<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2:2.1-2.9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2:2.1-2.9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Occasio reformandi opusculi huius. cui quid acciderit <lb/>
            primo libellulo praefati sumus, hoc quoque contulit nobis, uti <lb n="5"/>
            duobus diis aduersus Marcionem retractandis suum cuique <lb/>
            titulum et uolumen distingueremus pro materiae diuisione, <lb/>
            alterum deum definientes omnino non esse, alterum defendentes <lb/>
            digne deum esse, quatenus ita Pontico placuit alterum inducere <lb/>
            alterum excludere. non enim poterat aedificare mendacium sine <lb n="10"/>
            demolitione ueritatis. aliud subruere necesse habuit, ut quod <lb/>
            uellet ex trueret. sic aedificat qui propria paratura caret.\'
</p><p rend="script">Oportuerat autem in hoc solum disceptasse, quod nemo sit <lb/>
            deus ille, qui creatori superducitur, ut falso deo depulso regulis <lb/>
             certis et unicam et perfectam praescribentibus diuinitatem nihil <lb n="15"/>
            iam quaereretur in deum uerum, quem quanto constaret esse. <lb/>
            — sic quoque, dum alium esse non constat — tanto qualemcumque <lb/>
            sine controuersia haberi deceret, adorandum potius <lb/>
            quam iudicandum et demerendum magis quam retractandum. <lb/>
            [uel quam timendum ob seueritatem. I quid enim amplius <lb n="20"/>
            homini necessarium quam cura in deum uerum. in quem, ut

<note rend="script" type="footnote"> 1 tempori 223, tempore <hi rend="italic">MR,1</hi> examinationem J23, examinatione <hi rend="italic">Mlt1,</hi> <lb/>
            exanimatura <hi rend="italic">F</hi> 2 utitur <hi rend="italic">om. F</hi> ADVERSVS MARCIONEM LIIi <lb/>
            PRIMVS EXPLICIT.; INCIPIT LIB n <hi rend="italic">M,</hi> Explicit liber primus. In- <lb/>
            O <lb/>
            cipit liber 2 aduersus Marcionem <hi rend="italic">F</hi> 5 libellulo <hi rend="italic">1f,</hi> libello R 6 diis <lb/>
            <hi rend="italic">MF,</hi> deis <hi rend="italic">R uvlgo</hi> suam <hi rend="italic">R,</hi> sui <hi rend="italic">MF</hi> 13 <hi rend="italic">primi capitis sententias<lb/>
             non apte inter se cohaerere recte monuit van der Vliet (Stttdict ecclesiasticap. <lb/>
            64). hoc inde factum est, quod auctor, cum tertium edens hoc opus <lb/>
            ex tmo duos Ubroa faceret, postrema verba libri primi et prima libri<lb/>
             seeundi addidit, inde etiam euenit, ut pro</hi> oportuerat quidem, <hi rend="italic">quod <lb/>
            propter illud</hi> at nunc <hi rend="italic">(334,1) postulatur, nunc legamus:</hi> oportuerat autem. <lb/>
            <hi rend="italic">pro quo si restitueris</hi> quidem <hi rend="italic">seclusis postmodum additis facile intelleges <lb/>
            priorem sententiarwn nexum nulla in re deficientem</hi>. 17 constaret <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            18 potias-demerendam <hi rend="italic">om. F</hi> 20 vel.-seueritatem <hi rend="italic">seclusit van der <lb/>
            Vliet</hi>. </note> 
<pb n="334"/>
            + <lb/>
            ita dixerim, inciderat, quia alius deus non erat? 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>at nunc <lb/>
            negotium patitur deus omnipotens, dominus et conditor uniuersitatis. <lb/>
            ideo tantum, opinor, quia a primordio notus est, <lb/>
            quia numquam latuit, quia semper inluxit, etiam ante Romulum <lb/>
            ipsum, nedum ante Tiberium; nisi quod solis haereticis<lb n="5"/>
            cognitus non est, qui ei negotium faciunt, propterea alium <lb/>
            deum existimantes praesumendum, quia quem constat esse <lb/>
            reprehendere magis possunt quam negare, de arbitrio sensus <lb/>
            sui pensitantes deum, proinde atque si caecus aliqui uel <lb/>
            fluitantibus oculis ideo alium solem praesumere uelit mitiorem<lb n="10"/>
            et salubriorem, quia quem uideat non uidet. unicus sol est. <lb/>
            o homo, qui mundum hunc temperat: et quando non putas, <lb/>
            optimus et utilis, et cum tibi acrior et infestior uel etiam <lb/>
            sordidior atque corruptior, rationi tamen suae par est. eam <lb/>
            si tu perspicere non uales, iam nec ullius alterius solis, si <lb n="15"/>
            qui fuisset, radios sustinere potuisses, utique maioris. nam qui <lb/>
            (in) inferiorem deum caecutis, quid in sublimiorem? quin potius\' <lb/>
            infirmitati tuae parcis nec in periculum extenderis, habens <lb/>
            deum certum et indubitatum et hoc ipso satis uisum, cum <lb/>
            id primum conspexeris, eum esse, quem non scias nisi ex parte. <lb n="20"/>
            qua uoluit ipse? sed deum quidem ut sciens non negas, ut <lb/>
            nesciens retractas, immo et accusas quasi sciens, quem si <lb/>
            scires, non accusares, immo nec retractares. reddens nomen <lb/>
            illi negas substantiam nominis, id est magnitudinem, [quae <lb/>
            deus dicitur] non tantam eam agnoscens. quantam si homo <lb n="25"/>
            omnifariam nosse potuisset, magnitudo non esset. ipse (Esaias.)

<note type="footnote"> 2 negotium patitur <hi rend="italic">sc. ab Marcionitis</hi> 3 natos <hi rend="italic">F</hi> 8 reprehendere <lb/>
            JR3, reprehendendum <hi rend="italic">MRl</hi> 9 pensitant <hi rend="italic">Lat</hi> proinde atque si caecus <lb/>
            aliqui <hi rend="italic">scripsi:</hi> aliqui proinde atque si <hi rend="italic">caecus MR,</hi> pensitantes deum aliqui <lb/>
            (= aliquo modo), proinde <hi rend="italic">Eong</hi> caecif <hi rend="italic">Salmasius</hi> 11 quem uidet non <lb/>
            uideat <hi rend="italic">fo-rt</hi>. 14 est <hi rend="italic">fort. delendum</hi> 15 si tu <hi rend="italic">M,</hi> tu si <hi rend="italic">R,</hi> tu <hi rend="italic">F</hi> ullius <lb/>
            <hi rend="italic">R3,</hi> illius <hi rend="italic">MRl</hi> 16 nam <hi rend="italic">stne dubio corruptum:</hi> item <hi rend="italic">uelim rescribi, <lb/>
            isim susp. Eng</hi> 17 in inferiorem <hi rend="italic">R,</hi> inferiorem <hi rend="italic">MF</hi> 19 hoc om. M <lb/>
            21 ipse. sed <hi rend="italic">uulgo</hi> sciens <hi rend="italic">R,</hi> scines <hi rend="italic">M</hi> 24 magnitudinem <hi rend="italic">iMtz</hi> <lb/>
            magnitudinis <hi rend="italic">MR</hi> quae deus dicitur <hi rend="italic">seclusi (interpolatum esse uidetur <lb/>
            ex 299, 14)</hi> 26 ipse &lt;Esaias&gt; <hi rend="italic">scripsi:</hi> Esaias <hi rend="italic">Lat,</hi> ipse <hi rend="italic">MR</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="335"/>
            iam [apostolus tunc prospiciens haeretica corda: quis, inquit, <lb/>
            cognouit sensum domini, aut quis illi consiliarius <lb/>
            fuit? aut ad quem consultauit, aut uiam intellectus <lb/>
            et scientiae quis demonstrauit ei? cui et <lb/>
            apostolus condicet: o profundum diuitiarum etsophiae <lb n="5"/>
            dei, ut (in)inuestigabilia iudicia eius, utique dei <lb/>
            iudicis, et (in)inuestigabiles uiae eius, utique intellectus <lb/>
            et scientiae, quas ei nemo monstrauit, nisi forte isti censores <lb/>
            diuinitatis, dicentes: \'sic non debuit deus\' et: (sic magis debuit), <lb/>
            quasi cognoscat aliquis, quae sint in deo, nisi spiritus dei. <lb n="10"/>
            mundi autem habentes spiritum, non agnoscentes in sapientia <lb/>
            dei per sapientiam deum, consultiores sibimet uidentur deo, <lb/>
            quoniam sicut sapientia mundi stultitia est penes deum, ita <lb/>
            et sapientia dei stultitia est penes mundum. sed nos scimus <lb/>
            stultum dei sapientius hominibus et inualidum <lb n="15"/>
            dei ualidius hominibus. et ita deus tunc maxime magnus, <lb/>
            cum homini pusillus, et tunc maxime optimus, cum <lb/>
            homini non bonus, et tunc maxime unus, cum homini duo <lb/>
            aut plures. quodsi a primordio homo animalis, non recipiens <lb/>
             quae sunt spiritus, stultitiam existimauit dei legem, ut quam <lb n="20"/>
            obseruare neglexit, ideoque non habendo fidem etiam quod <lb/>
            uidebatur habere ademptum est illi, paradisi gratia et familiaritas <lb/>
            dei, per quam omnia dei cognouisset si oboedisset, quid <lb/>
            mirum, si, redhibitus materiae suae et in ergastulum terrae <lb/>
             laborandae relegatus in ipso opere prono et deuexo ad terram, <lb n="25"/>
            usurpatum ex illa spiritum mundi uniuerso generi suo tradidit, <lb/>
            dumtaxat animali et haeretico, non recipienti quae sunt dei?

<note type="footnote"> 1] Es. 40, 13. 14. 5] Rom. 11, 33. 10] cf. I Cor. 2, 11. 11] cf. <lb/>
            I Cor. 1, 21. 15] I Cor. 1, 25. 19] cf. I Cor. 2, 14. 21] cf. Luc. <lb/>
            8, 18; Matth. 13, 12. </note>

<note type="footnote"> 1 iam <hi rend="italic">MR,</hi> enim <hi rend="italic">F</hi> apostolus <hi rend="italic">seclusi (cf. inlra l. 5)</hi> tunc <hi rend="italic">om. R</hi> <lb/>
            2 illi consiliarius <hi rend="italic">M,</hi> consiliarius eius <hi rend="italic">R</hi> 5 condicet <hi rend="italic">MF,</hi> contradicet R <lb/>
            6 ininuestigabilia <hi rend="italic">R,</hi> inuestigabilia <hi rend="italic">M\'P</hi> 7 ininue-tigabiles <hi rend="italic">R,</hi> inuestigabiles <lb/>
            <hi rend="italic">MF</hi> 11 in sapientia <hi rend="italic">Pam:</hi> insipientia <hi rend="italic">M</hi> (a <hi rend="italic">ex</hi> I <hi rend="italic">m. 1),</hi> insipientiam <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 17 et tuna-bonus <hi rend="italic">om</hi>. F 18 non <hi rend="italic">oni. M</hi> 22 ademptum <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> (a <hi rend="italic">tras.)</hi> 24 redhibitus <hi rend="italic">MR,</hi> redibitus F </note> <lb/>
             
<pb n="336"/>
            aut quis dubitabit ipsum illud Adae delictum haeresin pronuntiare, <lb/>
            quod per electionem suae potius quam diuinae sententiae <lb/>
            admisit? nisi quod Adam numquam figulo suo dixit: <lb/>
            non prudenter definxisti me. confessus est seductionem, non <lb n="5"/>
            occultauit seductricem. rudis admodum haereticus fuit. non): <lb/>
            obaudiit, non tamen blasphemauit creatorem nec reprehendit <lb/>
            auctorem, quem a primordio sui et bonum et optimum <lb/>
            inuenerat et ipse, si forte, iudicem fecerat. [a primordio.\'
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Igitur oportebit ineuntes examinationem in deum notum, I <lb/>
            si quaeritur in qua conditione sit notus, ab operibus eius <lb n="10"/>
            incipere, quae priora sunt homine, ut statim cum ipso comperta <lb/>
            bonitas eius et exinde constituta atque praescripta aliquem <lb/>
            sensum suggerat nobis intellegendi, qualiter sequens rerum <lb/>
            ordinatio euaserit. possunt autem discipuli Marcionis recognoscentes <lb/>
            bonitatem dei nostri dignam quoque deo agnoscere per<lb n="15"/>
            eosdem titulos, per quos indignam ostendimus in deo illorum.i <lb/>
            iam hoc ipsum, quod materia est agnitionis suae, non apud <lb/>
            alium inuenit, sed de suo sibi fecit. prima denique bonitas <lb/>
            creatoris, qua se deus noluit in aeternum latere, id est non  <lb/>
            esse aliquid, cui deus cognosceretur. quid enim tam bonum <lb n="20"/>
            quam notitia et fructus dei? nam etsi nondum apparebat hoc <lb/>
            bonum esse, quia nondum erat quicquam, cui appareret, sed <lb/>
            deus praesciebat, quid boni appariturum esset, et ideo in suam <lb/>
            summam commisit bonitatem, apparituri boni negotiatricem.I <lb/>
            non utique repentinam, nec obuenticiae [bonitatis] nec prouocaticiae<lb n="25"/>
            animationis, quasi exinde censendam, quo coepit <lb/>
            operari. si enim ipsa constituit initium exinde, quo coepit <lb/>
            operari, non habuit initium ipsa, cum fecit. initio autem facto <lb/>
            ab ea, (ab ea) etiam ratio temporum nata est, utpote quibus i

<note type="footnote"> 3] cf. Es. 45, 9. </note>

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">electionem R*,</hi> lectionem <hi rend="italic">MRl</hi> 5 admodum <hi rend="italic">MfflGF,</hi> adhuc <hi rend="italic">Rl</hi> 7 er <lb/>
            bonam <hi rend="italic">MR,</hi> bonum <hi rend="italic">Pam</hi> 8 a primordio <hi rend="italic">seclusi:</hi> cum <hi rend="italic">seqwntibus eoniungere <lb/>
            vult lun</hi> 17 ipsum <hi rend="italic">R3,</hi> ipso <hi rend="italic">MRl</hi> 19 id est-cognos,ceretur <hi rend="italic">fort. delendum <lb/>
            (cf. 1. 22:</hi> quia nondom erat quicquam, cui. appareret) 25 bonitatis I <lb/>
            <hi rend="italic">teclusi (cf. 337, 6)</hi> 26 animatio = r.poaup.ia 27 ipsa <hi rend="italic">M,</hi> ipse <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            29 ab ea, (ab ea) <hi rend="italic">scripsi:</hi> ab ea <hi rend="italic">MR</hi> I </note> <lb/>
             
<pb n="337"/>
            distinguendis et notandis sidera et luminaria caelestia disposita <lb/>
            sunt. erunt enim, inquit, in tempora et menses et <lb/>
            annos. ergo nec tempus habuit ante tempus quae fecit tempus, <lb/>
            sicut nec initium ante initium quae constituit initium. atque <lb/>
            ita carens et ordine initii et modo temporis de inmensa et <lb n="5"/>
            interminabili aetate censebitur nec poterit repentina uel obuenticia <lb/>
            et prouocaticia reputari, non habens unde reputetur, id <lb/>
            est aliquam temporis speciem, sed (est) aeterna et deo ingenita <lb/>
            et perpetua praesumenda ac per hoc deo digna, suffundens <lb/>
            iam hinc bonitatem dei Marcionis, non dico initiis et temporibus, <lb n="10"/>
            sed ipsa malitia creatoris posteriorem, si tamen malitia <lb/>
            potuit a bonitate committi. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Igitur cum cognoscendo deo hominem prospexisset bonitas <lb/>
            dei ipsius, etiam hoc praeconio suo addidit, quod prius <lb/>
             domicilium homini commentata est aliquam [postmodum] molem <lb n="15"/>
            maximam, postmodum et maiorem, ut in magna tamquam in <lb/>
            minore proluderet atque proficeret et ita de bono dei, id est <lb/>
            de magno, ad optimum quoque eius, id est ad maius habitaculum, <lb/>
            promoueretur. adhibet operi bono optimum etiam <lb/>
            ministrum, sermonem suum: eructauit, inquit, cor meum <lb n="20"/>
            sermonem optimum. agnoscat hinc primum fructum optimum, <lb/>
            utique optimae arboris, Marcion. imperitissimus rusticus <lb/>
            quidem malam in bonam inseruit. sed non ualebit blasphemiae <lb/>
            surculus; arescet cum suo artifice et ita se bonae arboris <lb/>
            natura testabitur. aspice ad summam, qualia sermo fructificauerit: <lb n="25"/>
            et dixit deus: fiat, et factum est, et uidit <lb/>
            deus quia bonum, non quasi nesciens bonum nisi uideret, <lb/>
            sed quia bonum, ideo uidens, honorans et consignans et dispungens <lb/>
            bonitatem operum dignatione conspectus. sic et

<note type="footnote"> 2] Gen. 1, 14. 20] Ps. 44, 2. 26] Gen. 1, 3. 4. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 ante initium <hi rend="italic">om</hi>. F 6 nec poterit repentina, vel obuenticia uel prouoca- <lb/>
            <hi rend="italic">ticia, reputari fort</hi>. 8 est <hi rend="italic">addidi:</hi> et <hi rend="italic">add. R3, om. MR I</hi> 11 postoriorem <hi rend="italic">M <lb/>
            12 committi R3,</hi> committere <hi rend="italic">MRl 14 dei fort. delendum</hi> 15 postmodum <lb/>
            <hi rend="italic">seclusi</hi> postmodum molem maximam <hi rend="italic">om. F</hi> 16 maximam = <hi rend="italic">magnam,</hi> <lb/>
            tn <lb/>
            <hi rend="italic">ut optimm = bonus 18 habiculum M 21 sermonem MR3, uerbum sermo-</hi> <lb/>
            nem fi1 23 malam <hi rend="italic">in scripsi:</hi> in malam <hi rend="italic">MR</hi> 24 surculus MR3, sarculueRl </note>

<note type="footnote"> XXXXVII. Tert. III. </note>

<note type="footnote"> 22 </note> <lb/>
             
<pb n="338"/>
            benedicebat quae benefaciebat, ut tibi totus deus commendaretur, <lb/>
            bonus et dicere et facere. male dicere adhuc sermo <lb/>
            non norat, quia nec malefacere. uidebimus causas, quae hoc <lb/>
            quoque a deo exegerunt. interim mundus ex bonis omnibus <lb/>
            constitit, satis praemonstrans, quantum boni pararetur illi, cui<lb n="5"/>
            praeparabatur hoc totum. quis denique dignus incolere dei <lb/>
            opera quam ipsius imago et similitudo? eam quoque bonitas <lb/>
            et quidem operantior operata est, non imperiali uerbo, sed <lb/>
            familiari manu, etiam uerbo blandiente praemisso: faciamus <lb/>
            hominem ad imaginem et similitudinem nostram. <lb n="10"/>
            bonitas dixit; bonitas finxit de limo in tantam substantiam <lb/>
            carnis, ex una materia tot qualitatibus exstructam; bonitas <lb/>
            inflauit in animam, non mortuam, sed uiuam; bonitas praefecit <lb/>
            uniuersis fruendis atque regnandis, etiam cognomiuandis; bonitas <lb/>
            amplius delicias adiecit homini, ut, quamquam totius orbis . <lb n="15"/>
            possidens, in amoenioribus moraretur, translatus in paradisum <lb/>
            — iam tunc de mundo in ecclesiam —; eadem bonitas et adiutorium <lb/>
            prospexit, ne quid non boni. non est enim, inquit, bonum <lb/>
            solum esse hominem. sciebat illi sexum Mariae et deinceps <lb/>
            ecclesiae profuturum. sed et quam arguis legem, quam in <lb n="20"/>
            controuersias torques, bonitas irrogauit, consulens homini, quo <lb/>
            deo adhaereret, ne non tam liber quam abiectus uideretur, <lb/>
            aequandus famulis suis, ceteris animalibus, solutis a deo et <lb/>
            ex fastidio liberis, sed ut solus homo gloriaretur, quod solus <lb/>
            dignus fuisset, qui legem a deo sumeret, utque animal rationale, <lb n="25"/>
            intellectus et scientiae capax, ipsa quoque libertate <lb/>
            rationali contineretur, ei subiectus, qui subiecerat illi omnia.  <lb/>
            <milestone unit="startc"/>  cuius legis obseruandae consilium bonitas pariter adscripsit: qua

<note type="footnote"> 9] cf. Gen. 1, 26. 13] cf. Gen. 2. 7. 14] cf. Gen. 2, 19. <lb/>
            161 cf. Gen. 2, 8. 18] Gen. 2, 18. 28] Gen. 2, 17. </note>

<note type="footnote"> 13 in animam <hi rend="italic">MR,</hi> animam <hi rend="italic">Pam,</hi> in &lt;earn) animam Iun 15 dilicias 3f <lb/>
            17 <hi rend="italic">parenthesin indicauit Eng, qui et quae antecedunt (inde a l. 11) <lb/>
            rectius distinxit</hi> 21 irrogauit <hi rend="italic">Eng:</hi> eroganit <hi rend="italic">MS,</hi> rogauit <hi rend="italic">Oehlerus</hi> (tM <lb/>
            <hi rend="italic">notis),</hi> eructauit <hi rend="italic">Henr. Hoppe</hi> 23 <hi rend="italic">ceteri; M</hi> (s s. u. <hi rend="italic">a m. 1)</hi> 24 fastigio <hi rend="italic">G-el</hi> <lb/>
            25 <hi rend="italic">aoffl. F</hi> rationale, <hi rend="italic">intellectus R3,</hi> intellectus <hi rend="italic">rationale MRl 28 uerba</hi> <lb/>
            cuius legi--obsequii <hi rend="italic">secundae editionis esae puto, cum quae 339.3 legunittr:</hi> <lb/>
            porro si <hi rend="italic">sqq. arcte se apylicent ad ea, quae proferuntur 338, 20-27</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="339"/>
             die autem ederitis, morte moriemini. benignissime <lb/>
            enim demonstrauit exitum transgressionis, ne ignorantia periculi <lb/>
            neglegentiam iuuaret obsequii. <milestone unit="endc"/>  porro si legis imponendae  <lb/>
            ratio praecessit, sequebatur etiam obseruandae, ut poena transgressioni <lb/>
            adscriberetur, quam tamen euenire noluit qui ante <lb n="5"/>
            praedixit. I agnosce igitur bonitatem dei nostri interim uel <lb/>
            bucusque ex operibus bonis, ex benedictionibus bonis, ex indulgentiis, <lb/>
            ex prouidentiis, ex legibus et praemonitionibus bonis <lb/>
            et benignis.\'
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Iam hinc ad quaestiones t omnes, o canes, quos foras <lb n="10"/>
            apostolus expellit, latrantes in deum ueritatis. haec sunt argumentationum <lb/>
            ossa, quae obroditis: (si deus bonus et praescius <lb/>
            futuri et auertendi mali potens, cur hominem, et quidem imaginem <lb/>
            et similitudinem suam, immo et substantiam suam, per <lb/>
            animae scilicet censum, passus est labi de, obsequio legis in <lb n="15"/>
            mortem, circumuentum a diabolo? si enim et bonus, qui <lb/>
            euenire tale quid nollet, et praescius, qui euenturum non ignoraret, <lb/>
            et potens, qui depellere ualeret, nullo modo euenisset <lb/>
            quod sub his tribus condicionibus diuinae maiestatis euenire <lb/>
            non posset. quod si euenit, absolutum est e contrario deum <lb n="20"/>
            neque bonum credendum neque praescium neque potentem; <lb/>
            siquidem in quantum nihil tale euenisset, si talis deus, id est <lb/>
            bonus et praescius et potens, in tantum ideo euenit, quia non <lb/>
            talis deus), ad haec prius est istas species in creatore defendere, <lb/>
            quae in dubium uocantur, bonitatem dico et praescientiam <lb n="25"/>
            et potentiam. nec immorabor huic articulo, praeeunte definitione <lb/>
            etiam ipsius Christi ex operibus ineundae probationis. <lb/>
            opera creatoris utrumque testantur, et bonitatem eius, qua <lb/>
            bona, sicut ostendimus, et potentiam, qua tanta, et quidem <lb/>
             ex nihilo. nam et si ex aliqua materia, ut quidam uolunt,

<note type="footnote"> 10] cf. Apoc. 22, 15. 27] cf. Ioh. 10, 25. 38. </note>

<note type="footnote"> 8 praemonitiouibus <hi rend="italic">Gel:</hi> praemunitionibus <hi rend="italic">MR</hi> 10 hominis <hi rend="italic">fort.. o</hi> <lb/>
            canes <hi rend="italic">MR3,</hi> canes R1 12, obroditis. si <hi rend="italic">uulgo</hi> 16 si &lt;esset)&gt; enim <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            23 quia euenit. ideo <hi rend="italic">fort</hi>. euenit <hi rend="italic">MRZ,</hi> uenit <hi rend="italic">Rx</hi> 27 Chnsti. ex <lb/>
            <hi rend="italic">Hulgc</hi> probationis <hi rend="italic">MR1,</hi> probationes <hi rend="italic">R* uulgo</hi> </note>

<note type="footnote"> 22* </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="340"/>
            hoc ipso tamen ex nihilo; dum non id fuerunt, quod sunt. <lb/>
            postremo uel sic magna, dum bona, uel sic deus potens, dum <lb/>
            omnia ipsius, unde et omnipotens. de praescientia uero quid <lb/>
            dicam, quae tantos habet testes, quantos fecit prophetas? <lb/>
            quamquam quis praescientiae titulus in omnium auctore. <lb n="5"/>
            qui uniuersa utique (et) disponendo praesciit et praesciendo <lb/>
            disposuit? certe ipsam transgressionem, quam nisi praescisset. <lb/>
            nec cautionem eius delegasset sub metu mortis. igitur si et <lb/>
            fuerunt in deo istae facultates, prae quibus nihil mali euenire <lb/>
            homini aut potuisset aut debuisset, et nihilominus euenit. <lb n="10"/>
            uideamus et hominis condicionem, ne per illam potius euenerit <lb/>
            quod per deum euenire non potuit. liberum et sui arbitrii et <lb/>
            suae potestatis inuenio hominem a deo institutum, nullam <lb/>
            magis imaginem et similitudinem dei in illo animaduertens <lb/>
            quam eiusmodi status formam. neque enim facie et corporalibus <lb n="15"/>
            lineis, tam uariis in genere humano, ad uniformem <lb/>
            deum expressus est, sed in ea substantia, quam ab ipso deo <lb/>
            traxit, id est anima, ad formam dei, spondentis et arbitrii <lb/>
            sui libertatem et potestatem, signatus est. hunc statum eius <lb/>
            confirmauit etiam ipsa lex tunc a deo posita. non enim poneretur <lb n="20"/>
            lex ei, qui non haberet obsequium debitum legi in <lb/>
            sua potestate, nec rursus comminatio mortis transgressioni <lb/>
            adscriberetur, si non et contemptus legis in arbitrii libertatem <lb/>
            homini deputaretur. sic et in posteris legibus creatoris inuenias. <lb/>
            proponentis ante hominem bonum et malum, uitam et mortem. <lb n="25"/>
            sed nec alias totum ordinem disciplinae per praecepta dispositum <lb/>
            a uocante deo, et minante et hortante, nisi et ad <lb/>
            obsequium et ad contemptum libero et uoluntario homini.

<note type="footnote"> 6 qui <hi rend="italic">arripai:</hi> qua <hi rend="italic">MR,</hi> quae <hi rend="italic">Eng</hi> et <hi rend="italic">addidi</hi> 18 auima <hi rend="italic">MRK</hi> <lb/>
            animae <hi rend="italic">R3uulgo</hi> spondentis <hi rend="italic">MR,</hi> respondentia <hi rend="italic">Lat</hi> 19 libertafcro <lb/>
            et potestatem <hi rend="italic">scripsi:</hi> libertate et potestate <hi rend="italic">MJt</hi> est <hi rend="italic">om. F</hi> 21 legi <lb/>
            <hi rend="italic">om. M</hi> 22 transgressionia <hi rend="italic">M</hi> (8 <hi rend="italic">eras.)</hi> 26 dispoeitum <hi rend="italic">scil. mucnia*</hi> <lb/>
            27 a nocante <hi rend="italic">scripsi:</hi> auocante <hi rend="italic">MR</hi> et hortante <hi rend="italic">Eng:</hi> exhortante <hi rend="italic">MH</hi>. <lb/>
            &lt;et) exhortante <hi rend="italic">Gel, ego olim delere uolui</hi> exhortante <hi rend="italic">ut interpreiamentum <lb/>
            uocabuli</hi> uocante 28 homini <hi rend="italic">MRl,</hi> homine <hi rend="italic">R3 uulgo</hi> </note> 
<pb n="341"/>
            
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Sed quoniam ex hoc iam intellegimur eo struentes liberam <lb/>
            hominis potestatem arbitrii sui, ut quod ei euenit non deo, <lb/>
            sed ipsi debeat exprobrari, ne et tu hinc iam opponas non <lb/>
            ita illum institui debuisse, si libertas et potestas arbitrii exitiosa <lb/>
             futura esset, hoc quoque prius defendam ita institui debuisse, <lb n="5"/>
            quo fortius commendem et ita institutum et digne deo <lb/>
            institutum, potiore ostensa ea causa, quae ita fecit institui. <lb/>
            bonitas dei et ratio eius huic quoque instituto patrocinabuntur, <lb/>
            in omnibus conspirantes apud deum nostrum. nec ratio enim <lb/>
            sine bonitate ratio est nec bonitas sine ratione bonitas, nisi <lb n="10"/>
            forte penes deum Marcionis inrationaliter bonum, sicut ostendimus. <lb/>
            oportebat deum cognosci. bonum hoc utique et rationale. <lb/>
            oportebat dignum aliquid esse, quod deum cognosceret. quid <lb/>
            tam dignum prospici posset quam imago dei et similitudo? <lb/>
            et hoc bonum sine dubio et rationale. oportebat igitur imaginem <lb n="15"/>
            et similitudinem dei liberi arbitrii et suae potestatis <lb/>
            institui, in qua hoc ipsum imago et similitudo dei deputaretur, <lb/>
            arbitrii scilicet libertas et potestas. in quam rem ea substantia <lb/>
            homini accommodata est, quae huius status esset, adflatus dei, <lb/>
            utique liberi et suae potestatis. sed et alias quale erat, ut <lb n="20"/>
            totius mundi possidens homo non inprimis animi sui possessione <lb/>
            regnaret, aliorum dominus sui famulus? habes igitur et <lb/>
            bonitatem dei agnoscere ex dignatione et rationem ex dispositione. <lb/>
            sola nunc bonitas deputetur quae tantum homini <lb/>
            largita sit, id est arbitrii libertatem; aliud sibi ratio defendat: <lb n="25"/>
            in eiusmodi institutionem. nam bonus natura deus solus. <lb/>
            qui enim quod est sine initio habet, non institutione habet <lb/>
            illud. sed natura. homo autem, qui totus ex institutione est, <lb/>
            habens initium, cum initio sortitus est formam, qua esset, atque <lb/>
             ita non natura in bonum dispositus est, sed institutione, non <lb n="30"/>
            suum habens bonus esse, quia non natura in bonum

<note type="footnote">1 intellegimur <hi rend="italic">eo Rig:</hi> intelligimus eos <hi rend="italic">JIlR</hi> 2 <hi rend="italic">bomini fort</hi>. 8 et <hi rend="italic">om. F</hi> <lb/>
            18 potestas, in <hi rend="italic">uulgo</hi> 20 et suae-quale <hi rend="italic">om. F</hi> 22 aliorum dominus, <lb/>
            sui faniolus? <hi rend="italic">uulgo</hi> 23 et <hi rend="italic">om. F</hi> 25 defendat in <hi rend="italic">uulgo</hi> 26 in eiusmodi <lb/>
            institutionem <hi rend="italic">(hoc est</hi> institutionem in eiusmodi <hi rend="italic">scil. in talem statum)<lb/>
             JIR,</hi> id est eiusmodi institutionem <hi rend="italic">Eng</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="342"/>
            dispositus est, sed institutione, secundum institutorem bonum, <lb/>
            scilicet bonorum conditorem. ut ergo bonum iam suum haberet <lb/>
            homo, emancipatum sibi a deo, et fieret proprietas iam boni <lb/>
            in homine et quodammodo natura, de institutione adscripta <lb/>
            est illi quasi libripens emancipati a deo boni libertas et<lb n="5"/>
            potestas arbitrii, quae efficeret bonum ut proprium iam sponte <lb/>
            praestari ab homine, — quoniam hoc et ratio bonitatis exigeret. <lb/>
            uoluntarie exercendae, ex libertate scilicet arbitrii, non fauente . <lb/>
            institutioni non seruiente — ut ita demum bonus consisteret <lb/>
            homo, si secundum institutionem quidem, sed ex uoluntate <lb n="10"/>
            iam bonus inueniretur, quasi de proprietate naturae, \' proinde <lb/>
            ut et contra malum — nam et illud utique deus prouidebat — <lb/>
            ut fortior homo praetenderet, liber scilicet et suae potestatis. <lb/>
            quia si careret hoc iure, ut bonum quoque non uoluntate obiret <lb/>
            sed necessitate, usurpabilis etiam malo futurus esset ex infirmitate<lb n="15"/>
            seruitii, proinde et malo sicut bono famulus. tota ergo <lb/>
            libertas arbitrii in utramque partem concessa est illi, ut sui <lb/>
            dominus constanter occurreret et bono sponte seruando et malo <lb/>
            sponte uitando, quoniam et alias positum hominem sub iudicio <lb/>
            dei oportebat iustum illud efficere de arbitrii sui meritis. liberi <lb n="20"/>
            scilicet. ceterum nec boni nec mali merces iure pensaretur <lb/>
            ei, qui aut bonus aut malus necessitate fuisset inuentus, non <lb/>
            uoluntate. in hoc et lex constituta est, non excludens, sed <lb/>
            probans libertatem de obsequio sponte praestando uel transgressione <lb/>
            sponte committenda: ita in utrumque exitum libertas <lb n="25"/>
            patuit arbitrii. igitur si et bonitas et ratio dei inuenitur circa <lb/>
            libertatem arbitrii concessam homini, non oportet omissa prima <lb/>
            definitione bonitatis atque rationis, quae ante omnem tractatum ; <lb/>
            constituenda est. post (e) factis praeiudicare non ita deum

<note type="footnote">5 libripense mancipati <hi rend="italic">MRl</hi> 7 <hi rend="italic">parenthesin indicaui</hi> hoc et <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            et hoc <hi rend="italic">MR</hi> 8 non <hi rend="italic">deleri uult Urs</hi> 9 institutioni <hi rend="italic">Rig:</hi> institutionis <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> 12 ut et contra <hi rend="italic">R,</hi> ut cpntra <hi rend="italic">M,</hi> et contra <hi rend="italic">F</hi> 13 ut fortior <lb/>
            <hi rend="italic">(ala der uberlegene) MRl,</hi> fortior <hi rend="italic">R3</hi> 14 careret <hi rend="italic">Rig:</hi> caperet <hi rend="italic">MR</hi> obiret <lb/>
            JK3, abiret <hi rend="italic">MRl</hi> 16 sicut &lt;et&gt; <hi rend="italic">fort</hi>. 18 et a bono <hi rend="italic">F</hi> 2o eiitusj <lb/>
            libertati <hi rend="italic">fort</hi>. 29 e <hi rend="italic">addidi</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="343"/>
            instituere debuisse, quia aliter quam deo deceret euasit, sed dispecto, <lb/>
            quia ita debuerit instituere, saluo eo quod dispectum <lb/>
            est cetera explorare. ceterum facile est offendentes statim in <lb/>
            hominis ruinam, antequam condicionem eius inspexerint, in <lb/>
             auctorem referre quod accidit, quia nec auctoris examinata sit <lb n="5"/>
            ratio. denique et bonitas dei a primordio operum perspecta <lb/>
            persuadebit nihil a deo mali euenire potuisse, et libertas hominis <lb/>
            recogitata se potius ream ostendet (eius,) quod ipsa commisit.- <lb/>
            </p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Hac definitione omnia deo salua sunt: et natura bonitatis <lb n="10"/>
            et ratio dispositionis et praescientiae et potentiae copia. exigere <lb/>
            tamen a deo debes et grauitatem summam et fidem praecipuam <lb/>
            in omni institutione eius, ut desinas quaerere, an deo nolente <lb/>
            potuerit quid euenire. tenens enim grauitatem et fidem dei, <lb/>
             bonis et rationalibus institutionibus eius uindicandas, nec illud <lb n="15"/>
            miraberis, quod deus non intercesserit aduersus ea, quae noluit <lb/>
            euenire, ut conseruaret ea, quae uoluit. si enim semel homini <lb/>
            permiserat arbitrii libertatem et potestatem et digne permiserat, <lb/>
            sicut ostendimus, utique fruendas eas ex ipsa institutionis <lb/>
             auctoritate permiserat, fruendas autem, quantum in ipso, secundum <lb n="20"/>
            ipsum, id est secundum deum, id est in bonum, - quis <lb/>
            enim aduersus se permittet aliquid? — qu-antum uero in <lb/>
            homine, secundum motus libertatis ipsius, — quis enim non <lb/>
            hoc praestat ei, cui quid semel frui, praestat, ut pro animo et <lb/>
             arbitrio suo fruatur? — igitur consequens erat, uti deus secederet <lb n="25"/>
            a libertate semel\'concessa homini, id est contineret in <lb/>
            semetipso et praescientiam et praepotentiam suam, per quas <lb/>
            intercessisse potuisset, quominus homo male libertate sua frui <lb/>
            adgressus in periculum laberetur. si enim intercessisset, rescidisset <lb/>
             arbitrii libertatem, quam ratione et bonitate permiserat. <lb n="30"/>
            denique puta intercessisse, puta rescidisse illum arbitrii

<note type="footnote">1 quia <hi rend="italic">Lat:</hi> qui <hi rend="italic">MR</hi> deo <hi rend="italic">MRl,</hi> deum <hi rend="italic">B3 uulgo</hi> 8 ostendet <hi rend="italic">Lat:</hi> <lb/>
            ostendit <hi rend="italic">MR</hi> eius <hi rend="italic">add. Eng</hi> 13 ut <hi rend="italic">M,</hi> et <hi rend="italic">R</hi> 15 bonis et <hi rend="italic">(cf. 344,<lb/>
             18) scripsi:</hi> boni sed <hi rend="italic">MR</hi> 27 semetipso <hi rend="italic">Dt,</hi> ipso <hi rend="italic">R</hi> 31 intercessisse <lb/>
            <hi rend="italic">R,</hi> intercessione <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="344"/>
            libertatem, dum reuocat ab arbore, dum ipsum circumscriptorem  <lb/>
            colubrum a congressu feminae arcet: <milestone unit="startc"/>  nonne exclamaret Marcion: <lb/>
            o dominum futtilem, instabilem, infidelem, rescindentem quae <lb/>
            instituit? cur permiserat liberum arbitrium, si intercedit? cur <lb/>
            intercedit, si permisit? eligat, ubi semetipsum erroris notet. <lb n="5"/>
            (in) institutione an in rescissione. <milestone unit="endc"/>  nonne tunc magis deceptus <lb/>
            ex impraescientia futuri uideretur, cum obstitisset? et quod <lb/>
            quasi ignorans, quomodo euasurum esset, indulserat, quis non <lb/>
            diceret? sed et si praescierat male hominem institutione sua <lb/>
            usurum, quid tam dignum deo quam grauitas, quam fides<lb n="10"/>
            institutionum qualiumcumque? uidisset homo, si non bene <lb/>
            dispunxisset quod bene acceperat. ipse legi reus fuisset, cui <lb/>
            obsequi noluisset, non (deus.) aut legislator ipse fraudem legi <lb/>
            suae faceret, non sinendo praescriptum eius impleri? I haec <lb/>
            dignissime peroraturus in creatorem, si libero arbitrio hominis <lb n="15"/>
            ex prouidentia et potentia, qua exigis, obstitisset, nunc tibi <lb/>
            insusurra pro creatore, et grauitatem [et patientiam] et fidem <lb/>
            (in) institutionibus suis functo ut et rationalibus et bonis. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Usque enim ad uiuendum solummodo produxerat hominem. <lb/>
            ut non ad recte uiuendum, in respectu dei scilicet legisque <lb n="20"/>
            eius. igitur uiuere quidem illi ipse praestiterat, facto in

<note type="footnote">21] cf. Gen. 2, 7. </note>

<note type="footnote"> 3 futtilem <hi rend="italic">M,</hi> futilem <hi rend="italic">R uulgo</hi> 6 in <hi rend="italic">add. Gel</hi> nonne tunc-itnplrri <lb/>
            <hi rend="italic">prioris editionis reliquias esse censeo. quae enim legis inde a l. 14:</hi> haecI <lb/>
            dignissime <hi rend="italic">sqq. apte coniungi non possunt nisi cum eis, quae hic habea:</hi> <lb/>
            nonne exclamaret Marcion <hi rend="italic">etc. hoc satis docent uerba</hi> peroraturus in <lb/>
            creatorem, <hi rend="italic">quae non quadrant nisi ad ea, quae hic legis: o dominum</hi> j <lb/>
            fnttilem <hi rend="italic">sqq</hi>. 9 sua usurum <hi rend="italic">R,</hi> suasurum <hi rend="italic">M</hi> 12 dispunxiBset <hi rend="italic">Rig:</hi> <lb/>
            depinxisset <hi rend="italic">MRI,</hi> depunxisset R3 acceperat. ipse <hi rend="italic">MR,</hi> acceperat, &lt;ut) <lb/>
            ipse <hi rend="italic">Lat</hi> 13 non &lt;deus.) aut <hi rend="italic">scripsi:</hi> non ut <hi rend="italic">MR</hi> 16 qua <hi rend="italic">scripsi</hi> j <lb/>
            <hi rend="italic">(cf</hi> 347, 25 qua uoluit): quas <hi rend="italic">MR</hi> 17 et patientiam <hi rend="italic">seclusi (cf</hi>. <lb/>
            343, <hi rend="italic">11 et supra l. 10)</hi> 18 &lt;in) institutionibua <hi rend="italic">Eng:</hi> institutiouibus <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> 19 usque <hi rend="italic">scripsi (cf. quae l. 21 leguntur);</hi> neque <hi rend="italic">MR, intellego <lb/>
            autem: denn nur soiceit hatte er den Menschen ins Dasein gerufen. <lb/>
            dajS er leben konnte</hi> 20 ut non <hi rend="italic">scil</hi>. produxerit eum usque ad recte i <lb/>
            uiuendum dei scilicet <hi rend="italic">M,</hi> scilicet dei <hi rend="italic">R uulgo</hi> 21 eius <hi rend="italic">om. F</hi> illi <lb/>
            R3, ille <hi rend="italic">JIRI</hi> ipse <hi rend="italic">om. F (fort. recte)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="345"/>
            animam uiuam, recte uero uiuere demandarat, admonito in legis <lb/>
            obsequium. ita non in mortem institutum hominem probat qui <lb/>
            (et) nunc cupit in uitam restitutum, malens peccatoris paenitentiam <lb/>
            quam mortem. igitur sicut deus homini uitae statum <lb/>
            induxit, ita homo sibi mortis statum adtraxit, et hoc non per <lb n="5"/>
            infirmitatem, sicuti nec per ignorantiam, ne quid auctori imputaretur. <lb/>
            nam etsi angelus qui seduxit, sed liber et suae <lb/>
            potestatis qui seductus est, sed imago et similitudo dei fortior <lb/>
            angelo, sed adflatus dei generosior spiritu materiali, quo angeli <lb/>
            constiterunt, — qui facit, inquit, spiritus angelos et <lb n="10"/>
            apparitores flammam ignis — quia nec uniuersitatem <lb/>
            homini subiecisset infirmo dominandi et non potiori angelis. <lb/>
            quibus nihil tale subiecit. sic nec legis pondus imposuisset <lb/>
            — si grauis lex — inualido sustinendi, nec quem excusabilem <lb/>
            sciret nomine imbecillitatis. eum definitione mortis conuenisset. <lb n="15"/>
            postremo non libertate nec potestate arbitrii fecisset infirmum, <lb/>
            sed potius defectione earum. atque adeo eundem hominem, <lb/>
            eandem substantiam animae, eundem Adae statum eadem arbitrii <lb/>
            libertas et potestas uictorem efficit hodie de eodem diabolo, <lb/>
            cum secundum obsequium legum dei administratur. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Quoquo tamen, inquis, modo substantia creatoris delicti <lb/>
            capax inuenitur, cum adflatus dei, id est anima, in homine <lb/>
            deliquit nec potest non ad originalem summam referri corruptio <lb/>
            portionis. ad hoc interpretanda erit qualitas animae. inprimis <lb/>
             tenendum quod Graeca scriptura signauit, adflatum nominans, <lb n="25"/>
            non spiritum. quidam enim de Graeco interpretantes non

<note type="footnote"> 4] cf. Ez. 18, 23; 33, 11; II Petro 3, 9. 11] Ps. 103, 4. 26] cf. <lb/>
            tien. 2, 7. </note>

<note type="footnote"> 3 et <hi rend="italic">addidi</hi> 10 <hi rend="italic">parenthesin indicaui</hi> 14 <hi rend="italic">parenthesin indicaui</hi> <lb/>
            15 eum <hi rend="italic">Rig:</hi> cum <hi rend="italic">MB</hi> conuenisset. postremo <hi rend="italic">uulgo</hi> 17 <hi rend="italic">malim:</hi> <lb/>
            sed potius defectione earum fecisset infirmum 20 dei <hi rend="italic">scripsi:</hi> eius <lb/>
            <hi rend="italic">JtfR</hi> 21 quoquo tamen modo — <hi rend="italic">aliquo tamen modo (Eny), sed nescio</hi> <lb/>
            an <hi rend="italic">lacuna sit statuenda sic fere explenda:</hi> quoquo-modo &lt;institutionem <lb/>
            audebis defendere legislatoris) 23 originalem <hi rend="italic">R,</hi> originem <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="346"/>
            recogitata differentia nec curata proprietate uerborum pro <lb/>
            adflatu spiritum ponunt et dant haereticis occasionem spiritum <lb/>
            dei delicto infuscandi, id est ipsum deum. et usurpata iam <lb/>
            quaestio est. intellege itaque adflatum minorem spiritu esse. <lb/>
            ut aurulam eius, et si de spiritu accidit, non tamen spiritum. <lb n="5"/>
            nam et aura uento rarior, et si de uento aura, non tamen <lb/>
            uentus. [aura] capit etiam imaginem spiritus dicere flatum. <lb/>
            nam et ideo homo imago dei, id est spiritus; deus enim <lb/>
            spiritus. imago ergo spiritus flatus. porro imago ueritati non <lb/>
            usquequaque adaequabitur. aliud est enim secundum ueritatem <lb n="10"/>
            esse, aliud ipsam ueritatem esse. sic et adflatus, cum imago <lb/>
            sit spiritus, non potest ita imaginem dei comparare, ut, quia <lb/>
            ueritas, id est spiritus, id est deus, sine delicto est, ideo et <lb/>
            imago, id est adflatus, (id est homo,) non debuerit admisisse <lb/>
            delictum. in hoc erit imago minor ueritate et adflatus spiritu <lb n="15"/>
            inferior, habens illas utique lineas dei, qua inmortalis, [anima] <lb/>
            qua libera et sui arbitrii, qua praescia plerumque, qua rationalis, <lb/>
            capax intellectus et scientiae, tamen et in his imago <lb/>
            et non usque ad ipsam uim diuinitatis; sic nec usque ad <lb/>
            integritatem a delicto, quia hoc soli deo cedit, id est ueritati. <lb n="20"/>
            et hoc solum imagini non licet. sicut enim imago, cum omnes <lb/>
            lineas exprimat ueritatis, ui tamen ipsa caret, non habens <lb/>
            motum, ita et anima, imago spiritus, solam uim eius exprimere <lb/>
            non ualuit, id est non delinquendi felicitatem. ceterum <lb/>
            non esset anima, sed spiritus, nec homo qui animam sortitus <lb n="25"/>
            est, sed deus. et alias autem non omne, quod dei erit, deus <lb/>
            habebitur, ut expostules deum et adflatum, id est uacuum a <lb/>
            delicto, quia dei sit adflatus. nec tu enim, si in tibiam flaueris.

<note type="footnote"> 2 spiritum <hi rend="italic">R,</hi> spirituum <hi rend="italic">MF</hi> 4 spiritu <hi rend="italic">Pam:</hi> spiritum <hi rend="italic">MR</hi> 5 ot <lb/>
            aurulam eius, et si de spiritu accidit <hi rend="italic">scripsi:</hi> etsi de spiritu accidit ut <lb/>
            aurulam eius <hi rend="italic">MR</hi> 6 uento-aura <hi rend="italic">orn. F</hi> 7 aura <hi rend="italic">seclusi</hi> 9 flatus M. <lb/>
            aMatus <hi rend="italic">R</hi> 12 compariare <hi rend="italic">Ciacconitis (sed</hi> imaginem dei <hi rend="italic">intellege hominem) <lb/>
            </hi> 13 id est deus <hi rend="italic">deleri uult Eng</hi> ideo et imago, id est adflatas, <lb/>
            &lt;id est homo) <hi rend="italic">scripsi:</hi> ideo et adflatus id est imago <hi rend="italic">MR</hi> 14 debuerit <lb/>
            <hi rend="italic">oni. M</hi> 16 anima <hi rend="italic">seclusi</hi> 22 ueritati sui <hi rend="italic">M</hi> 24 felicitatem <hi rend="italic">MR,</hi> <lb/>
            facultatem <hi rend="italic">Pam</hi> 25 nec homo-sed deus <hi rend="italic">om. F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="347"/>
            hominem tibiam feceris, quamquam de anima tua flaueris. <lb/>
            sicut et deus de spiritu suo. denique cum manifeste scriptura <lb/>
            dicat flasse deum in faciem hominis et factum hominem in <lb/>
            animam uiuam, non in spiritum uiuificatorem, separauit eam <lb/>
             a condicione factoris. opus enim aliud sit necesse est ab <lb n="5"/>
            artifice, id est inferius artifice. nec urceus enim factus a figulo <lb/>
            ipse erit figulus; ita nec adflatus factus a spiritu ideo erit <lb/>
            spiritus. ipsum quod anima uocitatus est flatus, uide, ne etiam <lb/>
            de adflatus condicione transierit in aliquam diminutiorem qualitatem. <lb/>
            ergo, inquis, dedisti animae infirmitatem supra negatam. <lb n="10"/>
            plane, cum illam exigis deo parem, id est delicti inmunem, <lb/>
            dico infirmam; cum uero ad angelum prouocatur, fortiorem <lb/>
            defendam necesse est dominum uniuersitatis, cui iam angeli <lb/>
            administrant, qui etiam angelos iudicaturus est, si in dei lege <lb/>
            constiterit, quod in primordio noluit. hoc ipsum ergo potuit <lb n="15"/>
            adflatus dei admittere; potuit, sed non debuit. potuisse enim <lb/>
            habuit per substantiae exilitatem, qua adflatus, non spiritus, <lb/>
            non debuisse autem per arbitrii potestatem, qua liber, non <lb/>
            seruus, adsistente amplius demonstratione non delinquendi sub <lb/>
             comminatione moriendi, qua substrueretur substantiae exilitas <lb n="20"/>
            et regeretur sententiae libertas. itaque non per illud iam <lb/>
            uideri potest anima deliquisse, quod illi cum deo adfine est. <lb/>
            id est per adflatum, sed per illud, quod substantiae accessit. <lb/>
            id est per liberum arbitrium, a deo quidem rationaliter adtributum, <lb/>
             ab homine uero qua uoluit agitatum. quod si ita se <lb n="25"/>
            habet, omnis iam dei dispositio de mali exprobratione purgatur. <lb/>
            libertas enim arbitrii non ei culpam suam respuet, a quo data <lb/>
            est, sed a quo non ut debuit administrata est. quod denique <lb/>
            malum describes creatori?si delictum hominis, non erit dei quod <lb/>
             est hominis, nec idem habendus est delicti auctor qui inuenitur <lb n="30"/>
            interdictor, immo et condemnator. si mors malum, nec mors

<note type="footnote"> 3] cf. Gen. 2, 7. 13] cf. Hebr. 1, 14. 14] cf. I Cor. 6, 3. </note>

<note type="footnote"> 8 ne etiam <hi rend="italic">M,</hi> etiam ne <hi rend="italic">R</hi> 9 diminutiorem <hi rend="italic">MF,</hi> deminutiorem <hi rend="italic">R<lb/>
             uulgo</hi> 26 habet <hi rend="italic">Leopoldus:</hi> habent <hi rend="italic">MR</hi> 29 describes <hi rend="italic">R,</hi> discribes <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            81 condemnator, si mortem, [malum] <hi rend="italic">fort</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="348"/>
            comminatori suo, sed contemptori faciet inuidiam. ut auctori. contemnendo <lb/>
            enim eam fecit, non utique futuram, si non contempsisset. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>