<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:5.5-5.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:5.5-5.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p>DE EPISTULA AD CORINTHIOS PRIMA. Praestructio superioris 
epistulae ita duxit, ut de titulo eius non retractaverim,
certus et alibi retractari eum posse, communem scilicet et eundem
in epistulis omnibus, quod non utique salutem praescribit eis quibus
scribit, sed gratiam et pacem. Non dico quid illi cum Iudaico <bibl n="I Cor. I, 3."/>
adhuc more, destructori Iudaismi? Nam et hodie Iudaei in pacis
nomine appellant, et retro in scripturis sic salutabant. Sed intellego
illum defendisse officio suo praedicationem creatoris: Quam <bibl n="Ies. LII, 7."/>
maturi pedes evangelizantium bona, evangelizantium pacem. Evangelizator
enim bonorum, id est gratiae dei, pacem quam praeferendam
sciebat. Haec cum a deo patre nostro et domino Iesu <bibl n="I Cor. I, 3."/>
annuntians communibus nominibus utatur, competentibus nostro
quoque sacramento, non puto dispici posse quis deus pater et
dominus Iesus praedicetur, nisi ex accedentibus cui magis competant.
Primo quidem patrem dominum praescribo non alium agnoscendum
quam et hominis et universitatis creatorem et institutorem:
porro patri etiam domini nomen accedere ob potestatem,
quod et filius per patrem capiat: dehinc gratiam et pacem non
solum eius esse a quo praedicabantur, sed eius qui fuerit offensus.
Nec gratia enim fit nisi offensae, nec pax nisi belli. Et populus
autem per disciplinae transgressionem et omne hominum genus per
naturae dissimulationem et deliquerat et rebellaverat adversus
creatorem. Deus autem Marcionis, et quia ignotus, non potuit
offendi, et quia nescit irasci. Quae ergo gratia a non offenso?
quae pax a non rebellato? Ait crucem Christi stultitiam esse perituris,
virtutem autem et sapientiam dei salutem consecuturis, et
ut ostenderet unde hoc eveniret, adicit: Scriptum est enim, Perdam <bibl n="I Cor. I, 18. 19."/>
sapientiam sapientium et prudentiam prudentium irritam faciam. <bibl n="Ies. XXIX, 14."/>
Si haec creatoris sunt et quae ad causam crucis pertinent stultitiae
deputat, ergo et crux et per crucem Christus ad creatorem pertinebit,
a quo praedicatum est quod ad crucem pertinet. Aut si
creator, qua aemulus, idcirco sapientiam abstulit, ut crux Christi
<pb xml:id="v.2.p.288"/>

scilicet adversarii stultitia deputetur, ecquomodo potest aliquid ad
crucem Christi non sui creator pronuntiasse, quem ignorabat cum
praedicabat? Sed et cur apud dominum optimum et profusae
misericordiae alii salutem referunt, credentes crucem virtutem et
sapientiam dei esse, alii perditionem, quibus Christi crux stultitia
reputatur, si non creatoris est aliquam et populi et humani generis
offensam detrimento sapientiae atque prudentiae multasse?
Hoc sequentia confirmabunt, cum dicit, Nonne infatuavit deus
<bibl n="I Cor. I, 20. 21."/> sapientiam mundi? cumque et hic adicit quare: Quoniam in dei
sapientia non intellexit mundus per sapientiam dominum, boni
duxit deus per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.
Sed prius de mundo disceptabo, quatenus subtilissimi haeretici
hic vel maxime mundum per dominum mundi interpretantur, nos
autem hominem qui sit in mundo intellegimus, ex forma simplici
loquelae humanae, qua plerumque id quod continet ponimus pro
eo quod continetur. Circus clamavit, et forum locutum est, et basilica
fremuit, id est qui in his locis rem egerunt. Igitur quia
homo, non deus, mundi in sapientia non cognovit deum, quem
cognoscere debuerat, et Iudaeus in sapientia scripturarum et
omnis gens in sapientia operum, ideo deus idem qui in sapientia
sua non erat agnitus statuit sapientiam hominum stultitia
repercutere, salvos faciendo credentes quosque in stultam
<bibl n="I Cor. I, 22."/> crucis praedicationem. Quoniam Iudaei signa desiderant, qui
iam de deo certi esse debuerant, et Graeci sapientiam quaerunt,
qui suam scilicet, non dei, sapientiam sistunt. Ceterum si novus
deus praedicaretur, quid deliquerant Iudaei signa desiderantes quibus
crederent, aut Graeci sapientiam sectantes cui magis crederent?
Ita et remuneratio ipsa in Iudaeos et Graecos et zeloten deum
confirmat et iudicem, qui ex retributione aemula et iudice infatuaverit
sapientiam mundi. Quodsi eius sunt et causae cuius adhibentur
scripturae, ergo de creatore tractans apostolus non intellecto
<bibl n="I Cor. I, 23."/> creatorem utique docet intellegendum. Etiam quod
scandalum Iudaeis praedicat Christum, prophetiam super illo consignat
<bibl n="Ies. VIII, 14. XXVIII, 16."/> creatoris, dicentis per Esaiam, Ecce posui in Sion lapidem
offensionis et petram scandali; petra autem fuit Christus. Etiam
<pb xml:id="v.2.p.289"/>

Marcion servat. Quid est autem stultum dei sapientius hominibus,
nisi crux et mors Christi? Quid infirmum dei fortius homine, misi <bibl n="I Cor. I, 25."/>
nativitas et caro dei? Ceterum si nec natus ex virgine Christus
nec carne constructus ac per hoc neque crucem neque mortem vere
perpessus est, nihil in illo fuit stultum et infirmum; nec iam
stulta mundi elegit deus, ut confandat sapientiam, nec infirma <bibl n="I Cor. I, 27. 28."/>
mundi elegit deus, ut confundat fortia, nec inhenesta et minima et
contemptibilia, quae non sunt, id est quae non vere sunt, ut confundat
quae sunt, id est quae vere sunt. Nihil enim a deo dispositum
est vere modicum et ignobile et contemptibile, sed quod
ab homine. Apud creatorem autem etism vetera stultitiae et
infirmitati et inhonestati et pusillitati et contemptui deputari possunt.
Quid stultius, quid infirmius, quam sacrificiorum cruentorum
et holocaustomatum nidorosorum a deo exactio? Quid infirmius
quam vasculerum et grabatorum purgatio? Quid inhonestius
quam carnis iam erubescentis alia dedecoratio? Quid tam humile
quam talionis indictio? Quid tam contemptibile quam ciberum exceptio?
Totum, quod sciam, vetus testamentum omnis haereticus
irridet. Stulta enim mundi elegit deus, ut confundat sapientiam.
Marcionis deus nihil tale, quia nec aemulatur contraria contrariis
redarguere, ne glorietur omnis caro, ut, quemadmodum scriptum <bibl n="I Cor. I, 29-31."/>
est, Qui gloriatur, in domino glorietur. In quo? utique in eo
qui hoc praecepit. Nisi creator praecepti ut in deo Marcionis
glorietur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>Igitur per haec omnia ostendit cuius dei sapientiam Ioquatur <bibl n="I Cor. II, 5."/>
inter perfectos, eius scilicet qui sapientiam sapientium abstulerit
et prudentiam prudentium irritam fecerit, qui infatuaverit sapientiam
mundi, stulta eligens eius et disponens in salutem. Hanc dicit
sapientiam in occulto fuisse quae fuerit in stultis et in pusillis et
inhonestis, quae latuerit etiam sub figuris, allegoriis et aenigmatibus,
revelanda postmodum in Christo, posito in lumen nationum <bibl n="Ies. XLII, 6."/>
<pb xml:id="v.2.p.290"/>
<bibl n="Ies. XLV, 3."/> a creatore promittente per Esaiae vocem patefacturum se thesauros
invisibiles et occultos. Nam ut absconderit aliquid is deus qui nihil
egit omnino in quod aliquid abscondisse existimaretur, satis incredibile.
Ipse si esset, latere non posset, nedum aliqua eius sacramenta.
Creator autem tam ipse notus quam et sacramenta eius,
palam scilicet decurrentia apud Isra(??)l, sed de significantiis obumbrata,
in quibus sapientia dei delitescebat, inter perfectos narranda
<bibl n="I Cor. II, 7."/> suo in tempore, proposita vero in proposito dei ante saecula.
Cuius et saecula, nisi creatoris? Si enim et saecula temporibus
structa sunt, tempora autem diebus et mensibus et annis compinguntur,
dies porro et meuses et anni solibus et lunis et sideribus
<bibl n="Gen. I, 14."/> creatoris signantur in hoc ab eo positis (Et erunt enim, inquit, in
signa mensium et annorum), apparet et saecula creatoris esse,
et omne quod ante saecula propositum dicatur non alterius esse
quam cuius et saecula. Aut probet dei sui saecula Marcion; ostendat
et mundum ipsum in quo saecula deputentur, vas quodammodo
temporum, et signa aliqua vel ordinem eorum. Si nibil demonstrat,
revertor ut et illud dicam, Cur autem ante saecula creatoris
proposuit gloriam nostram? Posset videri eam ante saecula proposuisse
quam introductione saeculi revelasset. At cum id facit
paene iam totis saeculis creatoris prodactis, vane ante saecula
proposuit, et non magis intra saecula, quod revelaturus erat paene
post saecula. Non enim eius est festinasse in proponendo cuius
et retardasse in revelando. Creatori autem competit utrumque et
ante saecula proposuisse et in fine saeculorum revelasse, quia et
quod proposuit et revelavit, medio spatio saeculorum in figuris et
aenigmatibus et allegoriis praeministravit. Sed quia subicit de
gloria nostra, quod eam nemo ex principibus huius aevi scierit,
<bibl n="I Cor. II, 8."/> ceterum si scissent, nunquam dominum gloriae crucifixissent, argumentatur
haereticus quod principes huius aevi dominum, alterius
scilicet dei Christum, cruci confixerint, ut et hoc in ipsum
recidat creatorem. Porro cui supra ostendimus quibus modis
gloria nostra a creatore sit deputanda, praeindicatum esse debebit
eam quae in occulto fuerit apud creatorem merito ignotam etiam
<pb xml:id="v.2.p.291"/>

ab omnibus virtutibus et potestatibus creatoris, quia nec famulis
liceat consilia nosse dominorum, nedum illis apostatis angelis ipsique
principi transgressionis, diabolo, quos magis extraneos fuisse
contenderim ob culpam ab omni conscientia dispositionum creatoris.
Sed iam nec mibi competit principes huius aevi virtutes et potestates
interpretari creatoris, quia ignorantiam illis adscribit apostolus,
Iesum autem et secundum nostrum evangelium diabolus quoque <bibl n="Matth. IV, 1 sqq."/>
in temptatione cognovit, et secundum commune instrumentum spiritus
nequam sciebat eum sanctum dei esse et Iesum vocari et in <bibl n="Luc. IV, 34."/>
perditionem eorum venisse. Etiam parabola fortis illius armati, <bibl n="Luc. XI, 21 sq."/>
quem alius validior oppressit et vasa eius occupavit, si in creatoris
accipitur apud Marcionem, iam nec ignorasse ultra potuit
creator deum gloriae, dum ab eo opprimitur, nec in cruce eum
figere adversus quem valere non potuit, et superest ut secundum
me quidem credibile sit scientes virtutes et potestates creatoris
deum gloriae Christum suum crucifixisse, qua desperatione et
malitiae redundantia servi quoque scelestissimi dominos suos interficere
non dubitant. Scriptum est enim apud me satanam in Iudam <bibl n="Luc. XXII, 3."/>
introisse. Secundum autem Marcionem nec apostolus hoc loco patitur
ignorantiam adscribi virtutibus creatoris in gloriae dominum,
quia scilicet non illas vult intellegi principes huius aevi. Quod si
non videtur de spiritalibus dixisse principibus, ergo de saecularibus
dixit, de populo principali, utique non inter nationes, de ipsis archontibus
eius, de rege Herode, etiam de Pilato, et quo maior
principatus huius aevi Romana dignitas praesidebat. Ita et cum
destruuntur argumentationes diversae partis, nostrae expositiones
aedificantur. Sed vis adhuc gloriam nostram dei tui esse et apud
eum in occulto fuisse. Et quare adhuc eodem et deus instrumento
et apostolus nititur? Quid illi cum sententiis prophetarum
ubique? Quis enim cognovit sensum domini, et quis illi consiliarius <bibl n="Ies. XL, 13."/>
rius fuit? Esaias est. Quid illi etiam cum exemplis dei nostri?
Nam quod architectum se prudentem affirmat, hoc invenimus significari <bibl n="I Cor. III, 19."/>
depalatorem disciplinae divinae a creatore per Esaiam. Au- <bibl n="Ies. III, 3."/>
<pb xml:id="v.2.p.292"/>

feram enim, inquit, a Iudaea inter cetera et sapientem architectum.
Et numquid ipse tunc Paulus destinabatur, de Iudaea, id
est de Iudsismo, suferri habens in aedificationem Christianismi,
<bibl n="I Cor. III, 11."/> positurus unicum fundamentum, quod est Christus? quia et de hoc
<bibl n="Ies. XXVIII, 16."/> per eundem prophetam oreator, Ecce ego, inquit, inicio in fundamenta
Sionis lapidem pretiosum, honorabilem, et qui in eum crediderit,
non confundetur. Nisi si structorem se terreni operis
deus profitebatur, ut non de Christo suo significaret, qui futurus
<bibl n="I Cor. III, 13 sqq."/> esset fundamentum credentium in eum, super quod prout quisque
superstruxerit, dignam scilicet vel indignam doctrinam, si opus
eius per ignem probabitur, si merces illi per ignem rependetur,
creatoris est, quia per ignem iudicatur vestra superaedificatio,
<bibl n="Ibid. V. 16."/> utique sui fundamenti, id est sui Christi. Nescitis quod templum
dei sitis, et in vobis inhabitet spiritus dei? Si homo et res et
opus et imago et similitudo et caro per terram et anima per afflatum
creatoris est, totus ergo in alieno habitat deus Marcionis,
si non creatoris sumus templum. Quod si templum dei quis vitiaverit,
vitiabitur, utique a deo templi. Ultorem intentans creatorem
<bibl n="I Cor. III, 17-19."/> intentabis. Stulti estote, ut sitis sapientes. Quare? Sapientia
enim huius mundi stultitia est penes deum. Penes quem deum?
Si nihil nobis et ad hunc sensum pristina praeiudicaverunt, bene
<bibl n="I Cor. III, 19. 20."/> quod et hic adstruit: Scriptum est enim, Deprehendens sapientes
<bibl n="Iob. V, 13. Ps. XCIV, 11."/> in nequitia illorum; et rursus, Dominus scit cogitationes sapientium,
quod sint supervacuae. In totum enim praescriptum a nobis
erit nulla illum sententia uti petuisse eius dei quem destruere deberet,
si non illi doceret. Ergo, inquit, nemo glorietur in homine.
<bibl n="Ies. XVII, 5."/> Et hoc secundum creatoris disciplinam: Miserum hominem, qui
<bibl n="Ps. CXVIII, S."/> spem habet in hominem! et, Bonum est fidere in deo, quam
fidere in hominibus; ita et gloriari.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>