<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:5.14-5.15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:5.14-5.15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p>Hunc si pater misit in similitudinem carnis peccati, non ideo <bibl n="Rom. VIII, 3. Rom. VII, 23."/>
phantasma dicetur caro quae in illo videbatur. Peccatum enim carni
supra adscripsit, et illam fecit legem peccati habitantem in membris
suis, et adversantem legi sensus. Ob hoc igitur missum filium in
similitudinem carnis peccati, ut peccati carnem simili substantia
redimeret, id est carnea, quae peccatrici carni similis esset, cum
peccatrix ipsa non esset. Nam et hacc erit dei virtus in substantia
pari perticere salutem. Non enim magnum, si spiritus dei carnem
remediaret, sed si caro consimilis peccatrici, dum caro est, sed
non peccati. Ita similitudo ad titulum peccati pertinebit, non ad
substantiae mendacium. Nam nec addidisset Peccati, si substantiae
similitudinem vellet intellegi, ut negaret veritatem; tantum enim
Carnis posuisset, non et Peccati. Cum vero tunc sic struxit, Carnis
peccati, et substantiam confirmavit, id est carnem, et similitudinem
ad vitium substantiae retulit, id est ad peccatum. Puta nunc
similitudinem substantiae dictam, non ideo negabitur substantiae
veritas. Cur ergo similis vera? Quia vera quidem, sed non ex
semine de statu simili, sed vera de censu non vero dissimili.
<pb xml:id="v.2.p.316"/>

Ceterum similitudo in contrariis nulla est. Spiritus non diceretur
carnis similitudo, quia nec caro similitudinem spiritus caperet; sed
phantasma diceretur, si id quod non erat videbatur. Similitudo
autem dicitur, cum est quod videtur. Est enim, dum alterius par
est. Phantasma autem, qua hoc tantum est, non est similitudo.
<bibl n="(??). VIII, 9."/> Et hic autem ipse edisserens quomodo nolit esse nos in carne,
cum simus in carne, ut scilicet non simus in operibus carnis,
<bibl n="I Cor. XV, 50."/> ostendit hae ratione scripsisse, Caro et sanguis regnum dei consequi
non possunt, non substantiam damnans, sed opera eius;
quae quia possunt non admitti a nobis in carne adhuc positis non
ad reatum substantiae, sed ad conversationis pertinebunt. Item si
<bibl n="Rom. VIII, 10."/> corpus quidem mortuum propter delictum, adeo non animae, sed
corporis mors est, spirtius autem vita propter iustitiam cui mors
obvenit propter delictum, id est corpori. Non enim alicui restituitur
nisi qui illud amisit, et ita erit resurrectio mortuorum, dum
<bibl n="Ib. v. 11."/> est corporum. Nam subiungit: Qui suscitavit Christum a mortuis,
vivificabit et mortalia corpora vestra. Adeo et carnis resurrectionem
confirmavit, absque qua nec corpus aliud dici capit nec mortale
aliud intellegi, et Christi substantiam corporalem probavit;
siquidem proinde vivificabuntur et mortalia corpora nostra, quemadmodum
et ille resuscitatus est, non alias proinde, nisi quia in
corpore. Salio et hic amplissimum abruptum intercisae scripturae,
sed apprehendo testimonium perhibentem apostolum Israeli, quod
<bibl n="Rom. X, 2-4."/> zelum dei habeant, sui utique, non tamen per scientiam. Deum
enim, inquit, ignorantes, et suam iustitiam sistere quaerentes, non
subiecerunt se iustitiae dei; finis etenim legis Christus in iustitia
omni credenti. Hic erit argumentatio haeretici, quasi deum superiorem
ignoraverint ludaei, qui adversus eum iustitiam suam, id est
<pb xml:id="v.2.p.317"/>

legis suae, constituerint, non recipientes Christum, finem legis.
Cur ergo zelo eorum erga deum proprium testimonium perhibet,
si non et inscitiam erga eundem deum eis exprobrat? quod zelo
quidem dei agerentur, sed non per scientiam, ignorantes scilicet
eum, dum dispositiones eius in Christo ignorant consummationem
legi staturo, atque ita suam iustitiam tuentur adversus illum. Atque
adeo ipse creator et ignorantiam erga se eorum contestatur:
Israel me non agnovit et populus mous me non intellexit; et <bibl n="Ies. 1, 3."/>
qoud iustitiam suam magis sisterent, docentes doctrinas praecepta <bibl n="Ies. XXIX, 13."/>
hominum, nec non et congregati essent adversus dominum
 et adversus <bibl n="Ps. II, 2."/>
Christum ipsius, ex inscitia scilicet. Nihil igitur potest in
alium deum exponi quod competit in creatorem, quia et alias immerito
apostolus Iudaeos de ignorantia suggillasset erga deum ignotum.
Quid enim deliquerant, si iustitiam dei sui adversus eum
sistebant quem ignorabant? Atquin exclamat: O profundum divitiarum <bibl n="Rom. XI, 33."/>
et sapientiae dei, et investigabites viae eius! Unde illa
eruptio? Ex recordatione scilicet scripturarum, quas retro revolverat,
ex contemplatione sacramentorum, quae supra disseruerat in
fidem Christi ex lege venientem. Haec si Marcion de industria
erasit, quid apostolus eius exclamat, nullas intuens divitias dei,
tam pauperis et egeni quam qui nihil condidit, nihil praedicavit,
nihil denique habuit, ut qui in aliena descedit? Sed enim et opes
et divitiae creatoris olim absconditae, nunc reseratae. Sic enim repromiserat:
Et dabo illis thesauros occultos, invisibiles aperiam eis. <bibl n="Ies. XLV, 3."/>
Inde ergo exclamatum est: O profundum divitiarum et sapientiae
dei! cuius iam thesauri patebant. Id Esaiae, et sequentia de
eiusdem prophetae instrumento: Quis enim cognovit sensum domini, <bibl n="Ies. XL, 13 sq."/>
aut quis consiliarius eius fuit? quis prorrexit ei, et retribuetur <bibl n="Rom. XI, 34. 35."/>
illi? Qui tanta de scripturis ademisti, quid ista servasti, quasi non
et haec creatoris? Plane nevi dei praecepta videamus. Odio, inquit, <bibl n="Rom. XII, 9."/>
babentes malum, et bono adhaerentes. Aliud est enim apud creatorem,
Auferte malum de vobis, et declina a malo et fac bonum? <bibl n="Ps. XXXIV, 15."/>
Amore fraternitatis invicem affectuosi; non enim id ipsum est, Diliges <bibl n="Rom. XII, 10. Lev. XIX, 13."/>
proximum tanquam te. Spe gaudentes, utique dei. Bonum est <bibl n="Rom. XII, 12."/>
enim sperare in dominum, quam sperare in magistratus. Pressuram <bibl n="Ps. CXVIII, 9. Rom. XII, 12."/>
sustinentes. Exaudiet enim te dominus in die pressurae. <bibl n="Ps. XX, 2."/>
<pb xml:id="v.2.p.318"/>
<bibl n="(??)m. XII, 14."/> Habes psalmum. Benedicite, et nolite maledicere. Quis hoc docebit
<bibl n="Rom. XII, 16."/> quam qui omnia benedictionibus condidit? Non altum sapientes,
<bibl n="Ies. V, 21."/> sed humilibus assentantes, ne sitis apud vos sapientes. Vae
<bibl n="Rom. XII, 17."/> enim audiunt per Esaiam. Malum pro malo nemini retribueritis.
<bibl n="Lev. XIX, 19. Rom. XII, 19."/> Et malitiae fratris tui ne memineris. Nec vosmet ipsos ulciscentes.
<bibl n="Deut. XXXII, 35."/> Mihi enim vindictam et ego vindicabo, dicit dominus. Pacem
<bibl n="Rom. XII, 18."/> cum omnibus hominibus hominibus habetote. ergo et legalis talio non retributionem
iniuriae permittebat, sed inceptionem metu retributionis
comprimebat. Merito itaque totam creatoris disciplinam principali
<bibl n="Rom. XIII, 9."/> praecepto eius conclusit, Diliges proximum tanquam. Hoc
legis supplementum si ex ipsa lege est, quis sit deus legis iam
ignoro. Metuo ne deus Marcionis. Si vero evangelium Christi hoc
praecepto adimpletur, Christi autem non est creatoris, quo iam
<bibl n="Matth. V, 17."/> contendimus dixerit Christus an non, Ego non veni legem dissolvere,
sed implere? Frustra de ista sententia neganda Pontus
laboravit. Si evangelium legem non adimplevit, ecce lex evangelium
<bibl n="Rom. XIV, 10."/> adimplevit. Bene autem quod et in clausula tribunal Christi
comminatur, utique iudicis et ultoris, utique creatoris, illum certeco
constituens promerendum quem intentat timendum, etiamsi alium
praedicaret.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p> DE EPISTULA AD THESSALONICENSES PRIMA. Brevioribus
quoque epistulis non pigebit intendere. Est sapor et in paucis.
<bibl n="I Thess. II, 15."/> Occiderant Iudaei prophetas suos. Possum dicere, Quid ad apostolum
dei alterius, et quidem optimi, qui nec suorum delicta
damnare dicatur, quique et ipse prophetas eosdem destruendo quodammodo
perimat? Quid enim mali admisit apud illum IsraÄl, si
occidit quos et ille reprobavit, si prior inimicam in eos sententiam
statuit? Deliquit autem apud deum ipsorum. Is exprobravit iniquitatem
ad quem pertinet laesus; certe quivis alius quam adversarius
<bibl n="I Thess. II, 15."/> laesi. Sed nec onerassed illos imputando etiam domini
necem, qui et dominum interfecerunt, dicendo, et prophetas suos,
<pb xml:id="v.2.p.319"/>

licet Suos adiectio sit h(??)eretici. Quid enim tam acerbum, si alteruis
dei praedicatorem Christum interemerunt, qui sui dei prophetas
contrucidaverunt? Status autem exaggerationis, quod et dominum
et famulos eius peremissent. Denique si alterius dei Christum,
alterius prophetas peremerunt, aequavit impietates, non exaggeravit.
Aequanda autem non fuit; ergo exaggerari non potuit, nisi in eundem
dominum commissa ex utroque titulo. Ergo eiusdem dei
Christus et prophetae. Quam autem sanctitatem nostram voluntatem
dei dicat, ex contrariis quae prohibet agnosceres. Abstinere enim, <bibl n="I Thess. IV, 3. 4."/>
inquit, a stupro, non a matrimonio: scire unumquemque suum (??)as
in honore tractare. Quomodo? dum non in libidine, qua gentes.
Libido autem nec apud gentes matrimonio adscribitur, sed extraordinariis
et non naturalibus et portentuosis. Lex naturae luxuriae
est, turpitudini quoque et immunditiae contraria, quae non
matrimonium excludat, sed libidinem, quae vas nostrum in honore
matrimonii tractet. Hunc autem locum salva alterius, id est plenioris,
sanctitatis praelatione tractaverim, continentiam et virginitatem
nuptiis anteponens, sed non prohibitis. Destructores enim
dei nuptiarum, non sectatores castitalis retundo. Ait eos qui remaneant <bibl n="I Thess. IV, 17."/>
in adventum Christi cum eis qui mortui in Christo primi
resurgent quod in nubibus auferentur in a(??)rem obviam domino.
Agnosco his iam tunc prospectis mirari substantias caelestes ipsam <bibl n="Gal. IV, 26."/>
Hierusalem, quae sursum est, et per Esaiam pronuntiare, Quinam <bibl n="Ies. LX, 8."/>
huc velut nubes volant, tanquam columbae cum pullis ad me? Hunc
ascensum si Christus nobis praeparavit, ille erit Christus de quo
Amos: Qui ascensum suum aedificat in caelos, utique sibi et suis. <bibl n="Amos IX, 6."/>
Exinde a quo sperabo nunc, nisi a quo haec audivi? Quem spiritum <bibl n="I Thess. V, 19. 20."/>
prohibet extingui, et quas prophetias vetat nihil haberi?
utique non creatoris spiritum, nec creatoris prophetias secundum
Marcionem. Quae enim destruit, ipse iam extinxit et nihil fecit,
<pb xml:id="v.2.p.320"/>

nec potest prohibere quae nihil fecit. Ergo incumbit Marcioni
exhibere hodie apud ecclesiam suam exinde spiritum dei sui qui
non sit extinguendus, et prophetias que non sint nihil habendae.
Et si exhibuit quod putat, sciat nos quodcunque illud ad formam
spiritalis et propheticae gratiae atque virtutis provocaturos, ut et
futura praenuntiet et occulta cordis revelet et sacramenta edisserat.
Cum nihil tale protulerit ac probarit, nos proferemus et spiritum
et prophetias creatoris secundum ipsum praedicantes. Atque ita
constabit apostolus de quibus dixerit, de eis scilicet quae futura
erant in ecclesia eius dei qui dum est, spiritus quoque eius operatur,
et promissio celebratur. Age nunc, qui salutem carnis abnuitis,
et si quando corpus in huiusmodi praenominatur, aliud
nescio quid interpretamini illud quam substantiam carnis, quomodo
apostolus omnes in novis substantiis certis nominibus distinxit et
omnes in uno constituit salutis, optans ut spiritus noster et
<bibl n="I Thess. V, 23."/> corpus et anima sine querela in adventu et salutificatoris
nostri Christi conserventur? Nam et animam posuit et corpus,
tam duas res quam diversas. Licet enim et animae corpus sit
aliquod suae qualitatis, sicut et spiritus, cum tamen et corpus et
anima distincte nominantur, habet anima suum vocabulum proprium,
non egens communi vocabulo corporis; id relinquitur carni, quae
non nominata proprio, communi utatur necesse est. Etenim aliam
substantiam in homine non video post spiritum et animam cui vocabulum
corporis accommodetur praeter carnem, hanc totiens in
corporis nomine intellegens quotiens non nominatur; multo magis
hic, cum quae dicitur corpus suo nomine appellatur.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>