<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2:2.1-2.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2:2.1-2.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="2" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Occasio reformandi opusculi huius. cui quid acciderit <lb/>
            primo libellulo praefati sumus, hoc quoque contulit nobis, uti <lb n="5"/>
            duobus diis aduersus Marcionem retractandis suum cuique <lb/>
            titulum et uolumen distingueremus pro materiae diuisione, <lb/>
            alterum deum definientes omnino non esse, alterum defendentes <lb/>
            digne deum esse, quatenus ita Pontico placuit alterum inducere <lb/>
            alterum excludere. non enim poterat aedificare mendacium sine <lb n="10"/>
            demolitione ueritatis. aliud subruere necesse habuit, ut quod <lb/>
            uellet ex trueret. sic aedificat qui propria paratura caret.\'
</p><p rend="script">Oportuerat autem in hoc solum disceptasse, quod nemo sit <lb/>
            deus ille, qui creatori superducitur, ut falso deo depulso regulis <lb/>
             certis et unicam et perfectam praescribentibus diuinitatem nihil <lb n="15"/>
            iam quaereretur in deum uerum, quem quanto constaret esse. <lb/>
            — sic quoque, dum alium esse non constat — tanto qualemcumque <lb/>
            sine controuersia haberi deceret, adorandum potius <lb/>
            quam iudicandum et demerendum magis quam retractandum. <lb/>
            [uel quam timendum ob seueritatem. I quid enim amplius <lb n="20"/>
            homini necessarium quam cura in deum uerum. in quem, ut

<note rend="script" type="footnote"> 1 tempori 223, tempore <hi rend="italic">MR,1</hi> examinationem J23, examinatione <hi rend="italic">Mlt1,</hi> <lb/>
            exanimatura <hi rend="italic">F</hi> 2 utitur <hi rend="italic">om. F</hi> ADVERSVS MARCIONEM LIIi <lb/>
            PRIMVS EXPLICIT.; INCIPIT LIB n <hi rend="italic">M,</hi> Explicit liber primus. In- <lb/>
            O <lb/>
            cipit liber 2 aduersus Marcionem <hi rend="italic">F</hi> 5 libellulo <hi rend="italic">1f,</hi> libello R 6 diis <lb/>
            <hi rend="italic">MF,</hi> deis <hi rend="italic">R uvlgo</hi> suam <hi rend="italic">R,</hi> sui <hi rend="italic">MF</hi> 13 <hi rend="italic">primi capitis sententias<lb/>
             non apte inter se cohaerere recte monuit van der Vliet (Stttdict ecclesiasticap. <lb/>
            64). hoc inde factum est, quod auctor, cum tertium edens hoc opus <lb/>
            ex tmo duos Ubroa faceret, postrema verba libri primi et prima libri<lb/>
             seeundi addidit, inde etiam euenit, ut pro</hi> oportuerat quidem, <hi rend="italic">quod <lb/>
            propter illud</hi> at nunc <hi rend="italic">(334,1) postulatur, nunc legamus:</hi> oportuerat autem. <lb/>
            <hi rend="italic">pro quo si restitueris</hi> quidem <hi rend="italic">seclusis postmodum additis facile intelleges <lb/>
            priorem sententiarwn nexum nulla in re deficientem</hi>. 17 constaret <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            18 potias-demerendam <hi rend="italic">om. F</hi> 20 vel.-seueritatem <hi rend="italic">seclusit van der <lb/>
            Vliet</hi>. </note> 
<pb n="334"/>
            + <lb/>
            ita dixerim, inciderat, quia alius deus non erat? 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>at nunc <lb/>
            negotium patitur deus omnipotens, dominus et conditor uniuersitatis. <lb/>
            ideo tantum, opinor, quia a primordio notus est, <lb/>
            quia numquam latuit, quia semper inluxit, etiam ante Romulum <lb/>
            ipsum, nedum ante Tiberium; nisi quod solis haereticis<lb n="5"/>
            cognitus non est, qui ei negotium faciunt, propterea alium <lb/>
            deum existimantes praesumendum, quia quem constat esse <lb/>
            reprehendere magis possunt quam negare, de arbitrio sensus <lb/>
            sui pensitantes deum, proinde atque si caecus aliqui uel <lb/>
            fluitantibus oculis ideo alium solem praesumere uelit mitiorem<lb n="10"/>
            et salubriorem, quia quem uideat non uidet. unicus sol est. <lb/>
            o homo, qui mundum hunc temperat: et quando non putas, <lb/>
            optimus et utilis, et cum tibi acrior et infestior uel etiam <lb/>
            sordidior atque corruptior, rationi tamen suae par est. eam <lb/>
            si tu perspicere non uales, iam nec ullius alterius solis, si <lb n="15"/>
            qui fuisset, radios sustinere potuisses, utique maioris. nam qui <lb/>
            (in) inferiorem deum caecutis, quid in sublimiorem? quin potius\' <lb/>
            infirmitati tuae parcis nec in periculum extenderis, habens <lb/>
            deum certum et indubitatum et hoc ipso satis uisum, cum <lb/>
            id primum conspexeris, eum esse, quem non scias nisi ex parte. <lb n="20"/>
            qua uoluit ipse? sed deum quidem ut sciens non negas, ut <lb/>
            nesciens retractas, immo et accusas quasi sciens, quem si <lb/>
            scires, non accusares, immo nec retractares. reddens nomen <lb/>
            illi negas substantiam nominis, id est magnitudinem, [quae <lb/>
            deus dicitur] non tantam eam agnoscens. quantam si homo <lb n="25"/>
            omnifariam nosse potuisset, magnitudo non esset. ipse (Esaias.)

<note type="footnote"> 2 negotium patitur <hi rend="italic">sc. ab Marcionitis</hi> 3 natos <hi rend="italic">F</hi> 8 reprehendere <lb/>
            JR3, reprehendendum <hi rend="italic">MRl</hi> 9 pensitant <hi rend="italic">Lat</hi> proinde atque si caecus <lb/>
            aliqui <hi rend="italic">scripsi:</hi> aliqui proinde atque si <hi rend="italic">caecus MR,</hi> pensitantes deum aliqui <lb/>
            (= aliquo modo), proinde <hi rend="italic">Eong</hi> caecif <hi rend="italic">Salmasius</hi> 11 quem uidet non <lb/>
            uideat <hi rend="italic">fo-rt</hi>. 14 est <hi rend="italic">fort. delendum</hi> 15 si tu <hi rend="italic">M,</hi> tu si <hi rend="italic">R,</hi> tu <hi rend="italic">F</hi> ullius <lb/>
            <hi rend="italic">R3,</hi> illius <hi rend="italic">MRl</hi> 16 nam <hi rend="italic">stne dubio corruptum:</hi> item <hi rend="italic">uelim rescribi, <lb/>
            isim susp. Eng</hi> 17 in inferiorem <hi rend="italic">R,</hi> inferiorem <hi rend="italic">MF</hi> 19 hoc om. M <lb/>
            21 ipse. sed <hi rend="italic">uulgo</hi> sciens <hi rend="italic">R,</hi> scines <hi rend="italic">M</hi> 24 magnitudinem <hi rend="italic">iMtz</hi> <lb/>
            magnitudinis <hi rend="italic">MR</hi> quae deus dicitur <hi rend="italic">seclusi (interpolatum esse uidetur <lb/>
            ex 299, 14)</hi> 26 ipse &lt;Esaias&gt; <hi rend="italic">scripsi:</hi> Esaias <hi rend="italic">Lat,</hi> ipse <hi rend="italic">MR</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="335"/>
            iam [apostolus tunc prospiciens haeretica corda: quis, inquit, <lb/>
            cognouit sensum domini, aut quis illi consiliarius <lb/>
            fuit? aut ad quem consultauit, aut uiam intellectus <lb/>
            et scientiae quis demonstrauit ei? cui et <lb/>
            apostolus condicet: o profundum diuitiarum etsophiae <lb n="5"/>
            dei, ut (in)inuestigabilia iudicia eius, utique dei <lb/>
            iudicis, et (in)inuestigabiles uiae eius, utique intellectus <lb/>
            et scientiae, quas ei nemo monstrauit, nisi forte isti censores <lb/>
            diuinitatis, dicentes: \'sic non debuit deus\' et: (sic magis debuit), <lb/>
            quasi cognoscat aliquis, quae sint in deo, nisi spiritus dei. <lb n="10"/>
            mundi autem habentes spiritum, non agnoscentes in sapientia <lb/>
            dei per sapientiam deum, consultiores sibimet uidentur deo, <lb/>
            quoniam sicut sapientia mundi stultitia est penes deum, ita <lb/>
            et sapientia dei stultitia est penes mundum. sed nos scimus <lb/>
            stultum dei sapientius hominibus et inualidum <lb n="15"/>
            dei ualidius hominibus. et ita deus tunc maxime magnus, <lb/>
            cum homini pusillus, et tunc maxime optimus, cum <lb/>
            homini non bonus, et tunc maxime unus, cum homini duo <lb/>
            aut plures. quodsi a primordio homo animalis, non recipiens <lb/>
             quae sunt spiritus, stultitiam existimauit dei legem, ut quam <lb n="20"/>
            obseruare neglexit, ideoque non habendo fidem etiam quod <lb/>
            uidebatur habere ademptum est illi, paradisi gratia et familiaritas <lb/>
            dei, per quam omnia dei cognouisset si oboedisset, quid <lb/>
            mirum, si, redhibitus materiae suae et in ergastulum terrae <lb/>
             laborandae relegatus in ipso opere prono et deuexo ad terram, <lb n="25"/>
            usurpatum ex illa spiritum mundi uniuerso generi suo tradidit, <lb/>
            dumtaxat animali et haeretico, non recipienti quae sunt dei?

<note type="footnote"> 1] Es. 40, 13. 14. 5] Rom. 11, 33. 10] cf. I Cor. 2, 11. 11] cf. <lb/>
            I Cor. 1, 21. 15] I Cor. 1, 25. 19] cf. I Cor. 2, 14. 21] cf. Luc. <lb/>
            8, 18; Matth. 13, 12. </note>

<note type="footnote"> 1 iam <hi rend="italic">MR,</hi> enim <hi rend="italic">F</hi> apostolus <hi rend="italic">seclusi (cf. inlra l. 5)</hi> tunc <hi rend="italic">om. R</hi> <lb/>
            2 illi consiliarius <hi rend="italic">M,</hi> consiliarius eius <hi rend="italic">R</hi> 5 condicet <hi rend="italic">MF,</hi> contradicet R <lb/>
            6 ininuestigabilia <hi rend="italic">R,</hi> inuestigabilia <hi rend="italic">M\'P</hi> 7 ininue-tigabiles <hi rend="italic">R,</hi> inuestigabiles <lb/>
            <hi rend="italic">MF</hi> 11 in sapientia <hi rend="italic">Pam:</hi> insipientia <hi rend="italic">M</hi> (a <hi rend="italic">ex</hi> I <hi rend="italic">m. 1),</hi> insipientiam <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 17 et tuna-bonus <hi rend="italic">om</hi>. F 18 non <hi rend="italic">oni. M</hi> 22 ademptum <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> (a <hi rend="italic">tras.)</hi> 24 redhibitus <hi rend="italic">MR,</hi> redibitus F </note> <lb/>
             
<pb n="336"/>
            aut quis dubitabit ipsum illud Adae delictum haeresin pronuntiare, <lb/>
            quod per electionem suae potius quam diuinae sententiae <lb/>
            admisit? nisi quod Adam numquam figulo suo dixit: <lb/>
            non prudenter definxisti me. confessus est seductionem, non <lb n="5"/>
            occultauit seductricem. rudis admodum haereticus fuit. non): <lb/>
            obaudiit, non tamen blasphemauit creatorem nec reprehendit <lb/>
            auctorem, quem a primordio sui et bonum et optimum <lb/>
            inuenerat et ipse, si forte, iudicem fecerat. [a primordio.\'
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Igitur oportebit ineuntes examinationem in deum notum, I <lb/>
            si quaeritur in qua conditione sit notus, ab operibus eius <lb n="10"/>
            incipere, quae priora sunt homine, ut statim cum ipso comperta <lb/>
            bonitas eius et exinde constituta atque praescripta aliquem <lb/>
            sensum suggerat nobis intellegendi, qualiter sequens rerum <lb/>
            ordinatio euaserit. possunt autem discipuli Marcionis recognoscentes <lb/>
            bonitatem dei nostri dignam quoque deo agnoscere per<lb n="15"/>
            eosdem titulos, per quos indignam ostendimus in deo illorum.i <lb/>
            iam hoc ipsum, quod materia est agnitionis suae, non apud <lb/>
            alium inuenit, sed de suo sibi fecit. prima denique bonitas <lb/>
            creatoris, qua se deus noluit in aeternum latere, id est non  <lb/>
            esse aliquid, cui deus cognosceretur. quid enim tam bonum <lb n="20"/>
            quam notitia et fructus dei? nam etsi nondum apparebat hoc <lb/>
            bonum esse, quia nondum erat quicquam, cui appareret, sed <lb/>
            deus praesciebat, quid boni appariturum esset, et ideo in suam <lb/>
            summam commisit bonitatem, apparituri boni negotiatricem.I <lb/>
            non utique repentinam, nec obuenticiae [bonitatis] nec prouocaticiae<lb n="25"/>
            animationis, quasi exinde censendam, quo coepit <lb/>
            operari. si enim ipsa constituit initium exinde, quo coepit <lb/>
            operari, non habuit initium ipsa, cum fecit. initio autem facto <lb/>
            ab ea, (ab ea) etiam ratio temporum nata est, utpote quibus i

<note type="footnote"> 3] cf. Es. 45, 9. </note>

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">electionem R*,</hi> lectionem <hi rend="italic">MRl</hi> 5 admodum <hi rend="italic">MfflGF,</hi> adhuc <hi rend="italic">Rl</hi> 7 er <lb/>
            bonam <hi rend="italic">MR,</hi> bonum <hi rend="italic">Pam</hi> 8 a primordio <hi rend="italic">seclusi:</hi> cum <hi rend="italic">seqwntibus eoniungere <lb/>
            vult lun</hi> 17 ipsum <hi rend="italic">R3,</hi> ipso <hi rend="italic">MRl</hi> 19 id est-cognos,ceretur <hi rend="italic">fort. delendum <lb/>
            (cf. 1. 22:</hi> quia nondom erat quicquam, cui. appareret) 25 bonitatis I <lb/>
            <hi rend="italic">teclusi (cf. 337, 6)</hi> 26 animatio = r.poaup.ia 27 ipsa <hi rend="italic">M,</hi> ipse <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            29 ab ea, (ab ea) <hi rend="italic">scripsi:</hi> ab ea <hi rend="italic">MR</hi> I </note> <lb/>
             
<pb n="337"/>
            distinguendis et notandis sidera et luminaria caelestia disposita <lb/>
            sunt. erunt enim, inquit, in tempora et menses et <lb/>
            annos. ergo nec tempus habuit ante tempus quae fecit tempus, <lb/>
            sicut nec initium ante initium quae constituit initium. atque <lb/>
            ita carens et ordine initii et modo temporis de inmensa et <lb n="5"/>
            interminabili aetate censebitur nec poterit repentina uel obuenticia <lb/>
            et prouocaticia reputari, non habens unde reputetur, id <lb/>
            est aliquam temporis speciem, sed (est) aeterna et deo ingenita <lb/>
            et perpetua praesumenda ac per hoc deo digna, suffundens <lb/>
            iam hinc bonitatem dei Marcionis, non dico initiis et temporibus, <lb n="10"/>
            sed ipsa malitia creatoris posteriorem, si tamen malitia <lb/>
            potuit a bonitate committi. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Igitur cum cognoscendo deo hominem prospexisset bonitas <lb/>
            dei ipsius, etiam hoc praeconio suo addidit, quod prius <lb/>
             domicilium homini commentata est aliquam [postmodum] molem <lb n="15"/>
            maximam, postmodum et maiorem, ut in magna tamquam in <lb/>
            minore proluderet atque proficeret et ita de bono dei, id est <lb/>
            de magno, ad optimum quoque eius, id est ad maius habitaculum, <lb/>
            promoueretur. adhibet operi bono optimum etiam <lb/>
            ministrum, sermonem suum: eructauit, inquit, cor meum <lb n="20"/>
            sermonem optimum. agnoscat hinc primum fructum optimum, <lb/>
            utique optimae arboris, Marcion. imperitissimus rusticus <lb/>
            quidem malam in bonam inseruit. sed non ualebit blasphemiae <lb/>
            surculus; arescet cum suo artifice et ita se bonae arboris <lb/>
            natura testabitur. aspice ad summam, qualia sermo fructificauerit: <lb n="25"/>
            et dixit deus: fiat, et factum est, et uidit <lb/>
            deus quia bonum, non quasi nesciens bonum nisi uideret, <lb/>
            sed quia bonum, ideo uidens, honorans et consignans et dispungens <lb/>
            bonitatem operum dignatione conspectus. sic et

<note type="footnote"> 2] Gen. 1, 14. 20] Ps. 44, 2. 26] Gen. 1, 3. 4. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 4 ante initium <hi rend="italic">om</hi>. F 6 nec poterit repentina, vel obuenticia uel prouoca- <lb/>
            <hi rend="italic">ticia, reputari fort</hi>. 8 est <hi rend="italic">addidi:</hi> et <hi rend="italic">add. R3, om. MR I</hi> 11 postoriorem <hi rend="italic">M <lb/>
            12 committi R3,</hi> committere <hi rend="italic">MRl 14 dei fort. delendum</hi> 15 postmodum <lb/>
            <hi rend="italic">seclusi</hi> postmodum molem maximam <hi rend="italic">om. F</hi> 16 maximam = <hi rend="italic">magnam,</hi> <lb/>
            tn <lb/>
            <hi rend="italic">ut optimm = bonus 18 habiculum M 21 sermonem MR3, uerbum sermo-</hi> <lb/>
            nem fi1 23 malam <hi rend="italic">in scripsi:</hi> in malam <hi rend="italic">MR</hi> 24 surculus MR3, sarculueRl </note>

<note type="footnote"> XXXXVII. Tert. III. </note>

<note type="footnote"> 22 </note> <lb/>
             
<pb n="338"/>
            benedicebat quae benefaciebat, ut tibi totus deus commendaretur, <lb/>
            bonus et dicere et facere. male dicere adhuc sermo <lb/>
            non norat, quia nec malefacere. uidebimus causas, quae hoc <lb/>
            quoque a deo exegerunt. interim mundus ex bonis omnibus <lb/>
            constitit, satis praemonstrans, quantum boni pararetur illi, cui<lb n="5"/>
            praeparabatur hoc totum. quis denique dignus incolere dei <lb/>
            opera quam ipsius imago et similitudo? eam quoque bonitas <lb/>
            et quidem operantior operata est, non imperiali uerbo, sed <lb/>
            familiari manu, etiam uerbo blandiente praemisso: faciamus <lb/>
            hominem ad imaginem et similitudinem nostram. <lb n="10"/>
            bonitas dixit; bonitas finxit de limo in tantam substantiam <lb/>
            carnis, ex una materia tot qualitatibus exstructam; bonitas <lb/>
            inflauit in animam, non mortuam, sed uiuam; bonitas praefecit <lb/>
            uniuersis fruendis atque regnandis, etiam cognomiuandis; bonitas <lb/>
            amplius delicias adiecit homini, ut, quamquam totius orbis . <lb n="15"/>
            possidens, in amoenioribus moraretur, translatus in paradisum <lb/>
            — iam tunc de mundo in ecclesiam —; eadem bonitas et adiutorium <lb/>
            prospexit, ne quid non boni. non est enim, inquit, bonum <lb/>
            solum esse hominem. sciebat illi sexum Mariae et deinceps <lb/>
            ecclesiae profuturum. sed et quam arguis legem, quam in <lb n="20"/>
            controuersias torques, bonitas irrogauit, consulens homini, quo <lb/>
            deo adhaereret, ne non tam liber quam abiectus uideretur, <lb/>
            aequandus famulis suis, ceteris animalibus, solutis a deo et <lb/>
            ex fastidio liberis, sed ut solus homo gloriaretur, quod solus <lb/>
            dignus fuisset, qui legem a deo sumeret, utque animal rationale, <lb n="25"/>
            intellectus et scientiae capax, ipsa quoque libertate <lb/>
            rationali contineretur, ei subiectus, qui subiecerat illi omnia.  <lb/>
            <milestone unit="startc"/>  cuius legis obseruandae consilium bonitas pariter adscripsit: qua

<note type="footnote"> 9] cf. Gen. 1, 26. 13] cf. Gen. 2. 7. 14] cf. Gen. 2, 19. <lb/>
            161 cf. Gen. 2, 8. 18] Gen. 2, 18. 28] Gen. 2, 17. </note>

<note type="footnote"> 13 in animam <hi rend="italic">MR,</hi> animam <hi rend="italic">Pam,</hi> in &lt;earn) animam Iun 15 dilicias 3f <lb/>
            17 <hi rend="italic">parenthesin indicauit Eng, qui et quae antecedunt (inde a l. 11) <lb/>
            rectius distinxit</hi> 21 irrogauit <hi rend="italic">Eng:</hi> eroganit <hi rend="italic">MS,</hi> rogauit <hi rend="italic">Oehlerus</hi> (tM <lb/>
            <hi rend="italic">notis),</hi> eructauit <hi rend="italic">Henr. Hoppe</hi> 23 <hi rend="italic">ceteri; M</hi> (s s. u. <hi rend="italic">a m. 1)</hi> 24 fastigio <hi rend="italic">G-el</hi> <lb/>
            25 <hi rend="italic">aoffl. F</hi> rationale, <hi rend="italic">intellectus R3,</hi> intellectus <hi rend="italic">rationale MRl 28 uerba</hi> <lb/>
            cuius legi--obsequii <hi rend="italic">secundae editionis esae puto, cum quae 339.3 legunittr:</hi> <lb/>
            porro si <hi rend="italic">sqq. arcte se apylicent ad ea, quae proferuntur 338, 20-27</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="339"/>
             die autem ederitis, morte moriemini. benignissime <lb/>
            enim demonstrauit exitum transgressionis, ne ignorantia periculi <lb/>
            neglegentiam iuuaret obsequii. <milestone unit="endc"/>  porro si legis imponendae  <lb/>
            ratio praecessit, sequebatur etiam obseruandae, ut poena transgressioni <lb/>
            adscriberetur, quam tamen euenire noluit qui ante <lb n="5"/>
            praedixit. I agnosce igitur bonitatem dei nostri interim uel <lb/>
            bucusque ex operibus bonis, ex benedictionibus bonis, ex indulgentiis, <lb/>
            ex prouidentiis, ex legibus et praemonitionibus bonis <lb/>
            et benignis.\'
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Iam hinc ad quaestiones t omnes, o canes, quos foras <lb n="10"/>
            apostolus expellit, latrantes in deum ueritatis. haec sunt argumentationum <lb/>
            ossa, quae obroditis: (si deus bonus et praescius <lb/>
            futuri et auertendi mali potens, cur hominem, et quidem imaginem <lb/>
            et similitudinem suam, immo et substantiam suam, per <lb/>
            animae scilicet censum, passus est labi de, obsequio legis in <lb n="15"/>
            mortem, circumuentum a diabolo? si enim et bonus, qui <lb/>
            euenire tale quid nollet, et praescius, qui euenturum non ignoraret, <lb/>
            et potens, qui depellere ualeret, nullo modo euenisset <lb/>
            quod sub his tribus condicionibus diuinae maiestatis euenire <lb/>
            non posset. quod si euenit, absolutum est e contrario deum <lb n="20"/>
            neque bonum credendum neque praescium neque potentem; <lb/>
            siquidem in quantum nihil tale euenisset, si talis deus, id est <lb/>
            bonus et praescius et potens, in tantum ideo euenit, quia non <lb/>
            talis deus), ad haec prius est istas species in creatore defendere, <lb/>
            quae in dubium uocantur, bonitatem dico et praescientiam <lb n="25"/>
            et potentiam. nec immorabor huic articulo, praeeunte definitione <lb/>
            etiam ipsius Christi ex operibus ineundae probationis. <lb/>
            opera creatoris utrumque testantur, et bonitatem eius, qua <lb/>
            bona, sicut ostendimus, et potentiam, qua tanta, et quidem <lb/>
             ex nihilo. nam et si ex aliqua materia, ut quidam uolunt,

<note type="footnote"> 10] cf. Apoc. 22, 15. 27] cf. Ioh. 10, 25. 38. </note>

<note type="footnote"> 8 praemonitiouibus <hi rend="italic">Gel:</hi> praemunitionibus <hi rend="italic">MR</hi> 10 hominis <hi rend="italic">fort.. o</hi> <lb/>
            canes <hi rend="italic">MR3,</hi> canes R1 12, obroditis. si <hi rend="italic">uulgo</hi> 16 si &lt;esset)&gt; enim <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            23 quia euenit. ideo <hi rend="italic">fort</hi>. euenit <hi rend="italic">MRZ,</hi> uenit <hi rend="italic">Rx</hi> 27 Chnsti. ex <lb/>
            <hi rend="italic">Hulgc</hi> probationis <hi rend="italic">MR1,</hi> probationes <hi rend="italic">R* uulgo</hi> </note>

<note type="footnote"> 22* </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="340"/>
            hoc ipso tamen ex nihilo; dum non id fuerunt, quod sunt. <lb/>
            postremo uel sic magna, dum bona, uel sic deus potens, dum <lb/>
            omnia ipsius, unde et omnipotens. de praescientia uero quid <lb/>
            dicam, quae tantos habet testes, quantos fecit prophetas? <lb/>
            quamquam quis praescientiae titulus in omnium auctore. <lb n="5"/>
            qui uniuersa utique (et) disponendo praesciit et praesciendo <lb/>
            disposuit? certe ipsam transgressionem, quam nisi praescisset. <lb/>
            nec cautionem eius delegasset sub metu mortis. igitur si et <lb/>
            fuerunt in deo istae facultates, prae quibus nihil mali euenire <lb/>
            homini aut potuisset aut debuisset, et nihilominus euenit. <lb n="10"/>
            uideamus et hominis condicionem, ne per illam potius euenerit <lb/>
            quod per deum euenire non potuit. liberum et sui arbitrii et <lb/>
            suae potestatis inuenio hominem a deo institutum, nullam <lb/>
            magis imaginem et similitudinem dei in illo animaduertens <lb/>
            quam eiusmodi status formam. neque enim facie et corporalibus <lb n="15"/>
            lineis, tam uariis in genere humano, ad uniformem <lb/>
            deum expressus est, sed in ea substantia, quam ab ipso deo <lb/>
            traxit, id est anima, ad formam dei, spondentis et arbitrii <lb/>
            sui libertatem et potestatem, signatus est. hunc statum eius <lb/>
            confirmauit etiam ipsa lex tunc a deo posita. non enim poneretur <lb n="20"/>
            lex ei, qui non haberet obsequium debitum legi in <lb/>
            sua potestate, nec rursus comminatio mortis transgressioni <lb/>
            adscriberetur, si non et contemptus legis in arbitrii libertatem <lb/>
            homini deputaretur. sic et in posteris legibus creatoris inuenias. <lb/>
            proponentis ante hominem bonum et malum, uitam et mortem. <lb n="25"/>
            sed nec alias totum ordinem disciplinae per praecepta dispositum <lb/>
            a uocante deo, et minante et hortante, nisi et ad <lb/>
            obsequium et ad contemptum libero et uoluntario homini.

<note type="footnote"> 6 qui <hi rend="italic">arripai:</hi> qua <hi rend="italic">MR,</hi> quae <hi rend="italic">Eng</hi> et <hi rend="italic">addidi</hi> 18 auima <hi rend="italic">MRK</hi> <lb/>
            animae <hi rend="italic">R3uulgo</hi> spondentis <hi rend="italic">MR,</hi> respondentia <hi rend="italic">Lat</hi> 19 libertafcro <lb/>
            et potestatem <hi rend="italic">scripsi:</hi> libertate et potestate <hi rend="italic">MJt</hi> est <hi rend="italic">om. F</hi> 21 legi <lb/>
            <hi rend="italic">om. M</hi> 22 transgressionia <hi rend="italic">M</hi> (8 <hi rend="italic">eras.)</hi> 26 dispoeitum <hi rend="italic">scil. mucnia*</hi> <lb/>
            27 a nocante <hi rend="italic">scripsi:</hi> auocante <hi rend="italic">MR</hi> et hortante <hi rend="italic">Eng:</hi> exhortante <hi rend="italic">MH</hi>. <lb/>
            &lt;et) exhortante <hi rend="italic">Gel, ego olim delere uolui</hi> exhortante <hi rend="italic">ut interpreiamentum <lb/>
            uocabuli</hi> uocante 28 homini <hi rend="italic">MRl,</hi> homine <hi rend="italic">R3 uulgo</hi> </note> 
<pb n="341"/>
            
</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Sed quoniam ex hoc iam intellegimur eo struentes liberam <lb/>
            hominis potestatem arbitrii sui, ut quod ei euenit non deo, <lb/>
            sed ipsi debeat exprobrari, ne et tu hinc iam opponas non <lb/>
            ita illum institui debuisse, si libertas et potestas arbitrii exitiosa <lb/>
             futura esset, hoc quoque prius defendam ita institui debuisse, <lb n="5"/>
            quo fortius commendem et ita institutum et digne deo <lb/>
            institutum, potiore ostensa ea causa, quae ita fecit institui. <lb/>
            bonitas dei et ratio eius huic quoque instituto patrocinabuntur, <lb/>
            in omnibus conspirantes apud deum nostrum. nec ratio enim <lb/>
            sine bonitate ratio est nec bonitas sine ratione bonitas, nisi <lb n="10"/>
            forte penes deum Marcionis inrationaliter bonum, sicut ostendimus. <lb/>
            oportebat deum cognosci. bonum hoc utique et rationale. <lb/>
            oportebat dignum aliquid esse, quod deum cognosceret. quid <lb/>
            tam dignum prospici posset quam imago dei et similitudo? <lb/>
            et hoc bonum sine dubio et rationale. oportebat igitur imaginem <lb n="15"/>
            et similitudinem dei liberi arbitrii et suae potestatis <lb/>
            institui, in qua hoc ipsum imago et similitudo dei deputaretur, <lb/>
            arbitrii scilicet libertas et potestas. in quam rem ea substantia <lb/>
            homini accommodata est, quae huius status esset, adflatus dei, <lb/>
            utique liberi et suae potestatis. sed et alias quale erat, ut <lb n="20"/>
            totius mundi possidens homo non inprimis animi sui possessione <lb/>
            regnaret, aliorum dominus sui famulus? habes igitur et <lb/>
            bonitatem dei agnoscere ex dignatione et rationem ex dispositione. <lb/>
            sola nunc bonitas deputetur quae tantum homini <lb/>
            largita sit, id est arbitrii libertatem; aliud sibi ratio defendat: <lb n="25"/>
            in eiusmodi institutionem. nam bonus natura deus solus. <lb/>
            qui enim quod est sine initio habet, non institutione habet <lb/>
            illud. sed natura. homo autem, qui totus ex institutione est, <lb/>
            habens initium, cum initio sortitus est formam, qua esset, atque <lb/>
             ita non natura in bonum dispositus est, sed institutione, non <lb n="30"/>
            suum habens bonus esse, quia non natura in bonum

<note type="footnote">1 intellegimur <hi rend="italic">eo Rig:</hi> intelligimus eos <hi rend="italic">JIlR</hi> 2 <hi rend="italic">bomini fort</hi>. 8 et <hi rend="italic">om. F</hi> <lb/>
            18 potestas, in <hi rend="italic">uulgo</hi> 20 et suae-quale <hi rend="italic">om. F</hi> 22 aliorum dominus, <lb/>
            sui faniolus? <hi rend="italic">uulgo</hi> 23 et <hi rend="italic">om. F</hi> 25 defendat in <hi rend="italic">uulgo</hi> 26 in eiusmodi <lb/>
            institutionem <hi rend="italic">(hoc est</hi> institutionem in eiusmodi <hi rend="italic">scil. in talem statum)<lb/>
             JIR,</hi> id est eiusmodi institutionem <hi rend="italic">Eng</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="342"/>
            dispositus est, sed institutione, secundum institutorem bonum, <lb/>
            scilicet bonorum conditorem. ut ergo bonum iam suum haberet <lb/>
            homo, emancipatum sibi a deo, et fieret proprietas iam boni <lb/>
            in homine et quodammodo natura, de institutione adscripta <lb/>
            est illi quasi libripens emancipati a deo boni libertas et<lb n="5"/>
            potestas arbitrii, quae efficeret bonum ut proprium iam sponte <lb/>
            praestari ab homine, — quoniam hoc et ratio bonitatis exigeret. <lb/>
            uoluntarie exercendae, ex libertate scilicet arbitrii, non fauente . <lb/>
            institutioni non seruiente — ut ita demum bonus consisteret <lb/>
            homo, si secundum institutionem quidem, sed ex uoluntate <lb n="10"/>
            iam bonus inueniretur, quasi de proprietate naturae, \' proinde <lb/>
            ut et contra malum — nam et illud utique deus prouidebat — <lb/>
            ut fortior homo praetenderet, liber scilicet et suae potestatis. <lb/>
            quia si careret hoc iure, ut bonum quoque non uoluntate obiret <lb/>
            sed necessitate, usurpabilis etiam malo futurus esset ex infirmitate<lb n="15"/>
            seruitii, proinde et malo sicut bono famulus. tota ergo <lb/>
            libertas arbitrii in utramque partem concessa est illi, ut sui <lb/>
            dominus constanter occurreret et bono sponte seruando et malo <lb/>
            sponte uitando, quoniam et alias positum hominem sub iudicio <lb/>
            dei oportebat iustum illud efficere de arbitrii sui meritis. liberi <lb n="20"/>
            scilicet. ceterum nec boni nec mali merces iure pensaretur <lb/>
            ei, qui aut bonus aut malus necessitate fuisset inuentus, non <lb/>
            uoluntate. in hoc et lex constituta est, non excludens, sed <lb/>
            probans libertatem de obsequio sponte praestando uel transgressione <lb/>
            sponte committenda: ita in utrumque exitum libertas <lb n="25"/>
            patuit arbitrii. igitur si et bonitas et ratio dei inuenitur circa <lb/>
            libertatem arbitrii concessam homini, non oportet omissa prima <lb/>
            definitione bonitatis atque rationis, quae ante omnem tractatum ; <lb/>
            constituenda est. post (e) factis praeiudicare non ita deum

<note type="footnote">5 libripense mancipati <hi rend="italic">MRl</hi> 7 <hi rend="italic">parenthesin indicaui</hi> hoc et <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            et hoc <hi rend="italic">MR</hi> 8 non <hi rend="italic">deleri uult Urs</hi> 9 institutioni <hi rend="italic">Rig:</hi> institutionis <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> 12 ut et contra <hi rend="italic">R,</hi> ut cpntra <hi rend="italic">M,</hi> et contra <hi rend="italic">F</hi> 13 ut fortior <lb/>
            <hi rend="italic">(ala der uberlegene) MRl,</hi> fortior <hi rend="italic">R3</hi> 14 careret <hi rend="italic">Rig:</hi> caperet <hi rend="italic">MR</hi> obiret <lb/>
            JK3, abiret <hi rend="italic">MRl</hi> 16 sicut &lt;et&gt; <hi rend="italic">fort</hi>. 18 et a bono <hi rend="italic">F</hi> 2o eiitusj <lb/>
            libertati <hi rend="italic">fort</hi>. 29 e <hi rend="italic">addidi</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="343"/>
            instituere debuisse, quia aliter quam deo deceret euasit, sed dispecto, <lb/>
            quia ita debuerit instituere, saluo eo quod dispectum <lb/>
            est cetera explorare. ceterum facile est offendentes statim in <lb/>
            hominis ruinam, antequam condicionem eius inspexerint, in <lb/>
             auctorem referre quod accidit, quia nec auctoris examinata sit <lb n="5"/>
            ratio. denique et bonitas dei a primordio operum perspecta <lb/>
            persuadebit nihil a deo mali euenire potuisse, et libertas hominis <lb/>
            recogitata se potius ream ostendet (eius,) quod ipsa commisit.- <lb/>
            </p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Hac definitione omnia deo salua sunt: et natura bonitatis <lb n="10"/>
            et ratio dispositionis et praescientiae et potentiae copia. exigere <lb/>
            tamen a deo debes et grauitatem summam et fidem praecipuam <lb/>
            in omni institutione eius, ut desinas quaerere, an deo nolente <lb/>
            potuerit quid euenire. tenens enim grauitatem et fidem dei, <lb/>
             bonis et rationalibus institutionibus eius uindicandas, nec illud <lb n="15"/>
            miraberis, quod deus non intercesserit aduersus ea, quae noluit <lb/>
            euenire, ut conseruaret ea, quae uoluit. si enim semel homini <lb/>
            permiserat arbitrii libertatem et potestatem et digne permiserat, <lb/>
            sicut ostendimus, utique fruendas eas ex ipsa institutionis <lb/>
             auctoritate permiserat, fruendas autem, quantum in ipso, secundum <lb n="20"/>
            ipsum, id est secundum deum, id est in bonum, - quis <lb/>
            enim aduersus se permittet aliquid? — qu-antum uero in <lb/>
            homine, secundum motus libertatis ipsius, — quis enim non <lb/>
            hoc praestat ei, cui quid semel frui, praestat, ut pro animo et <lb/>
             arbitrio suo fruatur? — igitur consequens erat, uti deus secederet <lb n="25"/>
            a libertate semel\'concessa homini, id est contineret in <lb/>
            semetipso et praescientiam et praepotentiam suam, per quas <lb/>
            intercessisse potuisset, quominus homo male libertate sua frui <lb/>
            adgressus in periculum laberetur. si enim intercessisset, rescidisset <lb/>
             arbitrii libertatem, quam ratione et bonitate permiserat. <lb n="30"/>
            denique puta intercessisse, puta rescidisse illum arbitrii

<note type="footnote">1 quia <hi rend="italic">Lat:</hi> qui <hi rend="italic">MR</hi> deo <hi rend="italic">MRl,</hi> deum <hi rend="italic">B3 uulgo</hi> 8 ostendet <hi rend="italic">Lat:</hi> <lb/>
            ostendit <hi rend="italic">MR</hi> eius <hi rend="italic">add. Eng</hi> 13 ut <hi rend="italic">M,</hi> et <hi rend="italic">R</hi> 15 bonis et <hi rend="italic">(cf. 344,<lb/>
             18) scripsi:</hi> boni sed <hi rend="italic">MR</hi> 27 semetipso <hi rend="italic">Dt,</hi> ipso <hi rend="italic">R</hi> 31 intercessisse <lb/>
            <hi rend="italic">R,</hi> intercessione <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="344"/>
            libertatem, dum reuocat ab arbore, dum ipsum circumscriptorem  <lb/>
            colubrum a congressu feminae arcet: <milestone unit="startc"/>  nonne exclamaret Marcion: <lb/>
            o dominum futtilem, instabilem, infidelem, rescindentem quae <lb/>
            instituit? cur permiserat liberum arbitrium, si intercedit? cur <lb/>
            intercedit, si permisit? eligat, ubi semetipsum erroris notet. <lb n="5"/>
            (in) institutione an in rescissione. <milestone unit="endc"/>  nonne tunc magis deceptus <lb/>
            ex impraescientia futuri uideretur, cum obstitisset? et quod <lb/>
            quasi ignorans, quomodo euasurum esset, indulserat, quis non <lb/>
            diceret? sed et si praescierat male hominem institutione sua <lb/>
            usurum, quid tam dignum deo quam grauitas, quam fides<lb n="10"/>
            institutionum qualiumcumque? uidisset homo, si non bene <lb/>
            dispunxisset quod bene acceperat. ipse legi reus fuisset, cui <lb/>
            obsequi noluisset, non (deus.) aut legislator ipse fraudem legi <lb/>
            suae faceret, non sinendo praescriptum eius impleri? I haec <lb/>
            dignissime peroraturus in creatorem, si libero arbitrio hominis <lb n="15"/>
            ex prouidentia et potentia, qua exigis, obstitisset, nunc tibi <lb/>
            insusurra pro creatore, et grauitatem [et patientiam] et fidem <lb/>
            (in) institutionibus suis functo ut et rationalibus et bonis. 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Usque enim ad uiuendum solummodo produxerat hominem. <lb/>
            ut non ad recte uiuendum, in respectu dei scilicet legisque <lb n="20"/>
            eius. igitur uiuere quidem illi ipse praestiterat, facto in

<note type="footnote">21] cf. Gen. 2, 7. </note>

<note type="footnote"> 3 futtilem <hi rend="italic">M,</hi> futilem <hi rend="italic">R uulgo</hi> 6 in <hi rend="italic">add. Gel</hi> nonne tunc-itnplrri <lb/>
            <hi rend="italic">prioris editionis reliquias esse censeo. quae enim legis inde a l. 14:</hi> haecI <lb/>
            dignissime <hi rend="italic">sqq. apte coniungi non possunt nisi cum eis, quae hic habea:</hi> <lb/>
            nonne exclamaret Marcion <hi rend="italic">etc. hoc satis docent uerba</hi> peroraturus in <lb/>
            creatorem, <hi rend="italic">quae non quadrant nisi ad ea, quae hic legis: o dominum</hi> j <lb/>
            fnttilem <hi rend="italic">sqq</hi>. 9 sua usurum <hi rend="italic">R,</hi> suasurum <hi rend="italic">M</hi> 12 dispunxiBset <hi rend="italic">Rig:</hi> <lb/>
            depinxisset <hi rend="italic">MRI,</hi> depunxisset R3 acceperat. ipse <hi rend="italic">MR,</hi> acceperat, &lt;ut) <lb/>
            ipse <hi rend="italic">Lat</hi> 13 non &lt;deus.) aut <hi rend="italic">scripsi:</hi> non ut <hi rend="italic">MR</hi> 16 qua <hi rend="italic">scripsi</hi> j <lb/>
            <hi rend="italic">(cf</hi> 347, 25 qua uoluit): quas <hi rend="italic">MR</hi> 17 et patientiam <hi rend="italic">seclusi (cf</hi>. <lb/>
            343, <hi rend="italic">11 et supra l. 10)</hi> 18 &lt;in) institutionibua <hi rend="italic">Eng:</hi> institutiouibus <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> 19 usque <hi rend="italic">scripsi (cf. quae l. 21 leguntur);</hi> neque <hi rend="italic">MR, intellego <lb/>
            autem: denn nur soiceit hatte er den Menschen ins Dasein gerufen. <lb/>
            dajS er leben konnte</hi> 20 ut non <hi rend="italic">scil</hi>. produxerit eum usque ad recte i <lb/>
            uiuendum dei scilicet <hi rend="italic">M,</hi> scilicet dei <hi rend="italic">R uulgo</hi> 21 eius <hi rend="italic">om. F</hi> illi <lb/>
            R3, ille <hi rend="italic">JIRI</hi> ipse <hi rend="italic">om. F (fort. recte)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="345"/>
            animam uiuam, recte uero uiuere demandarat, admonito in legis <lb/>
            obsequium. ita non in mortem institutum hominem probat qui <lb/>
            (et) nunc cupit in uitam restitutum, malens peccatoris paenitentiam <lb/>
            quam mortem. igitur sicut deus homini uitae statum <lb/>
            induxit, ita homo sibi mortis statum adtraxit, et hoc non per <lb n="5"/>
            infirmitatem, sicuti nec per ignorantiam, ne quid auctori imputaretur. <lb/>
            nam etsi angelus qui seduxit, sed liber et suae <lb/>
            potestatis qui seductus est, sed imago et similitudo dei fortior <lb/>
            angelo, sed adflatus dei generosior spiritu materiali, quo angeli <lb/>
            constiterunt, — qui facit, inquit, spiritus angelos et <lb n="10"/>
            apparitores flammam ignis — quia nec uniuersitatem <lb/>
            homini subiecisset infirmo dominandi et non potiori angelis. <lb/>
            quibus nihil tale subiecit. sic nec legis pondus imposuisset <lb/>
            — si grauis lex — inualido sustinendi, nec quem excusabilem <lb/>
            sciret nomine imbecillitatis. eum definitione mortis conuenisset. <lb n="15"/>
            postremo non libertate nec potestate arbitrii fecisset infirmum, <lb/>
            sed potius defectione earum. atque adeo eundem hominem, <lb/>
            eandem substantiam animae, eundem Adae statum eadem arbitrii <lb/>
            libertas et potestas uictorem efficit hodie de eodem diabolo, <lb/>
            cum secundum obsequium legum dei administratur. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Quoquo tamen, inquis, modo substantia creatoris delicti <lb/>
            capax inuenitur, cum adflatus dei, id est anima, in homine <lb/>
            deliquit nec potest non ad originalem summam referri corruptio <lb/>
            portionis. ad hoc interpretanda erit qualitas animae. inprimis <lb/>
             tenendum quod Graeca scriptura signauit, adflatum nominans, <lb n="25"/>
            non spiritum. quidam enim de Graeco interpretantes non

<note type="footnote"> 4] cf. Ez. 18, 23; 33, 11; II Petro 3, 9. 11] Ps. 103, 4. 26] cf. <lb/>
            tien. 2, 7. </note>

<note type="footnote"> 3 et <hi rend="italic">addidi</hi> 10 <hi rend="italic">parenthesin indicaui</hi> 14 <hi rend="italic">parenthesin indicaui</hi> <lb/>
            15 eum <hi rend="italic">Rig:</hi> cum <hi rend="italic">MB</hi> conuenisset. postremo <hi rend="italic">uulgo</hi> 17 <hi rend="italic">malim:</hi> <lb/>
            sed potius defectione earum fecisset infirmum 20 dei <hi rend="italic">scripsi:</hi> eius <lb/>
            <hi rend="italic">JtfR</hi> 21 quoquo tamen modo — <hi rend="italic">aliquo tamen modo (Eny), sed nescio</hi> <lb/>
            an <hi rend="italic">lacuna sit statuenda sic fere explenda:</hi> quoquo-modo &lt;institutionem <lb/>
            audebis defendere legislatoris) 23 originalem <hi rend="italic">R,</hi> originem <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="346"/>
            recogitata differentia nec curata proprietate uerborum pro <lb/>
            adflatu spiritum ponunt et dant haereticis occasionem spiritum <lb/>
            dei delicto infuscandi, id est ipsum deum. et usurpata iam <lb/>
            quaestio est. intellege itaque adflatum minorem spiritu esse. <lb/>
            ut aurulam eius, et si de spiritu accidit, non tamen spiritum. <lb n="5"/>
            nam et aura uento rarior, et si de uento aura, non tamen <lb/>
            uentus. [aura] capit etiam imaginem spiritus dicere flatum. <lb/>
            nam et ideo homo imago dei, id est spiritus; deus enim <lb/>
            spiritus. imago ergo spiritus flatus. porro imago ueritati non <lb/>
            usquequaque adaequabitur. aliud est enim secundum ueritatem <lb n="10"/>
            esse, aliud ipsam ueritatem esse. sic et adflatus, cum imago <lb/>
            sit spiritus, non potest ita imaginem dei comparare, ut, quia <lb/>
            ueritas, id est spiritus, id est deus, sine delicto est, ideo et <lb/>
            imago, id est adflatus, (id est homo,) non debuerit admisisse <lb/>
            delictum. in hoc erit imago minor ueritate et adflatus spiritu <lb n="15"/>
            inferior, habens illas utique lineas dei, qua inmortalis, [anima] <lb/>
            qua libera et sui arbitrii, qua praescia plerumque, qua rationalis, <lb/>
            capax intellectus et scientiae, tamen et in his imago <lb/>
            et non usque ad ipsam uim diuinitatis; sic nec usque ad <lb/>
            integritatem a delicto, quia hoc soli deo cedit, id est ueritati. <lb n="20"/>
            et hoc solum imagini non licet. sicut enim imago, cum omnes <lb/>
            lineas exprimat ueritatis, ui tamen ipsa caret, non habens <lb/>
            motum, ita et anima, imago spiritus, solam uim eius exprimere <lb/>
            non ualuit, id est non delinquendi felicitatem. ceterum <lb/>
            non esset anima, sed spiritus, nec homo qui animam sortitus <lb n="25"/>
            est, sed deus. et alias autem non omne, quod dei erit, deus <lb/>
            habebitur, ut expostules deum et adflatum, id est uacuum a <lb/>
            delicto, quia dei sit adflatus. nec tu enim, si in tibiam flaueris.

<note type="footnote"> 2 spiritum <hi rend="italic">R,</hi> spirituum <hi rend="italic">MF</hi> 4 spiritu <hi rend="italic">Pam:</hi> spiritum <hi rend="italic">MR</hi> 5 ot <lb/>
            aurulam eius, et si de spiritu accidit <hi rend="italic">scripsi:</hi> etsi de spiritu accidit ut <lb/>
            aurulam eius <hi rend="italic">MR</hi> 6 uento-aura <hi rend="italic">orn. F</hi> 7 aura <hi rend="italic">seclusi</hi> 9 flatus M. <lb/>
            aMatus <hi rend="italic">R</hi> 12 compariare <hi rend="italic">Ciacconitis (sed</hi> imaginem dei <hi rend="italic">intellege hominem) <lb/>
            </hi> 13 id est deus <hi rend="italic">deleri uult Eng</hi> ideo et imago, id est adflatas, <lb/>
            &lt;id est homo) <hi rend="italic">scripsi:</hi> ideo et adflatus id est imago <hi rend="italic">MR</hi> 14 debuerit <lb/>
            <hi rend="italic">oni. M</hi> 16 anima <hi rend="italic">seclusi</hi> 22 ueritati sui <hi rend="italic">M</hi> 24 felicitatem <hi rend="italic">MR,</hi> <lb/>
            facultatem <hi rend="italic">Pam</hi> 25 nec homo-sed deus <hi rend="italic">om. F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="347"/>
            hominem tibiam feceris, quamquam de anima tua flaueris. <lb/>
            sicut et deus de spiritu suo. denique cum manifeste scriptura <lb/>
            dicat flasse deum in faciem hominis et factum hominem in <lb/>
            animam uiuam, non in spiritum uiuificatorem, separauit eam <lb/>
             a condicione factoris. opus enim aliud sit necesse est ab <lb n="5"/>
            artifice, id est inferius artifice. nec urceus enim factus a figulo <lb/>
            ipse erit figulus; ita nec adflatus factus a spiritu ideo erit <lb/>
            spiritus. ipsum quod anima uocitatus est flatus, uide, ne etiam <lb/>
            de adflatus condicione transierit in aliquam diminutiorem qualitatem. <lb/>
            ergo, inquis, dedisti animae infirmitatem supra negatam. <lb n="10"/>
            plane, cum illam exigis deo parem, id est delicti inmunem, <lb/>
            dico infirmam; cum uero ad angelum prouocatur, fortiorem <lb/>
            defendam necesse est dominum uniuersitatis, cui iam angeli <lb/>
            administrant, qui etiam angelos iudicaturus est, si in dei lege <lb/>
            constiterit, quod in primordio noluit. hoc ipsum ergo potuit <lb n="15"/>
            adflatus dei admittere; potuit, sed non debuit. potuisse enim <lb/>
            habuit per substantiae exilitatem, qua adflatus, non spiritus, <lb/>
            non debuisse autem per arbitrii potestatem, qua liber, non <lb/>
            seruus, adsistente amplius demonstratione non delinquendi sub <lb/>
             comminatione moriendi, qua substrueretur substantiae exilitas <lb n="20"/>
            et regeretur sententiae libertas. itaque non per illud iam <lb/>
            uideri potest anima deliquisse, quod illi cum deo adfine est. <lb/>
            id est per adflatum, sed per illud, quod substantiae accessit. <lb/>
            id est per liberum arbitrium, a deo quidem rationaliter adtributum, <lb/>
             ab homine uero qua uoluit agitatum. quod si ita se <lb n="25"/>
            habet, omnis iam dei dispositio de mali exprobratione purgatur. <lb/>
            libertas enim arbitrii non ei culpam suam respuet, a quo data <lb/>
            est, sed a quo non ut debuit administrata est. quod denique <lb/>
            malum describes creatori?si delictum hominis, non erit dei quod <lb/>
             est hominis, nec idem habendus est delicti auctor qui inuenitur <lb n="30"/>
            interdictor, immo et condemnator. si mors malum, nec mors

<note type="footnote"> 3] cf. Gen. 2, 7. 13] cf. Hebr. 1, 14. 14] cf. I Cor. 6, 3. </note>

<note type="footnote"> 8 ne etiam <hi rend="italic">M,</hi> etiam ne <hi rend="italic">R</hi> 9 diminutiorem <hi rend="italic">MF,</hi> deminutiorem <hi rend="italic">R<lb/>
             uulgo</hi> 26 habet <hi rend="italic">Leopoldus:</hi> habent <hi rend="italic">MR</hi> 29 describes <hi rend="italic">R,</hi> discribes <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            81 condemnator, si mortem, [malum] <hi rend="italic">fort</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="348"/>
            comminatori suo, sed contemptori faciet inuidiam. ut auctori. contemnendo <lb/>
            enim eam fecit, non utique futuram, si non contempsisset. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Sed et si [non] ab homine in diabolum transcripseris mali <lb/>
            elogium, ut in instinctorem delicti, uti sic quoque in creatorem <lb/>
            dirigas culpam ut in auctorem diaboli, — qui facit, <lb n="5"/>
            (inquit,) angelos spiritus — ergo quod factus a deo est, id <lb/>
            est angelus, id erit eius qui fecit, quod autem factus a deo non <lb/>
            est, id est diabolus. id est delator, superest ut ipse sese <lb/>
            fecerit, deferendo de deo, et quidem falsum, primo. quod deus <lb/>
            illos ex omni ligno edere uetuisset, dehinc, quasi morituri non <lb n="10"/>
            essent, si edissent, tertio, quasi deus illis inuidisset diuinitatem. <lb/>
            unde igitur malitia mendacii et fallaciae in homines et <lb/>
            infamiae in deum? a deo utique non, qui et (hunc) angelum ex <lb/>
            forma operum bonorum instituit bonum. denique sapientissimus <lb/>
            omnium editur ante quam diabolus; nisi malum est sapientia. <lb n="15"/>
            et si euoluas Ezechielis prophetiam, facile animaduertes tam <lb/>
            institutione bonum angelum illum quam sponte corruptum. <lb/>
            in persona enim principis Sor ad diabolum pronuntiatur: et <lb/>
            factus est sermo domini ad me dicens: fili hominis. <lb/>
            sume planctum super principem Sor et dices: haec. <lb n="20"/>
            dicit dominus: tu es resignaculum similitudinis, <lb/>
            qui scilicet integritatem imaginis et similitudinis resignueris, <lb/>
            corona decoris — hoc ut eminentissimo <lb/>
            angelorum, ut archangelo, ut sapientissimo omnium —: in <lb/>
            deliciis paradisi dei tui natus es; — illic enim. ubi <lb n="25"/>
            deus in secunda animalium figurae formatione angelos fecerat. lapidem <lb/>
            optimum indutus es. sardium, topazium. <lb/>
            smaragdum, carbunculum, sapphirum. iaspin, lyncurium, <lb/>
            achaten, am ethystum, chrysolithum,

<note type="footnote">5J Ps. 103, 4. 18] Ez. 28, 11-16. </note>

<note type="footnote"> 1 contemtoriilf 2 contemsissetiJf 3 et siR3, et si nonMRl,etsi nunc IHU <lb/>
            5 <hi rend="italic">parenthesin indicaui</hi> facit <hi rend="italic">MF,</hi> fecit <hi rend="italic">R</hi> 6 inquit <hi rend="italic">addidi</hi> 9 de <hi rend="italic">om. F</hi> <lb/>
            12 mendacii <hi rend="italic">om. F</hi> 13 hunc <hi rend="italic">addidi</hi> 14 denique = <hi rend="italic">nam</hi> 18 persona. 3f, <lb/>
            personam <hi rend="italic">R</hi> 23 &lt;plenu!\'I sapientiae; corona <hi rend="italic">Pam</hi> 27 es <hi rend="italic">Pam:</hi> ea <lb/>
            <hi rend="italic">Mli</hi> thopazium <hi rend="italic">M</hi> 28 smaracdum M lyncurium <hi rend="italic">Rig:</hi> lycirium <lb/>
            <hi rend="italic">JI,</hi> ligurium <hi rend="italic">R</hi> 29 chrysolitum <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="349"/>
            beryllum. onychinum, et auro replesti horrea tua et <lb/>
            thesauros tuos. exqua die conditus es, cum Cherub <lb/>
            imposui te in monte sancto dei, fuisti in medio <lb/>
            lapidum igneorum. fuisti inuituperabilis in diebus <lb/>
             tuis, ex qua die conditus es, donec inuentae <lb n="5"/>
            sunt laesurae tuae: de multitudine negotiationis <lb/>
            tuae promas tuas replesti et deliquisti, et cetera, <lb/>
            quae ad suggillationem angeli, non ad illius principis proprie <lb/>
            pertinere manifestum est eo, quod nemo hominum in paradiso <lb/>
            dei natus sit, ne ipse quidem Adam, translatus potius illuc, <lb n="10"/>
            nec cum Cherub impositus in monte sancto dei, id est in <lb/>
            sublimitate caelesti, de qua satanan dominus quoque decidisse <lb/>
            testatur, nec inter lapides igneos demoratus, inter gemmantes <lb/>
            siderum ardentium radios, unde etiam quasi fulgur deiectus <lb/>
            est satanas. sed ipse auctor delicti in persona peccatoris <lb n="15"/>
            uiri denotabatur, retro quidem inuituperabilis a die conditionis <lb/>
            suae, a deo in bonum conditus ut a bono conditore inuituperabilium <lb/>
            conditionum et excultus omni gloria angelica et <lb/>
            apud deum constitutus, qua bonus apud bonum, postea uero <lb/>
            a semetipso translatus in malum. ex quo enim, inquit, <lb n="20"/>
            apparuerunt laesurae tuae, illi eas reputans, quibus <lb/>
            scilicet laesit hominem electum a dei obsequio. et deliquit <lb/>
            ex illo, ex quo delictum seminauit, atque ita exinde negotiationis, <lb/>
            id est malitiae suae, multitudinem exercuit, delictorum <lb/>
             scilicet censum, non minus et ipse liberi arbitrii institutus, <lb n="25"/>
            ut spiritus. nihil enim deus proximum sibi non libertate eiusmodi <lb/>
            ordinasset. quem tamen et praedamnando testatus est <lb/>
            ab institutionis forma libidine propria conceptae ultro malitiae ,

<note type="footnote"> 14] cf. Luc. 10, 18. 20] Ez. 28, 15. 23] cf. Ez. 28, 16. </note>

<note type="footnote"> 1 onychium <hi rend="italic">Gel</hi> 2 Cherub imposui <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> cherubin posui <hi rend="italic">MR<lb/>
             idefendit Eng,</hi> Cherubiu a <hi rend="italic">Tertulliano pro singulari acceptum putans)</hi> <lb/>
            4 igneorum, fuisti <hi rend="italic">uulgo</hi> 11 cherub impositus <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> cherubin positos <lb/>
            <hi rend="italic">MR (cf. supra ad l. 2)</hi> 12 aatanan <hi rend="italic">JiB!,</hi> satanam <hi rend="italic">R3 uulgo</hi> 22 electum <lb/>
            (= elicitum) <hi rend="italic">MR,</hi> eiectum <hi rend="italic">Ciacconius</hi> et &lt;ipse autem) deli quit <lb/>
            <hi rend="italic">fort</hi>. deliquit ex illo M, ei illo deliquit <hi rend="italic">22</hi> 25 scilicet censum <hi rend="italic">OeMerns:</hi> <lb/>
            scilicet et censuum <hi rend="italic">MR</hi> 27 et praedamnando <hi rend="italic">MR,</hi> non praedamnando <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="350"/>
            exprbitasse, et commeatum operationibus eius admetiendo rationem <lb/>
            bonitatis suae egit, eodem consilio differens extinctionem <lb/>
            diaboli quo hominis restitutionem. certamini enim dedit spatium.I <lb/>
            ut et homo eadem arbitrii libertate elideret inimicum, qua <lb/>
            succiderat illi, probans suam. non dei culpam, et ita salutem <lb n="5"/>
            digne per uictoriam recuperaret. et diabolus amarius puniretur <lb/>
            ab eo, quem eliserat ante, deuictus, et deus tanto magis bonus <lb/>
            inueniretur, sustinens hominem gloriosiorem in paradisum ad <lb/>
            licentiam decerpendae arboris uitae iam de uita regressurum. 
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Igitur usque ad delictum hominis deus a primordio <lb n="10"/>
            tantum bonus, exinde iudex et seuerus et, quod Marcionitae <lb/>
            uolunt, saeuus: statim mulier in doloribus parere et uiro seruire <lb/>
            damnatur, sed quae ante sine ulla contristatione per benedictionem <lb/>
            incrementum generis audierat, ■— crescite, tantum, <lb/>
            et multiplicamini — sed quae in adiutorium masculo. <lb n="15"/>
            non in seruitium fuerat destinata; statim et terra maledicitur. <lb/>
            sed ante benedicta; statim tribuli et spinae, sed ante foenum et <lb/>
            herbae et arborum fructuosa; statim sudor et labor panis. <lb/>
            sed ante ex omni ligno uictus inmunis et alimenta secura. <lb/>
            exinde homo ad terram, sed ante de terra; exinde ad mortem. <lb n="20"/>
            sed ante ad uitam; exinde in scorteis uestibus, sed ante sine <lb/>
            scrupulo nudus. ita prior bonitas dei secundum naturam. <lb/>
            seueritas posterior secundum causam. illa ingenita, haec accidens; <lb/>
            illa propria, haec accommodata; illa edita, haec adhibita. <lb/>
            nec natura enim inoperatam debuit continuisse bonitatem nec <lb n="25"/>
            causa dissimulatam euasisse seueritatem. alteram sibi, alteram <lb/>
            rei deus praestitit. incipe nunc etiam iudicis statum ut adfinem <lb/>
            mali arguere, qui idcirco alium deum somniasti, solummodo <lb/>
            bonum, quia non potes iudicem; quamquam et illum <lb/>
            aut iudicem ostendimus, aut si non iudicem, certe peruersum

<note type="footnote">121 cf. Gen. 3, 16. 14] Gen. 1. 22. 16] cf. Gen. 3, 17. 18] cf. <lb/>
            Gen. 3, 19. 20] cf. ib. 21] cf. Gen. 3, 21. </note>

<note type="footnote"> 1 ex operationibus <hi rend="italic">F</hi> 5 succiderat <hi rend="italic">MR3,</hi> succederet RI, snccedertt <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            8 sustinens = <hi rend="italic">expectans</hi> 18 arborum fructuosa = <hi rend="italic">arbores fructuosae (Ewj</hi> <lb/>
            20 exinde-terra <hi rend="italic">om. 31</hi> 23 seueritas posterior <hi rend="italic">M3,</hi> seuerior posteritaa <hi rend="italic">MRl</hi> <lb/>
            30 aut <hi rend="italic">scripiti (loco priore):</hi> ut MH ostendimus. aut <hi rend="italic">uulgo</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="351"/>
            ac uanum disciplinae non uindicandae, id est non iudicandae, <lb/>
            constitutorem. non reprobus autem deum iudicem qui non <lb/>
            iudicem deum probas: ipsam sine dubio iustitiam accusare <lb/>
            debebis, quae iudicem praestat, aut t da eam in species <lb/>
            malitiae deputare, id est iniustitiam in titulos bonitatis adscribere. <lb n="5"/>
            tunc enim iustitia malum, si iniustitia bonum. <lb/>
            porro cum cogeris iniustitiam de pessimis pronuntiare, eodem <lb/>
            iugo urgeris iustitiam de optimis censere. nihil enim aemulum <lb/>
            mali non bonum, sicut et boni aemulum nihil non malum. <lb/>
            igitur quanto malum iniustitia, tanto bonum iustitia. nec <lb n="10"/>
            species solummodo, sed tutela reputanda bonitatis, quia bonitas, <lb/>
            <milestone unit="startc"/>  nisi iustitia regatur, ut iusta sit. <milestone unit="endc"/>  non erit bonitas, <sic>Isi</sic> iniusta  <lb/>
            sit, nihil enim bonum quod iniustum, bonum autem omne <lb/>
            quod iustum. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>Ita si societas et conspiratio bonitatis atque iustitiae <lb n="15"/>
            separationem earum non potest capere, quo ore constitues <lb/>
            diuersitatem duorum deorum in separatione, seorsum deputans <lb/>
            deum bonum et seorsum deum iustum? illic consistit bonum <lb/>
            ubi et iustum, a primordio denique creator tam bonus quam <lb/>
            et iustus. pariter utrumque processit. bonitas eius operata <lb n="20"/>
            est mundum. iustitia modulata est, quae etiam, dum mundum <lb/>
            iudicauit ex bonis faciendum, [quia] cum bonitatis consilio <lb/>
            iudicauit. iustitiae opus est, quod inter lucem et tenebras <lb/>
            separatio pronuntiata est, inter diem et noctem, inter caelum <lb/>
             et terram, inter aquam superiorem et inferiorem, inter maris <lb n="25"/>
            coetum et aridae molem, inter luminaria maiora et minora,

<note type="footnote"> 23] cf. Gen. 1, 4. 25] cf. Gen. 1, 7. 26] cf. Gen. 1, 16. </note>

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">intelkge: damit aber, daji du einen nicht richtendeti Gott billigst,<lb/>
             tehaffst du den richtenden nicht aus dem Wege (Eng)</hi> 4 aut da eam <lb/>
            <hi rend="italic">M,</hi> aut det eam <hi rend="italic">R1,</hi> aut et eam R3, aut eandem <hi rend="italic">Eng: sed displicet <lb/>
            omnino illud</hi> aut, <hi rend="italic">quia re diuersum non sit</hi> in speciea malitiae deputare <lb/>
            <hi rend="italic">ab eo quod antecedit:</hi> accusare. <hi rend="italic">nescio igitur, an rescribendum sit:</hi> quae <lb/>
            iudicem praestat. aude eam in species malitiae deputare. 16 separationem <lb/>
            <hi rend="italic">M,</hi> separatione <hi rend="italic">R</hi> eorum M (earuni <hi rend="italic">in mg. a m. 1)</hi> non <lb/>
            potest capere, quo <hi rend="italic">Lat:</hi> non potest (potea* <hi rend="italic">M)</hi> carere. quo <hi rend="italic">JIR,</hi> non <lb/>
            potes canere. quo <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 21 AumMR, tum <hi rend="italic">Gel</hi> 22 quia <hi rend="italic">seclusi</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="352"/>
            diurna atque nocturna, inter marem et feminam. [et] inter arborem <lb/>
            agnitionis [mortis] et uitae, inter orbem et paradisum, inter <lb/>
            aquigena et terrigena animalia. omnia ut bonitas concepit, ita <lb/>
            iustitia distinxit. totum hoc iudicato dispositum et ordinatum <lb/>
            est. omnis situs habitus effectus motus status ortus occasus <lb n="5"/>
            singulorum elementorum iudicia sunt creatoris, ne putes eum <lb/>
            exinde iudicem definiendum, quo malum coepit, atque ita <lb/>
            iustitiam de causa mali offusces. his enim modis ostendimus: <lb/>
            eam cum auctrice omnium bonitate prodisse, ut et ipsam <lb/>
            ingenitam deo et naturalem nec obuenticiam deputandam, quae <lb n="10"/>
            in domino inuenta sit arbitratrix operum eius. 
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>At enim ut malum postea erupit atque inde iam coepit <lb/>
            bonitas dei cum aduersario agere, aliud quoque negotium eadem <lb/>
            illa iustitia dei nacta est, iam secundum aduersationem dirigendae <lb/>
            bonitatis, ut, seposita libertate eius, qua et ultro deus <lb n="15"/>
            bonus, pro meritis cuiusque pensetur, dignis offeratur, indignis <lb/>
            denegetur, ingratis auferatur, proinde omnibus aemulis uindicetur. <lb/>
            ita omne hoc iustitiae opus procuratio bonitatis est: <lb/>
            quod iudicando damnat, quod damnando punit, quod, ut dicitis. <lb/>
            saeuit, utique bono, non malo proficit. denique timor iudicii <lb n="20"/>
            ad bonum, non ad malum confert. non enim sufficiebat bonum <lb/>
            per semetipsum commendari. iam sub aduersario laborans. <lb/>
            nam et si commendabile per semetipsum, non tamen et conseruabile, <lb/>
            quia expugnabile iam per aduersarium, nisi uis <lb/>
            aliqua praeesset timendi, quae bonum etiam nolentes adpetere <lb n="25"/>
            et custodire compelleret. ceterum tot inlecebris mali expugnantibus <lb/>
            bonum quis illud appeteret, quod impune contemneret? <lb/>
            quis custodiret quod sine periculo amitteret? legis mali uiam <lb/>
            latam et multo frequentiorem: nonne omnes illa laberentur.

<note type="footnote"> 2] cf. Gen. 2, 9. 281 cf. Matth. 7, 18. </note>

<note type="footnote"> 1 feminam <hi rend="italic">Gel:</hi> feminam et <hi rend="italic">MR</hi> 2 mortis <hi rend="italic">seclusi</hi> 6 elementorum <lb/>
            <hi rend="italic">in MB post</hi> habitus <hi rend="italic">traditum huc transtuli (cf. 307, 10)</hi> creatoris <lb/>
            ne <hi rend="italic">uulgo</hi> ne Jl, nec <hi rend="italic">H</hi> 10 nec <hi rend="italic">R,</hi> ne M 14 aduersationem <hi rend="italic">Eng <lb/>
            (cr. I 154, [II:</hi> aduersionem <hi rend="italic">JIR,</hi> aueraionem <hi rend="italic">Scal</hi> 15 seposita <hi rend="italic">R-:\'</hi> hc <lb/>
            possit a <hi rend="italic">ollRt</hi> 19 damnat <hi rend="italic">.11 (in ras.)</hi> 28 quis-amitteret <hi rend="italic">om. F</hi> <lb/>
            r* <lb/>
            23 frequentio*em <hi rend="italic">M</hi> (r <hi rend="italic">add. m. 1)</hi> illa laberentur <hi rend="italic">Jl,</hi> illaberentur h </note> <lb/>
             
<pb n="353"/>
            si nihil in illa timeretur? horremus terribiles minas creatoris, <lb/>
            et uix a malo auellimur. quid, si nihil minaretur? hanc <lb/>
            iustitiam malum dices, quae malo non fauet? hanc bonum <lb/>
            negabis, quae bono prospicit? qualem oportet deum uelles? <lb/>
            qualem malis expediret? sub quo delicta gauderent? cui dia- <lb n="5"/>
            , bolus inluderet? illum bonum iudicares deum, qui hominem <lb/>
            posset magis malum facere securitate delicti? quis boni auctor, <lb/>
            nisi qui et exactor? proinde quis mali extraneus, nisi qui et <lb/>
            inimicus? quis inimicus, nisi qui et expugnator? quis expugnator, <lb/>
            nisi qui et punitor? sic totus deus bonus est, dum pro <lb n="10"/>
            bono omnia est. sic denique omnipotens, quia et iuuandi et <lb/>
            laedendi potens. minus est tantummodo prodesse, quia non <lb/>
            aliud quid possit quam prodesse. de eiusmodi qua fiducia <lb/>
            bonum sperem, si hoc solum potest? quomodo innocentiae <lb/>
            mercedem secter, si non et nocentiae spectem? diffidam necesse <lb n="15"/>
            est, ne nec alteram partem remuneret qui utramque non ualuit. <lb/>
            usque adeo iustitia etiam plenitudo est diuinitatis ipsius, exhibens deum <lb/>
            perfectum, et patrem et dominum, patrem clementia <lb/>
            dominum disciplina, patrem potestate blanda dominum seuera, <lb/>
             patrem diligendum pie dominum timendum necessarie, diligendum, <lb n="20"/>
            quia malit misericordiam quam sacrificium, et timendum. <lb/>
            quia nolit peccatum, diligendum, quia malit paenitentiam peccatoris <lb/>
            quam mortem, et timendum, quia nolit peccatores sui <lb/>
            iam non paenitentes. ideo lex utrumque definit : diliges <lb/>
             deum et: timebis deum. aliud obsecutori proposuit, <lb n="25"/>
            aliud exorbitatori. 
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>Ad omnia tibi occurrit deus idem: percutiens sed et <lb/>
            sanans. mortificans sed et uiuificans, humilians sed et

<note type="footnote">21] cf. Os. 6, 6; Prou. 21, 3. 22] cf. Ez. 33, 11. 24] Matth. <lb/>
            22, 37; Marc. 12, 30; Luc. 10, 27. 25] Leu. 19, 14. 32. </note>

<note type="footnote"> 3 dicas <hi rend="italic">F</hi> 4 prospicit <hi rend="italic">R3,</hi> non prospicit <hi rend="italic">MRl</hi> oporteret <hi rend="italic">Eng</hi> <lb/>
            5 malis <hi rend="italic">scripsi (cf\'. 357, 26):</hi> males <hi rend="italic">M,</hi> malles <hi rend="italic">R (Eng),</hi> malle <hi rend="italic">Oehle-</hi>rrn <lb/>
            eIpediret, sub <hi rend="italic">uulgo</hi> 9 quia expngnator oni. <hi rend="italic">F</hi> 12 quia non <hi rend="italic">M<lb/>
             (in ras.)</hi> 18 quam <hi rend="italic">JR3,</hi> cum <hi rend="italic">MRl</hi> 15 spectem <hi rend="italic">iZ3,</hi> speciem <hi rend="italic">MGR1</hi> <lb/>
            16 remuneret <hi rend="italic">M,</hi> remaneretur <hi rend="italic">R uulgo</hi> 19 dominum <hi rend="italic">(alt. loco) R,</hi> deum <lb/>
            M 25 obsecutori (ori <hi rend="italic">ex</hi> uri <hi rend="italic">a m. 1) M</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXVII. Tert. III. </note>

<note type="footnote"> 23\' </note> <lb/>
             
<pb n="354"/>
            mans, condens mala sed et pacem faciens, ut etiam et hic <lb/>
            respondeam haereticis. \'ecce\', enim inquiunt, ipse se conditorem <lb/>
            profitetur malorum dicens: ego sum qui condo mala\'. <lb/>
            amplexi enim uocabuli communionem duas malorum species <lb/>
            in ambiguitate turbantem, quia mala dicuntur et delicta et<lb n="5"/>
            supplicia, passim uolunt eum conditorem intellegi malorum, <lb/>
            ut et malitiae auctor renuntietur. nos autem adhibita distinctione <lb/>
            utriusque formae, separatis malis delicti et malis supplicii, <lb/>
            malis culpae et malis poenae, suum cuique parti definimus <lb/>
            auctorem, malorum quidem peccati et culpae diabolum, malorum<lb n="10"/>
            uero supplicii et poenae deum creatorem, ut illa pars <lb/>
            malitiae deputetur ista iustitiae, mala condentis iudicii aduersus <lb/>
            mala delicti. de his ergo creator profitetur malis quae congruunt <lb/>
            iudici. quae quidem illis mala sunt, quibus rependuntur. <lb/>
            ceterum suo nomine bona, qua iusta et bonorum defensoria <lb n="15"/>
            et delictorum inimica atque in hoc ordine deo digna. aut <lb/>
            proba ea iniusta, ut probes malitiae deputanda, id est iniustitiae <lb/>
            mala, quia si iustitiae erunt, iam mala non erunt, sed <lb/>
            bona, malis tantummodo mala, quibus etiam directo bona pro <lb/>
            malis damnantur. constitue igitur iniuste hominem diuinae <lb n="20"/>
            legis uoluntarium contemptorem id retulisse, quod noluit caruisse, <lb/>
            iniuste malitiam aeui illius imbribus, dehinc et ignibus <lb/>
            caesam, iniuste Aegyptum foedissimam; superstitiosam, amplius <lb/>
            hospitis populi conflictatricem, decemplici castigatione percussam. <lb/>
            indurat cor Pharaonis, sed meruerat in exitium subministrari<lb n="25"/>
            qui iam negauerat deum, qui iam legatos eius totiens <lb/>
            superbus excusserat, qui iam populo laborem operis adiecerat: <lb/>
            postremo, qua Aegyptius, olim deo reus fuerat gentilis

<note type="footnote"> 3] Es. 45, 7. 25] cf. EIod. 4, 21. 10, 20. 26] cf. Exod. 5, 1-4. <lb/>
            27] cf. Exod. 5. 5—14. </note>

<note type="footnote"> 1 et hic <hi rend="italic">MR = auch in diesem Punkte (Eng); sed cum</hi> etiam et <lb/>
            <hi rend="italic">nusquam alibi inueniatur, nescio an</hi> ad haec, <hi rend="italic">rescribendum sit</hi> et hinc <lb/>
            <hi rend="italic">Rttf</hi> 2 enim <hi rend="italic">om. F</hi> 7 ut et <hi rend="italic">31,</hi> ut <hi rend="italic">R,</hi> et F 8 delicti... snpplicii <hi rend="italic">RxJ,</hi> <lb/>
            delictis ... suppliciis <hi rend="italic">MRl</hi> 12 condentis <hi rend="italic">MRt,</hi> condenti <hi rend="italic">R3</hi> iudicii <hi rend="italic">editio <lb/>
            Migniana (van der Vliet):</hi> iudicia <hi rend="italic">MR</hi> 13 delicti <hi rend="italic">MR1,</hi> delicta <hi rend="italic">R1</hi> <lb/>
            20 damnant <hi rend="italic">M</hi> 21 contemtorem M quod <hi rend="italic">M,</hi> quo <hi rend="italic">R</hi> noluit _\'VRt, <lb/>
            uoluit <hi rend="italic">R3uulgo</hi> 25 sed <hi rend="italic">Rs,</hi> et <hi rend="italic">MRl</hi> indurarat <hi rend="italic">mauult Eng</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="355"/>
            idolatriae, ibim et corcodrillum citius colens quam deum uiuum. <lb/>
            impendit et ipsum populum, sed ingratum. inmisit et pueris <lb/>
            ursos, sed inreuerentibus in prophetam. uindicanda erat procacitas <lb/>
            aetatis uerecundiam debentis. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>Iustitiam ergo primo iudicis dispice; cuius si ratio constiterit, <lb n="5"/>
            tunc et seueritas et per quae seueritas decurrit rationi <lb/>
            et iustitiae reputabuntur. ac ne pluribus inmoremur, adserite <lb/>
            causas [ceteras] quoque, ut sententias condemnetis, excusate <lb/>
            delicta, ut iudicia reprobetis. nolite reprehendere iudicem, sed <lb/>
            reuincite malum iudicem. nam et si patrum delicta de filiis <lb n="10"/>
            exigebat, duritia populi talia remedia compulerat, ut uel <lb/>
            posteritatibus suis prospicientes legi diuinae oboedirent. quis <lb/>
            enim non magis filiorum salutem quam suam curet? sed et <lb/>
            si benedictio patrum semini quoque eorum destinabatur, sine <lb/>
             ullo adhuc merito eius, cur non et reatus patrum in filios <lb n="15"/>
            quoque redundaret, [sicut gratia, ita et offensa] ut per totum <lb/>
            genus et gratia decurreret et offensa? saluo eo, quod postea <lb/>
            decerni habebat: non dicturos acidam uuam patres manducasse <lb/>
            et filiorum dentes obstipuisse, id est non sumpturum <lb/>
             patrem delictum filii nec filium delictum patris, sed unumquemque <lb n="20"/>
            delicti sui reum futurum, ut post duritiam populi <lb/>
            duritia legis edomita iustitia iam non genus, sed personas iudicaret. <lb/>
            quamquam si euangelium ueritatis accipias, ad quos pertineat <lb/>
            sententia reddentis in filios patrum delicta cognosces, ad illos <lb/>
             scilicet, qui hanc ultro sibi sententiam fuerant inrogaturi: sanguis <lb n="25"/>
            illius super capita nostra et filiorum nostrorum. <lb/>
            hoc itaque homini prouidentia dei censuit, quod iam audierat.

<note type="footnote"> 2] cf. Exod. 32, 35. cf. IllI Reg. 2, 23-24 18] cf. Hier. 38, 29. <lb/>
            251 Matth. 27, 25. </note>

<note type="footnote"> 1 ibim R, ibi <hi rend="italic">MF</hi> corcodrillum <hi rend="italic">bIt</hi> corcodillum <hi rend="italic">F,</hi> crocodilum <hi rend="italic">R uulgo</hi> <lb/>
            2 <hi rend="italic">inpedit M</hi> 3 <hi rend="italic">uerba</hi> uindicanda-debentis, <hi rend="italic">quae in libris mss. in cap. 16 <lb/>
            p. 3J6, 5 post</hi> debitum est iuatitiae <hi rend="italic">inultuuntur, huc transtulit van der<lb/>
             Vliet</hi> 5 dispice <hi rend="italic">MR3,</hi> despice Rt 8 ceteras <hi rend="italic">seclusi</hi> 10 et si <hi rend="italic">M,</hi> et <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            ex filiis <hi rend="italic">Gel 16 uerba</hi> sicut-offensa <hi rend="italic">nexum uerborum turbant: alttrius<lb/>
             rditionis sunt correctio sic intellegenda:</hi> ut per totum genua sicut gratia <lb/>
            ita et offenaa decurreret. 19 obstipuisse <hi rend="italic">MF,</hi> obstupuisse <hi rend="italic">R uulgo</hi> sumtururn <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 20 fili <hi rend="italic">M</hi> 27 hoc <hi rend="italic">MR*,</hi> hac <hi rend="italic">Rl</hi> homini <hi rend="italic">Eng:</hi> omnia <hi rend="italic">JflJ</hi> </note>

<note type="footnote"> 23* </note> 
<pb n="356"/>
            
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>Bona igitur et seueritas quia iusta, si bonus iudex, id <lb/>
            est iustus. item cetera bona, per quae opus bonum currit <lb/>
            bonae seueritatis, siue ira siue aemulatio sine saeuitia. debita <lb/>
            enim omnia haec sunt seueritatis, sicut seueritas debitum est <lb/>
            iustitiae. atque ita non poterunt iudici exprobrari quae iudici;<lb n="5"/>
            accidunt, carentia et ipsa culpa sicut et iudex. quid enim. <lb/>
            si medicum quidem dicas esse debere, ferramenta uero eius <lb/>
            accuses quod secent et inurant et amputent et constrictent. <lb/>
            quando sine instrumento artis medicus esse non possit? sed <lb/>
            accusa male secantem, importune amputantem, temere inurentem,<lb n="10"/>
            atque ita ferramenta quoque eius ut mala ministeria <lb/>
            reprehende. proinde est enim, cum deum quidem iudicem <lb/>
            admittis, eos uero motus et sensus, per quos iudicat, destruis. <lb/>
            deum nos a prophetis et a Christo, non a philosophis nec ab <lb/>
            Epicuro erudimur. qui credimus deum etiam in terris egisse <lb n="15"/>
            et humani habitus humilitatem suscepisse ex causa humanae <lb/>
            salutis, longe sumus a sententia eorum, qui nolunt deum <lb/>
            curare quicquam. inde uenit ad haereticos quoque definitio <lb/>
            eiusmodi: si deus irascitur et aemulatur et extollitur et <lb/>
            exacerbatur, ergo et corrumpetur, ergo et morietur. bene <lb n="20"/>
            autem, quod Christianorum est etiam mortuum deum credere <lb/>
            et tamen uiuentem in aeua aeuorum. stultissimi, qui de <lb/>
            humanis diuina praeiudicant, ut, quoniam in homine corruptoriae <lb/>
            condicionis habentur huiusmodi passiones, idcirco et in deo <lb/>
            eiusdem status existimentur. discerne substantias et suos eis<lb n="25"/>
            distribue sensus, tam diuersos quam substantiae exigunt, licet <lb/>
            uocabulis communicare uideantur, — nam et dexteram et oculos <lb/>
            et pedes dei legimus, nec ideo tamen humanis comparabuntur. <lb/>
            quia de appellatione sociantur — quanta erit diuersitas diuini <lb/>
            corporis et humani sub eisdem nominibus membrorum. tanta

<note type="footnote"> 4 seueritatis <hi rend="italic">Iun:</hi> seueritati <hi rend="italic">ftfR</hi> 5 iastitia. euindicanda erat procacitas <lb/>
            aetatis uerecundiam debentis <hi rend="italic">MR (cf. quae annotaui 355, 3)</hi> 6 arcidunt <lb/>
            <hi rend="italic">F,</hi> accedunt <hi rend="italic">MJR</hi> sicut et <hi rend="italic">MF,</hi> eicut <hi rend="italic">R</hi> 8 secent et innrant <hi rend="italic">R\'</hi>. <lb/>
            secent tensuram <hi rend="italic">MF,</hi> secent tonsuram <hi rend="italic">Rl</hi> 22 aeua <hi rend="italic">scripsi:</hi> aeao Mfi <lb/>
            23 praedicant <hi rend="italic">Gel</hi> quoniam <hi rend="italic">MJP,</hi> quomodo Bl 27 <hi rend="italic">parenthesin</hi> indłcatÅ\' </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="357"/>
            erit et animi diuini et humani differentia sub eisdem licet <lb/>
            uocabulis sensuum, quos tam corruptorios efficit in homine <lb/>
            corruptibilitas substantiae humanae quam incorruptorios in deo <lb/>
            efficit incorruptibilitas substantiae diuinae. certe deum confiteris <lb/>
             creatorem. certe, inquis. quomodo ergo in deo humanum <lb n="5"/>
            aliquid existimas, et non diuinum omne? quem deum non <lb/>
            negas confiteris non humanum, siquidem deum confitendo <lb/>
            praeiudicasti utique illum ab omni humanarum condicionum <lb/>
            qualitate diuersum. porro cum pariter agnoscas hominem a <lb/>
            deo inflatum in animam uiuam, non deum- ab homine, satis <lb n="10"/>
            peruersum est, ut in deo potius humana constituas quam in <lb/>
            homine diuina, et hominis imaginem deo induas potius quam <lb/>
            dei homini. et haec ergo imago censenda est dei in homine, <lb/>
            quod eosdem motus et sensus habeat animus humanus quos <lb/>
            et deus, licet non tales, quales deus; pro substantia enim et <lb n="15"/>
            status eorum et exitus distant. denique contrarios eorum sensus, <lb/>
            lenitatem dico patientiam misericordiam ipsamque matricem <lb/>
            earum bonitatem, cur diuina praesumitis? nec tamen perfecte <lb/>
            ea obtinemus, quia solus deus perfectus. ita et illas species, <lb/>
             irae dico et exasperationis, non tam feliciter patimur, quia <lb n="20"/>
            solus deus de incorruptibilitatis proprietate felix. irascetur <lb/>
            enim, sed non *, exacerbabitur, sed non periclitabitur, mouebitur, <lb/>
            sed non euertetur. omnia necesse est adhibeat propter omnia, <lb/>
            tot sensus quot et causas: et iram propter scelestos et bilem <lb/>
             propter ingratos et aemulationem propter superbos et quicquid <lb n="25"/>
            non expedit malis. sic et misericordiam propter errantes et patientiam <lb/>
            propter t non respicientes et praestantiam propter merentes

<note type="footnote"> 1 dinini <hi rend="italic">R3,</hi> diuinitas <hi rend="italic">MRl</hi> licet no- <hi rend="italic">in ras. M</hi> 12 imaginem <hi rend="italic">MF,</hi> <lb/>
            imagine <hi rend="italic">Jtuulgo</hi> deo <hi rend="italic">scrtpsi:</hi> deum <hi rend="italic">MR</hi> indoaa <hi rend="italic">F,</hi> inbuas <hi rend="italic">lIIR</hi> <lb/>
            13 homini <hi rend="italic">MF,</hi> hominem <hi rend="italic">Ruulgo</hi> 14 animus humanus 3i, humanus <lb/>
            animus <hi rend="italic">Ruulgo</hi> 20 irae dico <hi rend="italic">R5,</hi> praedico <hi rend="italic">MR1</hi> 22 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> <lb/>
            eonturbabitur <hi rend="italic">siue</hi> exturbabitur <hi rend="italic">(Eng) uel tale aiiquid intercidit</hi> 24 quot <lb/>
            et causae <hi rend="italic">&lt;sunt&gt; fort</hi>. bilem <hi rend="italic">MR1,</hi> exacerbabilem <hi rend="italic">R3G</hi> 27 non respidentes <lb/>
            <hi rend="italic">MR,</hi> non resipiscentes <hi rend="italic">Pam; cgo</hi> non <hi rend="italic">delendum putauerim et<lb/>
             uerbum respiciendi interpretandum secundum Luc</hi>. 9, 62 praestantia <lb/>
            = itpooTaowx <hi rend="italic">Ftlrsorge, Schutz ut uidetur; cf. praesto esse alicui</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="358"/>
            et quicquid bonis opus est. quae omnia patitur suo more, quo eum <lb/>
            pati condecet, propter quem homo eadem patitur, aeque suo more. 
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>Haec ita dispecta totum ordinem dei iudicis operarium <lb/>
            et, ut dignius dixerim, protectorem catholicae et summae illius <lb/>
            bonitatis ostendunt, quam (ut) semotam a iudiciariis sensibus<lb n="5"/>
            et in suo statu puram nolunt Marcionitae in eodem deo agnoscere, <lb/>
            pluente super bonos et malos et solem suum oriri faciente <lb/>
            super iustos et iniustos, quod alius deus omnino non praestat. <lb/>
            nam etsi hoc quoque testimonium Christi in creatorem Marcion. <lb/>
            de euangelio eradere ausus est, sed ipse mundus inscriptus est <lb n="10"/>
            et omni a conscientia legitur. et erit haec ipsa patientia  <lb/>
            creatoris in iudicium Marcionis, illa patientia, quae expectat  <lb/>
            paenitentiam potius peccatoris quam mortem et mauult misericordiam  <lb/>
            quam sacrificium, auertens destinatum iam exitium <lb/>
            Niniuitis et largiens spatium uitae Ezechiae lacrimis et restituens <lb n="15"/>
            statum regni Babylonis tyranno paenitentia functo: illam<lb/>
            dico misericordiam, quae et filium Saulis moriturum ex deuotione <lb/>
            populo concessit et Dauid delicta in domum Uriae <lb/>
            confessum uenia liberauit et ipsum Israhel totiens restituit <lb/>
            quotiens iudicauit, totiens refouit quotiens et increpuit. non <lb n="20"/>
            solum igitur iudicem aspiciens conuertere et ad optimi exempla: <lb/>
            notans cum ulciscitur considera cum indulget; repende austeritati <lb/>
            lenitatem. cum utrumque conueneris in creatore, inuenies <lb/>
            in eo et illud, propter quod alterum deum credis. ueni denique <lb/>
            ad inspectationem doctrinarum disciplinarum praeceptorum <lb n="25"/>
            consiliorumque eius. dices forsitan haec etiam humanis legibus <lb/>
            determinari. sed ante Lycurgos et Solonas omnes Moyses et <lb/>
            deus. nulla posteritas non a primordiis accipit. tamen non

<note type="footnote"> 7] cf. Matth. 5, 43. 12] cf. Exod. 33, 11. 13] cf. OB. 6, 6; Proa <lb/>
            21, 3. 14] cf. Ion. 3, 10. 15] cf. IIII Reg. 20, 3-5. 16] cf. Dan. <lb/>
            4, 33. cf. I Reg. 14, 39. 17] cf. I Reg. 14, 45. 18] cf. II Reg. 12, 13. </note>

<note type="footnote"> i3 itaR. itaquelll <hi rend="italic">5 ut addidi</hi> 7 pluente scrtpsKpluentemilfR faciente <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi: facientem 3/7? 10 &lt;eo)&gt; inscriptus fort</hi>. 11 <hi rend="italic">erit haec isc. bonita-</hi>? <lb/>
            et ipsa <hi rend="italic">fort</hi>. 14 destinatum iam Jf, iam destinatum <hi rend="italic">Jluulgo</hi> 16 babyllonis <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 18 populo <hi rend="italic">R3,</hi> populi <hi rend="italic">MRl</hi> 20 refouit (re s. <hi rend="italic">u. a m. 1) M</hi> <lb/>
            21 optumi <hi rend="italic">M</hi> 22 nota <hi rend="italic">Gel</hi> 24 quod <hi rend="italic">Urs:</hi> quem <hi rend="italic">MR</hi> 27 lygurgos <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="359"/>
            a tuo deo didicit creator meus praescribere : non occides, non <lb/>
            adulterabis, non furaberis, non falsum testimonium <lb/>
            dices, alienum non concupisces, honora patrem et <lb/>
            matrem, et diliges proximum tuum ut temetipsum. ad <lb/>
            haec innocentiae et pudicitiae, iustitiae et pietatis principalia <lb n="5"/>
            consulta accedunt etiam humanitatis praescripta, cum septimo quoque <lb/>
            anno seruitia libertate soluuntur, cum eodem tempore agro <lb/>
            parcitur egenis cedendo locum, (cum) boui etiam terenti uincula <lb/>
            oris remittuntur ad fructum praesentis laboris, quo facilius in pecudibus <lb/>
            praemeditata humanitas in hominum refrigeria erudiretur. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>Sed quae potius legis bona defendam quam quae haeresis <lb/>
            concu(tel\'e concu)piit? ut talionis definitionem, oculum pro oculo <lb/>
            dentem pro dente et liuorem pro liuore repetentis. non enim <lb/>
            iniuriae mutuo exercendae licentiam sapit, sed in totum cohibendae <lb/>
            uiolentiae prospicit, ut, quia durissimo et infideli in <lb n="15"/>
            deum populo longum uel etiam incredibile uideretur a deo <lb/>
            expectare defensam, edicendam postea per prophetam: mihi <lb/>
            defensam, et ego defendam, dicit dominus, interim <lb/>
            commissio iniuriae metu uicis statim occursurae repastinaretur <lb/>
            et licentia retributionis prohibitio esset prouocationis. ut sic <lb n="20"/>
            improbitas a se tuta cessaret, dum secunda permissa prima <lb/>
            terretur et prima deterrita nec secunda committitur, qua et <lb/>
            alias facilior timor talionis per eiusdem saporem passionis. <lb/>
            nihil amarius quam id ipsum pati, quod feceris aliis. et si <lb/>
             lex aliquid cibis detrahit et inmunda pronuntiat animalia, quae <lb n="25"/>
            aliquando benedicta sunt, consilium exercendae continentiae <lb/>
            intellege et frenos impositos illi gulae agnosce. quae, cum <lb/>
            panem ederet angelorum, cucumeres et pepones Aegyptiorum

<note type="footnote"> 1] Exod. 20, 12-16. 4] Leu. 19, 18. 7] cf. Leu. 25, 4. 8] cf. <lb/>
            Deut. 25, 4. 12] cf. Exod. 21. 24. 13] cf. Exod. 21, 25. 17] Rom. <lb/>
            12, 19. Dent. 32, 35. cf. Hebr. 10, 30. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 praescribere <hi rend="italic">R,</hi> proscribere <hi rend="italic">MF</hi> 4 temetipsum <hi rend="italic">JI,</hi> te ipsum <hi rend="italic">R</hi> 5 innocentiae <lb/>
            <hi rend="italic">respicit ad:</hi> non occides et pudicitiae <hi rend="italic">scripsi:</hi> pudicitiae et <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            * cum <hi rend="italic">addidi</hi> 11 <hi rend="italic">bona praedicatiuum intellege</hi> 12 conco&lt;tere concu)piit <lb/>
            u <lb/>
            <hi rend="italic">xcripsi:</hi> concnpiit <hi rend="italic">MR</hi> 14 mptuo <hi rend="italic">M (corr. m. 1)</hi> 21 a se tuta <hi rend="italic">icripsi:</hi> astuta <lb/>
            <hi rend="italic">MGR3,</hi> aestuata <hi rend="italic">R,</hi> extincta <hi rend="italic">Oehlerus</hi> 23 eiusdem <hi rend="italic">scripsi:</hi> eundem <hi rend="italic">Mli</hi> </note> 
<pb n="360"/>
            + <lb/>
            desiderabat. agnosce simul et comitibus gulae, libidini scilicet <lb/>
            atque luxuriae, prospectum, quae fere uentris castigatione <lb/>
            frigescunt; — manducauerat enim populus et biberat et surrexerat <lb/>
            ludere — proinde, ut et pecuniae ardor restingeretur ex <lb/>
            parte, qua de uictus necessitate causatur, pretiosorum ciborum<lb n="5"/>
            ambitio detracta est; postremo, ut facilius homo ad ieiunandum <lb/>
            deo formaretur, paucis et non gloriosis escis adsuefactus est. <lb/>
            nihil de lautioribus esuriturus. reprehendendus sane creator, <lb/>
            quod cibos potius populo suo abstulit quam ingratioribus <lb/>
            Marcionitis. sacrificiorum quoque onera et operationum et<lb n="10"/>
            oblationum negotiosas scrupulositates nemo reprehendat, quasi <lb/>
            deus talia sibi proprie desiderauerit, qui tam manifeste exclamat: <lb/>
            quo mihi multitudinem sacrificiorum uestrorum? <lb/>
            et: quis exquisiuit ista de manibus uestris? <lb/>
            sed illam dei industriam sentiat, qua populum pronum in <lb n="15"/>
            idolatriam et transgressionem eiusmodi officiis religioni suae <lb/>
            uoluit adstringere, quibus superstitio saeculi agebatur, ut ab <lb/>
            ea auocaret illos, sibi iubens fieri, quasi desideranti, ne simulacris <lb/>
            faciendo delinqueret. 
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>Sed et in ipsis commerciis uitae et conuersationis <lb n="20"/>
            humanae domi ac foris adusque curam uasculorum omnifariam <lb/>
            distinxit, ut istis legalibus disciplinis occurrentibus ubique <lb/>
            nec ullo momento uacarent a dei respectu. quid enim faceret <lb/>
            beatum hominem quam: in lege domini uoluntas eius <lb/>
            et in lege domini meditabitur die ac nocte? quam<lb n="25"/>
            legem non duritia promulgauit auctoris, sed ratio summae <lb/>
            benignitatis, populi potius duritiam edomantis et rudem obsequio <lb/>
            fidem operosis officiis dedolantis, ut nihil de arcanis <lb/>
            adtingam significantiis legis, spiritalis scilicet et propheticae

<note type="footnote"> 3] cf. Exod. 32, 6. 13] Es. 1, 11. 12. 24] Ps. 1, 2. </note>

<note type="footnote"> 1 libidini <hi rend="italic">M (in raa.)</hi> 3 <hi rend="italic">parenthesin indicauit Eng</hi> 4 restingeretnr <lb/>
            3t, restringeretur <hi rend="italic">R</hi> 7 est <hi rend="italic">scripai:</hi> et <hi rend="italic">MR,</hi> ut <hi rend="italic">van der Vliet</hi> 19 faciendo <lb/>
            <hi rend="italic">.icripsi:</hi> faciendis <hi rend="italic">MR</hi> 21 omni&lt;a omni)fariam <hi rend="italic">fort</hi>. 23 nec (= ne <lb/>
            <hi rend="italic">quidem) scripsi:</hi> ne <hi rend="italic">MR</hi> ullo momento <hi rend="italic">Rig:</hi> ulli moitaento <hi rend="italic">MR3,</hi> ulli <lb/>
            momenta 221 24 quam in lege <hi rend="italic">uulgo</hi> eius? et <hi rend="italic">uulgo</hi> 25 nocte. <lb/>
            quam <hi rend="italic">uulgo</hi> 29 significantiis <hi rend="italic">R3,</hi> aignificantiB <hi rend="italic">lJIRI</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="361"/>
            et in omnibus paene argumentis figuratae. sufficit enim in <lb/>
            praesenti, si simpliciter hominem deo obligabat, ut nemo eam <lb/>
            reprobare debeat, nisi cui non placet deo deseruire. ad hoc <lb/>
            beneficium, non onus, legis adiuuandum etiam prophetas eadem <lb/>
            bonitas dei ordinauit, docentes deo digna: auferre nequitias de <lb n="5"/>
            anima, discere benefacere, exquirere iudicium, iudicare pupillo <lb/>
            et iustificare uiduam, diligere quaestiones, fugere improborum <lb/>
            contactum, dimittere conflictam integram, dissipare scripturam <lb/>
            iniustam, infringere panem esurienti et tectum non habentem <lb/>
            inducere in domum tuam, nudum si uideris, contegere et <lb n="10"/>
            domesticos seminis tui non despicere, compescere linguam a <lb/>
            malo et labia, ne loquantur dolum, declinare a malo et facere <lb/>
            bonum, quaerere pacem et sectari eam, irasci et non delinquere, <lb/>
            id est in ira non perseuerare siue saeuire, non abire in concilium <lb/>
             impiorum nec stare in uia peccatorum nec in cathedra <lb n="15"/>
            pestilentium sedere. sed ubi? uide quam bonum et iocundum <lb/>
            habitare fratres in unum, meditantes die ac <lb/>
            nocte in lege domini, quia bonum scilicet fidere in deum <lb/>
            quam fidere in hominem et sperare in deum quam sperare in <lb/>
             hominem. qualis enim apud deum merces homini? et erit <lb n="20"/>
            tamquam lignum, quod plantatum est iuxta exitus <lb/>
            aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, <lb/>
            et folium eius non decidet et omnia, quaecumque <lb/>
            faciet, prosperabuntur illi. innocens autem et purus <lb/>
             corde. qui non accipiet in uanum nomen dei et non iurabit <lb n="25"/>
            ad proximum suum in dolo, iste accipiet benedictionem a <lb/>
            domino et misericordiam a deo salutificatore suo. oculi

<note type="footnote">:;-7] cf. Es. 1, 16-18 6] cf. Deut. 10, 18. 7-11] cf. Es. oS, <lb/>
            6. 7. 11-13] cf. Ps. 33, 14. 15. 13] cf. Ps. 4, o. 13-15] cf. Ps. <lb/>
            1, 1. 16] Ps. 132, 1. 18-20] cf. Ps. 117, 8. 9. 20] Ps. 1, 3. <lb/>
            24] cf. Ps. 23, 4. 5. 27] Ps. 32, 18. </note>

<note type="footnote"> 4 etiam <hi rend="italic">MR3,</hi> sed etiam <hi rend="italic">R1</hi> 7 uideam <hi rend="italic">M</hi> dirigere <hi rend="italic">Harrisius</hi> <lb/>
            s integram <hi rend="italic">R,</hi> in integram <hi rend="italic">M,</hi> in integrum <hi rend="italic">Eng</hi> 9 et <hi rend="italic">R,</hi> ut MF 13 quaere <lb/>
            M 16 &lt;quam) iucundum <hi rend="italic">Pam</hi> 18 deum <hi rend="italic">MR,</hi> dominum <hi rend="italic">Pam</hi> 19 deum <lb/>
            <hi rend="italic">JIB</hi>. dominum <hi rend="italic">Pam</hi> 24 illi <hi rend="italic">om</hi>. M 25 accipiet <hi rend="italic">Mhl,</hi> accepit IP <lb/>
            inrabit <hi rend="italic">scripsi:</hi> iurauit <hi rend="italic">JIB</hi> 27 misericordia <hi rend="italic">M</hi> salutari suo <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="362"/>
            enim domini super timentes eum, sperantes in <lb/>
            misericordiam ipsius, ad deliberandas animas <lb/>
            eorum de morte, utique aeterna, et nutricandos eos <lb/>
            in fame, utique uitae aeternae. multae enim pressurae <lb/>
            iustorum, et ex omnibus liberabit eos dominus. <lb n="5"/>
            honorabilis mors in conspectu domini sanctorum <lb/>
            eius. dominus custodibit omnia ossa eorum et <lb/>
            non comminuentur. redimet dominus animas seruorum <lb/>
            suorum. pauca ista de tantis scripturis creatoris <lb/>
            intulimus, et nihil, puto, iam ad testimonium dei optimi deest. <lb n="10"/>
            quod satis et praecepta bonitatis et promissa consignant. 
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Sed enim sepiae isti, quorum (in) figuram illud quoque <lb/>
            pisculentum de cibis lex recusauit, ut traductionem sui sentiunt. <lb/>
            tenebras hinc blasphemiae interuomunt atque ita intentionem <lb/>
            uniuscuiusque iam proximam dispargunt, iactitando et adseuerando <lb n="15"/>
            ea, quae relucentem bonitatem creatoris infuscent. sed <lb/>
            et per istas caligines sequemur nequitiam et in lucem extrahemus <lb/>
            ingenia tenebrarum, obicientia creatori uel maxime <lb/>
            fraudem illam et rapinam auri et argenti, mandatam ab illo <lb/>
            Hebraeis in Aegyptios. age, infelicissime haeretice, te ipsum <lb n="20"/>
            expostulo arbitrum, cognosce in utramque gentem prius, et <lb/>
            ita de auctore praecepti iudicabis. reposcunt Aegyptii de

<note type="footnote"> 4] Pb. 33, 20. 6] Ps. 115, 6. 7] Pa. 33. 21. 8] Ps. 33, 23. <lb/>
            13] cf. Leu. 11, 10; Deut. 14, 10. 19] cf. Exod. 3, 22; 11, 2; 12, 35. 36. <lb/>
            20] cf. Exod. 11, 2. </note>

<note type="footnote"> 5 liberabit R3, liberauit <hi rend="italic">MR1</hi> 7 custodibit <hi rend="italic">Eng:</hi> custodiuit <hi rend="italic">JIR\'</hi>. <lb/>
            custodit <hi rend="italic">R3</hi> et uon comminuentur <hi rend="italic">M</hi>. et non comminuetur <hi rend="italic">RI,</hi> unum <lb/>
            ex ipsis non comminuetur <hi rend="italic">R3 uulgo</hi> 8 redimet <hi rend="italic">Pam:</hi> redemit <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            10 deest <hi rend="italic">hi,</hi> deesse <hi rend="italic">R</hi> 12 <hi rend="italic">sepiae MGR3,</hi> saepe HI (in) figuram <hi rend="italic">Eng:</hi> <lb/>
            figura <hi rend="italic">MR</hi> illud quoque ... recusauit: sepias <hi rend="italic">scil.,</hi> qui <hi rend="italic">ut non sqvamigeri<lb/>
             a lege edi uetantur (Eng)</hi> 14 intentionem ... dispargunt <hi rend="italic">intellege:<lb/>
             und machen so die Anstrengung jedes einzelnen (Vetfolgers), teenn sic<lb/>
             (ihnen) schon ganz nah ist, zu nichte. dispergere</hi> — <hi rend="italic">irritum facere, ad<lb/>
             nihilum redigere cf. 178,</hi> 9. <hi rend="italic">(alibi</hi> intentionem dispergere <hi rend="italic">est: die Auf. <lb/>
            merksamkeit eerstreuen cf. 209,</hi> 6) 15 iactitando <hi rend="italic">MF</hi>. iactando <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            18 obicientia <hi rend="italic">R,</hi> obiacentia <hi rend="italic">M,</hi> obiacientia <hi rend="italic">F</hi> 19 mandatam <hi rend="italic">Rig:</hi> <lb/>
            mandata <hi rend="italic">MR</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="363"/>
            Hebraeis uasa aurea et argentea. contra Hebraei mutuas <lb/>
            petitiones instituunt, adlegantes sibi quoque eorundem patrum <lb/>
            nomine ex eodem scripturae instrumento mercedes restitui <lb/>
            oportere illius operariae seruitutis pro lateris deductis, pro <lb/>
             ciuitatibus et uillis aedificatis. quid iudicabis, optimi dei <lb n="5"/>
            elector? Hebraeos fraudem agnoscere debere an Aegyptios <lb/>
            compensationem? nam et aiunt ita actum per legatos utrimque, <lb/>
            Aegyptiorum quidem repetentium uasa, Iudaeorum uero reposcentium <lb/>
            operas suas. et tamen has iniustitia renuntiauerunt <lb/>
            sibi Aegyptiis: hodie aduersus Marcionitas amplius adlegant <lb n="10"/>
            Hebraei, negantes compensationi satis esse quantumuis illud <lb/>
            auri et argenti, (si) sexcentorum milium operae per tot annos <lb/>
            uel singulis nummis diurnis aestimentur. quae autem pars <lb/>
            maior, repetentium uasa an incolentium uillas et urbes? querela <lb/>
             ergo maior Aegvptiorum an gratia Hebraeorum? ut solo <lb n="15"/>
            iniuriarum iudicio Hebraei Aegyptios repercuterent, liberi <lb/>
            homines in ergastulum subacti, ut solas scapulas suas scribae <lb/>
            eorum apud subsellia sua ostenderent flagellorum contumeliosa <lb/>
            atrocitate laceratas: non paucis lancibus et scyphis pauciorum <lb/>
            utique diuitum, sed totis ubique et ipsorum facultatibus et <lb n="20"/>
            popularium omnium conlationibus satisfaciendum Hebraeis <lb/>
            pronuntiassent. igitur si bona Hebraeorum causa, bona iam et <lb/>
            causa, id est mandatum, creatoris, qui et Aegyptios gratos fecit <lb/>
            nescientes et suum populum in tempore expeditionis angusto <lb/>
             aliquo solatio tacitae compensationis expunxit. plane minus exigi <lb n="25"/>
            iussit. Hebraeis enim etiam filios Aegyptii restituere debuerant.

<note type="footnote"> 4] cf. Exod. 1, 14. </note>

<note type="footnote"> - 4 lateris (= <hi rend="italic">lareribus) M,</hi> laternis <hi rend="italic">F,</hi> laterinis <hi rend="italic">R uulgo (probat Eng)</hi> <lb/>
            ednctia <hi rend="italic">ausp. Eng</hi> 9 bas iniustitia (= iniuria) <hi rend="italic">scripsi:</hi> hasi iustitia <hi rend="italic">M,</hi> has <lb/>
            iustitia <hi rend="italic">R,</hi> nasis istia <hi rend="italic">Rig,</hi> uasis institia <hi rend="italic">Oehlerus,</hi> has in iustitio <hi rend="italic">Eng</hi> <lb/>
            10 ibi <hi rend="italic">Oehlerus</hi> Aegyptiis <hi rend="italic">scripsi:</hi> Aegyptii <hi rend="italic">MR; intellego: und doclt <lb/>
            leisieten ste auf diese (Frohnarbeiten) mit Unrecht zum Vorteil der<lb/>
             Aegyptier Verzicht</hi> 11 compensationi <hi rend="italic">R,</hi> compensationS <hi rend="italic">M</hi> (y-- <hi rend="italic">eras</hi>. <lb/>
            m. 2) 12 si <hi rend="italic">add. R3</hi> 17 subacti? ut <hi rend="italic">uulgo</hi> 19 laceratas? non <hi rend="italic">uulgo</hi> <lb/>
            20 sed totis ubique <hi rend="italic">scripsi:</hi> ubique, sed totis <hi rend="italic">MR</hi> 22 pronuntiassent <lb/>
            I <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> pronuntiasset <hi rend="italic">MR,</hi> pronuntiasses <hi rend="italic">Rig</hi> 23 gratoru <hi rend="italic">M (corr. m. 1)</hi> <lb/>
            26 minus — <hi rend="italic">parum, ut uidetur</hi> enim etiam <hi rend="italic">MRs,</hi> etiam Rl </note> 
<pb n="364"/>
             
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>