<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2:1.21-1.29</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2:1.21-1.29</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p>Ceterum si, qua nouum deum praedicans, ueteris dei <lb/>
            legem cupiebat excludere, quare de deo quidem nouo nihil <lb/>
            praescribit, sed de uetere lege solummodo, nisi quoniam fide <lb/>
            manente in creatorem sola lex eius concessare debebat? ut et <lb n="10"/>
            psalmus ille praececinerat: disrumpam ua a nobis is uincula <lb/>
            eorum et abiciamus eorum iugum a nobis; ex quo <lb/>
            scilicet tumultuatae sunt gentes et populi meditati <lb/>
            sunt inania, adstitel\'unt reges terrae et magi stratus <lb/>
            conuenerunt in unum aduersus dominum et aduersus <lb n="15"/>
            Christum eius. et utique, si alius deus praedicaretur a <lb/>
            Paulo, nulla disceptatio esset seruandae legis necne, non <lb/>
            pertinentis scilicet ad dominum nouum et aemulum legis. ipsa <lb/>
            enim dei nouitas atque diuersitas abstulisset non modo quaestionem <lb/>
            ueteris et alienae legis uerum omnem eius mentionem. <lb n="20"/>
            sed hic erat totus status quaestionis, quid, cum idem deus <lb/>
            legis in Christo praedicaretur, legi eius derogaretur. stabat <lb/>
            igitur fides semper in creatore et Christo eius, sed conuersatio <lb/>
            et disciplina nutabat. nam et alii de idolothyto edendo, alii <lb/>
             de mulierum uelamento, alii de nuptiis uel repudiis, nonnulli <lb n="25"/>
            et de spe resurrectionis disceptabant, de deo nemo. nam (si) <lb/>
            fuisset haec quoque quaestio disceptata, et ipsa apud apostolum <lb/>
            inueniretur, uel quanto principalis. quodsi post apostolorum <lb/>
            tempora adulterium ueritas passa est circa dei regulam,

<note type="footnote">11] PS. 2, 3. 13] Ps. 2, 1. 2. 24] cf. I Cor. cap. 10. 25] cf. <lb/>
            I Cor. cap 11. cf. I Cor. cap. 7. 26J cf. I Cor. cap. 15. </note>

<note type="footnote"> 1 sententia apostoli <hi rend="italic">M,</hi> apostoli sententia <hi rend="italic">R</hi> 4 qui <hi rend="italic">R,</hi> quae MF <lb/>
            7 si quasi <hi rend="italic">Rig</hi> 11 praececinerat <hi rend="italic">JI,</hi> praecinuerat <hi rend="italic">R</hi> a nobis uincula <lb/>
            <hi rend="italic">Bf,</hi> uincula a nobis <hi rend="italic">R</hi> 15 conuenerunt <hi rend="italic">JfF,</hi> circumuenerunt <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            21 totius <hi rend="italic">susp. Eng</hi> quid <hi rend="italic">scripsi:</hi> quod <hi rend="italic">MR</hi> 22 legi <hi rend="italic">MRl,</hi> lege <hi rend="italic">R3</hi> <lb/>
            24 alii dei de <hi rend="italic">F</hi> 26 si <hi rend="italic">R3, om. MRX</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="318"/>
            ergo iam apostolica traditio nihil passa est in tempore suo <lb/>
            circa dei regulam, et non alia agnoscenda erit traditio apostolorum <lb/>
            quam quae hodie apud ipsorum ecclesias editur. nullam <lb/>
            autem apostolici census ecclesiam inuenias, quae non in <lb/>
            creatore christianizet. aut si hae erunt a primordio corruptae. <lb n="5"/>
            quae erunt integrae? nimirum aduersariae creatoris. exhibe <lb/>
            ergo aliquam ex tuis apostolici census, et obduxeris. igitur <lb/>
            cum omnibus modis constet alium deum in regula sacramenti <lb/>
            istius non fuisse a Christo usque ad Marcionem quam creatorem, <lb/>
            satis iam et probatio nostra munita est, qua ostendimus<lb n="10"/>
            notitiam dei haeretici ex euangelii et legis separatione coepisse, <lb/>
            et definitio superior instructa est, non esse credendum <lb/>
            deum, quem homo de suis sensibus composuerit, nisi plane <lb/>
            prophetes. id est non de suis sensibus. quod si Marcion <lb/>
            poterit dici, debebit etiam probari; ** nihil retractare oportebit. <lb n="15"/>
            hoc enim cuneo ueritatis omnis extruditur haeresis, cum <lb/>
            Christus non alterius dei quam creatoris circumlator ostenditur. 
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>Sed quomodo funditus euertetur antichristus, nisi ceteris <lb/>
            quoque iniectionibus eius elidendis locus detur. relaxata praescriptionum <lb/>
            defensione? accedamus igitur iam hinc ad ipsam <lb n="20"/>
            dei personam, uel potius umbram et phantasma secundum <lb/>
            Christum ipsius. per idque examinetur, per quod creatori <lb/>
            praefertur. et utique erunt regulae certae ad examinandam <lb/>
            dei bonitatem. sed prius est, ut inueniam illam et adprehendam. <lb/>
            et ita ad regulas perducam. cum enim circumspicio tempora, <lb n="25"/>
            nusquam est a primordio materiarum et introitu causarum. <lb/>
            cum quibus debuerat inueniri, exinde agens, quo agere habuit. <lb/>
            erat enim iam et mors et aculeus mortis, delictum, et ipsa <lb/>
            malitia creatoris. aduersus quam subuenire deberet alterius

<note type="footnote"> 281 cf. I Cor. lf&gt;. 56. </note>

<note type="footnote"> 1 iam <hi rend="italic">.J..-łlR,</hi> iam et <hi rend="italic">F</hi> 3 ecclesias-census <hi rend="italic">om. F</hi> 11 haeretici <hi rend="italic">MS\\</hi> <lb/>
            haeretice <hi rend="italic">Rl</hi> 15 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> si non poterit probari <hi rend="italic">supplenda<lb/>
             censeo</hi> oportebit <hi rend="italic">scripsi:</hi> oportebat <hi rend="italic">MR</hi> 18 euertetur <hi rend="italic">R,</hi> enentetur <lb/>
            <hi rend="italic">MF</hi> 23 cxaminandum <hi rend="italic">F</hi> 26 introitu <hi rend="italic">M,</hi> in introitu <hi rend="italic">R</hi> 27 quo <lb/>
            <hi rend="italic">MR (cf. 336, 27),</hi> quod <hi rend="italic">lll\'s</hi> agere <hi rend="italic">scripsi:</hi> agi <hi rend="italic">MR</hi> 28 et inors <hi rend="italic">M,</hi> <lb/>
            mors R </note> <lb/>
             
<pb n="319"/>
            dei bonitas, t primae huic regulae diuinae bonitatis occurrens, <lb/>
            si se naturalem probaret, statim succurrens, ut causa coepit. <lb/>
            omnia enim in deo naturalia et ingenita esse debebunt, ut <lb/>
            sint aeterna, secundum statum ipsius, ne obuenticia et extranea <lb/>
            reputentur ac per hoc temporalia et aeternitatis aliena. ita et <lb n="5"/>
            bonitas perennis et iugis exigetur in deo, quae in thesauris <lb/>
            naturalium proprietatum reposita et parata antecederet causas <lb/>
            et materias suas, et primam quamque susciperet, non despiceret <lb/>
            et destitueret, si antecedebat. denique non minus et hic <lb/>
            quaeram, cur non a primordio operata sit bonitas eius, quam <lb n="10"/>
            de ipso quaesiuimus, cur non a primordio sit reuelatus? <lb/>
            quidni? qui per bonitatem reuelari haberet, si qui fuisset. <lb/>
            non posse quid deo non licet, nedum naturalibus suis fungi. <lb/>
            quae si continentur, quo minus currant, naturalia non erunt. <lb/>
             et otium enim sui natura non nouit; hinc censetur, si agat. <lb n="15"/>
            sic nec noluisse uidebitur exercere bonitatem, interim naturae <lb/>
            nomine. natura enim se non potest nolle, quae se ita dirigit, <lb/>
            ut, si cessauerit, non sit. sed cessauit aliquando in deo <lb/>
            Marcionis de opere bonitas: ergo non fuit naturalis bonitas, <lb/>
             quae potuit aliquando cessasse, quod naturalibus non licet. et <lb n="20"/>
            si non erit naturalis, iam nec aeterna credenda nec deo par. <lb/>
            quia non aeterna, dum non naturalis, quae denique nullam sui <lb/>
            perpetuitatem aut de praeterito constituat aut de futuro repromittat. <lb/>
            nam ut a primordio non fuit, et in finem sine <lb/>
             dubio non erit. potest enim et non esse quandoque, sicut <lb n="25"/>
            non fuit aliquando. igitur cum constet in primordio cessasse <lb/>
            bonitatem dei illius — (non) enim a primordio liberauit hominem <lb/>
            — et uoluntate potius eam quam infirmitate cessasse, <lb/>
            iam uoluntas subpressae bonitatis finis inuenietur malignitatis.

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">uerba</hi> primae-occurrens <hi rend="italic">et</hi> statim-coepit <hi rend="italic">(l. 2) suo loco extare uix<lb/>
             crediderim; si supra 318, 27 post</hi> inueniri <hi rend="italic">inserueris, nihil desiderabis</hi>. <lb/>
            2 coepit <hi rend="italic">R,</hi> cepit <hi rend="italic">MF</hi> 4 obuenticia <hi rend="italic">M,</hi> obuenientia <hi rend="italic">R uulgo</hi> 9 non minus <lb/>
            tft hicifaut liicnon minusJJ 12 quiduisZa? 14quaesi22,quasiilf 15agat <lb/>
            <hi rend="italic">Ciacconius:</hi> agatur <hi rend="italic">MR</hi> 17 ae <hi rend="italic">,M:RJ (priore loco),</hi> si <hi rend="italic">Rl</hi> 18 <hi rend="italic">ceasauerit fort</hi>. <lb/>
            19 bonitas <hi rend="italic">Pam:</hi> bonitatis <hi rend="italic">MR</hi> 24 nam-erit <hi rend="italic">bis in M comparent</hi> ut <lb/>
            a primordio <hi rend="italic">scripsi:</hi> et a primordio <hi rend="italic">MR</hi> 27 (non) enim <hi rend="italic">W,</hi> enim <hi rend="italic">MRl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="320"/>
            quid enim tam malignum quam nolle prodesse cum possis,, <lb/>
            quam utilitatem cruciare, quam iniuriam sinere? totum denique  <lb/>
            creatoris elogium in illum rescribetur, qui saeuitias eius i <lb/>
            bonitatis suae mora iuuit. nam in cuius manu est quid ne  <lb/>
            fiat, eius iam deputatur, cum fit. homo damnatur in mortem <lb n="5"/>
            ob unius arbusculae delibationem, et exinde proficiunt delicta <lb/>
            cum poenis et pereunt iam omnes, qui paradisi nullum caespitem <lb/>
            norunt. et hoc melior aliqui deus aut nescit aut sustinet? <lb/>
            si ut ex hoc melior inueniretur, quanto creator deterior haberetur. <lb/>
            satis et in isto consilio malitiosus, qui et illum uoluit oneratum,<lb n="10"/>
            operationibus eius admissis, et saeculum in uexatione detinuit. <lb/>
            quid de tali medico iudicabis, qui nutriat morbum mora <lb/>
            praesidii et periculum extendat dilatione remedii, quo pretiosius <lb/>
            aut famosius curet? talis et in deum Marcionis dicenda sententia <lb/>
            est, mali permissorem, iniuriae fautorem, gratiae lenocinatorem,<lb n="15"/>
            benignitatis praeuaricatorem, quam non statim <lb/>
            causae suae exhibuit; plane exhibiturus, si natura bonus et non <lb/>
            accessione, si ingenio optimus et non disciplina, si ab aeuo <lb/>
            deus et non a Tiberio, immo, quod uerius, a Cerdone et Marcione. 
</p><p>Tiberio nunc deus ille praestiterit, ut imperio eius diuina<lb n="20"/>
            bonitas in terris dedicaretur, 
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>aliam illi regulam <lb/>
            praetendo: sicut naturalia, ita rationalia esse debere in deo <lb/>
            omnia. exigo rationem bonitatis, quia nec aliud quid bonum <lb/>
            haberi liceat, quod non rationaliter bonum sit, nedum ut ipsa <lb/>
            bonitas inrationalis deprehendatur. facilius malum, cui rationis <lb n="25"/>
            aliquid adfuerit, pro bono habebitur quam ut bonum ratone <lb/>
            desertum non pro malo iudicetur. nego rationalem bonitatem\', <lb/>
            dei Marcionis iam hoc primo, quod in salutem processerit; <lb/>
            hominis alieni. scio dicturos atquin hanc esse principalem \'

<note type="footnote"> 2 utilitatem cruciare <hi rend="italic">MF,</hi> utilitate cruciari <hi rend="italic">R</hi> 6 proficiunt.JfF, prosiliuut <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> 9 si ut <hi rend="italic">MR3,</hi> sicut R1 haberetur, satis <hi rend="italic">van der Vliet:</hi> haberetur? sati, <lb/>
            <hi rend="italic">MHIgo</hi> 10 satis est <hi rend="italic">susp. Eng</hi> oneratum <hi rend="italic">R</hi>. honeratum <hi rend="italic">MF</hi> 11 admissiti, <lb/>
            et <hi rend="italic">Pam:</hi> admiaiaset <hi rend="italic">MRl,</hi> admissi et <hi rend="italic">R3</hi> 16 praeuacatorem <hi rend="italic">M</hi> 17 exhibiturus, <lb/>
            si natura. bonus, eshibiturusMZJ 21 diuina bonitas in terris <hi rend="italic">R,</hi> dinina <lb/>
            in terris bonitas <hi rend="italic">M</hi> dedicaretur. aliam <hi rend="italic">uulgo: satis infeliciter kic distmguuntur <lb/>
            capita</hi> 22 ita rationalia <hi rend="italic">MR,</hi> naturalia <hi rend="italic">F</hi> esse debere <hi rend="italic">M,</hi> esse <hi rend="italic">R</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="321"/>
            et perfectam bonitatem, cum sine ullo debito familiaritatis iri <lb/>
            extraneos uoluntaria et libera effundatur, secundum quam inimicos <lb/>
            quoque nostros et hoc nomine iam extraneos diligere <lb/>
            iubeamur. cur ergo non a primordio hominem respexit. a <lb/>
            primordio extraneum? cessando praeiudicauit cum extraneo <lb n="5"/>
            nihil sibi esse. ceterum disciplinam diligendi extraneum uel <lb/>
            inimicum antecessit praeceptum diligendi proximum tamquam <lb/>
            te ipsum. quod etsi ex lege creatoris, et tu quoque illud excipere <lb/>
            debebis, ut a Christo non destructum, sed potius exstructum. <lb/>
            nam quo magis proximum diligas, diligere iuberis <lb n="10"/>
            inimicum et extraneum. exaggeratio est debitae bonitatis <lb/>
            exactio indebitae. antecedit autem debita indebitam, ut principalis, <lb/>
            ut dignior, ut ministra et comite sua [id est indebita] <lb/>
            prior. igitur cum prima bonitatis ratio sit in rem suam exhiberi <lb/>
             ex iustitia, secunda autem in alienam ex redundantia <lb n="15"/>
            iustitiae super scribarum et Pharisaeorum, quale est secundam <lb/>
            ei rationem referri, cui deficit prima, non habenti proprium <lb/>
            hominem ac per hoc quoque exiguae? porro exigua, quae <lb/>
            suum non habuit, quomodo in alienum redundauit? exhibe <lb/>
            principalem rationem, et tunc uindica sequentem. nulla res <lb n="20"/>
            sine ordine rationalis potest uindicari; tanto abest, ut ratio ipsa <lb/>
            in aliquo ordinem amittat. sit nunc et a secundo gradu incipiens <lb/>
            ratio bonitatis, in extraneum scilicet: nec secundus

<note type="footnote"> 2] cf. Matth. 5, 44; Luc. 6, 27. 7] cf. Leu. 19, 18; Matth. 5, 43. <lb/>
            9J cf. Matth. 5, 17. 16] cf. Matth. 5, 20. </note>

<note type="footnote"> 2 effandatur <hi rend="italic">scripsi:</hi> effunditur <hi rend="italic">MR</hi> 4 cur <hi rend="italic">M,</hi> cum <hi rend="italic">R uulgo</hi> hotninem—primordio <lb/>
            <hi rend="italic">om. F</hi> 5 extraneum, cessando <hi rend="italic">unlgo</hi> 8 et-quoque <lb/>
            <hi rend="italic">ut saepius; ceterum facillime rescripseris:</hi> est, tu quoque 9 Chrieto <lb/>
            <hi rend="italic">&lt;tuo&gt; fort</hi>. 13 ut ministra <hi rend="italic">MF,</hi> ministra <hi rend="italic">B uulgo</hi> id est indebita <lb/>
            <hi rend="italic">seclusi</hi> indebita. prior igitur <hi rend="italic">uulgo 17</hi> ei <hi rend="italic">scil. bonitati; aliter enim <lb/>
            non intellegetur quod infra sequitur</hi> exiguae. <hi rend="italic">sed cum propter illud</hi> non <lb/>
            habenti proprium hominem <hi rend="italic">paene necessario intellegendutn sit</hi> ei <hi rend="italic">scil. deo<lb/>
             Marcionis, ne»cio an spuria sint iudicanda uerba</hi> ac-redundauit cui <lb/>
            <hi rend="italic">iILL,</hi> acilicet iuuando alium, eui <hi rend="italic">Pam (ex cod. N, qui habet haec uerba <lb/>
            s. u. a manu librarit ipsius addita)</hi> habenti <hi rend="italic">Lat:</hi> habentis <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            19 exhibe <hi rend="italic">Big:</hi> exhibere <hi rend="italic">MB</hi> 21 ratio ipsa <hi rend="italic">id eat deus</hi> 23 bonitatis <lb/>
            <hi rend="italic">eoniumge eum</hi> gradu </note>

<note type="footnote"> XXXXVII. Tert. III. </note>

<note type="footnote"> 21 </note> <lb/>
             
<pb n="322"/>
            illi gradus ratione constabit, alio modo destructus. tunc enim <lb/>
            rationalis habebitur uel secunda in extraneum bonitas, si sine <lb/>
            iniuria eius operetur, cuius est res. quamcumque bonitatem <lb/>
            iustitia prima efficit rationalem. sicut in principali gradu, cum <lb/>
            in rem suam exhibetur, rationalis erit si iusta sit, sic et in<lb n="5"/>
            extraneum rationalis uideri poterit, si non sit iniusta. ceterum <lb/>
            qualis bonitas quae per iniuriam constat, et quidem pro extraneo? <lb/>
            fortasse enim pro domestico aliquatenus rationalis <lb/>
            habeatur bonitas iniuriosa. pro extraneo uero, cui nec proba <lb/>
            legitime deberetur, qua ratione tam iniusta rationalis defendetur? <lb n="10"/>
            quid enim iniustius, quid iniquius et improbius quam ita alieno <lb/>
            benefacere seruo, ut domino eripiatur, ut alii uindicetur, ut <lb/>
            aduersus caput domini subornetur, et quidem, quod indignius, <lb/>
            in ipsa adhuc domo domini, de ipsius adhuc horreis uiuens, <lb/>
            sub ipsius adhuc plagis tremens? talis adsertor etiam damnaretur<lb n="15"/>
            in saeculo, nedum plagiator. non aliter ** deus Marcionis, <lb/>
            inrumpens in alienum mundum, eripiens deo hominem, patri <lb/>
            filium, educatori aluminum, domino famulum, ut eum efficiat <lb/>
            deo impium, patri inreligiosum, educatori ingratum, domino <lb/>
            nequam. oro te, si rationalis bonitas talem facit, qualem <lb n="20"/>
            faceret inrationalis? non putem impudentiorem quam qui in <lb/>
            aliena aqua alii deo tingitur, ad alienum caelum alii deo <lb/>
            expanditur, in aliena terra alii deo sternitur, super alienum <lb/>
            panem alii deo gratiarum actionibus fungitur, de alienis bonis <lb/>
            ob alium deum nomine elemosynae et dilectionis operatur. <lb n="25"/>
            quis iste deus tam bonus, ut homo ab illo malus fiat, tam <lb/>
            propitius, ut alium illi deum, et dominum quidem ipsius, <lb/>
            faciat iratum? 
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>Sed deus sicut aeternus et rationalis, ita, opinor, et <lb/>
            perfectus in omnibus: eritis enim perfecti

<note type="footnote">30] Matth. 5, 48. </note>

<note type="footnote"> 4 primo <hi rend="italic">fort</hi>. sicut <hi rend="italic">scripsi:</hi> sic et <hi rend="italic">MR</hi> cum in rem Buam exhibetur, <lb/>
            rationalis <hi rend="italic">erit scripsi: rationalis</hi> erit, cum in rem suam exhibetur 3/72 <lb/>
            5 sit. sic <hi rend="italic">uulgo</hi> 13 quod <hi rend="italic">Eng:</hi> quo <hi rend="italic">MR 16 lacunam signaui:</hi> autem agit <lb/>
            <hi rend="italic">intercidisse puto</hi> 18 aluminum <hi rend="italic">M,</hi> alumnum <hi rend="italic">R</hi> 21 non putem <hi rend="italic">MRt,</hi> an <lb/>
            putem R3 25 elemosinae <hi rend="italic">MF,</hi> eleemosynae <hi rend="italic">R</hi> 27 ipsius <hi rend="italic">MF, om. S</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="323"/>
            quemadmodum pater uester, qui in caelis est. exhibe perfectam <lb/>
            quoque bonitatem eius, etsi de imperfecta satis constat, <lb/>
            quae neque naturalis inuenitur neque rationalis. nunc et alio <lb/>
            ordine traducetur: nec iam imperfecta, immo et defecta, exigua <lb/>
            et exhausta, quae, minor numero materiarum suarum, non in <lb n="5"/>
            omnibus exhibetur. non enim omnes salui fiunt, sed pauciores <lb/>
            omnibus et Iudaeis et Christianis creatoris. pluribus uero <lb/>
            pereuntibus quomodo perfecta defenditur bonitas ex maiore <lb/>
            parte cessatrix, paucis aliqua, pluribus nulla, cedens perditioni, <lb/>
            partiaria exitii? quodsi plures salui non erunt, erit iam non <lb n="10"/>
            bonitas, sed malitia perfectior. sicut enim bonitatis operatio <lb/>
            est, quae facit saluos, ita malignitatis, quae non facit saluos. <lb/>
            magis autem non faciens saluos, dum paucos facit, perfectior <lb/>
            erit in non iuuando quam (in) iuuan lo. non poteris et in creatorem <lb/>
            referre bonitatis in omnes defectionem. quem enim <lb n="15"/>
            iudicem tenes, dispensatorem, si forte, bonitatis ostendis <lb/>
            intellegendum, non profusorem, quod tuo deo uindicas. usque <lb/>
            adeo hac sola eum praefers bonitate creatori. quam si solam <lb/>
            profitetur et totam, nulli deesse debuerat. sed nolo iam de <lb/>
            parte maiore pereuntium imperfectae bonitatis arguere deum <lb n="20"/>
            Marcionis: sufficit ipsos, quos saluos facit, imperfectae salutis <lb/>
            inuentos imperfectam bonitatem eius ostendere, scilicet anima <lb/>
            tenus saluos, carne deperditos, quae apud illum non resurgit. <lb/>
            unde haec dimidiatio salutis nisi ex defectione bonitatis? quid <lb/>
             erat perfectae bonitatis quam totum hominem redigere in <lb n="25"/>
            salutem, totum damnatum a creatore, totum a deo optimo <lb/>
            adlectum? quod sciam, et caro tingitur apud illum, et caro <lb/>
            de nuptiis tollitur, et caro in confessione nominis desaeuitur. <lb/>
            sed et si carni delicta reputantur, praecedit animae reatus et

<note type="footnote"> 2 eius. etsi <hi rend="italic">uulgo</hi> 3 rationalis, nunc <hi rend="italic">uulgo</hi> 5 quae <hi rend="italic">in libr. mss. post</hi> <lb/>
            saarutn <hi rend="italic">traditum huc transposui</hi> 7 et <hi rend="italic">(prius) om. F</hi> 14 in <hi rend="italic">addidi</hi> non <lb/>
            poteris &lt;autem) et <hi rend="italic">fort</hi>. 15 bonitatis <hi rend="italic">scripsi:</hi> bonitatem <hi rend="italic">MR (potueris<lb/>
             et rescribere:</hi> bonitatem in omnes defectiuam) 17 tuo deo <hi rend="italic">M,</hi> tuo 2J, <lb/>
            deo <hi rend="italic">tuo Pam</hi> usque adeo <hi rend="italic">notione rariore = quin etiam</hi> 18 creatori, <lb/>
            quam <hi rend="italic">uulgo</hi> 20 imperfectae <hi rend="italic">Oehlerus (in notis)</hi> , inperfectum <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            24 quid erat <hi rend="italic">MR,</hi> quid enim tam <hi rend="italic">Lat</hi> 27 sciam <hi rend="italic">Big:</hi> si iam <hi rend="italic">MJt</hi> . </note>

<note type="footnote"> 21* </note> <lb/>
             
<pb n="324"/>
            culpae principatus animae potius adscribendus. cui caro ministri <lb/>
            nomine occurrit. carens denique anima caro hactenus peccat. <lb/>
            ita et in hoc iniusta bonitas et sic quoque imperfecta, innocentiorem <lb/>
            substantiam relinquens in exitium, obsequio, non <lb/>
            arbitrio delinquentem. cuius Christus etsi non induit ueritatem. <lb n="5"/>
            ut tuae haeresi uisum est, imaginem tamen eius subire dignatus <lb/>
            est. ipsum quod mentitus est illam, aliquid ei t debuit debuisse <lb/>
            quid est autem homo aliud quam caro, siquidem nomen hominis <lb/>
            materia corporalis, non animalis, ab auctore sortita est? et <lb/>
            fecit hominem deus, inquit, limum de terra, non <lb n="10"/>
            animam; anima enim de afflatu: et factus est homo in <lb/>
            animam uiuam; quis? utique qui de limo: et posuit <lb/>
            deus hominem in paradiso; quod finxit, non quod flauit: <lb/>
            qui caro nunc, non qui anima. itaque si ita est. quo ore <lb/>
            contendes perfectum bonitatis titulum, quae non iam a partitione <lb n="15"/>
            speciali hominis liberandi defecit, sed a proprietate <lb/>
            generali? si plena est gratia et solida misericordia, quae soli <lb/>
            animae salutaris est, plus praestat haec uita, qua toti et integri <lb/>
            fruimur. ceterum ex parte resurgere multari erit, non liberari. <lb/>
            erat et illud perfectae bonitatis, ut homo, liberatus in fidem <lb n="20"/>
            dei optimi, statim eximeretur de domicilio atque dominatu dei <lb/>
            saeui. at nunc et febriculas, o Marcionita, et ceteros tribulos <lb/>
            et spinas dolor carnis tuae tibi edit; nec fulminibus tantum <lb/>
            aut bellis et pestibus aliisque plagis creatoris sed et scorpiis <lb/>
            eius obiectus, in quo te putas liberatum de regno eius, cuius <lb n="25"/>
            te muscae adhuc calcant? si de futuro erutus es, cur non et <lb/>
            de praesenti, ut perfecte? alia est nostra condicio apud auctorem, <lb/>
            apud iudicem, apud offensum principem generis. tu

<note type="footnote"> 9—13J Gen. 2, 7. 8. 22] cf. Gen. 3, 18. </note>

<note type="footnote"> • 2 denique — <hi rend="italic">namque</hi> hactenus = non <hi rend="italic">amplius</hi> 7 ipsrnn <hi rend="italic">MR,</hi> ipso <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerw</hi> debuit <hi rend="italic">MR3G,</hi> debui <hi rend="italic">Rl,</hi> habuit <hi rend="italic">Itm,</hi> debet tribaisse <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            15 bonitatis <hi rend="italic">}\'fR\'JG,</hi> bonitate R\' 21 dei sui F 22 febricnlas <hi rend="italic">Eng:</hi> <lb/>
            febricitas <hi rend="italic">MS,</hi> febricitates <hi rend="italic">Lat</hi> 23 edit; nec <hi rend="italic">Eng:</hi> edit, nec <hi rend="italic">wlIl!!\'ł</hi> <lb/>
            25 obiectus, in <hi rend="italic">Eng:</hi> obiectus. in <hi rend="italic">uulgo</hi> 26 exutns F es R, est M <lb/>
            ,27 perfecte? alia <hi rend="italic">M,</hi> perfecta est. alia R1, perfecta sis. alia <hi rend="italic">R5</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="325"/>
            tantummodo bonum deum praefers. non potes autem perfecte <lb/>
            bonum ostendere a quo non perfecte liberaris. 
</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p>Quod adtinet ad bonitatis quaestionem, his lineis deduximus <lb/>
            eam minime deo adaequare, ut neque ingenitam neque <lb/>
            rationalem neque perfectam, sed et improbam et iniustam et <lb n="5"/>
            ipso iam bonitatis nomine indignam, quod scilicet in quantum <lb/>
            deo congruat, in tantum deum non esse conueniat qui de tali <lb/>
            bonitate etiam praeferatur, nec de tali modo uerum et sola. <lb/>
            iam enim et hoc discuti par est, an deus de sola bonitate <lb/>
            censendus sit, negatis ceteris adpendicibus sensibus et adfectibus. <lb n="10"/>
            quos Marcionitae quidem a deo suo abigunt in creatorem. <lb/>
            nos uero [et] agnoscimus in creatore ut deo dignos, et <lb/>
            ex hoc quoque negabimus deum in quo non omnia, quae deo <lb/>
            digna sint, constent. si aliquem de Epicuri schola deum adfectauit <lb/>
            Christi nomine titulare, ut quod beatum et incorruptibile <lb n="15"/>
            sit neque sibi neque alii molestias praestet — hanc enim <lb/>
            sententiam ruminans Marcion remouit ab illo seueritates et <lb/>
            iudiciarias uires —: aut in totum inmobilem et stupentem <lb/>
            deum concepisse debuerat — et quid illi cum Christo, molesto <lb/>
            et Iudaeis per doctrinam et sibi per Iesum? — aut et de <lb n="20"/>
            ceteris motibus eum agnouisse. — et quid illi cum Epicuro, nec <lb/>
            sibi nec Christianis necessario? ecce enim hoc ipso, quod <lb/>
            retro quietus, qui nec notitiam sui aliquo interim opere curauerit, <lb/>
            post tantum aeui senserit in hominis salutem, utique <lb/>
            per uoluntatem, nonne concussibilis tunc fuit nouae uoluntati, <lb n="25"/>
            ut et ceteris motibus uideatur obnoxius? quae enim uoluntas <lb/>
            sine concupiscentiae stimulo est? [quis uolet quod non <lb/>
            concupiscet?] sed et cura accedet uoluntati. quis enim uolet

<note type="footnote"> 2 bonum <hi rend="italic">MR3G,</hi> deum <hi rend="italic">R1</hi> 4 adaequare <hi rend="italic">M,</hi> adaequari <hi rend="italic">R uulgo</hi> 6 iam <lb/>
            <hi rend="italic">om. F 7 deo-tantum om. F 10 sit, negatis uulgo 12 etseclusi</hi> dignos. <lb/>
            et uulgo et-quoque <hi rend="italic">ihic incipit apodosis) cf. 321, 8</hi> 14 scola <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            20 per ihm <hi rend="italic">M,</hi> per Iesum <hi rend="italic">R (intellege per carnalem suam naturam)</hi>. sen- <lb/>
            Pam <hi rend="italic">Urs</hi> et [de] ceteris motibus e&lt;urn obnOIi)um <hi rend="italic">fort</hi>. 26 enim <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            autem <hi rend="italic">MR</hi> 27 quis nolet quod non concupiscet <hi rend="italic">om. MGR3, quam ob rem <lb/>
            fiechuri, sed nescio an et hic duae recensiones sint agnoscendae:</hi> 1) quae <lb/>
            aoluntas-stimalo est? sed et cura accedet uoluntati. igitur cum. 2) quis enim <lb/>
            nolet quod non concupiscet? quis concupiscet et non curabit? igitur cum </note> <lb/>
             
<pb n="326"/>
            quid et concupiscet, et non curabit? igitur cum et uoluit et <lb/>
            concupiit in hominis salutem, iam et sibi et aliis negotium <lb/>
            fecit, Epicuro nolente, consiliario Marcionis. nam et <lb/>
            aduersarium sibi constituit: ipsum illud, aduersus quod et <lb/>
            uoluit et concupiit et curauit, siue delictum siue mortem. <lb n="5"/>
            inprimis ipsum arbitrum eorum et dominum hominis, creatorem. <lb/>
            porro nihil sine aemulatione decurret, quod sine aduersario <lb/>
            non erit. denique uolens et concupiscens et curans hominem <lb/>
            liberare, hoc ipso iam aemulatur et eum, a quo liberat, <lb/>
            aduersus eum scilicet sibi liberaturus, et ea, de quibus liberat,<lb n="10"/>
            in alia liberaturus. proinde autem aemulationi occurrant necesse <lb/>
            est officiales suae in ea, quae aemulatur: ira discordia <lb/>
            odium dedignatio indignatio bilis nolentia offensa. haec <lb/>
            omnia si aemulationi adsistunt, aemulatio autem liberando <lb/>
            homini procurat, liberatio autem hominis operatio bonitatis <lb n="15"/>
            est, non poterit ea bonitas sine suis dotibus, id est sine <lb/>
            sensibus et adfectibus, per quos administratur aduersus creatorem, <lb/>
            ne sic quoque inrationalis praescribatur, si careat et <lb/>
            sensibus et adfectibus debitis. haec multo plenius defendemus <lb/>
            in causa creatoris, in qua et exprobrantur. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p>At hic sufficit peruersissimum deum ostendi in ipso <lb/>
            praeconio solitariae bonitatis, qua nolunt ei adscribere eiusmodi <lb/>
            motus animi, quos in creatore reprehendunt. si enim neque <lb/>
            aemulatur neque irascitur neque damnat neque uexat. utpote <lb/>
            qui nec iudicem praestat, non inuenio, quomodo illi disciplinarum<lb n="25"/>
            ratio consistat, et quidem plenior. quale est enim. <lb/>
            ut praecepta constituat non executurus, ut delicta prohibeat <lb/>
            non uindicaturus, quia non iudicaturus, extraneus scilicet ab <lb/>
            omnibus sensibus seueritatis et animaduersionis? cur enim

<note type="footnote"> 1 qd <hi rend="italic">M,</hi> quod R curabit <hi rend="italic">R3,</hi> curauit <hi rend="italic">MRl</hi> 2 concupiit &lt;et curauit; <lb/>
            <hi rend="italic">fort, cf. l. 5 et 8</hi> 3 Marcione <hi rend="italic">Urs</hi> 6 ipsum <hi rend="italic">om. F</hi> dominum, hominis <lb/>
            <hi rend="italic">unlgo</hi> hominis-curans <hi rend="italic">om. F</hi> 10 aduersuB •• eum <hi rend="italic">M</hi> liberaturus. <lb/>
            et ea <hi rend="italic">Urs:</hi> hberaturus eum <hi rend="italic">MB:iF,</hi> liberaturus cum <hi rend="italic">R1</hi> 11 autem <hi rend="italic">scrij*#i:</hi> <lb/>
            enim <hi rend="italic">MR, om. F</hi> 13 indignatio bilia JS3, indignabilie <hi rend="italic">JURI</hi> 15 procurrat <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 16 non poterit <hi rend="italic">sc. esse, secundum, ellipsin auctori solleinnem</hi> <lb/>
            17 quos <hi rend="italic">R::,</hi> quom <hi rend="italic">lIIBI</hi> 19 hoc <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="327"/>
            prohibet admitti quod non defendit admissum, cum multo <lb/>
            rectius non prohibuisset quod defensurus non esset quam ut <lb/>
            non defenderet quod prohibuisset? immo et permisisse directo <lb/>
            debuit, sine causa prohibiturus, ut non defensurus. nam et <lb/>
            nunc tacite permissum est quod sine ultione prohibetur. et <lb n="5"/>
            utique non aliud prohibet admitti quam quod non amat fieri. <lb/>
            stupidissimus ergo qui non offenditur facto quod non amat <lb/>
            fieri, quando offensa comes sit frustratae uoluntatis. aut si <lb/>
            offenditur, debet irasci; si irascitur, debet ulcisci. nam et <lb/>
            ultio fructus est irae et ira debitum offensae et offensa, ut <lb n="10"/>
            dixi, comes frustratae uoluntatis. sed non ulciscitur; ergo <lb/>
            nec offenditur, si non offenditur, ergo nec laeditur uoluntas <lb/>
            eius, cum fit quod noluit fieri: et fit iam delictum secundum <lb/>
            uoluntatem eius. quia non fit aduersus uoluntatem quod non <lb/>
             laedit uoluntatem. aut si hoc erit diuinae uirtutis siue bonitatis, <lb n="15"/>
            nolle quidem fieri et prohibere fieri, non moueri tamen, <lb/>
            si fiat, dicimus iam motum esse illum, <milestone unit="startc"/> qui noluit, et  <lb/>
            uane non moueri ad factum qui motus sit ad non faciendum. <lb/>
            I quando noluit fieri; nolendo enim prohibuit. <milestone unit="endc"/>  non <lb/>
             autem et iudicauit nolendo fieri et idcirco prohibendo? non <lb n="20"/>
            faciendum enim iudicauit et prohibendo pronuntiauit. ergo <lb/>
            et ille iam iudicat. si indignum est deum iudicare, aut si <lb/>
            eatenus dignum est deum iudicare, qua tantummodo nolit et <lb/>
            prohibeat non etiam defendat admissum, atquin nihil deo tam <lb/>
            indignum quam non exequi quod noluit et prohibuit admitti: <lb n="25"/>
            primo, quod qualicunque sententiae suae et legi debeat uindictam <lb/>
            in auctoritatem et obsequii necessitatem, secundo, <lb/>
            quia (boni) aemulum sit necesse est quod noluit admitti et

<note rend="script" type="footnote"> i <lb/>
            4 ut non <hi rend="italic">M,</hi> non ut <hi rend="italic">R</hi> 6 non <hi rend="italic">(alt. loco) om. P</hi> 7 stupedissimus <hi rend="italic">M <lb/>
            (corr. m. 1)</hi> 12 si <hi rend="italic">srripsi:</hi> sed <hi rend="italic">MR</hi> 13 noluit fieri <hi rend="italic">M,</hi> fieri noluit <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            16 non. moneri <hi rend="italic">M</hi> 17 qui noluit-faciendum = quando noluit-prohibuit. <lb/>
            <hi rend="italic">secundam recensionem eam esse puto, quam prius auctor acopsmt<lb/>
             </hi>. 20 autem <hi rend="italic">scripsi:</hi> enim <hi rend="italic">MR</hi> 21 prohibendo <hi rend="italic">scripsi:</hi> prohibendum <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> 24 admissum, atquin <hi rend="italic">van der Vliet:</hi> admissum. atquin <hi rend="italic">uulgo</hi> <lb/>
            28 boni <hi rend="italic">addidi</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="328"/>
            nolendo prohibuit, malo autem parcere deum indignius sit <lb/>
            quam animaduertere, et quidem deo optimo, qui non alias <lb/>
            plane bonus sit, nisi mali aemulus, uti boni amorem odio <lb/>
            mali exerceat et boni tutelam expugnatione mali impleat. 
</p></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p>Sed iudicat plane malum nolendo et damnat prohibendo,<lb n="5"/>
            dimittit autem non uindicando et absoluit non puniendo. o <lb/>
            deum ueritatis praeuaricatorem, sententiae suae circumscriptorem! <lb/>
            timet damnare quod damnat. timet odisse quod non <lb/>
            amat, factum sinit quod fieri non sinit, mauult ostendere quid <lb/>
            nolit quam probare. hoc erit bonitas imaginaria, disciplina<lb n="10"/>
            phantasma et ipsa, transfunctoria praecepta, secura delicta. <lb/>
            audite, peccatores, quique nondum hoc estis, ut esse possitis:\' <lb/>
            deus melior inuentus est, qui nec offenditur nec irascitur nec <lb/>
            ulciscitur, cui nullus ignis coquitur in gehenna, cui nullus <lb/>
            dentium frendor horret in exterioribus tenebris: bonus tantum <lb n="15"/>
            est. denique prohibet delinquere, sed litteris solis. in uobis <lb/>
            est, si uelitis illi obsequium subsignare. ut honorem deo <lb/>
            habuisse uideamini; timorem enim non uult atque adeo prae <lb/>
            se ferunt Marcionitae, quod deum suum omnino non timeant. <lb/>
            \'malus enim\', inquiunt, \'timebitur, bonus autem diligetur\', stulte, <lb n="20"/>
            quem dominum appellas negas timendum, cum hoc nomen <lb/>
            potestatis sit, etiam timendae? at quomodo diliges, nisi timeas <lb/>
            non diligere? plane nec pater tuus est, in quem competat et <lb/>
            amor propter pietatem et timor propter potestatem, nec legitimus <lb/>
            dominus, ut diligas propter humanitatem et timeas propter<lb n="25"/>
            disciplinam. sic denique plagiarii diliguntur, non etiam <lb/>
            timentur. non enim timebitur nisi iusta et ordinaria dominatio. <lb/>
            diligi autem potest etiam adultera; sollicitatione enim con-, <lb/>
            stat, non auctoritate, et adulatione. non potestate. quid denique

<note type="footnote"> 14] cf.Matth. 5,30; 18,8. Marc. 9,48. 15] cf.Matth. 8,12; Luc. 13,2*. <lb/>
            1 prohibuit. malo <hi rend="italic">uulgo</hi> 3 plane <hi rend="italic">M,</hi> plene <hi rend="italic">R uulgo</hi> 4 et <hi rend="italic">MR3,</hi> ut <hi rend="italic">h=</hi> </note>

<note type="footnote"> 7 sententiae <hi rend="italic">M (syll</hi>. Bcn <hi rend="italic">in ras.)</hi> 8 non <hi rend="italic">om. F</hi> 11 phantasma. et <lb/>
            ipsa transfunctoria uulgo 14 coquitur (qu <hi rend="italic">ex</hi> g <hi rend="italic">a</hi> m. <hi rend="italic">1) M</hi> geenna <hi rend="italic">M</hi>il <lb/>
            (h s. <hi rend="italic">u. add. m. 1)</hi> 16 literis <hi rend="italic">M</hi> 18 prae se ferunt <hi rend="italic">MIP,</hi> se prarferunt <lb/>
            Rl 20 enim <hi rend="italic">scripsi:</hi> autem <hi rend="italic">MR</hi> diligetur <hi rend="italic">2tf,</hi> diligitur <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            22 etiam om. <hi rend="italic">F</hi> at <hi rend="italic">lt,</hi> aut Jf 26 placiarii <hi rend="italic">M</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="329"/>
            adulantius quam delicta non exequi? age itaque, qui deum non <lb/>
            times quasi bonum, quid non in omnem libidinem ebullis, <lb/>
            summum, quod sciam, fructum uitae omnibus, qui deum non <lb/>
            timent? quid non frequentas tam sollemnes uoluptates circi <lb/>
            furentis et caueae saeuientis et scaenae lasciuientis? quid non <lb n="5"/>
            et in persecutionibus statim oblata acerra animam negatione <lb/>
            lucraris? absit, inquis, absit! ergo iam times delictum et <lb/>
            timendo probasti illum timeri, qui prohibet delictum. aliud <lb/>
            est, si eadem dei tui peruersitate quae non times obseruas, <lb/>
            qua et ille quod non uindicat prohibet. — multo adhuc uanius, <lb n="10"/>
            cum interrogati: quid fiet peccatori cuique die illo? respondent <lb/>
            abici illum. qua? si ab oculis, nonne et hoc iudicio agitur? <lb/>
            iudicatur enim abiciendus, et utique iudicio damnationis; nisi <lb/>
            si in salutem abicitur peccator, ut et hoc deo optimo competat. <lb/>
             et quid erit abici, nisi amittere id, quod erat consecuturus. <lb n="15"/>
            si non abiceretur, id est salutem? ergo salutis in detrimentum <lb/>
            abicietur, et hoc decerni non poterit nisi ab irato et offenso <lb/>
            et executore delicti, id est iudice. 
</p></div><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p>Exitus autem illi abiecto quis? \'ab igni\', inquiunt, <lb/>
             \'creatoris deprehendetur\'. adeone nullum habet elemeutum uel <lb n="20"/>
            in hanc causam prouisum, quo peccatores suos uel sine saeuitia <lb/>
            releget, ne illos dedat creatori? quid tunc creator? credo. <lb/>
            sulphuratiorem eis gehennam praeparabit, ut blasphemis suis <lb/>
            scilicet; nisi quod deus zelotes fortassean desertoribus aduersarii <lb/>
             sui parcat. o deum usquequaque peruersum, ubique <lb n="25"/>
            inrationalem, in omnibus uanum, atque ita neminem! cuius <lb/>
            non statum, non condicionem, non naturam, non ullum ordinem <lb/>
            uideo consistere, iam nec ipsum fidei eius sacramentum. cui <lb/>
            enim rei baptisma quoque apud eum exigitur? si remissio

<note type="footnote"> 1 lege itaque <hi rend="italic">F</hi> 4 circi furentis <hi rend="italic">MH3G,</hi> circumfurenteia <hi rend="italic">Bl,</hi> circum <lb/>
            forentis <hi rend="italic">F</hi> 9 quae <hi rend="italic">scripsi:</hi> quem <hi rend="italic">MR</hi> 11 die illo <hi rend="italic">Lat:</hi> dei illorum <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> respondent <hi rend="italic">(scil. Marcionitae cf. 328, 18 sqq.) MM,</hi> respondebunt <lb/>
            <hi rend="italic">Lat</hi> 12 abici illum. qua? si ab oculis, nonne <hi rend="italic">scripsi:</hi> abici illum quasi <lb/>
            ab ocalis. nonne <hi rend="italic">uulgo</hi> 13 nisi si <hi rend="italic">MF,</hi> nisi <hi rend="italic">R</hi> 14 abicitur M, abiciatur <lb/>
            <hi rend="italic">R,</hi> abicietur <hi rend="italic">F</hi> 19 igni <hi rend="italic">M,</hi> igne <hi rend="italic">R</hi> 23 sulphuratiorem R:I, sulphuratonem <lb/>
            <hi rend="italic">M,</hi> sulphurationem li1 praeparabit B:J, praeparauit <hi rend="italic">MRl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="330"/>
            delictorum est, quomodo uidebitur delicta dimittere qui non <lb/>
            uidebitur retinere, quia, si retineret, iudicaret? si absolutio <lb/>
            mortis est, quomodo absoluet a morte qui non deuinxit ad <lb/>
            mortem? damnasset enim, si a primordio deuinxisset. si regeneratio <lb/>
            est hominis, quomodo regenerat qui non generauit? <lb n="5"/>
            iteratio enim non competit ei, a quo quid nec semel factum <lb/>
            est. si consecutio est spiritus sancti, quomodo spiritum adtribuet <lb/>
            qui animam non prius contulit? quia suffectura est quodammodo <lb/>
            spiritus animae. signat igitur hominem numquam apud se <lb/>
            resignatum, lauat hominem numquam apud se coinquinatum. <lb n="10"/>
            et in hoc totum salutis sacramentum carnem mergit exortem <lb/>
            salutis? nec rusticus terram rigabit fructum non relaturam. <lb/>
            nisi tam uanus quam deus Marcionis. proinde. cum tantam sine <lb/>
            sarcinam siue gloriam infirmissimae aut indignissimae carni <lb/>
            imponit sanctitatem, quid aut onerat infirmam aut exornat <lb n="15"/>
            indignam? quid non salute remunerat quam onerat uel exornat? <lb/>
            quid fraudat mercedem operis, non rependens carni salutem? <lb/>
            quid et honorem sanctitatis in illa mori patitur? 
</p></div><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p>Quid dicam autem de disciplinae uanitate, qua sanctificat <lb/>
            substantiam sanctam? non tingitur apud illum caro. <lb n="20"/>
            nisi uirgo, nisi uidua, nisi caeleps, nisi diuortio baptisma <lb/>
            mercata, quasi non etiam spadonibus ex nuptiis nata. sine <lb/>
            dubio ex damnatione coniugii institutio ista constabit. uideamus, <lb/>
            an iusta, non quasi destructuri felicitatem sanctitatis, ut aliqui <lb/>
            Nicolaitae, adsertores libidinis atque luxuriae, sed qui sanctitatem<lb n="25"/>
            sine nuptiarum damnatione nouerimus et sectemur et <lb/>
            praeferamus, non ut malo bonum, sed ut bono melius. non <lb/>
            enim proicimus, sed deponimus nuptias, nec praescribimus.

<note type="footnote"> 25] cf. Apoc. 2, 6. 15. </note>

<note type="footnote"> 2 si retineret, iudicaret <hi rend="italic">scriptti:</hi> retineret, si iudicaret <hi rend="italic">MJt</hi> 3 absolnet <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> absolueret <hi rend="italic">MR</hi> deuixit <hi rend="italic">M</hi> 4 damnasset... deuinxisset <hi rend="italic">seripsi:</hi> <lb/>
            deuinxisaet.... damnasset <hi rend="italic">MR</hi> 9 animae <hi rend="italic">scripsi:</hi> anima <hi rend="italic">ME</hi> 13 quam <lb/>
            deus <hi rend="italic">M,</hi> ut deus <hi rend="italic">R</hi> cum MR, cur <hi rend="italic">Lat</hi> 15 aut <hi rend="italic">(prius) Urs:</hi> autem <hi rend="italic">R. <lb/>
             om. M</hi> 17 rependens <hi rend="italic">M,</hi> reprehendens <hi rend="italic">R</hi> 19 <hi rend="italic">uerba:</hi> quid dicam-sanctam, <lb/>
            <hi rend="italic">quae in libris mss. paulo supra 1.15 post</hi> imponit sanctitatem <hi rend="italic">legnntur. <lb/>
            huc Iranstuli</hi> 20tinguitur M 25 libidinis atque <hi rend="italic">et</hi> nuptiarum <hi rend="italic">(2G)in ras. 3f</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="331"/>
            sed suademus sanctitatem, seruantes et bonum et melius pro <lb/>
            uiribus cuiusque sectando, tunc denique coniugium exerte <lb/>
            defendentes, cum inimice accusatur spurcitiae nomine in <lb/>
            destructionem creatoris, qui proinde coniugium pro rei honestate <lb/>
             benedixit in crementum generis humani, quemadmodum <lb n="5"/>
            et uniuersum conditionis in integros et bonos usus. non ideo <lb/>
            autem et cibi damnabuntur, quia operosius exquisiti in gulam <lb/>
            committunt, [tunc] nec uestitus ideo accusabuntur, quia pretiosius <lb/>
            comparati in ambitionem tumescunt. sic nec matrimonii <lb/>
            res ideo despuentur, quia intemperantius diffusae in luxuriam <lb n="10"/>
            inardescunt. multum differt inter causam et culpam, inter <lb/>
            statum et excessum. ita huiusmodi non institutio, sed exorbitatio <lb/>
            reprobanda est, secundum censuram institutoris ipsius, <lb/>
            cuius est tam: crescite et multiplicamini, quam et: <lb/>
            non adulterabis et uxorem proximi tui non concupisces, <lb n="15"/>
            morte punientis et incestam, sacrilegam atque monstrosam <lb/>
            in masculos et in pecudes libidinum insaniam. sed <lb/>
            et si nubendi iam modus ponitur, quem quidem apud nos <lb/>
            spiritalis ratio paracleto auctore defendit, unum in fide matrimonium <lb/>
             praescribens, eiusdem erit modum figere, qui modum <lb n="20"/>
            aliquando diffuderat; is colliget, qui sparsit; is caedet siluam. <lb/>
            qui plantauit: is metet segetem, qui seminauit; is dicet: <lb/>
            superest, ut et qui uxores habent sic sint atque si <lb/>
            non habeant, cuius et retro fuit: crescite et multiplicamini: <lb/>
             eiusdem finis, cuius et initium. non tamen ut <lb n="25"/>
            accusanda caeditur silua, nec ut damnanda secatur seges, sed <lb/>
            ut tempori suo parens. sic et conubii res non ut mala securem <lb/>
            et falcem admittit sanctitatis, sed ut matura defungi, <lb/>
            ut ipsi sanctitati reseruata, cui cedendo praestaret esse. unde

<note type="footnote"> 5] cf. Gen. 1, 28. 14] Gen. 1, 28. 15] Eiod. 20. 17. 16] cf. <lb/>
            Leu. 20, 11—17. 23] I Cor. 7, 29. </note>

<note type="footnote"> 2 sectandum <hi rend="italic">fort</hi>. 5 in crementum <hi rend="italic">R,</hi> incrementum <hi rend="italic">MF</hi> ■ 8 tunc <lb/>
            <hi rend="italic">teclim:</hi> ut <hi rend="italic">R3uulgo</hi> 16 monstrosam M, monstruosam <hi rend="italic">R,</hi> raenstruosam <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            21 diffunderat <hi rend="italic">M</hi> 23 atque si <hi rend="italic">M,</hi> quasi <hi rend="italic">R uulgo</hi> 25 ut <hi rend="italic">om. R</hi> 29 ipsi <lb/>
            (i <hi rend="italic">ex</hi> a) <hi rend="italic">M</hi> cedendo <hi rend="italic">Kellnerus:</hi> caedendo <hi rend="italic">JIR,</hi> credendo <hi rend="italic">F</hi> praestaret <lb/>
            esse <hi rend="italic">MRl,</hi> praestaret &lt; et) esse JR3, praestaret messem <hi rend="italic">Oehlerus</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="332"/>
            iam dicam deum Marcionis, cum matrimonium ut malum et <lb/>
            impudicitiae negotium reprobat, aduersus ipsam facere sanctitatem, <lb/>
            cui uidetur studere. materiam enim eius eradit, quia <lb/>
            si nuptiae non erunt, sanctitas nulla est. uacat enim abstinentiae <lb/>
            testimonium, cum licentia eripitur, quoniam ita quaedam<lb n="5"/>
            in diuersis probantur. sicut et uirtus in infirmitate <lb/>
            perficitur, sic et abstinentia nubendi in facultate dinoscitur. <lb/>
            quis denique abstinens dicetur sublato eo, a quo abstinendum <lb/>
            est? quae temperantia gulae in fame? quae ambitionis repudiatio <lb/>
            in egestate? quae libidinis infrenatio in castratione? iam<lb n="10"/>
            uero sementem generis humani compescere totum nescio an <lb/>
            hoc quoque optimo deo congruat. quomodo enim saluum <lb/>
            hominem uolet quem uetat nasci. de quo nascitur auferendo? <lb/>
            quomodo habebit in quo bonitatem suam signet, quem esse <lb/>
            non patitur? quomodo diliget cuius originem non amat? timet <lb n="15"/>
            forsitan redundantiam subolis, ne laboret plures liberando, ne <lb/>
            multos faciat haereticos, ne generosiores habeat Marcionitas <lb/>
            ex Marcionitis. non erit humanior duritia Pharaonis nascentium <lb/>
            enecatrix? nam ille animas adimit, hic non dat; ille aufert <lb/>
            de uita, hic non admittit in uitam. nihil apud ambos de homicidio <lb n="20"/>
            differt. sub utroque homo interficitur: sub altero iam <lb/>
            editus, sub altero edendus. gratus esses. o dee haeretice. si <lb/>
            esses, in dispositionem creatoris, quod marem et feminam <lb/>
            miscuit: utique enim et Marcion tuus ex nuptiis natus est. 
</p><p>Satis haec de deo Marcionis, quem et definitiones unicae <lb n="25"/>
            diuinitatis et condiciones statuum eius omnino non esse confirmant. <lb/>
            sed et totius opusculi series in hoc utique succedet. <lb/>
            proinde. si cui minus quid uidemur egisse, speret reseruatum

<note type="footnote"> 6] II Cor. 12, 9. 18] cf. Exod. 1, 22. </note>

<note type="footnote"> 11 totum -- <hi rend="italic">in totum, ut saepius</hi> 12 optimo <hi rend="italic">R,</hi> optime M lo diliget <lb/>
            <hi rend="italic">ENg:</hi> diligit <hi rend="italic">MR</hi> 16 forsitam M 18 humanior <hi rend="italic">MRl,</hi> immanior li3 <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> faraonis <hi rend="italic">M</hi> 19 enecatrix. <hi rend="italic">nain uulgo</hi> 20 de uita <hi rend="italic">M,</hi> a nita <lb/>
            <hi rend="italic">R</hi> a homicidio <hi rend="italic">Oehlerus (mmdolte)</hi> 22 si esses, in <hi rend="italic">scripsi:</hi> si isses <lb/>
            in <hi rend="italic">MR</hi> 26 statuam <hi rend="italic">R:\',</hi> statum MRX confirmant R3, confirmantes <lb/>
            <hi rend="italic">MRl</hi> 27 succedet <hi rend="italic">scripsi:</hi> succedit <hi rend="italic">MR</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="333"/>
            suo tempori. sicut et ipsarum scripturarum examinationem, <lb/>
            quibus Marcion utitur. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>