<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:5.12-5.13</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:5.12-5.13</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p><bibl n="IICor. V,1."/> Terreni domicilii nostri non sic ait habere nos domum aeternam,
non manu factam, in caelo, quia quae manu facta sit creatoris
intereat in totum dissoluta post mortem. Haec enim ad
mortis metum et ad ipsius dissolutionis contristationem consolandam
retractans etiam per sequentia manifestius, cum subicit ingemere
nos de isto tabernaculo corporis terreni quod de caelo est
superindui cupientes; siquidem et despoliati non inveniemur nudi,
id est recipiemus quod despoliati sumus, id est corpus. Et rursus:
<bibl n="II Cor. V, 2-4."/> Etenim qui sumus in isto tabernaculo corporis, ingemimus, quod
gravemur nolentes exui, sed superindui. Hic enim expressit quod
<bibl n="I Cor. XV, 42.51. 53."/> in prima ep(??)stula strinxit: Et mortui resurgent incorrupti, qui
iam obierunt, et nos mutabimur, qui in carne fuerimus deprehensi
a deo. Et illi enim resurgent incorrupti, recepto scilicet
<pb xml:id="v.2.p.311"/>

corpore, et quidem integro, ut ex hoc sint incorrupti, et hi propter
temporis ultimum iam momentum et propter merita vexationum
antichristi compendium mortis, sed mutati, consequentur
superinduti magis quod de caelo est quam exuti corpus. Ita si
hi super corpus induent caeleste illud, utique et mortui recipient
corpus, super quod et ipsi induant incorruptelam de caelo; quia
et de illis ait, Necesse est corruptivum istud induere incorruptelam <bibl n="I Cor. XV,53."/>
et mortale istud immortalitatem. IIIi induunt, cum receperint corpus,
isti superinduunt, quia non amiserint corpus, et ideo non
temere dixit nolentes exui corpore, sed superindui, id est nolentes <bibl n="II Cor. V,4."/>
mortem experiri, sed vita praeveniri, uti devoretur mortale hoc a
vita, dum eripitur morti per superindumentum demutationis. Ideo
quia ostendit hoc melius esse, ne contristemur mortis, si forte,
praeventu, et arrabonem nos spiritus dicit a deo habere, quasi
pignoratos in eandem spem superindumenti, et abesse a domino,
quamdiu in carne sumus, ac propterea debere boni ducere abesse
potius a corpore et esse cum domino, ut et mortem libenter excipiamus.
Atque adeo omnies ait nos oportere manifestari ante tribunal <bibl n="Ib. v. 5-10."/>
Christi, ut recipiat unusquisque quae per corpus admisit sive
bonum sive malum. Si enim tunc retributio meritorum, quomodo
iam aliqui cum deo poterunt deputari? Et tribunal autem nominando
et dispunctionem boni ac mali operis utriusque sententiae
iudicem ostendit, et corporum omnium repraesentationem confirmavit.
Non enim poterit quod corpore admissum est non corpore
iudicari. Iniquus enim deus, si non per id punitur quis aut iuvatur
per quod operatus est. Si qua ergo conditio nova in Christo, <bibl n="Ib. v. 17. Ies. XLIII, 19."/>
vetera transierunt, ecce nova facta sunt omnia, impleta est Esaiae
prophetia. Si etiam iubet ut mundemus nos ab inquinamento carnis <bibl n="II Cor. VI, 17. VII, 1."/>
et sanguinis, non substantiam capere regnum dei, si et virginem <bibl n="II Cor. XI, 2."/>
sanctam destinat ecclesiam adsignare Christo, utique ut sponsam
sponso, non potest imago coniungi inimico veritatis rei ipsius.
Si et pseudapostolos dicit operarios dolosos transfiguratores sui, <bibl n="II Cor. XI, 13."/>
per hypocrisin scilicet, conversationis, non praedicationis adulteratae
eos taxat. Adeo de disciplina, non de divinitate dissidebatur.
Si transfiguratur satanas in angelum lucis, non potest hoc dirigi in <bibl n="Ib. v. 14."/>
<pb xml:id="v.2.p.312"/>

creatorem. Deus enim, non angelus creator; in deum lucis, non
in angelum transfigurare se dictus esset, si non eum satanan
signiticaret quem et nos et Marcion angelum novimus. De paradise
suus stilus est ad omnem quam patitur quaestionem. Hic illud
forte mirabor, si proprium potuit habere paradisum deus nullius
terrenae dispositionis, nisi si etiam paradiso creatoris precario
<bibl n="II (??). II, 11."/> usus est, sicut et mundo. Et tamen hominem tollere ad caelum
<bibl n="II Cor. XII, 7. 8."/> creatoris exemplum est in Helia. Magis vero mirabor dominum
optimum, percutiendi et saeviendi alienum, nec proprium saltem,
sed creatoris angelum satanae colaphizando apostolo suo applicuisse,
<bibl n="I Sam. II, 7 sq."/> et ter ab eo obsecralum non concessisse. Emendat igitur et deus
<bibl n="Ps. CXLVII. 6."/> Marcionis secundum creatorem elatos aemulantem, ut deponentem
<bibl n="Luc. I, 52."/> scilicet de solio dynastas. Aut numquid ipse est qui et in corpus
<bibl n="Iob. I. 12. II Cor. XII, 9."/> Iob dedit satanae potestatem, ut virtus in infirmitate comprobaretur?
<bibl n="Gal. I, 6 sqq."/> Quid et formam legis adhuc tenet Galatarum castigator, in
<bibl n="II Cor. XIII, 1."/> tribus testibus praefiniens staturum omne verbum? Quid et non
<bibl n="Ib. v.2."/> parsurm se peccatoribus comminatur, lenissimi dei praedicator?
<bibl n="Ib. v. 19."/> Immo et ipsam durius agendi in praesentia potestatem a domino
datam sibi affimat. Nega nunc, haeretice, timeri deum tuum,
cuius spostolus timebatur!</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p> DE KPISTULA AD ROMANOS. Quando opusculum profligatur,
breviter iam retractanda sunt quae rursus occurrunt, quaedam
vero tramittenda, quae saepius occurrerunt. Piget de lege
adhuc congredi, qui totiens probaverim concessionem eius nullum
argumentum praestare diversi dei in Christo praedicatam scilicet
et repromisaam in Christum apud creatorem, quatenus et ipsa
epistula legem plurimum videtur excludere. Sed et iudicem deum
ab apostolo circumferri saepe iam ostendimus et in iudice ultorem
<pb xml:id="v.2.p.313"/>
et creatorem in ultore. Itaque et hic, cum dicit, Non enim me <bibl n="Rom. I, 16. 17."/>
pudet evangelii, virtus enim dei est in salutem omni credenti, Iudaeo
et Graeco, quia iustitia dei in eo revelatur ex fide in fidem,
sine dubio et evangelium et salutem iusto deo deputat, non bono,
ut ita dixerim secundum haeretici distinctionem, transferenti ex
fide legis in fidem evangelii, suae utique legis et sui evangelii.
Quoniam et iram dicit revelari de caelo super impietatem et <bibl n="Rom. I, 18."/>
iniustitiam hominum, qui veritatem in iniustitia detineant. Cuius
dei ira? Utique creatoris. Ergo et veritas eius erit cuius et ira,
quae revelari habet in ultionem veritatis. Etiam adiciens, Scimus <bibl n="Rom. II, 2."/>
autem iudicium dei secundum veritatem esse, et iram ipsam probavit,
ex qua venit iudicium pro veritate, et veritatem rursus eiusdem
dei confirmavit cuius iram probavit probando iudicium. Aliud
est si veritatem dei alterius in iniustitia detentam creator iratus
ulciscitur. Quantas autem foveas in ista vel maxime epistula Marcion
fecerit, auferendo quae voluit, de nostri instrumenti integritate
parebit. Mihi sulficit, quae proinde eradenda non vidit, quasi
neglegentias et caecitates eius accipere. Si enim iudicabit deus
occulta hominum, tam eorum qui in lege deliquerunt, quam eorum
qui sine lege, quia et hi legem ignorant et natura faciunt quae
sunt legis, utique is deus iudicabit cuius sunt et lex et ipsa natura,
quae legis est instar ignorantibus legem. Iudicabit autem quomodo? <bibl n="Rom. II, 12-16"/>
Secundum evangelium, inquit, per Christum. Ergo et evangelium <bibl n="Rom. II,"/>
et Christus illius sunt cuius et lex et natura, quae per evangelium
et Christum vindicabuntur, adeo illo iudicio dei quod et supra,
secundum veritatem. Ergo qua defendenda reveletur de caelo ira, <bibl n="Rom. I, 1."/>
non nisi a deo irae, ita et hic sensus pristino cohaerens, in quo
iudicium creatoris edicitur, non potest in alium deum referri, qui
nec iudicat nec iraseitur, sed in illum cuius dum haec sunt, iudicium
dico et iram, etiam illa ipsius sint necesse est per quem
haec habent transigi, evangelium et Christus. Et ideo vehitur in <bibl n="Rom. II, 21."/>
transgressores legis, docentes non furari et furantes, ut homo dei
legis, non ut creatorem ipsum his modis tangens, qui et furari <bibl n="Exod. XII, 34 sq."/>
<pb xml:id="v.2.p.314"/>

vetans fraudem mandaverit in Aegyptios auri et argenti, quemadmodum
et cetera in illum retorquent. Scilicet apostolus verebatur
convicium deo palam facere, a quo non verebatur divertisse?
Adeo autem Iudaeos incesserat, ut ingesserit propheticam increpationem:
<bibl n="Rom. II, 24. Ies. LII, 5."/> Propter vos nomen dei blasphematur. Quam ergo perversum,
ut ipse blasphemaret eum cuius blasphemandi causa malos
<bibl n="Rom. II, 29"/> exprobrat! Praefert et circumcisionem cordis praeputiationi; apud
deum legis est facta circumcisio cordis, non carnis, spiritu, non
<bibl n="Ier. IV, 4."/> littera. Quodsi haec est circumcisio Hieremiae: Et circumcidemini
<bibl n="Deut. X, 16."/> praeputia cordis, sicut et Moyses: Circumcidemini duricordiam vestram,
eius erit spiritus circumcidens cor cuius et littera metens
<bibl n="Rom. II, 28 sq."/> carnem eius, et Iudaeus qui in occulto cuius et Iudaeus in aperto,
quia nec Iudaeum nominare vellet apostolus non Iudaeorum dei
<bibl n="Rom. III, 21 sq."/> servum. Tunc lex, nunc iustitia dei per fidem Christi. Quae est
ista distinctio? Servivit deus tuus dispositioni creatoris, dans ei
tempus et legi eius: an eius tunc cuius et nunc? Eius lex cuius
et fides Christi; distinctio dispositionum est, non deorum. Monet
<bibl n="Rom. V, 1."/> iustificatos ex fide Christi, non ex lege, pacem ad deum habere.
Ad quem? Cuius nusquam fuimus hostes, an cuius legi et naturae
rebellavimus? Nam si in eum competit pax cum quo fuit bellum,
ei et iustificabimur, et eius erit Christus, ex cuius fide iustificabimur,
<bibl n="(??)m. V, 20."/> ad cuius pacem competit redigi hostes eius aliquando. Lex autem,
inquit, subintroivit, ut abundaret delictum. Quare? ut superabundaret,
inquit, gratia. Cuius dei gratia, si non cuius et lex? Nisi
si creator ideo legem intercalavit, ut negotium procuraret gratiae
dei alterius et quidem aemuli, ne dixerim ignoti, ut, quemadmodum
<bibl n="n. V, 21."/> apud ipsum regnaverat peccatum in mortem, ita et gratia
regnaret in iustitia in vitam per Iesum Christum, adversarium ipsius.
Propter hoc omnia concluserat lex creatoris sub delictum, et totum
mundum deduxerat in reatum, et omne os obstruxerat, ne qui
gloriaretur per illam, ut gratia servaretur in gloriam Christi, non
creatoris, sed Marcionis. Possum et hic de substantia Christi praestruere
<bibl n="Rom. VI, 2."/> ex prospectu quaestionis subsecuturae. Mortuos enim nos,
inquit, legi. Ergo corpus Christi et potest corpus contendi, non
<bibl n="Rom. VI, 4."/> statim caro. Sed et quaecunque substantia sit, cum eius nominat
corpus quem subicit ex mortuis resurrexisse, non potest aliud cor-
<pb xml:id="v.2.p.315"/>

pus intellegi quam carnis, in quam lex mortis est dicta. Ecce
autem et testimonium perhibet legi, et causa delicti eam excusat.
Quid ergo dicemus? Quia lex peccatum? Absit. Erubesce, Marcion. <bibl n="Rom. VII, 7."/>
Absit. Abominatur apostolus criminationem legis. Sed ego delictum <bibl n="Ibid."/>
non scio nisi per legem. O summum ex hoc praeconium
legis, per quam liquuit delictum latere! Non ergo lex seduxit,
sed peccatum per praecepti occasionem. Quid deo imputas legis <bibl n="Ib. V. 10. 11."/>
quod legi eius apostolus imputare non audet? Atquin et accumulat:
Lex sancta, et praeceptum eius iustum et bonum. Si taliter veneratur <bibl n="Ib. v. 12."/>
legem creatoris, quomodo ipsum destruat nescio. Quis discernit
duos deos, iustum alium, bonum alium, cum is utrumque debeat
credi cuius praeceptum et bonum et iustum est? Si autem
et spiritalem confirmat legem, utique et propheticam, utique et <bibl n="Ib. v. 14."/>
figuratam. Debeo enim et hinc constituere Christum in lege figurate
praedicatum, quo nec a Iudaeis omnibus potuerit agnosei.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>