<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2:1.11-1.18</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2:1.11-1.18</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat2"><div n="1" subtype="book" type="textpart"><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>Et merito, inquiunt. quis enim non tam suis notus est <lb n="25"/>
            quam extraneis? nemo. teneo et hanc uocem. quale est enim, <lb/>
            ut aliquid extraneum deo sit? cui nihil extraneum esset, si <lb/>
            quis esset, — quia dei hoc est, omnia illius esse et omnia ad

<note type="footnote"> 1 mojsei <hi rend="italic">M,</hi> Moyei <hi rend="italic">R (sic et infra 7.12)</hi> 8 idolatrift <hi rend="italic">M (corr. m. 1),</hi> <lb/>
            idoJolatria Ra, idolatriae Rt 10 deorum &lt;dicentes&gt; <hi rend="italic">fort</hi>. 15 Iudaeomm </note>

<note type="footnote"> —deum <hi rend="italic">MR3, non praebent RtF, seclusi ut sententiarum nexum turbantia. <lb/>
             erant, opinor, olim adscripta eis, quae paulo supra leguntur:</hi> seorsum <lb/>
            tamen illum quasi proprio nomine perhibent 16 barbare <hi rend="italic">R,</hi> barbarare <hi rend="italic">MR, <lb/>
            18 accipiat scripsi: accipe MR 19 incertus MRa, certus</hi> Rt incognituix. <lb/>
            nomquam <hi rend="italic">uulgo</hi> 20 <hi rend="italic">intellegetur R3,</hi> intellegitur <hi rend="italic">MRl</hi> 27 sit? cui <hi rend="italic">En-g:</hi> <lb/>
            sit. cui <hi rend="italic">uulgo</hi> 28 <hi rend="italic">parenthesin indicauit Eng:</hi> esset? quia <hi rend="italic">uulgo</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="304"/>
            illum pertinere — uel ne statim audiret a nobis: quid ergo <lb/>
            illi cum extraneis? quod plenius suo loco audiet. at nunc <lb/>
            satis est nullum probari cuius nihil probatur. sicut enim <lb/>
            creator ex hoc et deus et indubitatus deus, quia omnia ipsius <lb/>
            et nihil extraneum illi, ita et alius idcirco non deus, quia<lb n="5"/>
            omnia non eius ideoque et extranea. denique si uniuersitas <lb/>
            «rpatoris est, iam nec locum uideo dei alterius. plena et <lb/>
            occupata sunt omnia suo auctore. si uacat aliquid spatii <lb/>
            alicuius diuinitati in creaturis, plane falsae uacabit. patet mendacio <lb/>
            ueritas. tanta uis idolorum cur non recipiat alicubi <lb n="10"/>
            deum Marcionis? igitur et hoc ex forma creatoris expostulo, <lb/>
            deum (eius) ex operibus cognosci debuisse alicuius proprii sui <lb/>
            mundi et hominis et saeculi, quando etiam error orbis propterea <lb/>
            deos praesumpserit, quos homines interdum confitetur. <lb/>
            quoniam aliquid ab unoquoque prospectum uidetur utilitatibus <lb n="15"/>
            et commodis uitae. ita et hoc ex forma dei creditum est <lb/>
            diuinum esse, instituere uel demonstrare quid aptum et <lb/>
            necessarium rebus humanis. adeo inde auctoritas accommodata <lb/>
            si falsae diuinitati, unde praecesserat uerae, unam saltim <lb/>
            cicerculam deus Marcionis propriam protulisse debuerat, ut <lb n="20"/>
            nouus aliqui Triptolemus praedicaretur. aut exhibe rationem <lb/>
            deo dignam, cur nihil condiderit, si est; quia condidisset, si <lb/>
            fuisset, illo scilicet praeiudicio, quo et nostrum deum non <lb/>
            alias manifestum est esse quam quia totum condidit hoc., <lb/>
            semel enim praescriptio stabit non posse illos et deum confiteri <lb n="25"/>
            creatorem et eum, quem uolunt aeque deum credi, non  <lb/>
            ad eius formam probare, quem et ipsi et omnes deum (agnoscunt,) <lb/>
            ut, quando hoc ipso nemo creatorem deum dubitet. quia

<note type="footnote">6 et <hi rend="italic">om. F</hi> 8 &lt;a) suo <hi rend="italic">fort</hi>. 9 alicuius &lt;alterius) <hi rend="italic">susp. Eng</hi> <lb/>
            false JR1 11 et hoc ex forma <hi rend="italic">M,</hi> ex forma hoc et <hi rend="italic">R</hi> 12 eius <lb/>
            <hi rend="italic">addidi</hi> 15 aliquid <hi rend="italic">om</hi>. R1 16 hoc ex forma dei <hi rend="italic">fort. spuria</hi> <lb/>
            18 necessarium <hi rend="italic">M,</hi> necessarium sit <hi rend="italic">R uulgo</hi> 19 ei falsae <hi rend="italic">MRi,</hi> falsae <lb/>
            <hi rend="italic">R3 ttulgo</hi> 19 uerae. unam <hi rend="italic">uulgo</hi> 21 aliqui <hi rend="italic">MF,</hi> aliquis <hi rend="italic">R uulgo</hi> <lb/>
            27 agnoscunt <hi rend="italic">addidi,</hi> conStentur <hi rend="italic">add. van der Vliet</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="305"/>
            totum hoc condidit, hoc ipso nemo debeat credere deum et <lb/>
            illum, qui nihil condidit, nisi ratio forte proferatur. duplex <lb/>
            ista uideatur necesse est, ut aut noluerit condere quid aut <lb/>
            non potuerit. tertium cessat sed non potuisse indignum deo <lb/>
            est. noluisse an dignum, uolo inquirere. dic mihi, Marcion, <lb n="5"/>
            uoluit deus tuus cognosci se quocumque in tempore an non? <lb/>
            alio proposito et descendit et praedicauit et passus resurrexit <lb/>
            quam uti cognosceretur? at sine dubio, si cognitus est, <lb/>
            uoluit. nihil enim circa eum fieret, nisi uoluisset. qui ergo <lb/>
            tantopere notitiam sui procuranit, ut in dedecore carnis <lb n="10"/>
            exhiberetur, et quidem maiore, si falsae, - nam hoc turpius, <lb/>
            si et mentitus est substantiam corporis — qui et maledictum <lb/>
            in se creatoris admisit ligno suspensus, quanto honestius per <lb/>
            aliqua propriae molitionis indicia cognitionem sui praestruxisset! <lb/>
            maxime aduersus eum cognosci habens, apud quem ex operibus <lb n="15"/>
            ab initio cognitus non erat. nam et quale est, ut creator quidem <lb/>
            ignorans esse alium super se deum, ut uolunt Marcionitae, qui <lb/>
            solum se etiam iurans adseuerabat, tantis operibus notitiam sui <lb/>
            armauerit, quam potuerat non ita curasse secundum singularitatis <lb/>
            suae praesumptionem, ille autem sublimior, sciens inferiorem <lb n="20"/>
            deum tam instructum, nullam sibi prospexerit agnoscendo <lb/>
            paraturam? quando etiam insigniora et superbiora opera debuisset <lb/>
            condidisse, ut et deus ex operibus cognosceretur secundum <lb/>
            creatorem et ex honestioribus potior et generosior creatore. 
</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>Ceterum et si esse eum possemus confiteri, sine causa <lb n="25"/>
            esse eum deberemus argumentari<milestone unit="startc"/>.  sine causa enim esset qui  <lb/>
            rem non haberet, quia res omnis causa est, ut sit aliquis, <lb/>
            cuius res sit. porro in quantum nihil oportet esse sine causa, <lb/>
            [id est sine re] quia si sine causa sit, proinde est atque si

<note type="footnote">12] cf. Deut. 21, 23. Gal. 3, 13. 17] cf. Es. 45, 22. 23. </note>

<note type="footnote"> 9 nihil enim <hi rend="italic">R,</hi> enim nihil <hi rend="italic">M</hi> qui ergo <hi rend="italic">scripsi:</hi> quid ergo <hi rend="italic">MR</hi> <lb/>
            10 notitiam *sui <hi rend="italic">M</hi> (aui <hi rend="italic">in ras.)</hi> 11 <hi rend="italic">parenthesin indicaui</hi> 13 saspen- <lb/>
            9HS. quanto <hi rend="italic">wulgo</hi> 14 praestruIisset. maxime <hi rend="italic">uulgo</hi> 21 nulla <hi rend="italic">Rl</hi> <lb/>
            22 et R3F, ut <hi rend="italic">MM-1</hi> 29 id eat sine re <hi rend="italic">secluxi: interpolatum est ex<lb/>
             306</hi>. 4, ubi <hi rend="italic">bene se habet, quia illic antecedit</hi> deus, <hi rend="italic">Eng pro</hi> nihil (28) <lb/>
            <hi rend="italic">rescribendum putat</hi> nemo proinde <hi rend="italic">MF,</hi> perinde <hi rend="italic">R uulgo</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXVII. Tert. III. </note>

<note type="footnote"> 20 </note> <lb/>
             
<pb n="306"/>
            non sit. [non habens rei causam rem ipsam] in tantum deum  <lb/>
            dignius credam non esse quam esse sine causa. <milestone n="endc" unit="unknown"/> sine causa <lb/>
            est enim qui rem non habendo non habet causam. deus autem <lb/>
            sine causa, id est sine re, esse non debet. <milestone n="startc" unit="unknown"/> ita quotiens <lb/>
            ostendo eum sine causa esse, tamquam sit, hoc constituo,<lb n="5"/>
            non esse illum, quia si fuisset, omnino sine causa non fuisset. <lb/>
            sic et ipsam fidem dico illum sine causa ab homine captare. <lb/>
            aliter solito deum credere ex operum auctoritate formatum. <lb/>
            quia nihil tale prospexit, per quod homo deum didicit. nam <lb/>
            etsi credunt plerique in illum, non statim ratione credunt. <lb n="10"/>
            non habentes dei pignus, opera eius deo digna. itaque hoc <lb/>
            nomine cessationis et defectionis operum et impudentiae et <lb/>
            malignitatis adfinis est: impudentiae, qua fidem non debitam <lb/>
            sibi captat, cui praestruendae nihil prospexit. malignitatis. <lb/>
            qua plures incredulitatis reos fecit, nihil fidei procurando. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>Cum deum hoc gradu expellimus, cui nulla conditio\' <lb/>
            tam propria et deo digna quam creatoris testimonium praesignarit, <lb/>
            narem contrahentes impudentissimi Marcionitae conuertuntur <lb/>
            ad destructionem operum creatoris. \'nimirum\', inquiunt. <lb/>
            \'grande opus et dignum deo mundus\'! numquid ergo ereator <lb n="20"/>
            minime deus? plane deus. ergo nec mundus deo indignus: <lb/>
            nihil etenim deus indignum se fecisset, etsi mundum homini.\' <lb/>
            non sibi fecit, etsi omne opus inferius est suo artifice. et <lb/>
            tamen, si quale quid fecisse indignum est deo, quanto indignius <lb/>
            deo est nihil eum omnino fecisse! ** uel indignum, <lb n="25"/>
            quo posset etiam digniorum auctor sperari. ut ergo aliquid

<note rend="script" type="footnote"> 1 uon-ipsam <hi rend="italic">seclusi: interpolata trunt ab eotlcm, qui et supra addidit</hi> <lb/>
            id est sine re, <hi rend="italic">defendit Eng pro</hi> rei <hi rend="italic">rescribens</hi> sui rem ipsam <hi rend="italic">MRS,</hi> res <lb/>
            ipsa J21 2 sine-debet <hi rend="italic">prioris editionis esse iudico</hi> 5 sit om. <hi rend="italic">F</hi> </note>

<note type="footnote"> 8 opere <hi rend="italic">M (corr. m. 1) formatum</hi> = fAopowdsvta <hi rend="italic">(sinnfãllig, greifbar<lb/>
             gemacht) ut uidetur, cf. Som. 2, 20; = qui est</hi> (ysvojuvov) <hi rend="italic">mterpretatnr<lb/>
             Eng (cf. Es. 43, 10), sed melius fortasse rescribetur</hi> formato = <hi rend="italic">informato<lb/>
             </hi> 13 impudentiae R, inpudentia <hi rend="italic">M</hi> qua <hi rend="italic">R,</hi> quam <hi rend="italic">MF</hi> 17 praesignarit <lb/>
            <hi rend="italic">M,</hi> praesignauerit <hi rend="italic">R</hi> 22 fecisset <hi rend="italic">M,</hi> fecit <hi rend="italic">R uulgo</hi> 25 <hi rend="italic">lacunam<lb/>
             signaui:</hi> mallem eum fecisse <hi rend="italic">intercidisse uidetur</hi> </note> 
<pb n="307"/>
            + <lb/>
            et de isto huius mundi indigno loquar, cui et apud Graecos <lb/>
            ornamenti et cultus, non sordium, nomen est, indignas uidelicet <lb/>
            substantias ipsi illi sapientiae professores, de quorum <lb/>
            ingeniis omnis haeresis animatur. deos pronuntiauerunt, ut <lb/>
            Thales aquam, ut Heraclitus ignem, ut Anaximenes aerem. <lb n="5"/>
            ut Anaximander uniuersa caelestia, ut Strato caelum et <lb/>
            terram, ut Zeno aerem et aetherem, ut Plato sidera, quae <lb/>
            genus deorum igneum appellat, cum de mundo, considerando <lb/>
            scilicet et magnitudinem et uim et potestatem et honorem <lb/>
            et decorem, opem fidem legem singulorum elementorum, <lb n="10"/>
            quae omnibus gignendis alendis conficiendis reficiendisque <lb/>
            conspirant, ut plerique physicorum, formidauerint, [initium ac <lb/>
            finem mundo constare] ne substantiae eius, tantae scilicet, <lb/>
            minus dei haberentur, quas colunt et Persarum magi et <lb/>
            Aegyptiorum hierophantae et Indorum gymnosophistae. ipsa <lb n="15"/>
            quoque uulgaris superstitio communis idolatriae, cum in simulacris <lb/>
            de nominibus et fabulis ueterum mortuorum pudet, ad <lb/>
            interpretationem naturalium refugit et dedecus suum ingenio <lb/>
            obumbrat, figurans Iouem in substantiam feruidam et Iunonem <lb/>
            eius in aeream secundum sonum Graecorum uocabulorum. <lb n="20"/>
            item Vestam in ignem et Camenas in aquam et Magnam <lb/>
            Matrem in terram seminalia demessam, lacertis aratam, lauacris <lb/>
            rigatam. sic et, Osiris quod semper sepelitur et in uiuido quaeritur <lb/>
            et cum gaudio inuenitur, reciprocarum frugum et uiuidorum <lb/>
             elementorum et recidiui anni fidem argumentantur, <lb n="25"/>
            sicut aridae et ardentis naturae sacramenta leones Mithrae <lb/>
            philosophantur. et superiores quidem situ aut statu

<note type="footnote"> 7] cf. Plato Tim. p. 40 A </note>

<note type="footnote"> 7 quae <hi rend="italic">M,</hi> quod <hi rend="italic">R</hi> 12 formidauerint R, formidauerunt <hi rend="italic">MF</hi> formidaoerintscil. <lb/>
            <hi rend="italic">deum eum pronuntiare</hi> initium-conatare <hi rend="italic">seclusi</hi> 13 constare <lb/>
            <hi rend="italic">MR,</hi> stare <hi rend="italic">F;</hi> dare <hi rend="italic">BigN,</hi> constituere <hi rend="italic">van der Vliet</hi> 15 ierofantae <lb/>
            <hi rend="italic">MF</hi> 16 in simulacris <hi rend="italic">sril. et in statuis, in quibus insculpta sunt nomina, <lb/>
            et in fabulis, in quibus depictae sunt fabulae ueterum mortuorum</hi> <lb/>
            19 Iuoonem &lt;uxorem) eius <hi rend="italic">susp. Eng</hi> 20 aeriam <hi rend="italic">M</hi> 21 aquam <lb/>
            <hi rend="italic">MF,</hi> aquas <hi rend="italic">Ji</hi> 23 Osiris <hi rend="italic">R3,</hi> ostris <hi rend="italic">M,</hi> Osirin R3 26 naturae <hi rend="italic">om. <lb/>
            F</hi> mitrae <hi rend="italic">M,</hi> mire <hi rend="italic">F</hi> </note>

<note type="footnote"> 20* </note> <lb/>
             
<pb n="308"/>
            substantias sufficit facilius deos habitas quam deo indignas. ad <lb/>
            humilia deficiam? unus, opinor, de sepibus flosculus, non <lb/>
            dico de pratis, una cuiuslibet maris conchula, non dico de <lb/>
            rubro, una tetraonis pinnula, taceo de pauo, sordidum artificem <lb/>
            pronuntiabit tibi creatorem? <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>At cum et animalia inrides minutiora, quae maximus <lb/>
            artifex de industria ingeniis aut uiribus ampliauit, sic magnitu-i <lb/>
            dinem in mediocritate probari docens quemadmodum uirtutem ; <lb/>
            in infirmitate secundum apostolum, imitare, si potes, apis <lb/>
            aedificia, formicae stabula, aranei retia, bombycis stamina, <lb n="10"/>
            sustine, si potes, illas ipsas lectuli et tegetis tuae bestias,I <lb/>
            cantharidis uenena, muscae spicula, culicis et tubam et lanceam. <lb/>
            qualia erunt maiora, cum tam modicis aut iuuaris aut <lb/>
            laederis, ut nec in modicis despicias creatorem? postremo te <lb/>
            tibi circumfer, intus ac foris considera hominem: placebit <lb n="15"/>
            tibi uel hoc opus dei nostri, quod tuus dominus, ille deus <lb/>
            melior, adamauit, propter quem in haec paupertina elementa <lb/>
            de tertio caelo descendere laborauit, cuius causa in hac <lb/>
            cellula creatoris etiam crucifixus est? sed ille quidem usque <lb/>
            nunc nec aquam reprobauit creatoris, qua suos abluit, nec <lb n="20"/>
            oleum, quo suos ungit, nec mellis et lactis societatem, qua <lb/>
            suos infantat, nec panem, quo ipsum corpus suum repraesentat <lb/>
            etiam in sacramentis propriis egens mendicitatibus creatoris. <lb/>
            at tu, super magistrum discipulus et seruus super dominum. I, <lb/>
            sublimius illo sapis, destruens quae ille desiderat. uolo inspicere,<lb n="25"/>
            si ex fide saltim, ut non et ipse quae destruis adpetas. I <lb/>
            aduersaris caelum, et libertatem caeli in habitationibus captas:I <lb/>
            despicis terram — plane inimicae iam tuae, carnis, matricem — et,

<note type="footnote">SJ cf. II Cor. 12,9. 1SJ cf.II Cor. 12,2. 24] cf. Matth. 10,24; Luc. 6,40. </note>

<note type="footnote"> 2.deficiam. unus <hi rend="italic">uulgo</hi> 3 de pratis-non dico <hi rend="italic">om</hi>. F 4 tetraonis <lb/>
            <hi rend="italic">R3,</hi> tfitra paaonis <hi rend="italic">MRl</hi> pinnula <hi rend="italic">M,</hi> pennnla <hi rend="italic">R</hi> pauone <hi rend="italic">F</hi> 8 docens <lb/>
            R, dicens M 10 aranei <hi rend="italic">M,</hi> araneae <hi rend="italic">R</hi> 17 adamao- <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            19 creator F 20 suo <hi rend="italic">M</hi> 25 destruens <hi rend="italic">FR3,</hi> destrues <hi rend="italic">MR1</hi> 27 eaelii <lb/>
            <hi rend="italic">M,</hi> caelo <hi rend="italic">R</hi> 28 plane <hi rend="italic">om. F</hi> inimicę <hi rend="italic">M,</hi> inimica Rt, inimice <hi rend="italic">R\'F</hi> <lb/>
            iam tUae carnis matricem <hi rend="italic">uulgo: impugnat Mareion carnem nuptias <lb/>
            auferendo; inde caro inimica eius uocatur</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="309"/>
            omnes medullas eius uictui extorques; reprobus et mare, sed <lb/>
            usque ad copias eius, quas sanctiorem cibum deputas. rosam <lb/>
            tibi si obtulero, non fastidies creatorem. hypocrita, ut apocarteresi <lb/>
            probes te Marcionitam, id est repudiatorem creatoris, — <lb/>
             nam haec apud uos pro martyrio adfectari debuisset, si uobis <lb n="5"/>
            mundus displiceret — in quamcumque materiam resolueris, <lb/>
            substantiam creatoris uteris. quanta obstinatio duritiae tuae! <lb/>
            depretias in quibus et uiuis et moreris. 
</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>Post haec, uel ante haec, cum dixeris esse et illi <lb/>
            conditionem suam et suum mundum et suum caelum, — de <lb n="10"/>
            caelo quidem illo tertio uidebimus, si et ad apostolum uestrum <lb/>
            discutiendum peruenerimus — interim, quaecumque substantia <lb/>
            eius est, cum suo utique deo apparuisse debuerat. at <lb/>
            nunc quale est, ut dominus anno quinto* decimo Tiberii Caesaris <lb/>
             reuelatus sit, substantia uero anno quinto decimo iam <lb n="15"/>
            Seueri imperatoris nulla omnino comperta sit? quae friuolis creatoris <lb/>
            praecellens utique latere desisset, non latente iam domino <lb/>
            suo et auctore. et ideo, si ipsa non potuit manifestari in hoc <lb/>
            mundo, quomodo dominus paruit eius in hoc mundo? si dominum <lb/>
             cepit hic mundus, cur substantiam capere non potuit, <lb n="20"/>
            nisi domino fortasse maiorem? iam nunc de loco quaestio est, <lb/>
            pertinens et ad mundum illum superiorem et ad ipsum deum <lb/>
            eius. ecce enim, si et ille habet mundum suum infra se, super <lb/>
            creatorem, in loco utique fecit eum, cuius spatium uacabat <lb/>
             inter pedes suos et caput creatoris. ergo et deus ipse in loco <lb n="25"/>
            erat et mundum in loco faciebat, et erit iam locus ille maior <lb/>
            et deo et mundo. nihil enim non maius est id quod capit eo

<note rend="script" type="footnote"> re <lb/>
            3 ut apocarteresi <hi rend="italic">R3G,</hi> muta porrocaracte , si <hi rend="italic">M (corr. m</hi>. 1), muta <lb/>
            porcatere si R1 4 Marcionitam id est repudiatorem R:J, id est repudiat,)rem <lb/>
            Marcionitam <hi rend="italic">MRl</hi> 7 substantiam <hi rend="italic">M,</hi> substantia <hi rend="italic">R</hi> 10 <hi rend="italic">parenthesin<lb/>
             indicavit Eng</hi> 11 et <hi rend="italic">om. F</hi> 14 anno quinto decimo <hi rend="italic">scripsi:</hi> a. <lb/>
            ftaDO <lb/>
            <hi rend="italic">XV 31, zXHBuulgo</hi> 15 reuelatns sit <hi rend="italic">M</hi> (anno s. <hi rend="italic">u. add. m. 2)</hi> anno <lb/>
            \'Iuinto decimo <hi rend="italic">scripsi:</hi> a. XV <hi rend="italic">MR,</hi> ad XV <hi rend="italic">Patn</hi> 18 et ideo <hi rend="italic">M</hi> (et <lb/>
            tleo <hi rend="italic">in mg. a m. 3)</hi> 21 domino <hi rend="italic">R,</hi> dominum <hi rend="italic">MF</hi> 23 supn ]Į[ <lb/>
            <hi rend="italic">- eorr. m. 1)</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="310"/>
            quod capitur. et uidendum, ne qua adhuc illic uacent subsiciua. <lb/>
            in quibus et tertius aliqui stipare deus se cum mundo suo <lb/>
            possit. ergo iam incipe deos computare. erit enim et locus <lb/>
            deus, non tantum qua deo maior, sed et qua innatus et infectus <lb/>
            ac per hoc aeternus et deo par, in quo semper deus fuerit. <lb n="5"/>
            dehinc si et ille mundum ex aliqua materia subiacente molitus <lb/>
            est innata et infecta et contemporali deo, quemadmodum de <lb/>
            creatore Marcion sentit, redigis et hoc ad maiestatem loci, qui <lb/>
            et deum et materiam, duos deos, clusit. et materia enim deus <lb/>
            secundum formam diuinitatis, innata scilicet et infecta et aeterna, <lb n="10"/>
            aut si de nihilo molitus est mundum, hoc et de creatore sentire <lb/>
            cogetur, cui materiam subicit in substantiam mundi. sed <lb/>
            ex, materia et ille fecisse debebit. eadem ratione occurrente <lb/>
            illi quoque, [deo] quae opponitur creatori, ut aeque deo. atque <lb/>
            ita tres interim mihi deos numera Marcionis, factorem et locum <lb n="15"/>
            et materiam. proinde et creatorem in loco facit, utique eadem <lb/>
            condicione censendo, et materiam ei subicit, utique innatam <lb/>
            et infectam et hoc nomine aeternam, ut dominum. amplius; I <lb/>
            et malum materiae deputans, innatum innatae, infectum infectae <lb/>
            et aeternum aeternae, quartum iam hinc deum fecit. habes igitur <lb n="20"/>
            in superioribus tres substantias diuinitatis, in inferioribus quat- i <lb/>
            tuor. his cum accedunt et sui Christi, alter qui apparuit sub <lb/>
            Tiberio alter qui a creatore promittitur. manifestam iam <lb/>
            fraudem Marcion patitur ab eis, qui duos illum deos inferre : <lb/>
            praesumunt, cum nouem adsignet, licet nesciens, <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>Non comparente igitur mundo alio sicut nec deo eius. <lb/>
            consequens est, ut duas species rerum, uisibilia et inuisibilia. <lb/>
            duobus auctoribus deis diuidant et ita suo deo inuisibilia <lb/>
            defendant. quis autem poterit inducere in animum, nisi spiritus <lb/>
            haereticus, eius esse inuisibilia. qui nihil uisibile praemiserit.

<note type="footnote"> 1 subsiciua <hi rend="italic">Rig:</hi> Bubsciua <hi rend="italic">MRl (in mg</hi>. alias suscidiaa) <hi rend="italic">i23 tin mg</hi>. alias <lb/>
            subscisiua), subscidiua <hi rend="italic">F</hi> 2 deus. se <hi rend="italic">M (seinras.)</hi> 12 substantiam .1l. <lb/>
            substantia <hi rend="italic">Ruulgo</hi> 14 deo <hi rend="italic">seclusi</hi> opponitur <hi rend="italic">scripsi:</hi> opponeretur <hi rend="italic">ME</hi> <lb/>
            ut aeque deo <hi rend="italic">coniunge cum</hi> illi quoque 18 dominum <hi rend="italic">scripsi l = sicut dominus <lb/>
            eius est, scil. innatus infectus aeternus):</hi> domino <hi rend="italic">MR</hi> 20 hinc Uf*: <lb/>
            hic <hi rend="italic">MR</hi> 30 eius <hi rend="italic">(sc. potius)</hi> esse <hi rend="italic">inuisibilia ex ellipni Tertulliano sollemni</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="311"/>
            quam eius, qui uisibilia operatus inuisibilium quoque fidem <lb/>
            fecerit, cum iustius multo sit aliquibus exemplariis adnuere <lb/>
            quam nullis? uidebimus et apostolus cui auctori inuisibilia <lb/>
            deputet, cum et illum explorauerimus. nunc enim communibus <lb/>
            plurimum sensibus et argumentationibus iustis secuturae scripturarum <lb n="5"/>
            quoque aduocationi fidem sternimus, confirmantes <lb/>
            diuersitatem hanc uisibilium et inuisibilium deo creatori deputandam, <lb/>
            sicuti tota operatio eius ex diuersitatibus constat, ex <lb/>
            corporalibus et incorporalibus, ex animalibus et inanimalibus, <lb/>
            ex uocalibus et mutis, ex mobilibus et statiuis, ex genitalibus <lb n="10"/>
            et sterilibus, ex aridis et sucidis, ex calidis et frigidis. sic et <lb/>
            hominem ipsum diuersitas temperauit, tam in corpore quam <lb/>
            in sensu. alia membra fortia alia infirma, alia honesta alia <lb/>
            inhonesta. alia gemina alia unica, alia comparia alia disparia. <lb/>
            proinde et in sensu nunc laetitia nunc anxietas nunc amor <lb n="15"/>
            nunc odium nunc ira nunc lenitas. quod si ita est, ut aemula <lb/>
            inter se conditionis uniuersitas ista modulata sit, iam igitur <lb/>
            et uisibilibus inuisibilia debentur, non alteri auctori deputanda <lb/>
            quam cui et aemula eorum. (qui) ipsum creatorem diuersum <lb/>
             notant, iubentem quae prohibuit et prohibentem quae iussit, <lb n="20"/>
            percutientem et sanantem, cur in hac sola specie uniformem <lb/>
            eum capiunt, uisibilium solummodo conditorem, quem proinde <lb/>
            credendum sit et uisibilia et inuisibilia condidisse quemadmodum <lb/>
            et uitam et mortem, et mala et pacem? et utique, <lb/>
            si illa inuisibilia maiora sunt uisibilibus creatoris suo loco <lb n="25"/>
            magnis, sic quoque congruit eius esse maiora, cuius et magna, <lb/>
            quia nec magna, nedum maiora, ei competant, cuius nec modica <lb/>
            comparent.

<note type="footnote"> 3J cf. Col. l, 16. </note>

<note rend="script" type="footnote"> u <lb/>
            7 deo creatori <hi rend="italic">R3 mg,</hi> adeo creatori <hi rend="italic">ilf,</hi> a deo creatore BI <hi rend="italic">uulgo</hi> 10 mptis <lb/>
            c <lb/>
            <hi rend="italic">M (corr. m. I)</hi> 11 sucidis <hi rend="italic">M,</hi> siccis <hi rend="italic">B</hi> 16 si »ta M 16 aemulae <lb/>
            inter se condicionis <hi rend="italic">fort</hi>. 19 eorum, ipsum <hi rend="italic">uulgo</hi> qui <hi rend="italic">addidi</hi> <lb/>
            20 notant <hi rend="italic">MR,</hi> notantia <hi rend="italic">Urs</hi> 21 sanantem. cur <hi rend="italic">uulgo,</hi> sanantem: cur <lb/>
            <hi rend="italic">Eng, improbans quod supra addidi</hi> qui 25 creatoris <hi rend="italic">scripsi:</hi> creaturis <lb/>
            <hi rend="italic">MR</hi> </note> 
<pb n="312"/>
            
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>His compressi erumpunt dicere: (sufficit unicum hoc <lb/>
            opus deo nostro, quod hominem liberauit summa et praecipua <lb/>
            bonitate sua et omnibus locustis anteponenda\'. o deum maiorem, <lb/>
            cuius tam magnum opus non potuit inueniri quam in homine <lb/>
            dei minoris! enimuero prius est, ut eum probes esse per<lb n="5"/>
            quae deum probari oportet, per opera, tunc deinde per beneficia. <lb/>
            primo enim quaeritur, an sit, et ita, qualis sit. alterum de <lb/>
            operibus, alterum de beneficiis dinoscetur. ceterum non quia <lb/>
            liberasse dicitur hominem, ideo esse eum constat, sed si esse <lb/>
            constiterit, tunc et liberasse dicetur, ut et an liberauerit constet,<lb n="10"/>
            quia potuerit et esse et non liberasse. quomodo ergo, <lb/>
            quia liberasse dicetur, etiam esse credetur, cum potuerit et <lb/>
            esse et non liberasse? . 
</p><p>Nunc, in isto articulo ab ignoti dei quaestione deducto si <lb/>
            satis constitit tam nihil illum condidisse quam debuisse<lb n="15"/>
            condidisse, uti cognosceretur ex operibus, quia si fuisset, <lb/>
            cognosci debuisset, et utique a primordio rerum, — deum <lb/>
            enim non decuisset latuisse — regrediar necesse est ad originem <lb/>
            quaestionis dei ignoti, ut ceteros quoque ramulos eius <lb/>
            excutiam. primo enim quaeri oportebit, qui postea se protulerit<lb n="20"/>
            in notitiam cur postea et non a primordio rerum <lb/>
            quibus utique necessarius, qua deus, et quidem necessarior <lb/>
            quo melior latere non debuit. non enim potest dici non fuisse <lb/>
            aut materiam aut causam cognoscendi deum, cum et homo <lb/>
            a primordio esset in saeculo, cui nunc subuenit, et malitia<lb n="25"/>
            creatoris, aduersus quam ut bonus subuenit. igitur aut ignorauit <lb/>
            et causam et materiam suae reuelationis necessariae aut dubitanit

<note type="footnote"> 1 hoc <hi rend="italic">om. Oehlerus (mendose)</hi> 5 eum probes <hi rend="italic">M,</hi> probet eum <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            8 dinoscetur <hi rend="italic">M,</hi> dei dinoscitur <hi rend="italic">R</hi> 14 nunc in <hi rend="italic">uulgo</hi> deducto si <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> deductus <hi rend="italic">MG,</hi> deducta <hi rend="italic">R,</hi> deducto <hi rend="italic">Gel</hi> 17 <hi rend="italic">parenthesin in- <lb/>
            (licaui</hi> 18 decuisset <hi rend="italic">Iun:</hi> decuisse <hi rend="italic">MR</hi> latuisse. regrediar <hi rend="italic">uulgo</hi> <lb/>
            22 deus et <hi rend="italic">uulfjo</hi> neceasarior quo melior <hi rend="italic">van der Vliet:</hi> melior quo <lb/>
            necessarior <hi rend="italic">MR,</hi> quo melior necessarior <hi rend="italic">Eng</hi> 23 <hi rend="italic">abundare</hi> mihi vi- <lb/>
            <hi rend="italic">dentur tierba</hi> latere non debuit, <hi rend="italic">cum ad</hi> necessarius <hi rend="italic">mente suppiettdum<lb/>
             sit</hi> erat </note> 
<pb n="313"/>
            ++ <lb/>
            aut non potuit aut noluit. omnia haec deo indigna, maxime <lb/>
            optimo. sed et hunc locum alibi implebimus exprobratione <lb/>
            serae reuelationis, sicut nunc sola demonstratione. 
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>Processerit, age, iam in notitiam quando uoluit, quando <lb/>
            potuit, quando hora fatalis aduenit. fortasse enim anabibazon <lb n="5"/>
            ei obstabat aut aliquae maleficae aut Saturnus quadratus <lb/>
            aut Mars trigonus. nam et mathematici plurimum Marcionitae, <lb/>
            nec hoc erubescentes, de ipsis etiam stellis uiuere creatoris. <lb/>
            tractandum est hic de reuelationis qualitate, an digne reuelatus <lb/>
             sit, ut constet, an uere, et ita credatur esse quem digne constiterit <lb n="10"/>
            reuelatum. digna enim deo probabunt deum. nos definimus <lb/>
            deum primo natura cognoscendum, dehinc doctrina recognoscendum, <lb/>
            natura ex operibus, doctrina ex praedicationibus. <lb/>
            sed cui nulla natura est naturalia instrumenta non suppetunt. <lb/>
            ergo uel praedicationibus reuelationem sui debuerat operari, <lb n="15"/>
            maxime aduersus eum reuelandus, qui et conditionis et praedicationis <lb/>
            operibus tot ac tantis uix tamen hominem fide <lb/>
            impleuerat. quomodo itaque cognitus est? si per humanam <lb/>
            coniecturam, nego deum alias cognosci posse quam per semetipsum, <lb/>
            nec tantum ad formam prouocans creatoris uerum et <lb n="20"/>
            ad condicionem tam diuinae magnitudinis quam humanae mediocritatis, <lb/>
            ne maior deo homo uideri possit, qui eum non ultro <lb/>
            uolentem cognosci suis uiribus quodammodo in publicum agnitionis <lb/>
            extraxerit, cum humana mediocritas facilius deos fingere <lb/>
             sibi norit secundum totius aeui experimenta quam uerum <lb n="25"/>
            sectari, quem natura iam intellegunt. alioquin, si sic homo <lb/>
            d.-\'um commentabitur, quomodo Romulus Consum et Tatius <lb/>
            Cloacinam et Hostilius Pauorem et Metellus Alburnum et <lb/>
            quidam ante hoc tempus Antinoum, hoc aliis licebit; nos Marciouem <lb/>
             nauclerum nouimus, non regem nec imperatorem.

<note type="footnote"> 6 ei. <hi rend="italic">M</hi> 8 etiam <hi rend="italic">deleri uult t\'an der Vliet</hi> 9 est <hi rend="italic">scripsi:</hi> et <hi rend="italic">MR</hi> rettelatns <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> cognitus <hi rend="italic">MR (cf. infra 1.18 ubi pro</hi> reuelatus <hi rend="italic">rescribendum<lb/>
             t rat</hi> cognitus. <hi rend="italic">miro quodam casu haec inter se commutata sunt)</hi> 12 dehinc <lb/>
            <hi rend="italic">M,</hi> deinde <hi rend="italic">Ruulgo 17</hi> hominum fidem <hi rend="italic">Urs</hi> 18 cognitus <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            renelatus <hi rend="italic">MR</hi> 19 nego <hi rend="italic">Kellnerus (van der Vliet):</hi> nega <hi rend="italic">M,</hi> negas <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            23 cognoaci 2f, cognoscis <hi rend="italic">lJIF</hi> 28 Pauorem <hi rend="italic">R,</hi> pauonem <hi rend="italic">MF</hi> </note> <lb n="30"/>
            
<pb n="314"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>