<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:5.8-5.13</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:5.8-5.13</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p><bibl n="I Cor. XI, 3."/> Caput viri Christus est. Quis Christus, qui non est viri auctor?
Capul enim ad auctoritatem posuit, auctoritas autem non alterius
erit quam auctoris. Cuius denique viri caput est? Certe de quo
<bibl n="I Cor. XI, 7."/> subicit, Vir enim non debet capnt velare, cum sit dei imago. Igitur
si creatoris est imago (ille enim Christum sermonem suum intuens
<bibl n="Gen. I, 26."/> hominem futurum, Faciamus, inquit, hominem ad imaginem
et similitudinem nostram), quomodo possum alterum habere caput,
non eum cuius imago sum? Cum enim imago sim creatoris, non
est in me locus capitis alterius. Sed et quare mulier potestatem
<bibl n="I Cor. XI, 9. 10."/> super caput habere debebit? Si quia ex viro, et propter virum
facta est secundum institutionem creatoris, sic quoque eius disciplinam
apostolus curavit de cuius institutione causas disciplinae
<bibl n="Ibid."/> interpretatur. Adicit etiam, Propter angelos. Quos? id est cuius?
<bibl n="Gen. VI, 1 sqq."/> Si creatoris apostatas, merito, ut illa facie, quae eos scandalizavit,
notam quandam referat de habitu humilitatis et obscuratione
decoris: si vero propter angelos dei alterius, quid veretur, si nec
<bibl n="I Cor. XI, 18. 19."/> ipsi Marcionitae feminas appetunt? Saepe iam ostendimus haereses
apud apostolum inter mala ut malum poni, et eos probabiles
intellegendos qui haereses ut malum fugiant. Proinde panis et
<bibl n="Luc. XXII, 15 sqq."/> caliois sacramento iam in evangelio probavimus corporis et sanguinis
<bibl n="I Cor. XI, 29."/> dominici veritatem adversus phantasma Marcionis. Sed et
omnem iudicii mentionem creatori competere, ut deo iudici, toto
<bibl n="I Cor. XII, 1."/> paene opere tractatum est. Nunc de spiritalibus dico, haec quoque
in Christum a creatore promissa, sub illa praescriptione iustissima,
opinor, qua non alterius credenda sit exhibitio quam cuius probata.
<bibl n="Ies. XI, 1 sq."/> fuerit repromissio. Pronuntiavit Esaias, Prodibit virga de radice
Iesse, et flos de radica ascendet, et requiescet super eum spiritus
domini. Dehinc species eius enumerat: Spiritus sapientiae et intellegentiae,
spiritus consilii et valentiae, et spiritus agnitionis et
religionis, spiritus eum replebit timoris dei. Christum enim in floris
figura ostendit oriturum ex virga profecta de radice Iesse, id est
virgine generis David, filii Iesse, in quo Christo consistere haberet
tota substantia spiritus, non quasi postea obventura illi qui
semper spiritus dei fuerit, ante carnem quoque, ne ex hoc argu-
<pb xml:id="v.2.p.297"/>

menteris prophetiam ad eum Christum pertinere qui ut homo tantum
ex solo censu David postea consecuturus sit dei sui spiritum,
sed quoniam exinde quo floruisset in carne, sumpta ex stirpe David,
requiescere in illo omnis haberet operalio gratiae spiritalis, et
concessare et finem facere, quantum ad Iudaeos; sicut et res ipsa
testatur, nihil exinde spirante penes illos spiritu creatoris, ablato
a Iudaea sapiente et prudente architecto et consiliario et propheta, <bibl n="Ies. III, 3."/>
ut hoc sit, Lex et prophetae usque ad Ioannam. Accipe nunc, <bibl n="Luc. XVI, 16."/>
quomodo et a Christo in caelum recepto charismata obventura pronuntiarit. <bibl n="I Cor. XII, 4 sqq."/>
Ascendit in sublimitatem, id est in caelum: captivam <bibl n="Ephes. IV, 8."/>
duxit captivitatem, id est mortem vel humanam servitutem: dedit <bibl n="Ps. LXVIII, 19."/>
data filiis hominum, id est donativa, quae charismata dicimus.
Eleganter filiis hominum ait, non passim hominibus, nos ostendens
filios hominum, id est vere hominum, apostolorum. In evangelio <bibl n="I Cor. IV, 15."/>
enim, inquit, ego vos generavi, et, Filii mei, quos parturio rursus. <bibl n="Gal. IV, 19."/>
Iam nunc et illa promissio spiritus absolute facta per Ioelem:
In novissimis diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem, <bibl n="Ioel. III, 1."/>
et prophetabunt filii filiaeque eorum, et super servos et ancillas
meas de meo spiritu effundam. Et utique si in novissimos dies
gratiam spiritus creator repromisit, Christus autem spiritalium dispensator
in novissimis diebus apparuit, dicente apostolo, At ubi <bibl n="Gal. IV, 4."/>
tempus expletum est, misit deus filium suum, et rursus, Quia <bibl n="I Cor. VII, 29."/>
tempus iam in collecto est, apparet et de temporum ultimorum
praedicatione hanc gratiam spiritus ad Christum praedicatoris
pertinere. Compara denique species apostoli et Esaiae. Alii, <bibl n="I Cor. XII, 8-11."/>
inquit, datur per spiritum sermo sapientiae: statim et Esaias spiritum <bibl n="Ies. XI, 2."/>
sapientiae posuit. Alii sermo scientiae: hic erit sermo intellegentiae
et consilii. Alii fides in eodem spiritu: hic erit spiritus
religionis et timoris dei. Alii donum curationum, alii virtutum:
hic erit valentiae spiritus. Alii prophetia, alii distinctio spirituum,
alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum: hic erit agnitionis
spiritus. Vide apostolum et in distributione facienda unius
spiritus et in specialitate interpretanda prophetae conspirantem.
Possum dicere ipsum, qui corporis nostri per multa et diversa <bibl n="I Cor. XII, 12 sqq."/>
<pb xml:id="v.2.p.298"/>

membra unitatem charismatum variorum compagini adaequavit, eundem
et corporis humani et spiritus sancti dominum ostendit, qui
meritum charismatum noluerit esse in corpore spiritus, quae nec
in corpore humano collocavit, qui de dilectione quoque omnibus
<bibl n="I Cor. XII, 31. XIII, 1 sqq."/> charismatibus praeponenda apostolum instruxerit principali praecepto,
<bibl n="Luc. X, 27."/> quod probavit et Christus, Diliges dominum de totis praecordiis
et totis viribus et tota anima tua, et proximum tuum
<bibl n="I Cor. XIV, 21."/> tanquam te ipsum. Quod, etsi in lege scriptum esset, commemorat
<bibl n="Ies. XXVIII, 11."/> in aliis linguis et in aliis labiis locuturum creatorem, cum
hac commemoratione charisma linguarum confirmat, nec hic potest
videri alienum charisma creatoris praedicatione confirmasse. Aeque
<bibl n="I Cor. XIV, 34. 35."/> praescribens silentium mulieribus in ecclesia, ne quid discendi
duntaxat gratia loquantur (ceterum prophetandi ius et illas habere,
<bibl n="I Cor. XI, 5. 6."/> iam ostendit, cum mulieri etiam prophetanti velamen imponit),
<bibl n="I Cor. XIV, 34. Gen. III, 6."/> ex lege accipit subiciendae feminae auctoritatem, quam, ut semel
dixerim, nosse non debuit nisi in destructionem. Sed ut iam a
spiritalibus recedamus, res ipsae probare debebunt quis nostrum
temere deo suo vindicet, et an nostrae parti possit opponi haec,
et si creator repromisit in suum Christum nondum revelatum, ut
Iudaeis tantum destinatum, suas habitura in suo tempore, in suo
Christo, et in suo populo operationes. Exhibeat itaque Marcion
dei sui dona, aliquos prophetas, qui tamen non de humano sensu,
sed de dei spiritu sint locuti, qui et futura praenuntiarint et
cordis occulta traduxerint; edat aliquem psalmum, aliquam visionem,
<bibl n="I Cor. XIV, 26."/> aliquam orationem, duntaxat spiritalem, in ecstasi, id est
amentia, si qua linguae interpretatio accessit; probet etiam mihi
mulierem apud se prophetasse ex illis suis sanctioribus feminis
<pb xml:id="v.2.p.299"/>

magnidicam: si haec omnia facilius a me proferuntur, et utique
conspirantia regulis et dispositionibus et disciplinis creatoris, sine
dubio dei mei erit et Christus et spiritus et apostolus. Habet professionem
meam qui voluerit eam exigere.</p><p>Interim
 Marcionites nihil huiusmodi exhibebit, qui timet <bibl n="Cap. IX."/>
iam pronuntiare cuius magis Christus nondum sit revelatus. Sicut
meus expectandus est, qui a primordio praedicatus est, illius idcirco
non est, quia non a primordio sit. Melius nos credimus in Christum
futurum quam haereticus in nullum. Mortuerum resurrectionem <bibl n="I Cor. XV, 12."/>
quomodo quidam tunc negarint prius dispiciendum est. Utique
eodem modo quo et nunc; siquidem semper resurrectio carnis negatur.
Ceterum animam et sapientium plures divinam vindicantes
salvam repromittunt, et vulgus ipsum ea praesumptione defunctos
colit qua animas eorum manere confidit: ceterum corpora aut
ignibus statim aut feris aut etiam diligentissime condita temporibus
tamen aboleri manifestum est. Si ergo carnis resurrectionem
negantes apostolus retundit, utique adversus illos tuetur quod illi
negabant, carnis scilicet resurrectionem. Habes compendio responsum,
Cetera iam ex abundanti. Nam et ipsum, quod mortuorum
resurrectio dicitur, exigit defendi proprietates vocabulorum. Ita
vocabulum mortuum non est nisi quod amisit animam, de cuius
facultate vivebat. Corpus est quod amittit animam et amittendo fit
morluum; ita mortui vocabulum corpori competit. Porro si resurrectio
mortui est, mortuum autem non aliud est quam corpus, corporis
erit resurrectio. Sic et resurrectionis vocabulum non aliam
rem vindicat quam quae cecidit. Surgere enim potest dici et quod
omnino non cecidit, quod semper retro iacuit. Resurgere autem
non est nisi eius quod cecidit; iterum enim surgendo, quia cecidit,
<pb xml:id="v.2.p.300"/>
resurgere dicitur. RE enim syllaba iterationi semper adhibetur.
Cadere ergo dicimus corpus in terram per mortem, sicut et res
<bibl n="Gen. III, 19."/> ipsa testatur, ex dei lego. Corpori enim dictum est, Terra es et
in terram ibis. Ita quod de terra est ibit in terram. Hoc cadit
<bibl n="ICor. XV, 21."/> quod in terram abit, hoc resurgit quod cadit. Quia per hominem
more, et per hominem resurrectio. Hic mibi et Christi corpus
ostenditur. in nomine hominis, qui constat ex corpore, ut saepe
<bibl n="ICor. XV, 22."/> iam docuimus. Quodsi sic in Christo vivificamur omnes sicut mortificamur
in Adam, quando in Adam corpore mortificamur, sic necasse
est in Christo corpore vivificemur. Ceterum similitudo non
constat si non in eadem substantia mortificationis in Adam vivificatio
concurrat in Christo. Sed interposuit adhuc aliquid de Christo,
et propter praesentem disceptaionem. non omittendum. Tanto
magis enim probabitur carnis resurrectio, quanto Christum eius
dei ostendero apud quem creditur carnis resurrectio. Cum dicit,
<bibl n="ICor. XV, 25. 27."/> Oportet enim regnare eum, donec ponat inimicos eius sub pedes
eius, iam quidem et ex hoc ultorem deum edicit, atque exinde
<bibl n="Ps. CX, 1sq. VIII, 7."/> ipsum qui hoc Christo repromiserit: Sede ad dexteram meam, donec
ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum: virgam virtutis
tuae emittet dominus ex Sion, et dominabitur in medio inimicorum
tuorum tecum. Sed necesse est ad meam sententiam pertinere
defendam eas scripturas quas et Iudaei nobis avocare conantur.
<bibl n="II Reg. XIX, 14 sqq."/> Dicunt denique hunc psalmum in Exechiam cecinisse, quia
<bibl n="Ies. XXXVII, 14 sqq."/> is sederit ad dexteram templi, et hostes eius averterit deus et absumpserit;
<bibl n="Ps. CX, 4."/> propterea igitur et cetera, Ante luciferum ex utero generavi
te, in Ezechiam convenire et in Ezechiae nativitatem. Nos
edimus evangelia (de quorum fide aliquid utique iam in tanto opere
istos confirmasse debemus), nocturna nativitate declarantia dominum,
ut hoc sit aute luciferum, et ex stella magis intellecta, et
ex testimonio angeli, qui nocte pastoribus annuntiavit natum esse
cum maxime Christum, et ex loco partus, in diversorium enim ad
noctem convenitur. Fortassean et mystice factum sit ut nocte Christus
nasceretur, lux veritatis futurus ignorantiae tenebris. Sed nec,
Generavi te, edixisset deus, nisi filio vero. Nam etsi de toto
<pb xml:id="v.2.p.301"/>

populo ait, Filios generavi, sed non adiecit Ex utero. Cur autem <bibl n="Ies. I, 2."/>
adiecit Ex utero tam vane, quasi aliqui hominum ex utero natus
dubitaretur, nisi quia curiosius voluit intellegi in Christum: Ex
utero generavi te, id est ex solo utero, sine viri semine, carni
deputans ex utero spiritus. Quod et in ipso hic accodit: Tu <bibl n="Ps. CX, 4."/>
es sacerdos in aevum. Nec sacerdos autem E(??)echias, nec in aevum,
etsi fuisset. Secundum ordinem, inquit, Melchisedec. Quid Ezechias
ad Melchisedec altissimi sacerdotem, et quidem non circumcisum,
qui Abraham circumcisum iam accepta decimarum oblatione
benedixit? At in Christum conveniet ordo Melchisedec, quoniam
quidem Christus proprius et legitimus dei antistes, praeputiati sacerdotii
pontifex, tum in nationibus constitutus, a quibus magis
suscipi habebat, cognituram se quandoque circumcisionem et Abrahae
gentem, cum ultimo venerit, acceptatione et benedictione dignabitur.
Est et alius psalmus ita incipiens: Deus, iudicium tuum <bibl n="Ps. LXXII, 1"/>
regi da, id est Christo regnaturo, et iustitiam tuam filio regis, id
est populo Christi. Filii enim eius sunt qui in ipso renascuntur.
Sed et hic psalmus Salomoni canere dicetur. Quae tamen soli <bibl n="Ps. LXXII, 6. 8. 11. 17-19"/>
competunt Christo docere non poterunt etiam cetera non ad Salomenem,
sed ad Christum pertinere? Descendit, inquit, tanquam
imber super vellus, et velut stillae destillantes in terram; placidum
descensum eius et insensibilem describens de caelo in carnem. Salomon
autem etsi descendit alicunde, non tamen sicut imber, quia
non de caelo. Sed simpliciora quaeque proponam. Dominabitur,
inquit, a mari ad mare, et a flumine usque ad terminos terrae.
Hoc soli datum est Christo; ceterum Salomon uni et modicae Iudaeae
imperavit. Adorabunt illum omnes reges. Quem omnes, nisi
Christum? Et servient ei omnes nationes. Cui omnes, nisi Christo?
Sit nomen eius in aevum. Cuius nomen in aeternum, nisi Chri-
<pb xml:id="v.2.p.302"/>

sti? Ante solem manebit nomen eius. Ante solem enim sermo dei,
id est Christus. Et benedicentur in illo universae gentes. In Salomone
nulla natio benedicitur, in Christo vero omnis, Quid nunc,
si et deum eum iste psalmus demonstrat? Et beatum eum dicent:
quoniam benedictus dominus deus Isra(??)lis, qui facit mirabilia solus:
benedictum nomen gloriae eius, et replebitur universa terra gloria
eius. Contra Salomon, audeo dicere, etiam quam habuit in deo
gloriam amisit per mulierem in idololatriam usque pertractus.
<bibl n="Ps. LXXII, 9."/> Itaque cum in medio psalmo illud quoque positum sit: Inimici
eius pulverem lingent, subiecti utique pedibus ipsius, ad illud
pertinebit propter quod hunc psalmum et intuli et ad meam sententiam
defendi, ut confirmaverim et regni gloriam et inimicorum
subiectionem secundum dispositionem creatoris, consecuturus non
alium credendum quam creatoris.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p> Revertamur nunc ad resurrectionem, cui et alias quidem proprio
volumine satisfecimus omnibus haereticis resistentes; sed nec
<bibl n="I Cor. XV, 29."/> hic desumus, propter eos qui illud opusculum ignorant. Quid, ait,
facient qui pro mortuis baptizantur, si mortui non resurgunt?
Viderit institutio ista. Kalendae, si forte, Februariae respondebunt
illi pro mortuis petere. Noli ergo apostolum novum statim aucto-
<pb xml:id="v.2.p.303"/>

rem aut confirmatorem eius denotare, ut tanto magis sisteret carnis
resurrectionem, quanto illi, qui vane pro mortuis baptizarentur,
fide resurrectionis hoc facerent. Habemus illum alicubi unius baptismi <bibl n="Eph. IV, (??)."/>
definitorem. Igitur et pro mortuis tingui pro corporibus
est tingui; mortuum enim corpus ostendimus. Quid facient qui
pro corporibus baptizantur, si corpora non resurgunt? Atque adeo
recte hunc gradum figimus, ut et apostolus secundam disceptationem
aeque de corpore induxerit. Sed dicent quidam, Quomodo <bibl n="I Cer. XV, 35."/>
mortui resurgent? quo autem corpore venient? Defensa etenim
resurrectione, quae negabatur, consequens crat de qualitate corporis
retractare, quae non videbatur. Sed de ista cum aliis congredi
convenit. Marcion enim in totum carnis resurrectionem non admittens
et soli animae salutem repromittens non qualitatis, sed
substantiae facit quaestionem. Porro et ex his manifestissime obducitur
quae apostolus ad qualitatem corporis tractat propter illos
qui dicunt, Quomodo resurgent mortui? quo autem corpore venient?
Iam enim praedicavit resurrecturum esse corpus, si de
corporis qualitate tractavit, Denique si proponit exempla grani
tritici, vel alicuius eiusmodi, vel quibus det corpus deus prout
volet, si unicuique seminum proprium ait esse corpus, ut aliam
quidem carnem hominum, aliam vero pecudum et volucrum, et
corpora caelestia atque terrena, et aliam gloriam solis, et lunae
aliam, et stellarum aliam, - nonne carnalem et corporalem pro- <bibl n="Ib. V. 37-41."/>
<pb xml:id="v.2.p.304"/>

tendit resurrectionem, quam per carnalia et corporalia exempla
commendat? nonne etiam ab eo deo eam spondet a quo sunt et
exempla? Sic et resurrectio, inquit. Quomodo? Sicut et granum
corpus seritur, corpus resurgit. Seminationem denique vocavit dissolutionem
<bibl n="I Cer. XV, 42. 43."/> corporis in terram, quia seritur in corruptela, in honestatem,
in virtutem. Cuius ille ordo in dissolutione, eius et hic
in resurrectione corporis, scilicet sicut et granum. Ceterum si
auferas corpus resurrectioni quod dedisti dissolutioni, ubi consistet
<bibl n="Ib. v. 44."/> diversitas exitus? Proinde et si seritur animale, resurgit spiritale.
Et si habet aliquod proprium corpus anima vel spiritus, ut
possit videri corpus animale animam significare et corpus spiritale
spiritum, non ideo animam dicit in resurrectione spiritum futuram,
sed corpus, quod cum anima nascendo et per animam vivendo
animale dici capit, futurum spiritale, dum per spiritum surgit in
aeternitatem. Denique si non anima, sed caro seminatur in corruptela,
dum dissolvitur in terram, iam non anima erit corpus
animale, sed caro, quae fuit corpus animale, siquidem de animali
<bibl n="Ib. v. 46."/> efficitur spiritale, sicut et infra dicit, Non primum quod spiritale.
<bibl n="Ib. v. 45."/> Ad hoc enim et de ipso Christo praestruit: Faetus primus homo
Adam in animam vivam, novissimus Adam in spiritum vivificantem;
licet stultissimus haereticus noluerit ita esse, dominum enim posuit
novissimum pre novissimo Adam, veritus scilicet ne, si et dominum
novissimum haberet Adam, et eiusdem Christum defenderemus
in Adam novissimo cuius et primum. Sed falsum relucet. Cur
enim primus Adam, nisi quia et novissimus Adam? Non habent
ordinem inter se nisi paria quaeque et eiusdem vel nominis vel
substantiae vel auctoris. Nam etsi potest in diversis quoque esse
aliud primum, aliud novissimum, sed unius auctoris. Ceterum si
et auctor alius, et ipse quidem potest novissimus dici. Quod tamen
intulerit, primum est, novissimum autem, si primo par sit.
Par autem primo non est, quia non eiusdem auctoris est. Eodem
<bibl n="Ib. v.47."/> modo et in nomine hominis revincetur. Primus, inquit, homo de
humo terrenus, secundus dominus de caelo. Quare secundus, si
non homo, quod et primus? Aut numquid et primus dominus, si
et secundus? Sed sufficit si in evangelio filium hominis adhibet
Christum et hominem, et in homine Adam eum negare non poterit.
Sequentia quoque eum comprimunt. Cum enim dicit apostolus,
<pb xml:id="v.2.p.305"/>
Qualis qui de terra, homo scilicet, tales et terreni, homines utique, <bibl n="Ib. v. 48."/>
ergo et qualis qui de caelo homo, tales et qui de caelo homines.
Non enim poterat hominibus terrenis non homines caelestes
opposuisse, ut statum ac spem studiosius distingueret in appellationis
societate. Statu enim ac spe dicit terrenos atque caelestes
homines, tamen ex pari, qui secundum exitum aut in Adam aut in
Christo deputantur, Et ideo iam ad exhortationem spei caelestis,
Sicut portavimus, inquit, imaginem terreni, portemus et imaginem <bibl n="Ib. v. 49."/>
caelestis, non ad substantiam ullam referens resurrectionis, sed ad
praesentis temporis disciplinam. Portemus enim, inquit, non portabimus,
praeceptive, non promissive, volens nos sicut ipse incessit
ita incedere et a terreni, id est veteris, hominis imagine
abscedere, quae est carnalis operatio. Denique quid subiungit?
Hoc enim dico, fratres, quis caro et sanguis regnum dei non possidebunt, <bibl n="Ib. v. 50."/>
sidebunt, opera scilicet carnis et sanguinis, quibus et ad Galat(??)s <bibl n="Gal. v, 19-21."/>
scribens abstulit dei regnum, solitus et alias substantiam pro operibus
substantiae ponere, ut cum dicit eos qui in carne sunt deo <bibl n="Rem. VIII, 8."/>
placere non posse. Quando enim placere poterimus deo, nisi
dum in carne hac sumus? Aliud tempus operationis nullum opinor
est. Sed si in carne quamquam constituti carnis opera fugiamus,
tum non erimus in carne, dum non in substantia carnis non sumus,
sed in culpa. Quodsi in nomine carnis opera, non substantiam,
carnis iubemur exponere, operibus ergo canis, non substantiae
carnis, in nomine carnis denegatur dei regnum. Non
enim id damnatur in quo male fit, sed id quod fit. Venenum dare
scelus est, calix tamen in quo datur reus non est. Ita et corpus
carnalium operum vas est, anima est autem quae in illo venenum
alicuius mali faci temperat. Quale est autem ut, si anima auctrix
operum carnis merebitur dei regnum per expiationem eorum quae
in corpore admisit, corpus ministrum solummodo in damnatione
permaneat? Venefico absoluto calix erit puniendus? Et tamen non
utique carni defendimus dei regnum, sed resurrectionem substantiae
suae, quasi ianuam regni, per quam aditur. Ceterum aliud resurreclio,
aliud regnum. Primo enim resurrectio, dehinc regnum.
Resurgere itaque dicimus carnem, sed mutatam consequi regnum.
Resurgent enim mortui incorrupti, illi scilicet qui fuerant corrupti
dilapsis corporibus in interitum. Et nos mutabimur, in atomo, in
<pb xml:id="v.2.p.306"/>

<bibl n="I Cor. XV, 51-53."/> oculi momentaneo motu. Oportet enim corruptivum hoc, tenens
utique carnem suam dicebat apostolus, induere incorruptelam, et
mortale hoc immortalitatem, ut scilicet habilis substantia efficiatur
<bibl n="Matth. XXII, 30."/> regno dei. erimus enim sicut angeli. Haec erit demutatio carnis,
sed resuscitatae. Aut si nulla erit, quomodo induet incorruptelam
et immortalitatem? Aliud igitur facta per demutationem
tunc consequetur dei regnum, iam non caro nec sanguis, sed quod
<bibl n="I Cor. XV, 50."/> illi corpus deus dederit. Et ideo recte apostolus: Caro et sanguis
regnum dei non consequentur, demutationi illud adscribens, quae
accedit resurrectioni. Si autem tunc fiet verbum, quod scriptum
<bibl n="I Cor. XV, 55. Ies. XXV, 8."/> est apud creatorem, Ubi est, mors, victoria tua vel contentio
tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? (verbum autem hoc creatoris
est per prophetam), eius erit et res, id est regnum, cuius et verbum
fiet in regno. Nec alii deo gratias dicit, quod nobis victoriam
utique de morte et triumphatorium accepit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p> DE EPISTULA SECUNDA AD CORINTIOS. Si deus commune
<bibl n="I Cor. XV, 57."/> vocabulum factum est vitio erroris humani, quatenus plures
dei dicuntur atque creduntur in saeculo, benedictus tamen deus
domini nostri Iesu Christi non alius quam creator intellegetur,
<bibl n="Gen. I, 22."/> qui et universa benedixit, habes Genesim, et ab universis benedicitur,
<bibl n="Dan. III."/> habes Danielem. Proinde si pater potest dici sterilis dei
<bibl n="M Cor. I, 3."/> nullius magis nomine quam creatoris, misericordiarum tamen pater
idem erit qui misericors et miserator et misericordiae plurimus est
<bibl n="Ion. III, 10."/> dictus. Habes apud Ionam cum ipso misericordiae exemplo, quam
<bibl n="II Reg. XX, 1 sqq."/> Ninivitis exorantibus praestitit, facilis et Ezechiae fletibus flecti,
<bibl n="1 Reg. XXI, 27. sqq."/> et Achab, marito lezabelis, deprecanti sanguinem ignoscere Nabuthae,
<bibl n="II sath. XII, 13."/> et David agnoscenti delictum statim indulgere, malens scilicet
<bibl n="Ezech. XXXIII, 11."/> licet paenitentiam peccatoris quam mortem, utique ex misericordiae
affectu. Si quid tale Marcionis deus edidit vel edixit, agnoscam
patrem misericordiarum. Si vero ex eo tempore hunc titulum ei
adscribit quo revelatus, quasi exinde sit pater misericordiarum quo
liberare instituit genus humanum, atquin et nos ex eo tempore
negamus illum ex quo dicitur revelatus. Non potest igitur aliquid
ei adscribere quem tunc ostendit cum aliquid ei adscribit. Si enim
prius constaret eum esse, tunc et adscribi ei potest. Accidens

<pb xml:id="v.2.p.307"/>

enim est quod adscribitur, accidentia autem antecedit ipsius rei
ostensio cui accidunt, maxime cum iam alterius est quod adscribitur
ei qui prius non sit ostensus.
 Tanto magis negabitur esse,
quanto per quod affirmatur esse eius est qui iam ostensus est. Sic
et testamentum novum non alterius erit quam qui illud repromisit;
et si non littera, at eius spiritus; hoc erit novitas. Denique. qui <bibl n="II Cor. III, 2. 3."/>
litteram tabulis lapideis inciderat, idem et de spiritu edixerat,
Effundam de meo spiritu in omnem carnem. Et si littera occidit, <bibl n="Ioel III, 1."/>
spiritus vero vivificat, eius utrumque est qui ait, Ego occidam et <bibl n="II Cor. III, 6. Dent. XXXII, 39."/>
ego vivificabo, percutiam et sanabo. Olim duplicem vim creatoris
vindicavimus, et iudicis et boni, littera occidentis per legem et
spiritu vivificantis per evangelium. Non possunt duos deos facere
quae, etsi diversa, apud unum recenseri praevenerunt. Commemorat
et de velamine Moysi, quo faciem tegebat incontemplabilem
filiis IsraÃ«l. Si ideo ut claritatem maiorem defenderet novi testamenti, <bibl n="II Cor. III, 7. 13."/>
quod manet in gloria, quam veteris, quod evacuari habebat, <bibl n="Exod. XXXIV. 29 sqq."/>
hoc et meae convenit fidei praeponenti evangelium legi, et
vide ne magis meae. Illic enim erit superponi quid ubi fuerit et
illud cui superponitur. At cum dicit, Sed obtunsi sunt sensus <bibl n="II Cor. III, 14."/>
mundi, non utique creatoris, sed populi, qui in mundo est. De
IsraÄle enim dicit, Ad hodiernum usque velamen id ipsum in corde <bibl n="Ib. v. 15."/>
eorum. Figuram ostendit fuisse velamen faciei in Moyse velaminis
cordis in populo, quia nec nunc apud illos perspiciatur Moyses
corde, sicut nec facie tunc. Quid est ergo adhuc velatum in Moyse
quod pertineat ad Paulum, si Christus creatoris a Moyse praedicatus
<pb xml:id="v.2.p.308"/>
nondum venit? quomodo iam operta et velata adhuc denotantur
corda Iudaeorum, nondum exhibitis praedicationibus Moysi, id
est de Christo, in quo eum intellegere deberent? Quid ad aposlum
Christi alterius, si dei sui sacramenta Iudaei non intellegebant,
nisi quia velamen cordis illorum ad caecitatem, qua non perspexerant
<bibl n="II Cor. III, 16."/> Christum Moysi, pertinebat? Denique quod sequitur, Cum
vero converterit ad deum, auferetur velamen, hoc Iudaeo proprie
dicit, apud quem et est velamen Moysi, qui cum transierit in
fidem Christi, intellegit Moysen de Christo praedicasse. Ceterum
quomodo auferetur velamentum creatoris in Christo dei alterios,
cuius sacramenta velasse non potuit creator, ignoti videlicet ignota?
<bibl n="Ib. v. 18."/> Dicit ergo nos iam aperta facie, utique cordis, quod velatum est
in Iudaeis, contemplantes Christum eadem imagine transfigurari a
gloria, qua scilicet et Moyses transfigurabatur a gloria domini, in
gloriam. Ita corporalem Moysi illuminationem de congressu domini
et corporale velamen de infirmitate populi proponens, et spiritalem
revelationem et spiritalem claritatem in Christo superducens,
<bibl n="Ibid."/> tanquam a domino, inquit, spirituum, totum ordinem Moysi figuram
ignorati apud Iudaeos, agniti vero apud nos Christi fuisse
testatur. Scimus quosdam sensus ambiguitatem pati posse de sono
pronuntiationis aut de modo distinctionis, cum duplicitas carum
intercedit. Hanc Marcion captavit sic legendo: In quibus deus aevi
huius, ut creatorem ostendens deum huius aevi alium suggerat
<bibl n="II Cor. IV, 4,"/> deum alterius aevi. Nos contra sic distinguendum dicimus: In quihus
deus, dehine: aevi huius excaecavit mentes infidelium; In quibus,
Iudaeis infidelibus, in quibus opertum est aliquibus evangelium
<bibl n="Ies. XXIX, 13."/> adhuc sub velamine Moysi. IIIis enim deus, labiis diligentibus
<bibl n="Ies. VI, 10."/> eum, corde autem longe absistentibus ab eo, minatus fuerat: Aure
<bibl n="Ies. VII, 9."/> audietis et non audietis, oculis videbitis et non videbitis, et: Nisi
<bibl n="Ies. XXIX, 14."/> credideritis nec intellegetis, et: Auferam sapientiam sapientium et
prudentiam prudentium irritam faciam. Haec autem non utique de
evangelio dei ignoti abscondendo minabatur. Ita etsi huius aevi
deus, sed infidelium huius aevi excaecat cor, quod Christum eius
non ultro recognoverint de scripturis intellegendum. Et positum in
ambiguitate distinctionis hactenus tractasse, ne adversario prodesset,
contentus victoriae nae ultro possum et in totum conten-
<pb xml:id="v.2.p.309"/>

tionem hanc praeterisse. Simpliciori responso prae manu erit
esse huius aevi dominum diabolum interpretari, qui dixerit, propheta
referente, Ero similis altissimi, ponam in nubibus thronum <bibl n="Ies. XIV, 14."/>
meum; sicut et tota huius aevi superstitio illi mancipata est qui
excaecet infidelium corda et inprimis apostatae Marcionis. Denique
non vidit occurrentem sibi clausulam sensus: Quoniam deus, qui <bibl n="II Cor. IV, 6."/>
dixit ex tenebris lucem lucescere, reluxit in cordibus nostris ad
illuminationem agnitionis suae in persona Christi. Quis dixit, Fiat <bibl n="Ies. XLIX, 6. Act. XIII, 47."/>
lux? Et de illuminatione mundi quis Christo ait, Posui te in <bibl n="Matth. IV, 16."/>
lumen nationum, sedentium scilicet in tenebris et in umbra mortis?
Cui respondet spiritus in psalmo ex providentia futuri. Significatum
est, inquit, super nos lumen personae tuae, domine. Persona <bibl n="Ps. IV, 7."/>
autem dei Christus dominus. Unde et apostolus supra, Qui <bibl n="II Cor. IV, 4."/>
est imago, inquit, dei. Igitur si Christus persona creatoris dicentis,
Fial lux, et Christus et aposloli et evangelium et velamen et
Moyses et tota series secundum testimonium clausulae creatoris est
dei huius aevi, certe non eius qui nunquam dixit, Fial lux. Praetereo
hic et de alia epistula, quam nos ad Ephesios praescriptam
habemus, haeretici vero ad Laodicenos. Ait enim meminisse nationes <bibl n="Eph. II, 12."/>
quod illo in tempore cum essent sine Christo, alieni ab
Israele, sine conversatione et testamentis et spe promissionis,
etiam sine deo essent, in mundo utique,etsi de creatore. Ergo
si nationes sine deo dixit esse, deus autem illis diabolus est, non
creator, apparet dominum aevi huius eum intellegendum quem nationes
pro deo receperunt, non creatorem, quem ignorant. Quale
est autem ut non eiusdem habeatur thesaurus in fictilibus vasis <bibl n="II Cor. IV. 7."/>
nostris cuius et vasa sunt? Nam si gloria dei est in fictilibus vasis
tantum thesauri haberi, vasa autem fictilia creatoris sunt, ergo et
gloria creatoris est, cuius vasa eminentiam virtutis dei sapiunt, et
virtus ipsa; quia propterea in vasa ficlilia commissa sunt, ut eminentia
eius proberetur. Ceterum iam non erit alterius dei gloria
ideoque nec virtus, sed magis dedecus et infirmitas, cuius eminen-
<pb xml:id="v.2.p.310"/>

<bibl n="IICor. IV, 7-10."/> tiam fictilia et quidem aliena ceperunt. Quodsi haec sunt fictilia
vasa, in quibus tanta nos pati dicit, in quibus etiam mortificationem
circumferimus dei, satis ingratus deus et iniustus, si non
et hanc substantiam resuscitaturus est, in qua pro fide eius tanta
tolerantur, in qua et mors Christi circumfertur, in qua et eminentia
<bibl n="Ib. v. 10."/> virtutis consecratur. Sed enim proponit, Ut et vita Christi manifestetur
in corpore nostro, scilicet sicut et mors eius circumfertur
in corpore. De qua ergo Christi vita dicit? qua nunc vivimus in
<bibl n="Ib. v. 16-18."/> illo? Et quomodo in sequentibus non ad visibilia nec ad temporalia,
sed ad invisibilia et ad aeterna, id est non ad praesentia,
sed ad futura exhortatur? Quodsi de futura vita dicit Christi, in
corpore eam dicens apparituram, manifeste carnis resurrectionem
praedicavit, exteriorem quidem hominem nostrum corrumpi dicens,
et non quasi aeterno interitu post mortem, verum laboribus et
<bibl n="Ibid."/> incommodis, de quibus praemisit adiciens, Et non deficiemus.
Nam et interiorem hominem nostrum renovari de die in diem dicens
hic utrumque demonstrat, et corporis corruptionem ex vexatione
temptationum et animi renovationem ex contemplatione promissionum.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p><bibl n="IICor. V,1."/> Terreni domicilii nostri non sic ait habere nos domum aeternam,
non manu factam, in caelo, quia quae manu facta sit creatoris
intereat in totum dissoluta post mortem. Haec enim ad
mortis metum et ad ipsius dissolutionis contristationem consolandam
retractans etiam per sequentia manifestius, cum subicit ingemere
nos de isto tabernaculo corporis terreni quod de caelo est
superindui cupientes; siquidem et despoliati non inveniemur nudi,
id est recipiemus quod despoliati sumus, id est corpus. Et rursus:
<bibl n="II Cor. V, 2-4."/> Etenim qui sumus in isto tabernaculo corporis, ingemimus, quod
gravemur nolentes exui, sed superindui. Hic enim expressit quod
<bibl n="I Cor. XV, 42.51. 53."/> in prima ep(??)stula strinxit: Et mortui resurgent incorrupti, qui
iam obierunt, et nos mutabimur, qui in carne fuerimus deprehensi
a deo. Et illi enim resurgent incorrupti, recepto scilicet
<pb xml:id="v.2.p.311"/>

corpore, et quidem integro, ut ex hoc sint incorrupti, et hi propter
temporis ultimum iam momentum et propter merita vexationum
antichristi compendium mortis, sed mutati, consequentur
superinduti magis quod de caelo est quam exuti corpus. Ita si
hi super corpus induent caeleste illud, utique et mortui recipient
corpus, super quod et ipsi induant incorruptelam de caelo; quia
et de illis ait, Necesse est corruptivum istud induere incorruptelam <bibl n="I Cor. XV,53."/>
et mortale istud immortalitatem. IIIi induunt, cum receperint corpus,
isti superinduunt, quia non amiserint corpus, et ideo non
temere dixit nolentes exui corpore, sed superindui, id est nolentes <bibl n="II Cor. V,4."/>
mortem experiri, sed vita praeveniri, uti devoretur mortale hoc a
vita, dum eripitur morti per superindumentum demutationis. Ideo
quia ostendit hoc melius esse, ne contristemur mortis, si forte,
praeventu, et arrabonem nos spiritus dicit a deo habere, quasi
pignoratos in eandem spem superindumenti, et abesse a domino,
quamdiu in carne sumus, ac propterea debere boni ducere abesse
potius a corpore et esse cum domino, ut et mortem libenter excipiamus.
Atque adeo omnies ait nos oportere manifestari ante tribunal <bibl n="Ib. v. 5-10."/>
Christi, ut recipiat unusquisque quae per corpus admisit sive
bonum sive malum. Si enim tunc retributio meritorum, quomodo
iam aliqui cum deo poterunt deputari? Et tribunal autem nominando
et dispunctionem boni ac mali operis utriusque sententiae
iudicem ostendit, et corporum omnium repraesentationem confirmavit.
Non enim poterit quod corpore admissum est non corpore
iudicari. Iniquus enim deus, si non per id punitur quis aut iuvatur
per quod operatus est. Si qua ergo conditio nova in Christo, <bibl n="Ib. v. 17. Ies. XLIII, 19."/>
vetera transierunt, ecce nova facta sunt omnia, impleta est Esaiae
prophetia. Si etiam iubet ut mundemus nos ab inquinamento carnis <bibl n="II Cor. VI, 17. VII, 1."/>
et sanguinis, non substantiam capere regnum dei, si et virginem <bibl n="II Cor. XI, 2."/>
sanctam destinat ecclesiam adsignare Christo, utique ut sponsam
sponso, non potest imago coniungi inimico veritatis rei ipsius.
Si et pseudapostolos dicit operarios dolosos transfiguratores sui, <bibl n="II Cor. XI, 13."/>
per hypocrisin scilicet, conversationis, non praedicationis adulteratae
eos taxat. Adeo de disciplina, non de divinitate dissidebatur.
Si transfiguratur satanas in angelum lucis, non potest hoc dirigi in <bibl n="Ib. v. 14."/>
<pb xml:id="v.2.p.312"/>

creatorem. Deus enim, non angelus creator; in deum lucis, non
in angelum transfigurare se dictus esset, si non eum satanan
signiticaret quem et nos et Marcion angelum novimus. De paradise
suus stilus est ad omnem quam patitur quaestionem. Hic illud
forte mirabor, si proprium potuit habere paradisum deus nullius
terrenae dispositionis, nisi si etiam paradiso creatoris precario
<bibl n="II (??). II, 11."/> usus est, sicut et mundo. Et tamen hominem tollere ad caelum
<bibl n="II Cor. XII, 7. 8."/> creatoris exemplum est in Helia. Magis vero mirabor dominum
optimum, percutiendi et saeviendi alienum, nec proprium saltem,
sed creatoris angelum satanae colaphizando apostolo suo applicuisse,
<bibl n="I Sam. II, 7 sq."/> et ter ab eo obsecralum non concessisse. Emendat igitur et deus
<bibl n="Ps. CXLVII. 6."/> Marcionis secundum creatorem elatos aemulantem, ut deponentem
<bibl n="Luc. I, 52."/> scilicet de solio dynastas. Aut numquid ipse est qui et in corpus
<bibl n="Iob. I. 12. II Cor. XII, 9."/> Iob dedit satanae potestatem, ut virtus in infirmitate comprobaretur?
<bibl n="Gal. I, 6 sqq."/> Quid et formam legis adhuc tenet Galatarum castigator, in
<bibl n="II Cor. XIII, 1."/> tribus testibus praefiniens staturum omne verbum? Quid et non
<bibl n="Ib. v.2."/> parsurm se peccatoribus comminatur, lenissimi dei praedicator?
<bibl n="Ib. v. 19."/> Immo et ipsam durius agendi in praesentia potestatem a domino
datam sibi affimat. Nega nunc, haeretice, timeri deum tuum,
cuius spostolus timebatur!</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p> DE KPISTULA AD ROMANOS. Quando opusculum profligatur,
breviter iam retractanda sunt quae rursus occurrunt, quaedam
vero tramittenda, quae saepius occurrerunt. Piget de lege
adhuc congredi, qui totiens probaverim concessionem eius nullum
argumentum praestare diversi dei in Christo praedicatam scilicet
et repromisaam in Christum apud creatorem, quatenus et ipsa
epistula legem plurimum videtur excludere. Sed et iudicem deum
ab apostolo circumferri saepe iam ostendimus et in iudice ultorem
<pb xml:id="v.2.p.313"/>
et creatorem in ultore. Itaque et hic, cum dicit, Non enim me <bibl n="Rom. I, 16. 17."/>
pudet evangelii, virtus enim dei est in salutem omni credenti, Iudaeo
et Graeco, quia iustitia dei in eo revelatur ex fide in fidem,
sine dubio et evangelium et salutem iusto deo deputat, non bono,
ut ita dixerim secundum haeretici distinctionem, transferenti ex
fide legis in fidem evangelii, suae utique legis et sui evangelii.
Quoniam et iram dicit revelari de caelo super impietatem et <bibl n="Rom. I, 18."/>
iniustitiam hominum, qui veritatem in iniustitia detineant. Cuius
dei ira? Utique creatoris. Ergo et veritas eius erit cuius et ira,
quae revelari habet in ultionem veritatis. Etiam adiciens, Scimus <bibl n="Rom. II, 2."/>
autem iudicium dei secundum veritatem esse, et iram ipsam probavit,
ex qua venit iudicium pro veritate, et veritatem rursus eiusdem
dei confirmavit cuius iram probavit probando iudicium. Aliud
est si veritatem dei alterius in iniustitia detentam creator iratus
ulciscitur. Quantas autem foveas in ista vel maxime epistula Marcion
fecerit, auferendo quae voluit, de nostri instrumenti integritate
parebit. Mihi sulficit, quae proinde eradenda non vidit, quasi
neglegentias et caecitates eius accipere. Si enim iudicabit deus
occulta hominum, tam eorum qui in lege deliquerunt, quam eorum
qui sine lege, quia et hi legem ignorant et natura faciunt quae
sunt legis, utique is deus iudicabit cuius sunt et lex et ipsa natura,
quae legis est instar ignorantibus legem. Iudicabit autem quomodo? <bibl n="Rom. II, 12-16"/>
Secundum evangelium, inquit, per Christum. Ergo et evangelium <bibl n="Rom. II,"/>
et Christus illius sunt cuius et lex et natura, quae per evangelium
et Christum vindicabuntur, adeo illo iudicio dei quod et supra,
secundum veritatem. Ergo qua defendenda reveletur de caelo ira, <bibl n="Rom. I, 1."/>
non nisi a deo irae, ita et hic sensus pristino cohaerens, in quo
iudicium creatoris edicitur, non potest in alium deum referri, qui
nec iudicat nec iraseitur, sed in illum cuius dum haec sunt, iudicium
dico et iram, etiam illa ipsius sint necesse est per quem
haec habent transigi, evangelium et Christus. Et ideo vehitur in <bibl n="Rom. II, 21."/>
transgressores legis, docentes non furari et furantes, ut homo dei
legis, non ut creatorem ipsum his modis tangens, qui et furari <bibl n="Exod. XII, 34 sq."/>
<pb xml:id="v.2.p.314"/>

vetans fraudem mandaverit in Aegyptios auri et argenti, quemadmodum
et cetera in illum retorquent. Scilicet apostolus verebatur
convicium deo palam facere, a quo non verebatur divertisse?
Adeo autem Iudaeos incesserat, ut ingesserit propheticam increpationem:
<bibl n="Rom. II, 24. Ies. LII, 5."/> Propter vos nomen dei blasphematur. Quam ergo perversum,
ut ipse blasphemaret eum cuius blasphemandi causa malos
<bibl n="Rom. II, 29"/> exprobrat! Praefert et circumcisionem cordis praeputiationi; apud
deum legis est facta circumcisio cordis, non carnis, spiritu, non
<bibl n="Ier. IV, 4."/> littera. Quodsi haec est circumcisio Hieremiae: Et circumcidemini
<bibl n="Deut. X, 16."/> praeputia cordis, sicut et Moyses: Circumcidemini duricordiam vestram,
eius erit spiritus circumcidens cor cuius et littera metens
<bibl n="Rom. II, 28 sq."/> carnem eius, et Iudaeus qui in occulto cuius et Iudaeus in aperto,
quia nec Iudaeum nominare vellet apostolus non Iudaeorum dei
<bibl n="Rom. III, 21 sq."/> servum. Tunc lex, nunc iustitia dei per fidem Christi. Quae est
ista distinctio? Servivit deus tuus dispositioni creatoris, dans ei
tempus et legi eius: an eius tunc cuius et nunc? Eius lex cuius
et fides Christi; distinctio dispositionum est, non deorum. Monet
<bibl n="Rom. V, 1."/> iustificatos ex fide Christi, non ex lege, pacem ad deum habere.
Ad quem? Cuius nusquam fuimus hostes, an cuius legi et naturae
rebellavimus? Nam si in eum competit pax cum quo fuit bellum,
ei et iustificabimur, et eius erit Christus, ex cuius fide iustificabimur,
<bibl n="(??)m. V, 20."/> ad cuius pacem competit redigi hostes eius aliquando. Lex autem,
inquit, subintroivit, ut abundaret delictum. Quare? ut superabundaret,
inquit, gratia. Cuius dei gratia, si non cuius et lex? Nisi
si creator ideo legem intercalavit, ut negotium procuraret gratiae
dei alterius et quidem aemuli, ne dixerim ignoti, ut, quemadmodum
<bibl n="n. V, 21."/> apud ipsum regnaverat peccatum in mortem, ita et gratia
regnaret in iustitia in vitam per Iesum Christum, adversarium ipsius.
Propter hoc omnia concluserat lex creatoris sub delictum, et totum
mundum deduxerat in reatum, et omne os obstruxerat, ne qui
gloriaretur per illam, ut gratia servaretur in gloriam Christi, non
creatoris, sed Marcionis. Possum et hic de substantia Christi praestruere
<bibl n="Rom. VI, 2."/> ex prospectu quaestionis subsecuturae. Mortuos enim nos,
inquit, legi. Ergo corpus Christi et potest corpus contendi, non
<bibl n="Rom. VI, 4."/> statim caro. Sed et quaecunque substantia sit, cum eius nominat
corpus quem subicit ex mortuis resurrexisse, non potest aliud cor-
<pb xml:id="v.2.p.315"/>

pus intellegi quam carnis, in quam lex mortis est dicta. Ecce
autem et testimonium perhibet legi, et causa delicti eam excusat.
Quid ergo dicemus? Quia lex peccatum? Absit. Erubesce, Marcion. <bibl n="Rom. VII, 7."/>
Absit. Abominatur apostolus criminationem legis. Sed ego delictum <bibl n="Ibid."/>
non scio nisi per legem. O summum ex hoc praeconium
legis, per quam liquuit delictum latere! Non ergo lex seduxit,
sed peccatum per praecepti occasionem. Quid deo imputas legis <bibl n="Ib. V. 10. 11."/>
quod legi eius apostolus imputare non audet? Atquin et accumulat:
Lex sancta, et praeceptum eius iustum et bonum. Si taliter veneratur <bibl n="Ib. v. 12."/>
legem creatoris, quomodo ipsum destruat nescio. Quis discernit
duos deos, iustum alium, bonum alium, cum is utrumque debeat
credi cuius praeceptum et bonum et iustum est? Si autem
et spiritalem confirmat legem, utique et propheticam, utique et <bibl n="Ib. v. 14."/>
figuratam. Debeo enim et hinc constituere Christum in lege figurate
praedicatum, quo nec a Iudaeis omnibus potuerit agnosei.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>