <lb/>
            idolatriae condicione, ob quam\' similitudo prohibetur, non <lb/>
            uidentur similitudinum prohibitarum legi refragari, non in eo <lb/>
            similitudinis statu deprehensa, ob quem similitudo prohibetur. <lb/>
            diximus de sacrificiorum rationali institutione, auocante scilicet <lb n="10"/>
            ab idolis ad deum officia ea, quae si rursus eiecerat dicens: <lb/>
            quo mihi multitudinem sacrificiorum uestrorum? <lb/>
            hoc ipsum uoluit intellegi, quod non sibi ea proprie exegisset. <lb/>
            non enim bibam, inquit, sanguinem taurorum, quia <lb/>
            et alibi ait: deus aeternus non esuriet nec sitiet. <lb n="15"/>
            nam etsi ad oblationes Abelis aduertit et holocausta Noe <lb/>
            odoratus est libenter, quae iocunditas siue uiscerum berbicinorum <lb/>
            siue nidoris ardentium uictimarum? sed animus simplex <lb/>
            et deum metuens offerentium ea, quae a deo habebant et <lb/>
             pabuli et suauis olentiae, gratiae apud deum deputabatur, non. <lb n="20"/>
            quae fiebant exigentem, sed illud, propter quod fiebant, ob honorem <lb/>
            dei scilicet. si cliens diuiti aut regi nihil desideranti <lb/>
            tamen aliquid uilissimi munusculi obtulerit, quantitas et <lb/>
            qualitas muneris infuscabit diuitem et regem, an delectabit <lb/>
            titulus officii? at si cliens ei munera (uel) ultro uel etiam indicta <lb n="25"/>
            ordine suo offerat et sollemnia regis obseruet, non ex fide <lb/>
            tamen nec corde puro nec pleno circa cetera quoque obsequio,

<note type="footnote"> 2] cf. Num. 29, 8-9. 12] Es. 1, 11. 14] ib. 15] Es. 40, 28. <lb/>
            16] cf. Gen. 4, 4. cf. Gen. 8, 21. </note>

<note type="footnote"> 1 efficies <hi rend="italic">M</hi> 4 Chernbin et Seraphin <hi rend="italic">neutr. gen. cf. Exod. 25, 17 <lb/>
            (Eng)</hi> in arcae figuratam exemplum <hi rend="italic">(scil. erant.)</hi> = ais toiri*av napd- <lb/>
            TJV rfjs X$U&gt;TOG 10 auocante <hi rend="italic">Pam:</hi> auocantis <hi rend="italic">MF,</hi> anocanti R <lb/>
            16 abelis M, abel <hi rend="italic">R</hi> aduertit <hi rend="italic">R*,</hi> aduertis <hi rend="italic">MRX</hi> 17 <hi rend="italic">berbicinorum MF,</hi> <lb/>
            ueraecinorum <hi rend="italic">R</hi> 21 exigentem <hi rend="italic">van der Vliet:</hi> exigentis <hi rend="italic">MR</hi> 22 dei <lb/>
            scilicet <hi rend="italic">M,</hi> scilicet dei <hi rend="italic">R</hi> 24 infuscabit... delectabit <hi rend="italic">R,</hi> infuscaait.., <lb/>
            deleetauit <hi rend="italic">MF</hi> 25 uel <hi rend="italic">add. Eng</hi> indicta <hi rend="italic">seripsi:</hi> dicta <hi rend="italic">M,</hi> dicto <hi rend="italic">R,</hi> <lb/>
            ex edicto <hi rend="italic">Lat</hi> 27 obsequio <hi rend="italic">van der rliet:</hi> obsequia <hi rend="italic">MR</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="366"/>
            nonne consequens, ut rex ille uel diues exclamet: quo mihi <lb/>
            multitudinem munerum tuorum? *** plenus sum et <lb/>
            sollemnitates et dies festos et uestra sabbata <lb/>
            dicendo, quae secundum libidinem suam, non secundum religionem <lb/>
            dei celebrando sua iam, non dei fecerant. condicionalem<lb n="5"/>
            idcirco et rationalem demonstrauit recusationem eorum. <lb/>
            % <lb/>
            quae administranda praescripserat. 
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>Si uero etiam circa personas aut leuem uultis intellegi, <lb/>
            cum reprobat aliquando probatos, aut improuidum, cum probat <lb/>
            quandoque reprobandos, quasi iudicia sua aut damnet praeterita<lb n="10"/>
            aut ignoret futura, atquin nihil tam (et) bono et iudici conuenit <lb/>
            quam pro praesentibus meritis et reicere et adlegere. adlegitur <lb/>
            Saul, sed nondum despector prophetae Samuelis. reicitur <lb/>
            Salomon, sed iam a mulieribus alienis possessus et idolis <lb/>
            Moabitarum et Sidoniorum mancipatus. quid faceret creator,<lb n="15"/>
            ne a Marcionitis reprehenderetur? bene adhuc agentes praedamnaret <lb/>
            iam propter futura delicta? sed dei boni non erat <lb/>
            nondum merentes praedamnare. proinde peccantes nunc non <lb/>
            recusaret propter pristina benefacta? sed iusti iudicis non erat <lb/>
            rescissis iam bonis pristinis scelera donare. aut quis hominum <lb n="20"/>
            sine delicto, ut eum deus semper adlegeret, quem numquam <lb/>
            posset recusare? uel quis item sine aliquo bono opere, ut eum <lb/>
            deus semper recusaret, quem numquam posset adlegere? exhibe <lb/>
            bonum semper, et non recusabitur; exhibe malum semper, et <lb/>
            numquam adlegetur. ceterum si ** idem homo, ut in utroque

<note type="footnote"> 1] Es. 1, 11. 2] cf. Es. 1. 11. 3] cf. Es. 1, 13. 12] cf. t <lb/>
            Reg. 9, 16. 13] cf. I Reg. lo. 15. 14] cf. I Reg, 11, 1. </note>

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> proinde igitur et deus populi sui officia recusat <lb/>
            <hi rend="italic">uel similia interciderunt; necesse enim est dirimi exemplum a re</hi>. 4 dicendo <lb/>
            <hi rend="italic">MR:</hi> &lt;odit anima mea, uestra? dicendo <hi rend="italic">Pam</hi> 5 celebrando <hi rend="italic">R3,</hi> <lb/>
            celebrabant deo <hi rend="italic">MRl</hi> fecerant. condicionalem <hi rend="italic">van der Vliet:</hi> fecerant <lb/>
            condicionalem <hi rend="italic">uulgo</hi> 8 aut leuem <hi rend="italic">scripst:</hi> aut legem <hi rend="italic">M</hi>. legem <hi rend="italic">Rl,</hi> <lb/>
            leuem <hi rend="italic">Rauulgo</hi> 11 et bono <hi rend="italic">van der Vliet (cf. 367, 1):</hi> bono <hi rend="italic">JIR</hi> <lb/>
            23 adlegere <hi rend="italic">M,</hi> eligere <hi rend="italic">R,</hi> elegere <hi rend="italic">F</hi> 25 adlegetur <hi rend="italic">.\'ifRl,</hi> eligetur <lb/>
            <hi rend="italic">jR3 lacunam signaui:</hi> non semper <hi rend="italic">intercidisse puto</hi> homo est in <lb/>
            <hi rend="italic">Eng, nihil putans deesse</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="367"/>
            pro temporibus, in utroque dispungetur a deo et bono et iudice, <lb/>
            qui non leuitate aut improuidentia sententias uertit sed censura <lb/>
            grauissima et prouidentissima merita temporis cuiusque dispensat. <lb/>
            </p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>Sic et paenitentiam apud illum praue interpretaris, quasi <lb n="5"/>
            proinde mobilitate uel improuidentia, immo iam ex delicti <lb/>
            recordatione paeniteat, quoniam quidem dixerit: paenituit, <lb/>
            quod regem fecerim Saul, praescribens scilicet paenitentiam <lb/>
            confessionem sapere mali operis alicuius uel erroris. porro <lb/>
             non semper. euenit enim (et) in bonis factis paenitentiae confessio, <lb n="10"/>
            ad inuidiam et exprobrationem eius. qui beneficii ingratus <lb/>
            extiterit. sicut et tunc circa personam Saulis onerandam adnuntiatur <lb/>
            a creatore, qui non deliquerat, cum Saulem adsumit <lb/>
            in regnum et sancto spiritu auget; optimum enim adhuc <lb/>
             qualis, inquit, non erat in filiis Israhelis — dignissime <lb n="15"/>
            adlegerat. sed nec ignorauerat ita euenturum. nemo enim te <lb/>
            sustinebit improuidentiam adscribentem deo ei, quem deum <lb/>
            non negans confiteris et prouidum. haec enim illi propria <lb/>
            diuinitas constat. sed malum factum Saulis, ut dixi, onerabat <lb/>
             paenitentiae suae professione, quam uacante delicto circa <lb n="20"/>
            Saulis adlectionem consequens est inuidiosam potius intellegi, <lb/>
            non criminosam. ecce, inquis, criminosam eam animaduerto <lb/>
            circa Niniuitas, dicente scriptura Ionae: et paenituit dominum <lb/>
            de malitia, quam dixerat facturum se illis, nec <lb/>
             fecit. sicut et ipse Ionas ad deum: propterea praeueni <lb n="25"/>
            profugere in Tharsos, quia cognoueram te esse misericordem <lb/>
            et miserescentem. patientem et plurimum <lb/>
            misericordiae, paenitentem malitiarum. bene igitur, <lb/>
            quod praemisit optimi dei titulum, patientissimi scilicet super

<note type="footnote"> 7] I Reg. 15, 11. 15] cf. I Reg. 9, 2. 23] Ion. 3, 10. <lb/>
            25] Xon. 4, 2. </note>

<note type="footnote"> 5 illam <hi rend="italic">om. Bt</hi> 6 mobilitate <hi rend="italic">R,</hi> immobilitate <hi rend="italic">MF</hi> 8 fecerit J21 <lb/>
            10 et <hi rend="italic">add. van der Vliet</hi> 12 onerandam <hi rend="italic">scripsi:</hi> honorandam <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            16 nec B. ne <hi rend="italic">MF</hi> 22 criminosam <hi rend="italic">(alteruml om. F</hi> 23 nineuitaa <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            25 deum <hi rend="italic">MR,</hi> dominum <hi rend="italic">Pam</hi> 26 tharsos <hi rend="italic">MF,</hi> Tarsos <hi rend="italic">M uulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="368"/>
            malos et abundantissimi misericordiae et miserationis super <lb/>
            agnoscentes et deplangentes delicta sua, quales tunc Niniuitae, <lb/>
            si enim optimus qui talis, de isto prius cessisse debebis, non <lb/>
            competere in talem, id est in optimum, etiam malitiae concursum. <lb/>
            et quia et Marcion defendit arborem bonam malos;<lb n="5"/>
            quoque fructus non licere producere, sed malitiam tamen <lb/>
            nominauit ***, quod optimus non capit, numquid aliqua interpretatio <lb/>
            subest earum malitiarum intellegendarum, quae possint <lb/>
            et in optimum decucurrisse? subest autem. dicimus denique <lb/>
            malitiam nunc significari non quae ad naturam redigatur creatoris,<lb n="10"/>
            quasi mali, sed quae ad potestatem, quasi iudicis; <lb/>
            secundum quam enuntiarit: ego sum qui condo mala, et: <lb/>
            ecce ego emitto in uos mala, non peccatoria, sed ultoria. <lb/>
            quorum satis diluimus infamiam ut congruentium iudici. sicut <lb/>
            autem, licet mala dicantur, non reprehenduntur in iudice nec <lb n="15"/>
            hoc nomine suo malum iudicem ostendunt, ita et malitia haec <lb/>
            erit intellegenda nunc, quae ex illis malis iudiciariis deputata <lb/>
            cum ipsis competat iudici. nam et apud Graecos interdum <lb/>
            malitiae pro uexationibus et laesuris, non pro malignitatibus* <lb/>
            ponuntur, sicut et in isto articulo. atque adeo si eius malitiae <lb n="20"/>
            paenituit creatorem quasi creaturam, reprobandae scilicet et <lb/>
            delictum iudicandae, atquin nec hic ullum admissum criminosum <lb/>
            reputabitur creatori, qui iniquissimam ciuitatem digne <lb/>
            meritoque decreuerat abolendam. ita quod iuste destinauerat. <lb/>
            non male destinans, ex iustitia, non ex malitia destinarat: sed <lb n="25"/>
            poenam ipsam malitiam nominauit ex malo et merito passionis <lb/>
            ipsius. ergo. dices. si malitiam iustitiae nomine excusas, quia <lb/>
            iuste exitium destinarat in Niniuitas, sic quoque culpandus <lb/>
            est, qui iustitiae utique non paenitendae paenitentiam gessit.

<note type="footnote"> 6] cf. Ion. 3, 10. 12J Es. 45. 7. 13] Hier. 18, 11. </note>

<note type="footnote"> 5 et Marcion <hi rend="italic">MB,</hi> Marcion <hi rend="italic">Pam</hi> 7 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> deus creator <lb/>
            quam erat exacturus de Niniuitis poenam <hi rend="italic">(cf. infra l</hi>. 26) <hi rend="italic">uel similÚr<lb/>
             supplenda sunt</hi> 8 <hi rend="italic">earum MR, (etiam)</hi> earum <hi rend="italic">Pam</hi> 21 creaturam <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            creaturae <hi rend="italic">MR</hi> et delictum <hi rend="italic">MJR1</hi>. et deletui B3, et de delicto <hi rend="italic">OehlerlJ</hi>. <lb/>
            22 iudicandae <hi rend="italic">scripsi:</hi> uindicandae <hi rend="italic">MB</hi> atquin <hi rend="italic">scripsi:</hi> atqui <hi rend="italic">MB</hi> hie <lb/>
            <hi rend="italic">om. Gel</hi> 26 passionis B3, et passionis <hi rend="italic">MBl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="369"/>
            immo nec iustitiae, inquam, paenitebit deum, et superest iam <lb/>
            agnoscere, quid sit paenitentia dei. non enim, si hominem ex <lb/>
            recordatione plurimum delicti, interdum et ex alicuius boni <lb/>
            operis ingratia paenitet, ideo et deum proinde. in quantum <lb/>
            enim deus nec malum admittit nec bonum damnat, in tantum <lb n="5"/>
            nec paenitentiae boni aut mali apud eum locus est. nam et <lb/>
            hoc tibi eadem scriptura determinat, dicente Samuhele Sauli: <lb/>
            discidit dominus regnum Israhelis de manu tua hodie <lb/>
            et dabit illud proximo tuo, optimo super te, et scindetur <lb/>
            Israhel in duas partes, et non conuertetur neque <lb n="10"/>
            paenitentiam aget, quia non sicut homo est ad paenitendum, <lb/>
            haec itaque definitio in omnibus aliam formam <lb/>
            diuinae paenitentiae statuit, quae neque ex improuidentia neque <lb/>
            ex leuitate neque ex ulla boni aut mali operis damnatione <lb/>
            reputetur, sicut humana. quis ergo erit mos paenitentiae <lb n="15"/>
            diuinae? iam relucet, si non ad humanas condiciones eam <lb/>
            referas. nihil enim aliud intellegetur quam simplex conuersio <lb/>
            sententiae prioris, quae etiam sine reprehensione eius possit <lb/>
            admitti, etiam in homine, nedum in deo, cuius omnis sententia <lb/>
            caret culpa. nam et in Graeco sono paenitentiae nomen non <lb n="20"/>
            ex delicti confessione, sed ex animi demutatione compositum <lb/>
            est, quam apud deum pro rerum uariantium sese occursu fieri <lb/>
            ostendimus. 
</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p>Iam nunc, ut omnia eiusmodi expediam, ad ceteras <lb/>
             pusillitates et infirmitates et incongruentias, ut putatis, interpretandas <lb n="25"/>
            purgandasque pertendam. (inclamat deus: Adam, ubi <lb/>
            es? scilicet ignorans ubi esset, et causato nuditatis pudore <lb/>
            an de arbore gustasset interrogat, scilicet incertus\'. immo nec <lb/>
            incertus admissi nec ignorans loci. enimuero oportebat conscientia <lb/>
             peccati delitescentem euocatum prodire in conspectum

<note type="footnote"> 8] I Reg. 15, 28. 29. 26] Gen. 3, 9. 27] cf. Gen. 3, 10. 28] cf. <lb/>
            Gen. 3. 11. </note>

<note rend="script" type="footnote"> e <lb/>
            13 poenitentiae <hi rend="italic">M</hi> 16 relucescct <hi rend="italic">susp, Ellg</hi> 17 intellegjtnr <hi rend="italic">M (corr. <lb/>
            IM. 1)</hi> 22 occurau fieri <hi rend="italic">Urs:</hi> occursu rei <hi rend="italic">lłIRI,</hi> occursura rei <hi rend="italic">K3 (in adnotationibwJ), <lb/>
            </hi> occursu regi <hi rend="italic">Rig</hi> 30 delitiscentem <hi rend="italic">M</hi> prodire <hi rend="italic">R,</hi> prodere <hi rend="italic">MF</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXVII, Tert. III. </note>

<note type="footnote"> 24 </note> 
<pb n="370"/>
            + <lb n="30"/>
            domini, non sola nominis inclamatione, sed cum aliqua iam <lb/>
            tunc admissi suggillatione. nec enim simplici modo, id est <lb/>
            interrogatorio sono legendum est: Adam, ubi es? sed impresso <lb/>
            et incusso et imputatiuo: Adam, ubi es! id est in perditione <lb/>
            es, id est iam hic non es, ut et increpandi et dolendi<lb n="5"/>
            exitus uox sit. ceterum qui totum orbem comprehendit manu <lb/>
            uelut nidum, cuius caelum thronus et terra scabellum, nimirum <lb/>
            huius oculos aliqua paradisi portio euaserat, quominus illi, <lb/>
            ubicumque Adam, (et) ante euocationem uiseretur, tam latens <lb/>
            quam de interdicta fruge sumens! speculatorem uineae uel<lb n="10"/>
            horti tui lepus aut furunculus non latet: (et) deum puta, de <lb/>
            sublimioribus oculatiorem, aliquid subiecti praeterire non posse. <lb/>
            stulte, qui tantum argumentum diuinae maiestatis et humanae <lb/>
            instructionis naso agis! interrogat deus quasi incertus, ut, et <lb/>
            hic liberi arbitrii probans hominem, in causa aut negationis <lb n="15"/>
            aut confessionis daret ei locum sponte confitendi delictum et <lb/>
            hoc nomine releuandi, sicut de Cain sciscitatur, ubinam frater <lb/>
            eius, quasi non iam uociferatum a terra sanguinem Abelis <lb/>
            audisset, [sedj ut et ille haberet potestatem ex eadem arbitrii <lb/>
            potestate sponte negandi delicti et hoc nomine grauandi,<lb n="20"/>
            atque ita nobis conderentur exempla confitendorum potius <lb/>
            delictorum quam negandorum, ut iam tunc initiaretur euangelica <lb/>
            doctrina: ex ore tuo iustificaberis et ex ore tuo <lb/>
            damnaberis. nam etsi Adam propter statum legis deditus <lb/>
            morti est, sed spes ei salua est, dicente domino: ecce Adam <lb n="25"/>
            factus est tamquam unus ex nobis, de futura scilicet <lb/>
            adlectione hominis in diuinitatem. denique quid sequitur? et

<note type="footnote"> 3] Gen. 3, 9. 6] cf. Es. 10, 14. 7] cf. Es. 66, 1. 17J cf. Gen. 4, 9. <lb/>
            18] cf. Gen. 4, 10. 23] Matth. 12, 37. 25] Gen. 3, 22. 27J ib. </note>

<note type="footnote"> a adam, ubi es <hi rend="italic">M,</hi> ubi es, Adam <hi rend="italic">R</hi> 4 ubi es! <hi rend="italic">Eng:</hi> ubi es? <hi rend="italic">Suulgo</hi> <lb/>
            9 Adam, &lt;et) ante <hi rend="italic">scripsi:</hi> adam* ante <hi rend="italic">M,</hi> Adam ante <hi rend="italic">R uulgo</hi> 11 orti <lb/>
            <hi rend="italic">MF</hi> lepus <hi rend="italic">scripsi:</hi> lupus <hi rend="italic">MR</hi> &lt;et) deum puta <hi rend="italic">Eng:</hi> deum puto <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            14 interrogat <hi rend="italic">MR,</hi> interrogabat <hi rend="italic">Pam</hi> ut <hi rend="italic">om. Pam</hi> 15 hic JIB\', hinc <lb/>
            Ji-1 probans <hi rend="italic">R:I,</hi> inprobans <hi rend="italic">MRl</hi> 16 aut confessionis R3, aut ut confessionis <lb/>
            <hi rend="italic">MRl</hi> 19 sed <hi rend="italic">seclusit EI/g</hi> 23 doctrina <hi rend="italic">in ras. M</hi> iustificaberis <lb/>
            <hi rend="italic">MFRs,</hi> coniustiifeaberis R1 27 et nun M </note> <lb/>
             
<pb n="371"/>
            nunc, ne quando extendat manum et sumat de ligno <lb/>
            uitae et uiuat in aeuum. interponens enim (et nunc\', <lb/>
            praesentis temporis uerbum, temporalem et ad praesens dilationem <lb/>
            uitae fecisse se ostendit. ideoque nec maledixit (nec) <lb/>
             ipsum Adam nec Euam, ut restitutionis candidatos, ut confessione <lb n="5"/>
            releuatos, Cain uero et maledixit et cupidum morte <lb/>
            luere delictum mori interim uetuit, ut praeter admissum etiam <lb/>
            negationis eius oneratum. haec erit ignorantia dei nostri, quae <lb/>
            ideo simulabitur, ne delinquens homo quid sibi agendum sit <lb/>
            ignoret. sed ad Sodomam et Gomorram descendens: uidebo, <lb n="10"/>
            ait, si secundum clamorem peruenientem ad me consummantur, <lb/>
            si uero non, ut agnoscam, et hic uidelicet <lb/>
            ex ignorantia incertus et scire cupidus. an (et) hic sonus pronuntiationis <lb/>
            necessarius; non dubitatiuum sed comminatiuum <lb/>
            exprimens sensum sub sciscitationis obtentu? quodsi descensum <lb n="15"/>
            quoque dei inrides, quasi aliter non potuerit perficere iudicium, <lb/>
            nisi descendisset, uide, ne tuum aeque deum pulses. nam et <lb/>
            ille descendit, ut quod uellet efficeret. 
</p></div><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p>Sed et iurat deus). numquid forte per deum Marcionis? <lb/>
             \'immo&gt;, inquit, multo uanius, quod per semetipsum\'. quid uelles <lb n="20"/>
            faceret, si alius deus non erat in conscientia eius, hoc cum <lb/>
            maxime iurantis alium absque se omnino non esse? igitur <lb/>
            peierantem deprehendis an uane deierantem? sed non potest <lb/>
            uideri peierasse qui alium esse non sciuit, ut dicitis. quod <lb/>
            enim sciit, hoc deierans uere, non peierauit. sed nec uane deierat <lb n="25"/>
            alium deum non esse. tunc enim uane deieraret, si non fuissent <lb/>
            qui alios deos crederent, tunc quidem simulacrorum

<note type="footnote"> 6] cf. Gen. 4, 11. cf. Gen. 4, 14. 15. 10] Gen. 18, 21. 19] cf. <lb/>
            E*. 45, 23., </note>

<note type="footnote"> 3 temporalem <hi rend="italic">R3,</hi> temporale <hi rend="italic">MR1</hi> 4 nec <hi rend="italic">addidi</hi> 5 nec Euam <hi rend="italic">MR,</hi> <lb/>
            •?t Eaam <hi rend="italic">Oehlerus</hi> restitutionis <hi rend="italic">R3,</hi> restitutioni <hi rend="italic">jJIRl</hi> 9 simulabitur <lb/>
            Jf, simulabatur <hi rend="italic">R uulgo</hi> 11 <hi rend="italic">consummantur M (=</hi> ouvTsXouvta-), consumantur <lb/>
            <hi rend="italic">R,</hi> consumment <hi rend="italic">Parn</hi> 12 agnoscam. et <hi rend="italic">uulgo</hi> 13 cupidus? an <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> et <hi rend="italic">addidi</hi> 20 quod multo uanius <hi rend="italic">Urs</hi> uelles faceret <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            cellet faceret <hi rend="italic">.;.11Rl,</hi> uellet facere <hi rend="italic">M3</hi> 23 an <hi rend="italic">R3,</hi> ad <hi rend="italic">MR1</hi> 25 sciit <hi rend="italic">Eng:</hi> scit <lb/>
            J/iif peierauit <hi rend="italic">31</hi> (ui s. u. <hi rend="italic">add. m. 1)</hi> nec uane <hi rend="italic">MR,</hi> non uane <hi rend="italic">Oehlerus</hi> </note>

<note type="footnote"> 24* </note> <lb/>
             
<pb n="372"/>
            cultores, nunc uero et haeretici. iurat igitur per semetipsum. <lb/>
            ut uel iuranti deo credas alium deum omnino non esse. hoc <lb/>
            ut deus faceret, tu quoque, Marcion, coegisti. iam tunc enim <lb/>
            prouidebaris. proinde si et in promissionibus aut comminationibus <lb/>
            iurat, fidem in primordiis arduam extorquens, nihil deo <lb n="5"/>
            indignum est, quod efficit deo credere. satis et tunc pusillus <lb/>
            deus in ipsa etiam ferocia sua, cum ob uituli consecrationem <lb/>
            efferatus in populum de famulo suo postulat Moyse: sine me. <lb/>
            et indignatus ira disperdam illos et faciam te in nationem <lb/>
            magnam. unde meliorem soletis adfirmare Moysen deo <lb n="10"/>
            suo, deprecatorem, immo et prohibitorem irae. non facies <lb/>
            enim, inquit, istud, aut et me una cum eis impende. <lb/>
            miserandi uos quoque cum populo, qui Christum non agnoscitis, <lb/>
            in persona Moysi figuratum, patris deprecatorem et oblatorem <lb/>
            animae suae pro populi salute. sed sufficit, si et Moysi <lb n="15"/>
            proprie donatus est populus ad praesens. quod ut famulus <lb/>
            postulare posset a domino, id dominus a se postulauit. ad hoc <lb/>
            enim famulo dixit: sine me, et disperdam illos, ut ille. <lb/>
            postulando et semetipsum offerendo non sineret, atque ita <lb/>
            disceres, quantum liceat fideli et prophetae apud deum. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p>Iam nunc, ut et cetera compendio absoluam, quaecumque <lb/>
            adhuc ut pusilla et infirma et indigna colligitis ad destructionem <lb/>
            creatoris, simplici et certa ratione proponam: deum <lb/>
            non potuisse humanos congressus inire, nisi humanos et sensus <lb/>
            et adfectus suscepisset, per quos uim maiestatis suae, intolerabilem <lb n="25"/>
            utique humanae mediocritati, humilitate temperaret. I <lb/>
            sibi quidem indigna, homini autem necessaria, et ita iam deo <lb/>
            digna, quia nihil tam dignum deo quam salus hominis. de <lb/>
            isto pluribus retractarem, si cum ethnicis agerem, — quamquam <lb/>
            et cum haereticis non multo diuersa congressio — sed

<note type="footnote"> 8] Eiod. 32, 10. 11] cf. Exod. 32, 32. </note>

<note type="footnote"> 1 haeretici <hi rend="italic">R,</hi> baereticos <hi rend="italic">M</hi> igitur <hi rend="italic">llfR,</hi> ergo <hi rend="italic">F</hi> 9 indignatns ir. <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> (<foreign xml:lang="grc">θωμωθες όργ</foreign>), in ira <hi rend="italic">M</hi> 12 inquit <hi rend="italic">om. R</hi> 13 miserandi <hi rend="italic">MR</hi>. <lb/>
            niiserando <hi rend="italic">Rl</hi> 22 pusilla <hi rend="italic">om. F</hi> 24 potuisse <hi rend="italic">R,</hi> potius <hi rend="italic">se M</hi> 29 <hi rend="italic">Jill-</hi> i <lb/>
            <hi rend="italic">renthesin indicaui</hi> 30 et cum <hi rend="italic">lIIR,</hi> nec cum <hi rend="italic">Urs</hi> non multo <hi rend="italic">JfR</hi>. <lb/>
            multo <hi rend="italic">Vrs</hi> diuersa <hi rend="italic">om. R</hi> congressio-sed quatenus <hi rend="italic">scripsi:</hi> congressio <lb/>
            stet. quatenus <hi rend="italic">11[,</hi> stet congressio. quatenus <hi rend="italic">li</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="373"/>
            quatenus et ipsi deum in figura et in reliquo ordine humanae <lb/>
            condicionis deuersatum iam credidistis, non exigetis utique <lb/>
            diutius persuaderi deum conformasse semetipsum humanitati, <lb/>
            sed de uestra fide reuincimini. si enim deus, et quidem sublimior, <lb/>
            tanta humilitate fastigium maiestatis suae strauit, ut <lb n="5"/>
            etiam morti subiceretur, et morti crucis, cur non putetis nostro <lb/>
            quoque deo aliquas pusillitates congruisse, tolerabiliores tamen <lb/>
            ludaicis contumeliis et patibulis et sepulcris? an hae sunt <lb/>
            pusillitates, quae iam hinc praeiudicare debebunt Christum <lb/>
            humanis passionibus obiectum eius dei esse, cui humanitates <lb n="10"/>
            exprobrantur a uobis? nam et profitemur Christum semper <lb/>
            egisse in dei patris nomine, ipsum ab initio conuersatum, <lb/>
            ipsum congressum cum patriarchis et prophetis, filium creatoris, <lb/>
            sermonem eius, quem ex semetipso proferendo filium fecit et <lb/>
            exinde omni dispositioni suae uoluntatique praefecit, diminuens <lb n="15"/>
            illum modico citra angelos, sicut apud eum scriptum est. qua <lb/>
            diminutione in haec quoque dispositus est a patre, quae ut <lb/>
            humana reprehenditis, ediscens iam inde a primordio [iam inde <lb/>
            hominem] quod erat futurus in fine. ille est, qui descendit, ille, <lb/>
             qui interrogat, ille, qui postulat, ille, qui iurat. ceterum quia <lb n="20"/>
            patrem nemini uisum etiam commune testabitur euangelium, <lb/>
            dicente Christo: nemo cognouit patrem nisi filius. ipse <lb/>
            enim et ueteri testamento pronuntiarat: deum nemo uidebit <lb/>
            et uiuet, patrem inuisibilem determinans, in cuius auctoritate <lb/>
             et nomine ipse erat deus, qui uidebatur dei filius. sed et <lb n="25"/>
            penes nos Christus in persona Christi accipitur, quia et hoc

<note type="footnote"> 6] cf. Phil. 2, 8. 15] cf. Ps. 8, 6. 22] Matth. 11, 27. 23] Exod. 33, 20. </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">*2 Jeuersatumil/iZadiuersatum IPuulgo 6 subicereturM, subiceretiSnulgo</hi><lb/>
            s an <hi rend="italic">notione rariore = nonne: sind es nicht etiva eben diese Kleinheiten, <lb/>
            icelehe..</hi>. 9 hinc <hi rend="italic">om. Gel</hi> 10 cui .1.1[, cuius <hi rend="italic">R</hi> 11 <hi rend="italic">«obis M</hi> (u <hi rend="italic">8. u. a m. J)</hi> <lb/>
            14 et <hi rend="italic">Lat:</hi> ut <hi rend="italic">MR</hi> 16 eum <hi rend="italic">(scil</hi>. deum creatorem) <hi rend="italic">JIB</hi>. Dauid <hi rend="italic">Urs</hi> 17 haec <lb/>
            JIR3, hac R1 18 iam inde hominem <hi rend="italic">seclusit Eng: sedfortasse et hic duplcx <lb/>
            agttoscenda est recensio:</hi> 1) ediscens iam inde hominem, b) ediscens iam inde <lb/>
            a primordio quod erat futurus in fine 20 quia c. <hi rend="italic">acc. c. inf. coniunctum<lb/>
             d apud alios auctores inueniri recte monet Eng: seclusit Pam 25 fort. sic<lb/>
             transponendum:</hi> sed et in persona Christi penes nos Christus accipitur </note> <lb/>
             
<pb n="374"/>
            modo noster est. igitur quaecumque exigitis deo digna, habe- Ii <lb/>
            buntur in patre inuisibili incongressibilique et placido et, ut <lb/>
            ita dixerim, philosophorum deo, quaecumque autem ut indigna <lb/>
            reprehenditis, deputabuntur in filio et uiso et audito et congresso, <lb/>
            arbitro patris et ministro, miscente in semetipso hominem<lb n="5"/>
            et deum, in uirtutibus deum, in pusillitatibus hominem, <lb/>
            ut tantum homini conferat quantum deo detrahit. totum denique\' <lb/>
            dei mei penes uos dedecus sacramentum est humanae <lb/>
            salutis. conuersabatur deus (humane,) ut homo diuine agere <lb/>
            doceretur. ex aequo agebat deus cum homine, ut homo ex <lb n="10"/>
            aequo agere cum deo posset. deus pusillus inuentus est, ut <lb/>
            homo maximus fieret. qui talem deum dedignaris, nescie, an <lb/>
            ex fide credas deum crucifixum. quanta itaque peruersitas <lb/>
            uestra erga utrumque ordinem creatoris? iudicem eum desi-, <lb/>
            gnatis, et seueritatem iudicis secundum merita causarum <lb n="15"/>
            congruentem pro saeuitia exprobratis; deum optimum exigitis. <lb/>
            et lenitatem eius benignitati congruentem, pro captu mediocritatis <lb/>
            humanae deiectius conuersatam, ut pusillitatem depretiatis. <lb/>
            nec magnus uobis placet nec modicus, nec iudex nec amicus. <lb/>
            quid, si nunc eadem et in uestro deprehendantur? iudicem <lb n="20"/>
            quidem et illum esse iam ostendimus in libello suo et de <lb/>
            iudice necessarie seuerum et de seuero scilicet saeuum, si <lb/>
            tamen saeuum. 
</p></div><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p>Nunc et de pusillitatibus et malignitatibus ceterisque <lb/>
            notis et ipse aduersus Marcionem antithesis aemulas faciam. si<lb n="25"/>
            ignorauit deus meus esse alium super se, etiam tuus omnino <lb/>
            non sciit esse alium infra se. quid enim ait Heraclitus ille <lb/>
            tenebrosus? eadem uia sursum et deorsum. denique si

<note type="footnote"> 28] Heraclit. fragm. 60 ed. Diels. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 8 in uirtutibus deum <hi rend="italic">om. M</hi> 9 conuersabatur R3, conseruabatur <lb/>
            <hi rend="italic">MRl</hi> humane <hi rend="italic">addidi</hi> diuine <hi rend="italic">MF,</hi> diuina <hi rend="italic">Ruulgo</hi> 14 iudici <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> 15 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> iustitiae <hi rend="italic">desidero</hi> 20 nunc <hi rend="italic">Urs:</hi> non <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            22 scilicet <hi rend="italic">Lot:</hi> sicut <hi rend="italic">MR,</hi> sic et <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 25 ipse <hi rend="italic">R3,</hi> ipsum <hi rend="italic">3ildi</hi> <lb/>
            antithesis <hi rend="italic">M</hi>. antitheseis <hi rend="italic">R,</hi> antitheses <hi rend="italic">reliqui</hi> 27 sciit <hi rend="italic">F,</hi> scit <hi rend="italic">M</hi> (i <hi rend="italic">add. <lb/>
             m. 1),</hi> sciuit <hi rend="italic">R uulflO</hi> quid <hi rend="italic">scripsi:</hi> quod <hi rend="italic">MR</hi> 28 tenebrosus. eadem <hi rend="italic">uulgo</hi> </note> 
<pb n="375"/>
            + <lb/>
            non ignorasset, et ab initio ei occurrisset. delictum et mortem <lb/>
            et ipsum auctorem delicti diabolum et omne malum, quod <lb/>
            deus meus passus est esse, hoc et tuus, qui illum pati passus <lb/>
            est. mutauit sententias suas deus noster. proinde quam et <lb/>
            uester. qui enim genus humanum tam sero respexit, eam <lb n="5"/>
            sententiam mutauit, qua tanto aeuo non respexit. paenituit in <lb/>
            aliquo deum nostrum. sed et uestrum. eo enim, quod tandem <lb/>
            animaduertit ad hominis salutem, paenitentiam dissimulationis <lb/>
            pristinae fecit, debitam malo facto. porro malum factum deputabitur <lb/>
             neglegentia salutis humanae, non nisi per paenitentiam <lb n="10"/>
            emendata apud deum uestrum. mandauit fraudem deus noster, <lb/>
            sed auri et argenti. quanto autem homo pretiosior auro et <lb/>
            argento, tanto fraudulentior deus uester, qui hominem domino <lb/>
            et factori suo eripit. oculum pro oculo reposcit deus noster. <lb/>
            sed et uester uicem prohibens iterabilem magis iniuriam facit. <lb n="15"/>
            quis enim non rursus percutiet non repercussus? nesciit deus <lb/>
            noster, quales adlegeret. ergo nec uester. ludam (euim) traditorem <lb/>
            non adlegisset, si praescisset. si et mentitum alicubi dicis creatorem, <lb/>
            longe maius mendacium est in tuo Christo, cuius corpus <lb/>
            non fuit uerum. multos saeuitia dei mei absumpsit. tuus <lb n="20"/>
            quoque deus quos saluos non facit utique in exitium disponit. <lb/>
            deus meus aliquem iussit occidi. tuus semetipsum uoluit <lb/>
            interfici, non minus homicida in semetipsum quam in eo, a <lb/>
            quo uellet occidi. multos autem occidisse deum eius probabo <lb/>
             Marcioni. nam fecit homicidam populum, utique periturum, <lb n="25"/>
            nisi si nihil deliquit in Christum. sed expedita uirtus ueritatis <lb/>
            paucis amat. multa mendacio erunt necessaria. 
</p></div><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p>Ceterum ipsas quoque antithesis Marcionis comminus cecidissem, <lb/>
            si operosiore destructione earum egeret defensio

<note rend="script" type="footnote">6] cf. Gen. 6, 6. 11] cf. Exod. 8, 22; 11,2; 12, 35. 14] cf. Exod. 21. 24. <lb/>
            2 quod <hi rend="italic">Frs:</hi> quem <hi rend="italic">MR,</hi> quae <hi rend="italic">Pam</hi> 4 quam <hi rend="italic">M,</hi> qua <hi rend="italic">R</hi> 6 in aliquo <hi rend="italic">,ill,</hi> <lb/>
            mali quo <hi rend="italic">R</hi>. mali in aliquo <hi rend="italic">R3Guulgo</hi> 9 pristinae <hi rend="italic">Rig:</hi> priatinam <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            16 nesciit <hi rend="italic">Ura:</hi> nescit <hi rend="italic">MR</hi> 17 enim <hi rend="italic">add. Eng</hi> 23 eo <hi rend="italic">MR1,</hi> eum <hi rend="italic">R3 ulllgú</hi> <lb/>
            2x) homicidam populum <hi rend="italic">scripsi:</hi> homicidam <hi rend="italic">MR</hi> 26 niai si <hi rend="italic">scripsi:</hi> nisi <lb/>
            si populus <hi rend="italic">MR</hi> 27 mendacio <hi rend="italic">\'DlH\\</hi> mendacia <hi rend="italic">Rl</hi> 28 comminus <hi rend="italic">MF,</hi> <lb/>
            i <lb/>
            cominus <hi rend="italic">R uulgo</hi> 29 operosiore <hi rend="italic">M</hi> (i <hi rend="italic">add. m. 1)</hi> egeret <hi rend="italic">R,</hi> ageret <hi rend="italic">M</hi> </note> 
<pb n="376"/>
            creatoris, tam boni quam et iudicis secundum utriusque partis <lb/>
            exempla congruentia deo, ut ostendimus. quodsi utraque pars. <lb/>
            bonitatis atque iustitiae, dignam plenitudinem diuinitatis efficiunt <lb/>
            omnia potentis, compendio interim possum antithesis <lb/>
            retudisse, gestientes ex qualitatibus ingeniorum siue legum<lb n="5"/>
            siue uirtutum discernere atque ita alienare Christum a creatore, <lb/>
            ut optimum a iudice et mitem a fero et salutarem ab exitioso. <lb/>
            magis enim eos coniungunt, quos in eis diuersitatibus <lb/>
            ponunt, quae deo congruunt. aufer titulum Marcionis et intentionem <lb/>
            atque propositum operis ipsius, et nihil aliud praestare<lb n="10"/>
            * quam demonstrationem eiusdem dei, optimi et iudicis, <lb/>
            quia haec duo in solum deum competunt. nam et ipsum <lb/>
            studium in eis exemplis opponendi Christum creatori ad unitatem <lb/>
            magis spectat. adeo enim ipsa et una erat substantia <lb/>
            diuinitatis, bona et seuera, ut eisdem exemplis et in similibus <lb n="15"/>
            argumentis et bonitatem suam uoluerit ostendere, in quibus <lb/>
            praemiserat seueritatem, quia nec mirum erit diuersitas temporalis, <lb/>
            si postea deus mitior pro rebus edomitis, qui retro <lb/>
            austerior pro indomitis. ita per antithesis facilius ostendi potest <lb/>
            ordo creatoris a Christo reformatus quam repercussus, et <lb n="20"/>
            redditus potius quam exclusus, praesertim (cum) deum tuum <lb/>
            ab omni motu amariore secernas, utique et ab aemulatione <lb/>
            creatoris scilicet. nam si ita est, quomodo eum antithesis <lb/>
            singulas species creatoris aemulatum demonstrant? agnoscam <lb/>
            igitur et in hoc per illas deum meum zeloten, qui res suas<lb n="25"/>
            arbustiores in primordiis bona, ut rationali, aemulatione maturitati <lb/>
            praecurauerit suo iure, cuius antithesis etiam ipse mundus <lb/>
            eius agnoscet, ex contrarietatibus elementorum, summa tamen

<note type="footnote"><hi rend="italic">6 a om. M 10 praestare MRl, praestat Hs, praestaret Oehltru*</hi><lb/>
            11 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> uidebitur <hi rend="italic">siue</hi> relucebit <hi rend="italic">intercidisse uidetur</hi> 13 in eis <lb/>
            <hi rend="italic">JI,</hi> meis <hi rend="italic">R</hi> 15 diuinitatis <hi rend="italic">scripsi:</hi> diuinitatibus <hi rend="italic">JIR</hi> ut eisdem <lb/>
            <hi rend="italic">scripai:</hi> et eisdem <hi rend="italic">MR</hi> 16 et bonitatem <hi rend="italic">scripsi:</hi> ut bonitatem <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            17 erit <hi rend="italic">M,</hi> erat <hi rend="italic">Ituulgo</hi> 20 quam repercussus <hi rend="italic">Leopoldm:</hi> quo repercussus <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> 21 cum <hi rend="italic">addidit Leopoldus</hi> 23 quomodo <hi rend="italic">Mlt1,</hi> quoniam <hi rend="italic">R*</hi> <lb/>
            26 maturitati <hi rend="italic">scripsi:</hi> maturitatis <hi rend="italic">MR</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="377"/>
            ratione, modulatus. quam ob rem, inconsiderantissime Marcion, <lb/>
            alium deum lucis ostendisse debueras alium uero tenebrarum, <lb/>
            quo facilius alium bonitatis alium seueritatis persuasisses. <lb/>
            ceterum eius erit antithesis. cuius est et in mundo. 
</p></div></div><div n="3" subtype="book" type="textpart"><ab><title type="sub">LIBER TERTIVS. </title></ab><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Secundum uestigia pristini operis, quod amissum reformare <lb/>
            perseueramus, iam hinc ordo de Christo, licet ex abundanti <lb/>
            post decursam defensionem unicae diuinitatis. satis etenim <lb/>
            praeiudicatum est Christum non alterius dei intellegendum <lb/>
            quam creatoris, cum determinatum est alium deum non credendum <lb n="10"/>
            praeter creatorem, quem adeo Christus praedicauerit <lb/>
            et deinceps apostoli non alterius Christum adnuntiauerint <lb/>
            quam eius dei, quem Christus praedicauit, id est creatoris, <lb/>
            ut nulla mentio alterius dei atque ita nec alterius Christi agitata <lb/>
             sit ante scandalum Marcionis. facillime hoc probatur <lb n="15"/>
            apostolicarum et haereticarum ecclesiarum recensu, illic scilicet <lb/>
            pronuntiandam regulae interuersionem, ubi posteritas inuenitur. <lb/>
            quod etiam primo libello intexui. sed et nunc congressio ista <lb/>
            seorsus in Christum examinatura eo utique proficiet, ut, dum <lb/>
            Christum probamus creatoris, sic quoque deus excludatur Marcionis. <lb n="20"/>
            decet ueritatem totis uiribus uti suis, non ut laborantem, <lb/>
            — ceterum in praescriptionum compendiis uincit — sed <lb/>
            [decretum est] ut gestientem ubique aduersario occurrere, in <lb/>
            tantum furenti, ut facilius praesumpserit eum uenisse Christum, <lb/>
             qui numquam sit adnuntiatus, quam eum, qui semper sit prae <lb n="25"/>
            dicatus.

<note rend="script" type="footnote"> .&gt; EXPLICIT ADVERSVS MARCIONE LB II. INCIPIT LIB TERs <lb/>
            <lb/>
            CIV J1, Explicit Q. Septimi Florentis Tertulliani aduersus Marcionem <lb/>
            liber secundus; incipit eiusdg liber tertius F 6 secundum uestigia <hi rend="italic">R,</hi> <lb/>
            ut etiam autem <hi rend="italic">(in maiuscula miniata) M</hi> 18 intexui. sed R\'J, inteluisrt <lb/>
            <hi rend="italic">MRl</hi> 19 seorsus <hi rend="italic">M,</hi> seorsum <hi rend="italic">Ji</hi> 20 excludatur Marcionis <hi rend="italic">MR\'J,</hi> <lb/>
            Marcionis excludatur <hi rend="italic">Rl</hi> 22 <hi rend="italic">parenthesin indicaui</hi> 23 decretum est <lb/>
            <hi rend="italic">Kedusi: uerborum ordinem inuertere uult van der Vliel hoc modo:</hi> sed <lb/>
            l,\'cretum est, non ut laborantem, (sed) ut gestientem (= ouantem ?) <lb/>
            ullilfue aduersario occurrere </note> 
<pb n="378"/>
            
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Hinc denique gradum consero, an debuerit tam subito <lb/>
            uenisse, primo qua et ipse dei sui filius, — hoc enim ordinis <lb/>
            fuerat, ut ante pater filium profiteretur quam patrem filius <lb/>
            et ante pater de filio testaretur quam filius de patre — dehinc <lb/>
            et qua missus, praeter filii nomen. proinde enim praecessisse <lb n="5"/>
            debuerat mittentis patrocinium in testimonium missi, quia <lb/>
            nemo ueniens ex alterius auctoritate ipse eam sibi ex sua <lb/>
            adfirmatione defendit, sed ab ipsa defendi se potius expectat <lb/>
            praeeunte suggestu eius, qui auctoritatem praestat. ceterum nec <lb/>
            filius agnoscetur quem numquam pater nuncupauit nec missus <lb n="10"/>
            credetur quem numquam mandator designauit. nuncupaturus<lb/>
            pater et designaturus mandator, si fuisset. suspectum habebitur <lb/>
            omne quod exorbitarit a regula rerum, quae principales gradus <lb/>
            non sinit posterius agnosci: patrem post filium et mandatorem <lb/>
            post mandatum et deum post Christum. nihil origine sua prius <lb n="15"/>
            est in agnitione, quia nec in dispositione. \'subito filius et subito <lb/>
            missus et subito Christus\'. atquin nihil putem a deo subitum. <lb/>
            quia nihil a deo non dispositum. si autem dispositum, cur <lb/>
            non et praedicatum, ut probari posset et dispositum ex praedicatione<lb/>
            et diuinum ex dispositione? et utique tantum opus, <lb n="20"/>
            quod scilicet humanae saluti parabatur, uel eatenus subitum <lb/>
            non fuisset, qua per fidem profuturum. in quantum enim credi<lb/>
            habebat, ut prodesset, in tantum paraturam desiderabat, ut <lb/>
            credi posset, substructum fundamentis dispositionis et praedicationis,<lb/>
            quo ordine fides informata merito et homini indiceretur <lb n="25"/>
            a deo et deo exhiberetur ab homine, ex agnitione debens credere. : <lb/>
            quia posset, quae scilicet credere didicisset ex praedicatione. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>\'Non fuit\', inquis, \'ordo eiusmodi necessarius, quia statim <lb/>
            se et filium et missum et dei Christum rebus ipsis esset

<note type="footnote">2 qua <hi rend="italic">scripst:</hi> quia <hi rend="italic">MR parenthesin indicaui</hi> 3 fuerat <hi rend="italic">MF,</hi> fuerit <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 5 qua <hi rend="italic">MR,</hi> quia <hi rend="italic">Rig</hi> 8 defendi se <hi rend="italic">Rig:</hi> defendiase <hi rend="italic">M,</hi> defnnsione <hi rend="italic">F</hi>. <lb/>
            defensionem <hi rend="italic">R</hi> 13 exorbitaria regula <hi rend="italic">M</hi> rerum quae <hi rend="italic">scripsi:</hi> rerumqur:- <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> principales <hi rend="italic">M,</hi> principalis <hi rend="italic">R uulgo</hi> 15 deum post Christum <hi rend="italic">R </hi>. <lb/>
            Christum post deum <hi rend="italic">MRl</hi> 16 qua <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 19 non <hi rend="italic">et M,</hi> et non <hi rend="italic">Ruulpo</hi> <lb/>
            24 substructum <hi rend="italic">(scil. opus) scripsi:</hi> substructam <hi rend="italic">MR</hi> 25 indiceretur <lb/>
            <hi rend="italic">JIR:!,</hi> indicaretur <hi rend="italic">Rl</hi> 26 debens <hi rend="italic">MR3,</hi> debes <hi rend="italic">Rl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="379"/>
            probaturus per documenta uirtutum\'. at ego negabo solam <lb/>
            hanc illi speciem ad testimonium competisse, quam et, ipse <lb/>
            postmodum exauctorauit. siquidem edicens multos uenturos et <lb/>
            signa facturos et uirtutes magnas edituros (ad) auersionem etiam <lb/>
            electorum, nec ideo tamen admittendos, temerariam signorum <lb n="5"/>
            et uirtutum fidem ostendit, ut etiam apud pseudochristos facillimarum. <lb/>
            aut quale est, si inde se uoluit probari et intellegi <lb/>
            et recipi, ex uirtutibus dico, unde ceteros noluit, aeque et <lb/>
            ipsos tam subito uenturos quam a nullo auctore praedicatos? <lb/>
            si quia prior eis uenit et prior uirtutum documenta signauit, <lb n="10"/>
            idcirco, quasi locum in balneis, ita fidem occupauit, posteris <lb/>
            quibusque praeripuit, uide, ne et ipse in condicione posteriorum <lb/>
            deprehendatur, posterior inuentus creatore, ante iam cognito <lb/>
            et proinde uirtutes ante operato et non aliter praefato non <lb/>
            esse aliis credendum, post eum scilicet. igitur si priorem <lb n="15"/>
            uenisse et priorem de posteris pronuntiasse hoc fidem t cludet, <lb/>
            praedamnatus erit et ipse iam ab eo, quo posterior est agnitus, <lb/>
            et solius erit auctoritas creatoris hoc in posteros constituendi, <lb/>
            qui nullo posterior * non potuit. iam nunc, cum probaturus <lb/>
            sim creatorem easdem uirtutes, quas solas ad fidem Christo <lb n="20"/>
            tuo uindicas, interdum per famulos suos retro edidisse interdum <lb/>
            per Christum suum edendas destinasse, possum et ex hoc <lb/>
            merito praescribere tanto magis Christum (tuum) non ex solis <lb/>
            uirtutibus credendum fuisse, quanto illum non alterius quam creatoris <lb/>
            interpretari potuissent, ut respondentes uirtutibus creatoris <lb n="25"/>
            et editis per famulos suos et in Christum suum repromissis. <lb/>
            quamquam, et si alia documenta inuenirentur in tuo Christo,

<note type="footnote">4] cf. Marc. 13, 22. cf. Matth. 24, 24. </note>

<note type="footnote"> 3 esauctorauit, siquidem <hi rend="italic">uttlgo</hi> 4 ad <hi rend="italic">add. Eng</hi> 8 ceterosR3, ceterisMR1 <lb/>
            11 ita &lt;sibi) <hi rend="italic">fort</hi>. 14 non aliter <hi rend="italic">MR,</hi> nominaliter <hi rend="italic">Iun,</hi> nominatim <hi rend="italic">Lat</hi> <lb/>
            15 si <hi rend="italic">MR3,</hi> sic <hi rend="italic">Rl</hi> 16 cludet <hi rend="italic">MR,</hi> eludet <hi rend="italic">F,</hi> excludet <hi rend="italic">fort. (ea qua uti<lb/>
             solet auctor significatione: ausbruten = hervorbringen),</hi> cudet <hi rend="italic">(cudere =<lb/>
             prãgen) Eng</hi> 17 quo <hi rend="italic">MR,</hi> quod <hi rend="italic">Gel uulgo</hi> 18 posteros <hi rend="italic">MR3G,</hi> posteris <lb/>
            R1 19 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> praedamnari <hi rend="italic">desidero</hi> non potuit <hi rend="italic">MRl,</hi> <lb/>
            esse <hi rend="italic">potuit R3 uulgo</hi> 23 tuum <hi rend="italic">addidi</hi> 25 interpretari = <hi rend="italic">probare, ut <lb/>
            videtur, nisi malis pro</hi> illum <hi rend="italic">rescribere</hi> illae <hi rend="italic">et</hi> interpretari <hi rend="italic">accipere<lb/>
             servsu passiuo</hi> respondentes <hi rend="italic">MR1,</hi> respondentem <hi rend="italic">R3</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="380"/>
            noua scilicet, facilius crederemus etiam noua eiusdem esse. <lb/>
            cuius et uetera, quam cuius tantummodo noua, egentia experimentis <lb/>
            fidei uictricis uetustatis, ut sic quoque praedicatus <lb/>
            uenire debuerit tam praedicationibus propriis exstruentibus ei <lb/>
            fidem quam et uirtutibus. praesertim aduersus Christum creatoris<lb n="5"/>
            uenturus et signis et prophetiis propriis munitum, ut <lb/>
            aemulus Christi per omnes diuersitatum species reluceret. sed <lb/>
            quomodo a deo numquam praedicato Christus eius praedicaretur? <lb/>
            hoc est ergo, quod exigis: nec deum nec Christum tuum <lb/>
            credi, quia et deus ignotus esse non debuit et Christus agnosci <lb n="10"/>
            per deum debuit.,
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Dedignatus, opinor, est imitari ordinem dei nostri. ut <lb/>
            displicentis, ut cum maxime reuincendi. nouus noue uenire <lb/>
            uoluit, filius ante patris professionem et missus ante mandatoris <lb/>
            auctoritatem, ut et ipsam fidem monstruosissimam induceret,<lb n="15"/>
            qua ante crederetur Christum uenisse quam sciretur <lb/>
            fuisse. competit mihi etiam illud retractare, cur non post <lb/>
            Christum uenerit. nam cum intueor deum eius tanto aeuo <lb/>
            patientissimum acerbissimi creatoris, adnuntiantis interea in <lb/>
            homines Christum suum, quacumque id ratione fecit, tam reuelationem<lb n="20"/>
            quam intercessionem suam differens, eadem ratione <lb/>
            dico illum patientiam debuisse creatori in Christo quoque suo <lb/>
            dispositiones suas executuro, ut perfecta et expleta omni <lb/>
            operatione aemuli dei et aemuli Christi tunc et ipse proprias <lb/>
            dispositiones superduceret. ceterum (si) paenitentia tantae patientiae <lb n="25"/>
            fecit, quod non in finem rerum creatoris perseuerauerit. <lb/>
            uane sustinuit praedicari Christum eius, quem non sustinuit <lb/>
            exhiberi. aut sine causa intercidit temporis alieni decursum aut <lb/>
            sine causa tam diu non intercidit. quid illum detinuit, quidue <lb/>
            turbauit? atquin in utrumque commisit, post creatorem quidem <lb n="30"/>
            tam tarde reuelatus, ante Christum uero eius tam propere.

<note type="footnote"> 6 uenturus <hi rend="italic">seripsi:</hi> uenturum <hi rend="italic">Mli</hi> prophetiis <hi rend="italic">scripsi:</hi> prophetis <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            9 exigis (= <hi rend="italic">du, erreichst) scripsi:</hi> exigit <hi rend="italic">JIR</hi> 13 displicentem <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            15 ipsam <hi rend="italic">M,</hi> ipse <hi rend="italic">R</hi> 18 Christum &lt;meum) <hi rend="italic">fort</hi>. deum <hi rend="italic">scripti:</hi> <lb/>
            dominum <hi rend="italic">Mlt</hi> 19 aceruissimi <hi rend="italic">M</hi> 21 ratione <hi rend="italic">R,</hi> rationem <hi rend="italic">MF</hi> 2;1 si <lb/>
            <hi rend="italic">addidi</hi> 26 perseuerauerit. uane <hi rend="italic">uulyo</hi> 29 non <hi rend="italic">om. F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="381"/>
            alterum [uero] iam dudum debuerat traduxisse alterum nondum, <lb/>
            ne illum quidem tam diu saeuientem sustinuisset, istum uero <lb/>
            adhuc quiescentem inquietasset, circa ambos excidens ab optimi <lb/>
            dei titulo, certe uarius et ipse et incertus, tepidus scilicet in <lb/>
            creatorem et calidus in Christum et uanus utrobique. non <lb n="5"/>
            magis enim compescuit creatorem quam obstitit Christo. manet <lb/>
            et creator, qualis omnino est; ueniet et Christus, qualis et <lb/>
            scribitur. quid uenit post creatorem, quem emendare non ualuit? <lb/>
            quid ante Christum eius reuelatus est, quem reuocare non <lb/>
            potuerit? aut si emendauit creatorem, post illum reuelatus, ut <lb n="10"/>
            emendanda praecederent, ergo et Christum eius aeque emendaturus <lb/>
            expectasse debuerat, proinde et illius posterior emendator <lb/>
            futurus sicut creatoris. aliud est, si et ipse post illum <lb/>
            rursus adueniet, ut primo quidem aduentu processerit aduersus <lb/>
            creatorem, legem et prophetas destruens eius, secundo uero <lb n="15"/>
            procedat aduersus Christum, regnum redarguens eius. tunc ergo <lb/>
            conclusurus ordinem suum, tunc, si forte, credendus est. aut <lb/>
            si iam hinc perfecta res est eius, uane ergo uenturus est, <lb/>
            nihil scilicet peracturus. 
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>His proluserim quasi de gradu primo adhuc et quasi de <lb n="20"/>
            longinquo. sed exhinc iam ad certum et comminus dimicaturus, <lb/>
            uideo aliquas etiamnunc lineas praeducendas, ad quas <lb/>
            erit dimicandum, ad scripturas scilicet creatoris. secundum <lb/>
            eas enim probaturus Christum creatoris fuisse, ut postea <lb/>
             Christo suo adimpletas, necesse habeo ipsarum quoque scripturarum <lb n="25"/>
            formam et, ut ita dixerim, naturam demandare, ne tunc <lb/>
            in controuersiam deductae, cum adhibentur ad causas, et sua <lb/>
            et causarum defensione commixta obtundant lectoris intentionem.

<note type="footnote"> 1 nero <hi rend="italic">seclusi:</hi> alterum ergo <hi rend="italic">Eng</hi> 2 sustinuisset <hi rend="italic">Eng:</hi> sustinuisse <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> 3 inquietasset <hi rend="italic">ltlF,</hi> inquietasse <hi rend="italic">Buulgo</hi> 8 creatorem <hi rend="italic">om. F</hi> <lb/>
            9 reuelatus <hi rend="italic">R,</hi> reuelatum <hi rend="italic">MF</hi> 10 reuelatns <hi rend="italic">MR,</hi> reuelatus est <hi rend="italic">Rig (nescio <lb/>
            unde) Oehlerus</hi> 11 praecederent. ergo <hi rend="italic">Rig Oehlerus</hi> 20 proluserim <lb/>
            <hi rend="italic">MF,</hi> praeluserim <hi rend="italic">R</hi> 21 exhinc iam <hi rend="italic">scripsi:</hi> et hinc iam <hi rend="italic">MR</hi> comminuI <lb/>
            <hi rend="italic">M,</hi> communis <hi rend="italic">F,</hi> cominuB <hi rend="italic">R</hi> 24 ut postea &lt;a) Christo suo <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            28 commixta <hi rend="italic">scripsi:</hi> commixtae <hi rend="italic">MR</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="382"/>
            duas itaque causas prophetici eloquii adlego agnoscendas abhinc <lb/>
            aduersariis nostris: unam, qua futura interdum pro iam transactis <lb/>
            enuntiantur. nam et diuinitati competit quaecumque decreuerit <lb/>
            ut perfecta reputare, quia non sit apud illam differentia temporis, <lb/>
            apud quam uniformen statum temporis dirigit aeternitas <lb n="5"/>
            ipsa, et diuinationi propheticae magis familiare est id, quod <lb/>
            prospiciat, dum prospicit, iam uisum atque ita iam expunctum. <lb/>
            id est omni modo futurum, demonstrare, sicut per Esaiam: <lb/>
            dorsum meum posui in flagella, maxillas autem meas in <lb/>
            palmas, faciem meam uero non auerti a sputaminibus. <lb n="10"/>
            siue enim Christus iam tunc in semetipsum, secundum nos, <lb/>
            siue prophetes de semetipso, secundum Iudaeos, pronuntiabat, <lb/>
            nondum tamen factum pro iam transacto sonabat. alia species <lb/>
            erit, qua pleraque figurate portenduntur per aenigmata et allegorias <lb/>
            et parabolas, aliter intellegenda quam scripta sunt nam<lb n="15"/>
            et montes legimus destillaturos dulcorem, non tamen, ut sapam <lb/>
            de petris aut defrutum de rupibus speres, et terram audimus <lb/>
            lacte et melle manantem, (non tamen,) ut de glebis credas te <lb/>
            umquam placentas et Samias coacturum, quia nec statim aquilicem <lb/>
            et agricolam se deus repromisit dicens: ponam flumina <lb n="20"/>
            in regione sitienti et in solitudine buxum et cedrum; <lb/>
            sicut et praedicans de nationum conuersione: benedicent me <lb/>
            bestiae agri, sirenes et filiae passerum, non utique ab <lb/>
            hirundinum pullis et uulpeculis et illis monstruosis fabulosisque <lb/>
            cantricibus fausta omina relaturus est. et quid ego de <lb n="25"/>
            isto genere amplius? cum etiam haereticorum apostolus ipsam <lb/>
            legem indulgentem bobus terentibus os liberum non de bobus, <lb/>
            sed de nobis interpretetur, et petram, potui subministrando

<note type="footnote"> 9] Es. 50, 6. 16] cf. Ioel 3, 18. 17] cf. Exod. 3, 8. 20J Es. <lb/>
            41, 19. 22] Es. 43, 20. 27] cf. I Cor. 9, 9—10. cf. Deut. 5. 2o. <lb/>
            28] ct\'. I Cor. 10, 4. </note>

<note type="footnote"> 5 temporum <hi rend="italic">Pam</hi> 6 ipsa. et <hi rend="italic">uulgo</hi> 10 uero <hi rend="italic">om</hi>. F 17 defrutum <lb/>
            <hi rend="italic">MRJ,</hi> defructum <hi rend="italic">F,</hi> fructum <hi rend="italic">Rl</hi> 18 non tamen <hi rend="italic">add. R3, om. MRy <lb/>
            19 Samias MR, psomias Lat cocturum Leopoldus 21 in (alt. loco) otn. <lb/>
             F</hi> cedrum et buxum <hi rend="italic">Pam</hi> 24 uulpiculis <hi rend="italic">M</hi> fabulosisque <hi rend="italic">om. F</hi> <lb/>
            26 ethnicorum <hi rend="italic">Lat</hi> 27 bobus <hi rend="italic">(utroque loco) JI,</hi> bubus <hi rend="italic">R uulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="383"/>
            comitem, Christum adleget fuisse, docens proinde et Galatas <lb/>
            duo argumenta filiorum Abrahae allegorice cucurrisse, et <lb/>
            suggerens Ephesiis, quod in primordio de homine praedicatum <lb/>
            est, relicturo patrem et matrem et futuris duobus in unam <lb/>
            carnem, id se in Christum et ecclesiam agnoscere. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Si satis constat de istis interim duabus proprietatibus <lb/>
            Iudaicae litteraturae, memento, lector, constitisse, ut, cum tale <lb/>
            quid adhibuerimus, non retractetur de forma scripturae, sed <lb/>
            de statu causae. cum igitur haeretica dementia eum Christum <lb/>
            uenisse praesumeret, qui numquam fuerat adnuntiatus, sequebatur, <lb n="10"/>
            ut eum Christum nondum uenisse contenderet, qui <lb/>
            semper fuerat praedicatus; atque ita coacta est cum Iudaico <lb/>
            errore sociari et ab eo argumentationem sibi struere, quasi <lb/>
            Iudaei, certi et ipsi ali(en)um fuisse qui uenit, non modo <lb/>
            respuerint eum ut extraneum uerum et interfecerint eum ut <lb n="15"/>
            aduersarium, agnituri sine dubio et omni officio religionis <lb/>
            prosecuturi, si ipsorum fuisset. scilicet nauclero illi non quidem <lb/>
            Rhodia lex, sed Pontica cauerat errare Iudaeos in Christum <lb/>
            suum non licere, quando, et si nihil tale praedicatum in illos <lb/>
             inueniretur, uel sola utique humana condicio deceptui obnoxia <lb n="20"/>
            persuasisset Iudaeos errare potuisse, qua homines, nec statim <lb/>
            praeiudicium sumendum de sententia eorum, quos credibile <lb/>
            fuerit errasse. porro cum et praedicatum sit non agnituros eos <lb/>
            Christum ideoque etiam perempturos, iam ergo ipse erit et <lb/>
             ignoratus et interemptus ab illis, in quem ita admissuri praenotabantur. <lb n="25"/>
            hoc si probari exigis, non eas scripturas euoluam, <lb/>
            quae interemptibilem Christum edicentes utique et ignorabilem <lb/>
            adfirmant, — nisi enim ignoratus nihil scilicet pati posset — <lb/>
            sed reseruatis eis ad causam passionum eas praedicationes in <lb/>
             praesenti sufficiet adhibere, quae interim ignorabilem probent <lb n="30"/>
            Christum, et hoc breuiter, dum ostendunt omnem uim

<note type="footnote">1] cf. Gal. 4, 22—25. 8] cf. Eph. 5, 31—32. </note>

<note type="footnote"> 1 galathas <hi rend="italic">MF</hi> 2 duo <hi rend="italic">om. F</hi> 6 satis est <hi rend="italic">F</hi> 14 alienum <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            alium <hi rend="italic">MR</hi> 18 cauerit <hi rend="italic">F</hi> 23 fuerat <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 24 peremturos <hi rend="italic">M</hi> 27 interemtibilem <lb/>
            M et ignorabilem <hi rend="italic">MF,</hi> ignorabilem <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            , </note> <lb/>
             
<pb n="384"/>
            intellectus ademptam populo a creatore. auferam, inquit, sapientiam <lb/>
            sapientium illorum et prudentiam prudentiam; <lb/>
            eorum abscondam, et: aure audietis et non audietis <lb/>
            et oculis uidebitis et non uidebitis: incrassatum est <lb/>
            enim cor populi huius et auribus grauiter audierunt <lb n="5"/>
            et oculos concluserunt, ne quando auribus audiant et <lb/>
            oculis uideant et corde coniciant et conuertantur et <lb/>
            \'sanem illos. hanc enim obtusionem salutarium sensuun: <lb/>
            meruerant, labiis diligentes deum, corde autem longe absistentes <lb/>
            ab eo. igitur si Christus quidem adnuntiabatur a creatore solidante <lb n="10"/>
            tonitruum et condente spiritum et adnuntiante in homines <lb/>
            Christum suum secundum Iohelem prophetam, si omnis <lb/>
            spes Iudaeorum, ne dicam etiam gentium, in Christi reuelationem <lb/>
            destinabatur, sine dubio id demonstrabantur non agni. <lb/>
            turi et non intellecturi ablatis agnitionis et intellegentiae <lb n="15"/>
            uiribus, sapientia atque prudentia, quod adnuntiabatur, id est <lb/>
            Christus, erraturis in eum principalibus sapientibus eorum, id <lb/>
            est scribis, et prudentibus eorum, id est Pharisaeis, pariter <lb/>
            et populo auribus audituro et non audituro, utique Christum <lb/>
            docentem, et oculis uisuro et non uisuro, utique Christum <lb n="20"/>
            signa facientem, secundum quod et alibi: et quis caecus. <lb/>
            nisi pueri mei? et quis surdus, nisi qui dominatur <lb/>
            eorum? sed et cum exprobrat per eundem Esaiam: filios. <lb/>
            generaui et exaltaui, at illi me reiecerunt; agouit <lb/>
            bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui. <lb n="25"/>
            Israhel autem me non cognouit et populus me non <lb/>
            intellexit. nos quidem certi Christum semper in prophetis <lb/>
            locutum, — spiritum scilicet creatoris, sicut propheta testatur:

<note type="footnote"> 1] Es. 29, 14. 3] Es. 6, 9-10. 9] cf. Es. 29, 13. 10J ct. <lb/>
            Am. 4j 13. 21] Es. 42, 19. 23J Es. 1, 3. </note>

<note type="footnote"> 8 obtusionem <hi rend="italic">M,</hi> obtunsionem <hi rend="italic">R</hi> 11 condente <hi rend="italic">Lat:</hi> concludente <hi rend="italic">Mll</hi> <lb/>
            12 iohelem <hi rend="italic">M,</hi> Ioelem <hi rend="italic">R,</hi> Amos <hi rend="italic">Pam</hi> 13 ne <hi rend="italic">Urs</hi> (ne dicam etiam <hi rend="italic">cf</hi>. <lb/>
            3S7, 23): nedum <hi rend="italic">lJlR</hi> 16 sapientia atque prudentia <hi rend="italic">R,</hi> sapientiam <lb/>
            atque prudentiam <hi rend="italic">MF</hi> 18 prudentibus eorum <hi rend="italic">MF,</hi> prudentibus <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            22 dominantur <hi rend="italic">fort</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="385"/>
            persona spiritus nostri Christus dominus — qui ab <lb/>
            initio uicarius patris in dei nomine et auditus sit et uisus, <lb/>
            scimus ipsius uoces eiusmodi fuisse, iam tunc Israheli exprobrantis <lb/>
            quae in illum commissuri praedicabantur: dereliquistis <lb/>
            dominumetin iram prouocastis sanctum Israhel. <lb n="5"/>
            si uero non in Christum, sed in ipsum potius deum uolueris <lb/>
            referre omnem Iudaicae ignorantiae de pristino reputationem, <lb/>
            nolens etiam retro sermonem et spiritum, id est Christum <lb/>
            creatoris, despectum ab eis et non agnitum, sic quoque reuinceris. <lb/>
            non negans enim filium et spiritum et substantiam <lb n="10"/>
            creatoris esse Christum eius, concedas necesse est eos, qui <lb/>
            patrem non agnouerint, nec filium agnoscere potuisse per <lb/>
            eiusdem substantiae condicionem, cuius si plenitudo intellecta <lb/>
            non est, multo magis portio certe, qua plenitudinis consors. <lb/>
            his ita dispectis iam apparet, quomodo et respuerint Iudaei <lb n="15"/>
            Christum et interemerint, non ut extraneum Christum intellegentes, <lb/>
            sed ut suum non agnoscentes, quia nec extraneum <lb/>
            intellegere potuissent de quo nihil umquam fuerat adnuntiatum, <lb/>
            cum intellegere potuissent de quo semper- fuerat praedicatum. <lb/>
             id enim intellegi uel non intellegi capit, quod habendo substantiam <lb n="20"/>
            praedicationis habebit et materiam uel agnitionis uel <lb/>
            erroris. quod uero materia (ea) caret, non admittit sapientiae <lb/>
            euentum. et adeo non qua alterius dei Christum auersati persecutique <lb/>
            sunt, sed qua solummodo hominem, quem planum <lb/>
            in signis et aemulum in doctrinis existimabant, ut et ipsum <lb n="25"/>
            hominem qua suum, id est Iudaeum, sed Iudaismi

<note type="footnote"> 1] Thren. 4, 20. 4] Es. 1, 4. </note>

<note type="footnote"> 1 Christus dominus <hi rend="italic">R3,</hi> Christum dominum <hi rend="italic">MRl</hi> qui <hi rend="italic">MR3F,</hi> quia <hi rend="italic">Rl</hi> <lb/>
            a exprobrantis <hi rend="italic">Rz,</hi> exprobranti <hi rend="italic">MR1</hi> 4 dereliquistis <hi rend="italic">MR3,</hi> dereliquisti <lb/>
            <hi rend="italic">R1</hi> 5 prouocastis <hi rend="italic">DiR\'h\',</hi> prouocasti <hi rend="italic">R1</hi> 6 si uero <hi rend="italic">R3,</hi> <lb/>
            nero si JfB1 14 portio, certe <hi rend="italic">uulgo</hi> 17 quia nec <hi rend="italic">NRI,</hi> qui enim <lb/>
            <hi rend="italic">113 uulgo</hi> 19 cum <hi rend="italic">R3,</hi> non <hi rend="italic">MRX</hi> potuissent <hi rend="italic">MR1,</hi> &lt;non) potuissent <lb/>
            <hi rend="italic">RJ uulgo</hi> 20 habendo <hi rend="italic">R,</hi> habentes <hi rend="italic">M</hi> 22 ea <hi rend="italic">addidi</hi> 23 quia <lb/>
            adeo JF non qua <hi rend="italic">R3,</hi> non aeque <hi rend="italic">MRl</hi> 24 sunt, sed <hi rend="italic">MR,</hi> scilicet <lb/>
            sed <hi rend="italic">F</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXVII. Tert. III. </note>

<note type="footnote"> 25 </note> <lb/>
             
<pb n="386"/>
            torem et destructorem, deduxerint in iudicium et suo iure <lb/>
            punierint, alienum scilicet non indicaturi. tanto abest, ut alienum <lb/>
            Christum intellexisse uideantur qui nec hominem eius <lb/>
            ut alienum iudicauerunt. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Discat nunc haereticus ei abundanti cum ipso licebit<lb n="5"/>
            Iudaeo rationem quoque errorum eius, a quo ducatum mutuatus <lb/>
            in hac argumentatione, caecus a caeco, in eandem decidit <lb/>
            foueam. duos dicimus Christi habitus a prophetis demonstratos <lb/>
            totidem aduentus eius praenotasse: unum in humilitate, utique <lb/>
            primum, cum tamquam ouis ad uictimam deduci habebat et<lb n="10"/>
            tamquam agnus ante tondentem sine uoce, ita non aperiens <lb/>
            os. ne aspectu quidem honestus. adnuntiauimus enim, inquit. <lb/>
            de illo: sicut puerulus, sicut radix in terra sitienti. <lb/>
            et non est species eius neque gloria, et uidimus eum. <lb/>
            et non habebat speciem neque decorem, sed species<lb n="15"/>
            eius inhonorata, deficiens citra filios hominum, homo <lb/>
            in plaga et sciens ferre infirmitatem, ut positus a patre <lb/>
            in lapidem offensionis et petram scandali, minoratus ab eo <lb/>
            modicum citra angelos, uermem se pronuntians et non hominem, <lb/>
            ignominiam hominis et nullificamen populi. quae ignobilitatis <lb n="20"/>
            argumenta primo aduentui competunt sicut sublimitatis <lb/>
            secundo, cum fiet iam non lapis offensionis nec petra <lb/>
            scandali, sed lapis summus angularis post reprobationem <lb/>
            adsumptus et sublimatus in consummationem templi, ecclesiae <lb/>
            scilicet, et petra sane illa apud Danihelem de monte praecisa,<lb n="25"/>
            quae imaginem saecularium regnorum comminuet et conteret. <lb/>
            de quo aduentu idem prophetes: et ecce cum nubibus caeli i <lb/>
            tamquam filius hominis ueniens uenit usque ad

<note type="footnote">5-388, 19] cf. adu. Iudaeos cap. 14. 7] cf. Matth. 15, 14: Luc. ! <lb/>
            6, 39. 10-121 cr. Ea. 53, 7. 121 cf. Es. 53, 2. 3. 17J cf. Koni. <lb/>
            9, 33. I Petro 2, 6. 7. cf. Es. 28. 16: 8, 14. 18] cf. Ps. 8. 6. 19} cf. <lb/>
            Ps. 21, 7. 23] cf. Es. 28, 16; Ps. 117, 22; Eph. 2, 21; I Petro 2, 4-6. <lb/>
            27] Dan. 7, 13. 14. </note>

<note type="footnote"> 5 discat <hi rend="italic">MRF</hi>. dicat <hi rend="italic">Rt</hi> abunti <hi rend="italic">M</hi> 7 decidit <hi rend="italic">MR\',</hi> deductus <hi rend="italic">R\'J</hi> j <lb/>
            9 totidem <hi rend="italic">om. F</hi> 12 os <hi rend="italic">MR,</hi> os(suum\' <hi rend="italic">Pam</hi> ne <hi rend="italic">MR,</hi> nec <hi rend="italic">FPam</hi> <lb/>
            27 aduentu <hi rend="italic">MR,</hi> &lt;secundo) aduentu <hi rend="italic">Pam</hi> <lb/>
            i </note> <lb/>
             
<pb n="387"/>
            ueterem dierum. aderat in conspectu eius, et qui adsistebant <lb/>
            adduxerunt illum. et data est ei potestas <lb/>
            regia et omnes nationes terrae secundum genera et <lb/>
            omnis gloria famulabunda. et potestas eius usque <lb/>
            in aeuum quae non auferetur, et regnum eius quod non <lb n="5"/>
            uitiabitur. tunc scilicet habiturus est speciem honorabilem <lb/>
            et decorem indeficientem super filios hominum, - tempestiuus <lb/>
            enim, inquit, decore citra filios hominum, effusa est <lb/>
            gratia in labiis tuis; propterea benedixit te deus in <lb/>
             aeuum. accingere ensem super femur tuum, potens <lb n="10"/>
            tempestiuitate tua et pulchritudine tua — cum et pater, <lb/>
            posteaquam diminuit eum modicum quid citra angelos, gloria <lb/>
            et honore coronabit illum et subiciet omnia pedibus eius. <lb/>
            tunc et cognoscent eum qui compugerunt et caedent pectora <lb/>
            sua tribus ad tribum, utique quod retro non agnouerunt eum <lb n="15"/>
            in humilitate condicionis humanae: et homo est, inquit Hieremias, <lb/>
            et quis cognoscet illum? quia et: natiuitatem <lb/>
            eius, Esaias, quis, inquit, enarrabit? sic et apud Zachariam <lb/>
            in persona Iesu, immo et in ipso nominis sacramento, uerus <lb/>
             summus sacerdos patris, Christus Iesus, duplici habitu in <lb n="20"/>
            duos aduentus deliniatur, primo sordidis indutus, id est carnis <lb/>
            passibilis et mortalis indignitate, cum et diabolus aduersabatur <lb/>
            ei. auctor scilicet Iudae traditoris, ne dicam etiam post baptisma <lb/>
            temptator, dehinc despoliatus pristinas sordes et exornatus <lb/>
            podere et mitra et cidari munda, id est secundi aduentus <lb n="25"/>
            gloria et honore. si enim et duorum hircorum, qui ieiunio offerebantur, <lb/>
            faciam interpretationem, nonne et illi utrumque ordinem

<note type="footnote"> 7] Ps. 44, 3-5. 12] cf. Ps. 8, 6. 13] cf. Ps. 8, 7. 14] cf. <lb/>
            Zaeh. 12, 10, 12. Ioh. 19, 37. 16] Hier. 17, 9. 17] Es. 53, 8. 18] cf. <lb/>
            Zach. 3, 3-5. 26] cf. Leu. 16, 5-10. </note>

<note type="footnote"> 1 (et) aderat <hi rend="italic">Pam</hi> 6 uitiabitur. tunc <hi rend="italic">Eng:</hi> uitiabitur, tunc <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> est <hi rend="italic">Eng (loc. gem. secutus):</hi> et <hi rend="italic">MR</hi> 7 supra <hi rend="italic">F parenthesit. <lb/>
            indicavit Eng</hi> 9 in aeternum <hi rend="italic">F</hi> 13 &lt;sub&gt; pedibus <hi rend="italic">Pam</hi> <lb/>
            Ilj humanae &lt;constitutum) <hi rend="italic">Pam</hi> 19 ipsius <hi rend="italic">Pam</hi> 25 cidari manda <hi rend="italic">R,</hi> <lb/>
            ddarim mundam <hi rend="italic">M</hi> 26 enim <hi rend="italic">non satis apte hic poni uidetur; aptim<lb/>
             crte in loco gemello, quippe ubi antecedant aliqua de Ioscdech sacerdote,<lb/>
             quae an</hi> hic <hi rend="italic">interciderint suo iure dubitat Eng</hi> </note>

<note type="footnote"> 25* </note> <lb/>
             
<pb n="388"/>
            Christi figurant? pares quidem atque consimiles propter eundem <lb/>
            domini conspectum, quia non in alia uenturus est forma, ut <lb/>
            qui agnosci habeat a quibus laesus est. alter autem eorum <lb/>
            circumdatus coccino, maledictus et consputatus et conuulsus <lb/>
            et compunctus, a populo extra ciuitatem abiciebatur in perditionem,<lb n="5"/>
            manifestis notatus insignibus dominicae passionis, alter <lb/>
            uero pro delictis oblatus et sacerdotibus templi in pabulum <lb/>
            datus secundae repraesentationis argumenta signabat, qua <lb/>
            delictis omnibus expiatis sacerdotes templi spiritalis, id est <lb/>
            ecclesiae, dominicae gratiae quasi uisceratione quadam frueren <lb n="10"/>
            tur, ieiunantibus ceteris a salute. igitur quoniam primus aduentus <lb/>
            et plurimum figuris obscuratus et omni inhonestate prostratus <lb/>
            canebatur, secundus uero et manifestus et deo condignus. <lb/>
            idcirco, quem facile et intellegere et credere potuerunt, eum <lb/>
            solum intuentes, id est secundum, non inmerito decepti sunt:<lb n="15"/>
            circa obscuriorem, certe indigniorem, id est primum. atque <lb/>
            ita in hodiernum negant uenisse Christum suum, quia non <lb/>
            in sublimitate uenerit, dum ignorant etiam in humilitate fuisse <lb/>
            uenturum. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Desinat nunc haereticus a Iudaeo, aspis, quod aiunt. a <lb n="20"/>
            uipera, mutuari uenenum, euomat iam hinc proprii ingenii <lb/>
            uirus, phantasma uindicans Christum. nisi quod et in ista <lb/>
            sententia alios habebit auctores, praecocos et abortiuos quodammodo <lb/>
            Marcionitas, quos apostolus Iohannes antichristos pronuntiauit, <lb/>
            negantes Christum in carne uenisse, et tamen non. <lb n="25"/>
            ut alterius dei ius constituerent, quia et de isto notati fuissent. : <lb/>
            sed quoniam incredibile praesumpserant deum carnem. quo <lb/>
            magis antichristus Marcion sibi eam rapuit praesumptionem. <lb/>
            aptior scilicet ad renuendam corporalem substantiam Christi.

<note type="footnote"> 24] cf. I Ioh. 2, 18. 22. </note>

<note type="footnote"> 2 domini <hi rend="italic">Lcd:</hi> dominum <hi rend="italic">MR</hi> 3 &lt;et) laesaa est. unus quidem eorum <lb/>
            <hi rend="italic">Pam</hi> 4 consputatus <hi rend="italic">M,</hi> consputus <hi rend="italic">R</hi> conuulsus est et <hi rend="italic">F</hi> 7 oblatus <lb/>
            <hi rend="italic">om. F</hi> 10 fruerentur <hi rend="italic">R,</hi> fruentur <hi rend="italic">M</hi> 15 secundum &lt;qui est in honore <lb/>
            et gloria) <hi rend="italic">Pam</hi> 22 in ista <hi rend="italic">M,</hi> ista <hi rend="italic">R uulgo</hi> 23 praecocos <hi rend="italic">MF,</hi> praecoquos <lb/>
            <hi rend="italic">R uulgo</hi> abortiuos <hi rend="italic">R,</hi> auorsiuos <hi rend="italic">M</hi> 26 isto <hi rend="italic">MGR3,</hi> isti <hi rend="italic">Rt</hi> <lb/>
            27 praesuniserantitf <hi rend="italic">2spraesumtionemilf</hi> 29apertior F rennuendaniJlf </note> <lb/>
             
<pb n="389"/>
            qui ipsum deum eius nec auctorem carnis induxerat nec <lb/>
            resuscitatorem, optimum uidelicet et in isto et diuersissimum <lb/>
            a mendaciis et fallaciis creatoris. et ideo Christus eius, ne <lb/>
            mentiretur, ne falleret et hoc modo creatoris forsitan deputaretur. <lb/>
             non erat quod uidebatur et quod erat mentiebatur: caro nec <lb n="5"/>
            caro, homo nec homo. proinde deus, opinor, nec deus. cur enim <lb/>
            non etiam dei phantasma portauerit? an credam ei de interiore <lb/>
            substantia, qui sit de exteriore frustratus? quomodo uerax <lb/>
            habebitur in occulto tam fallax repertus in aperto? quomodo <lb/>
             antem, in semetipso ueritatem spiritus, fallaciam carnis <lb n="10"/>
            confundens, negatam ab apostolo lucis, id est ueritatis, et <lb/>
            tenebrarum, id est fallaciae, commisit communicationem? iam <lb/>
            nunc. cum mendacium deprehenditur Christi caro, sequitur, <lb/>
            ut et omnia, quae per carnem Christi gesta sunt, mendacio <lb/>
            gesta sint, congressus contactus conuictus ipsae quoque <lb n="15"/>
            uirtutes. si enim tangendo aliquem liberauit a uitio uel tactus <lb/>
            ab aliquo, quod corporaliter actum est non potest uere actum <lb/>
            credi sine corporis ipsius ueritate. nihil solidum ab inani, nihil <lb/>
            plenum a uacuo perfici licuit, putatiuus habitus, putatiuus <lb/>
             actus: imaginarius operator, imaginariae operae. sic nec passiones <lb n="20"/>
            Christi eius fidem merebuntur. nihil enim passus est <lb/>
            qui non uere est passus; uere autem pati phantasma non potuit. <lb/>
            euersum est igitur totum dei opus. totum Christiani nominis <lb/>
            et pondus et fructus, mors Christi, negatur, quam tam impresse <lb/>
             apostolus demandat, utique ueram, summum eam fundamentum <lb n="25"/>
            euangelii constituens et salutis nostrae et praedicationis <lb/>
            suae. tradidi enim. inquit, uobis in primis, quod Christus <lb/>
            mortuus sit pro peccatis nostris et quod sepultus <lb/>
            sit et quod resurrexerit tertia die. porro, si caro eius <lb/>
             negatur, quomodo mors eius adseueratur, quae propria carnis

<note type="footnote"> 11] cf. II Cor. fi. 14. 25J cf. I Cor. 15, 14. 27J I Cor. 15, 3-4. </note>

<note type="footnote"> 6 homo, proinde <hi rend="italic">uulf/o</hi> opinor <hi rend="italic">scripsi:</hi> Christus <hi rend="italic">MR</hi> 10 falhwiam <lb/>
            <hi rend="italic">MEt,</hi> fallacia <hi rend="italic">R3 uulgo</hi> 12 tenebrarum, id est fallaciae <hi rend="italic">scripst:</hi> <lb/>
            fallaciae id est tenebrarum <hi rend="italic">MR</hi> 13 Christi <hi rend="italic">Urs:</hi> Christus <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            16 liberauit <hi rend="italic">R,</hi> liberabit <hi rend="italic">MF</hi> 29 resurrexerit <hi rend="italic">MF,</hi> resurrexit <hi rend="italic">R</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="390"/>
            est passio, per mortem reuertentis in terram, de qua est <lb/>
            sumpta, secundum legem sui auctoris? negata uero morte. <lb/>
            dum caro negatur, nec de resurrectione constabit. eadem enim <lb/>
            ratione non resurrexit, qua mortuus non est, non habendo <lb/>
            substantiam scilicet carnis, cuius sicut et mors ita et resurrectio <lb n="5"/>
            est. proinde resurrectione Christi infirmata etiam nostra i <lb/>
            subuersa est. nec ea enim ualebit, propter quam Christus I <lb/>
            uenit, si Christi non ualebit. nam sicut illi, qui dicebant <lb/>
            resurrectionem mortuorum non esse, reuincuntur ab apostolo <lb/>
            ex resurrectione Christi, ita resurrectione Christi non consistente <lb n="10"/>
            aufertur et mortuorum resurrectio. atque ita inanis I <lb/>
            est et fides nostra, inanis et praedicatio apostolorum. inue-: <lb/>
            niuntur autem etiam falsi testes dei, quod testimonium dixerint. <lb/>
            quasi resuscitauerit Christum, quem non resuscitauit. et sumus <lb/>
            adhuc in delictis, et qui in Christo dormierunt. perierunt. <lb n="15"/>
            sane resurrecturi, sed phantasmate forsitan, sicut et Chiistus.I
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>In ista quaestione qui putaueris opponendos esse nobis I <lb/>
            angelos creatoris, quasi et illi in phantasmate, putatiuae utique <lb/>
            carnis, egerint apud Abraham et Loth, et tamen uere sint et <lb/>
            congressi et pasti et operati quod mandatum eis fuerat, primo non<lb n="20"/>
            admitteris ad eius dei exempla, quem destruis. nam et <lb/>
            quanto meliorem et perfectiorem deum inducis, tanto non <lb/>
            competunt illi eius exempla, quo nisi diuersus in totum n&lt;m <lb/>
            erit omnino melior atque perfectior. dehinc scito nec illud <lb/>
            concedi tibi, ut putatiua fuerit in angelis caro, sed uerae et <lb n="25"/>
            solidae substantiae humanae. si enim difficile non fuit illi. <lb/>
            putatiuae carni ueros et sensus et actus exhibere, multo <lb/>
            facilius habuit, ueris et sensibus et actibus ueram dedisse <lb/>
            substantiam carnis, uel qua proprius auctor et artifex eius.

<note type="footnote"> 1] cf. Gen. 3, 19. 8] cf. I Cor. 15, 12. 11] cf. I Cor. 15. 14. <lb/>
            1\'21 cf. I Cor. 15, 15. 14] cf. Cor. 15, 17. 18. </note>

<note type="footnote"> 1 reuertentis <hi rend="italic">Lat:</hi> deuertentis <hi rend="italic">MR</hi> 2 sumta <hi rend="italic">M</hi> 7 est <hi rend="italic">om. F</hi> <lb/>
            8 si Christi <hi rend="italic">lIf</hi>. si Christus <hi rend="italic">R</hi> ualebit <hi rend="italic">MR</hi>. resurresit <hi rend="italic">Pam</hi> 10 resurrpctione <lb/>
            <hi rend="italic">(yr</hi>. loco)-mortuorum <hi rend="italic">om. F</hi> 12 inanis et <hi rend="italic">lun:</hi> inanis 6t <lb/>
            <hi rend="italic">JIR,</hi> inanis est &lt;et) <hi rend="italic">Pam</hi> 23 exempla eius <hi rend="italic">M (corr. m. T)</hi> 27 carni <lb/>
            <hi rend="italic">Kellnerus:</hi> carnis <hi rend="italic">MR</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="391"/>
            tuus enim deus eo, quod carnem nullam omnino produxerit, <lb/>
            merito fortasse phantasma eius intulerit, cuius non ualuerat <lb/>
            ueritatem, meus autem deus, qui illam de limo sumptam in <lb/>
            hanc reformauit qualitatem, nondum ex semine coniugali et <lb/>
            tamen carnem, aeque potuit ex quacumque materia angelis <lb n="5"/>
            quoque adstruxisse carnem, qui etiam mundum ex nihilo in <lb/>
            tot ac talia corpora, et quidem uerbo, aedificauit. et utique, <lb/>
            si deus tuus ueram quandoque substantiam angelorum hominibus <lb/>
            pollicetur, — erunt enim, inquit, sicut angeli — <lb/>
            cur non et deus meus ueram substantiam hominum angelis <lb n="10"/>
            accommodarit (unde)unde sumptam? quia nec tu mihi respondebis, <lb/>
            unde illa apud te angelica sumatur. sufficit mihi hoc <lb/>
            definire, quod deo congruit, ueritatem scilicet eius rei, quam <lb/>
            tribus testibus sensibus obiecit: uisui tactui auditui. difficilius <lb/>
            deo mentiri quam carnis ueritatem (unde)unde producere, <lb n="15"/>
            licet non natae. ceterum et aliis haereticis, definientibus <lb/>
            carnem illam in angelis ex carne nasci debuisse, si uere fuisset <lb/>
            humana, certa ratione respondemus, qua et humana uere <lb/>
            fuerit et innata: humana uere propter dei ueritatem, a mendacio <lb/>
            et fallacia extranei, et quia non possent humanitus tractari ab <lb n="20"/>
            hominibus nisi in substantia humana; innata autem, quia <lb/>
            solus Christus in carnem ex carne nasci habebat, ut natiuitatem <lb/>
            nostram natiuitate sua reformaret atque ita etiam <lb/>
            mortem nostram morte sua dissolueret resurgendo in carne, <lb/>
            in qua natus est, ut et mori posset. ideoque et ipse cum <lb n="25"/>
            angelis tunc apud Abraham in ueritate quidem carnis apparuit, <lb/>
            sed nondum natae, quia nondum moriturae, sed ediscentis <lb/>
            iam inter homines conuersari. quo magis angeli, neque ad

<note type="footnote"> 9] Luc. 20, 36. </note>

<note type="footnote"> 1 enim <hi rend="italic">scripsi:</hi> autem <hi rend="italic">MR</hi> deus eo <hi rend="italic">111R,</hi> ab eo <hi rend="italic">F</hi> 4 hanc-qualitatem <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> hac qualitate <hi rend="italic">MR</hi> 5 carnem <hi rend="italic">om. F</hi> 7 ac <hi rend="italic">MF,</hi> et <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            8 tuus <hi rend="italic">om. F</hi> 10 et <hi rend="italic">om. F</hi> 11 undeunde <hi rend="italic">Urs:</hi> unde <hi rend="italic">MR</hi> 12 sumatur, <lb/>
            sufficit <hi rend="italic">uulgo</hi> 15 undeunde <hi rend="italic">Lat:</hi> unde <hi rend="italic">MR</hi> 18 certa ratione <lb/>
            -= <hi rend="italic">mit dem beslimmten Grunde</hi> qua <hi rend="italic">MR,</hi> quia <hi rend="italic">Oehlerus (in notis)</hi> <lb/>
            27 ediscentis <hi rend="italic">scripsi (cf. 373, 18 et de carne Chr. c</hi>. 6): et discentes <lb/>
            Afii1, discentis i23 </note> <lb/>
             
<pb n="392"/>
            moriendum pro nobis dispositi, breuem carnis commeatum <lb/>
            non debuerunt nascendo sumpsisse, quia nec moriendo deposituri <lb/>
            eam fuerant. sed (unde)unde sumpta et quoquo modo omnino <lb/>
            demissa, mentiti eam tamen non sunt. si creator facit angelos <lb/>
            spiritus et apparitores suos ignem flagrantem, tam uere spiritus<lb n="5"/>
            quam et ignem, idem illos uere fecit et carnem, ut nunc <lb/>
            recordemur et haereticis renuntiemus eius esse promissum <lb/>
            homines in angelos reformandi quandoque, qui angelos in <lb/>
            homines formarit aliquando. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Igitur non admissus ad consortium exemplorum creatoris, <lb n="10"/>
            ut alienorum et suas habentium causas, uelim edas et ipse <lb/>
            consilium dei tui, quo Christum suum non in ueritate carnis <lb/>
            exhibuit. si aspernatus est illam ut terrenam et, ut dicitis. <lb/>
            stercoribus infersam, cur non et simulacrum eius proinde <lb/>
            despexit? nullius enim dedignandae rei imago dignanda est: <lb n="15"/>
            sequitur statum similitudo. \'sed quomodo inter homines conuersaretur, <lb/>
            nisi per imaginem substantiae humanae\'? cur ergo non <lb/>
            potius per ueritatem, ut uere conuersaretur, si necesse habebat <lb/>
            conuersari? quanto dignius necessitas fidem quam stropham <lb/>
            administrasset! satis miserum deum instituis, hoc ipso, quod <lb n="20"/>
            Christum suum non potuit exhibere nisi in indignae rei effigie. <lb/>
            et quidem alienae. aliquatenus enim indignis conueniet uti, si <lb/>
            nostris, sicut alienis non congruet uti, licet dignis. cur enim <lb/>
            non in aliqua alia digniore substantia uenit, et inprimis sua, <lb/>
            ne et indigna et aliena uideretur eguisse? si creator meus per <lb n="25"/>
            rubum quoque et ignem, idem postea per nubem et globum <lb/>
            cum homine congressus est et elementorum corporibus in <lb/>
            repraesentationibus sui usus est, satis haec exempla diuinae

<note type="footnote"> 4] cf. Ps. 103, 4. 251 cf. Exol 3, 2. 26] cf. Exod. 14, 19. </note>

<note type="footnote"> 1 brcuem <hi rend="italic">11,</hi> breue <hi rend="italic">MF</hi> 2 sumsisse <hi rend="italic">M</hi> 3 fuerant, sed <hi rend="italic">utdgo</hi> undeunde <lb/>
            <hi rend="italic">Pum:</hi> unde <hi rend="italic">MR</hi> surnta <hi rend="italic">M,</hi> sumptam <hi rend="italic">R</hi> modo mentiti <lb/>
            omnino <hi rend="italic">M</hi> 4 demissa <hi rend="italic">scripsi:</hi> dimissam <hi rend="italic">MR</hi> 10 admissus <hi rend="italic">■R3,</hi> admissum <lb/>
            <hi rend="italic">31Rl</hi> 11 suas <hi rend="italic">om. F uel</hi> imeudas <hi rend="italic">M</hi> 12 tui <hi rend="italic">R3,</hi> uti <hi rend="italic">MRl</hi> <lb/>
            17 humanae <hi rend="italic">om. F</hi> 19 stropham <hi rend="italic">MIP,</hi> stofam JJ1, scofam <hi rend="italic">F</hi> 22 aliquatenus <lb/>
            <hi rend="italic">acrtiysi:</hi> aliquantis <hi rend="italic">Mli</hi> uti si <hi rend="italic">!łI,</hi> ut si Rt, uti <hi rend="italic">R3</hi> 26 idem <lb/>
            R:t, id est <hi rend="italic">MW</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="393"/>
            potestatis ostendunt deum non eguisse aut falsae aut etiam <lb/>
            uerae carnis paraturae. ceterum si ad certum spectamus, nulla <lb/>
            substantia digna est, quam deus induat. quodcumque induerit, <lb/>
            ipse dignum facit, absque mendacio tamen. et ideo quale est, <lb/>
            ut dedecus existimarit ueritatem potius quam mendacium <lb n="5"/>
            carnis? atquin honorauit illam fingendo. quanta iam caro est, <lb/>
            cuius phantasma necessarium fuit deo superiori! 
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Totas istas praestigias putatiuae in Christo corpulentiae <lb/>
            Marcion illa intentione suscepit, ne ex testimonio substantiae <lb/>
             humanae natiuitas quoque eius defenderetur atque ita Christus <lb n="10"/>
            creatoris uindicaretur, ut qui nascibilis ac per hoc carneus <lb/>
            adnuntiaretur. stultissime et hic Ponticus: quasi non facilius <lb/>
            crederetur in deo caro non nata quam falsa, praestruentibus <lb/>
            uel maxime fidem istam angelis creatoris in carne uera conuersatis <lb/>
             nec tamen nata. nam et Philumene illa magis persuasit <lb n="15"/>
            Appelli ceterisque desertoribus Marcionis ex fide quidem <lb/>
            Christum circumtulisse carnem, nullius tamen natiuitatis, utpote <lb/>
            de elementis eam mutuatum. quodsi uerebatur Marcion, ne <lb/>
            fides carnis natiuitatis quoque fidem induceret, sine dubio qui <lb/>
             homo uidebatur natus utique credebatur. nam et mulier quaedam <lb n="20"/>
            exclamauerat: beatus uenter, qui te portauit, et <lb/>
            ubera, quae hausisti. et quomodo mater et fratres eius <lb/>
            dicti sunt foris stare? certe, cum et ipse se filium hominis <lb/>
            praedicaret, natum scilicet profitebatur. et uidebimus de his <lb/>
             capitulis suo in tempore: nunc, ut haec omnia ad euangelii <lb n="25"/>
            distulerim examinationem, tamen quod supra statui: si omni <lb/>
            modo natus credi habebat qui homo uidebatur, uane natiuitatis <lb/>
            fidem consilio imaginariae carnis expugnandam putauit.

<note type="footnote"> 21] Luc. 11, 27. 22] cf. Loc. 8, 20. </note>

<note type="footnote"> 2 paraturae <hi rend="italic">MF,</hi> paratura <hi rend="italic">R utilgo</hi> 13 in deo caro <hi rend="italic">scripsi:</hi> caro in <lb/>
            i]r&lt;i <hi rend="italic">MR</hi> 15 magis <hi rend="italic">cf. supra</hi> facilius 16 appelli <hi rend="italic">MF,</hi> Apelli <hi rend="italic">11</hi> 18 mutuatuin <lb/>
            <hi rend="italic">R,</hi> mutuatam <hi rend="italic">MF</hi> 24 <hi rend="italic">uerba</hi> et uidebimus-tempore, <hi rend="italic">quae in <lb/>
            libr. mss. paulo supra post</hi> foris stare <hi rend="italic">leguntur, huc transtuli</hi> 25 in <lb/>
            t-nipore <hi rend="italic">MF,</hi> tempore <hi rend="italic">Ruulgo</hi> 26 tamen quod supra statui <hi rend="italic">scil</hi>. teneo, <lb/>
            <hi rend="italic">qnnd nescio an pro</hi> tamen <hi rend="italic">sit rescribendum</hi>. 28 expugnandam <hi rend="italic">MRl (cf. <lb/>
             ■704. 27),</hi> expungendam <hi rend="italic">R3uulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="394"/>
            quid enim profuit non uere fuisse quod pro uero haberetur. <lb/>
            tam carnem quam natiuitatem? aut si dixeris: uiderit opinio <lb/>
            humana, iam deum tuum honoras fallaciae titulo, si aliud se <lb/>
            sciebat esse quam quod homines fecerat opinari, iam tu <lb/>
            potuisti etiam natiuitatem putatiuam illi accommodasse, ne in<lb n="5"/>
            hanc quoque impegisses quaestionem. nam et mulierculae <lb/>
            nonnumquam praegnantes sibi uidentur, aut sanguinis tributo I <lb/>
            aut aliqua ualitudine inflatae. et utique debuerat phantasmati?I <lb/>
            scaenam decucurrisse, ne originem carnis non desaltasset qui i <lb/>
            personam substantiae ipsius egisset. plane natiuitatis merdacium<lb n="10"/>
            recusasti: ipsam enim carnem ueram edidisti. turpissimum <lb/>
            scilicet dei etiam uera natiuitas. age iam, perora in <lb/>
            illa sanctissima et reuerenda opera naturae, inuehere in totum <lb/>
            quod es; carnis atque animae originem destrue; cloacam uoca <lb/>
            uterum, tanti animalis, id est hominis, producendi officinam: <lb n="15"/>
            persequere et partus inmunda et pudenda tormenta et ipsius <lb/>
            exinde puerperii spurcos anxios ludicros exitus: tamen, cum <lb/>
            omnia ista destruxeris, ut deo indigna confirmes, non erit <lb/>
            indignior morte natiuitas et cruce infantia et natura poena <lb/>
            et caro damnatione. si uere ista passus est Christus. minus <lb n="20"/>
            fuit nasci; si mendacio passus est, ut phantasma, potuit: <lb/>
            et mendacio nasci. summa ista Marcionis argumenta. per\' <lb/>
            quae alium efficit Christum, satis, opinor, ostendimus nOli\'i <lb/>
            consistere omnino, dum docemus magis utique competere i <lb/>
            deo ueritatem quam mendacium eius habitus, in quo Christum <lb n="25"/>
            suum exhibuit. si ueritas fuit, caro fuit, si caro fuit, natus i <lb/>
            est. ea enim, quae expugnat haec haeresis, confirmantur, cum I <lb/>
            ea, per quae expugnat, destruuntur. itaque, si carneus habe-\' <lb/>
            bitur, quia natus, et natus, quia carneus, quia phantasma

<note type="footnote">4 tu <hi rend="italic">scripsi:</hi> tunc <hi rend="italic">MR</hi> 9 carnis J/223. carnem <hi rend="italic">Ml</hi> desaltasset <hi rend="italic">R\',\' <lb/>
            adeltasset MRl</hi> 10 plane natiuitatis .... edidisti <hi rend="italic">cum ironia dH;<lb/>
             animaduertas</hi> 12 etiam uera natiuitas <hi rend="italic">scii.: non solum uera caro</hi> <lb/>
            13 inuehere <hi rend="italic">R,</hi> inueherer <hi rend="italic">MF</hi> 14 animae om. <hi rend="italic">F</hi> uoca <hi rend="italic">una. </hi>? <lb/>
            18 indigna <hi rend="italic">F,</hi> digna <hi rend="italic">MR</hi> 20 caro damnatione <hi rend="italic">scripsi:</hi> carne damnati\'» <lb/>
            <hi rend="italic">JIR</hi> 21 fuit <hi rend="italic">MF,</hi> fuisset <hi rend="italic">R</hi> 24 consisterem M </note> <lb/>
             
<pb n="395"/>
            non fuerit, ipse erit agnoscendus, qui in carne et ex natiuitate <lb/>
            uenturus adnuntiabatur a creatoris prophetis. utpote Christus <lb/>
            creatoris. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>