<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:5.1-5.21</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:5.1-5.21</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><pb xml:id="v.2.p.274"/><p> Nihil sine origine nisi deus solus. Quae quantum praecedit
in statu omnium rerum, tantum praecedat necesse est etiam in
retractatu earum, ut constare de statu possit, quia nec habeas
dispicere quid quale sit, nisi certus an sit, cum cognoveris unde
sit. Et ideo ex opusculi ordine ad hanc materiam devolutus apostoli
quoque originem a Marcione desidero, novus aliqui discipulus
nec ullius alterius auditor, qui nihil interim credam nisi nihil
 temere
credendum, temere porro credi quodcunque sine originis agnitione
creditur, quique dignissime ad sollicitudinem redigam istam inquisitionem,
cum is mihi affirmatur apostolus quem in albo apostolorum
apud evangelium non deprehendo. Denique audiens postea
eum a domino allectum, iam in caelis quiescente, quasi inprovidentiam
existimo si non ante scivit illum sibi necessarium Christus,
sed iam ordinato officio apostolatus et in sua opera dimisso ex
incursu, non ex prospectu, adiciendum existimavit, necessitate, ut
ita dixerim, non voluntate. Quamobrem, Pontice nauclere, si nunquam
furtivas merces vel illicitas in acatos tuas recepisti, si nullum
omnino onus avertisti vel adulterasti, cautior utique et fidelior
in dei rebus, edas velim nobis, quo symbolo susceperis apostolum
Paulum, quis illum tituli charactere percusserit, quis transmiserit
tibi, quis imposuerit, ut possis eum constanter exponere, ne illius

<pb xml:id="v.2.p.275"/>
probetur, qui omnia apostolatus eius instrumenta protulerit. Ipse se, ioquit, apostolum est professus, et quidem non ab hominibus <bibl n="Gal. I,1"/>
nec per hominem, sed per Iesum Christum. Plane profiteri potest semet ipsum quivis, verum professio eius alterius auctoritate conficitur; alius scribit, alius subscribit, alius obsignat, alius actis refert. Nemo sibi et professor ct testis est. Praeter haec utique Iegisti, multos venturos, qui dicant: ego sum Christus. Si est, qui se Christum

mentiatur, quanto magis qui se apostolum praedicet Christi? Adbuc ego in persona discipuli et inquisitoris conversor, ut iam hinc et fidem tuam obtundam, qui unde eam probes, non habes, et impudentiam suflundam, qui vindicas, et unde possis vindicare, non recipis. Sit Christus, sit apostolus, ut alterius, dum non probantur nisi de instrumento creatoris. Nam mihi Paulum etiam Genesis olim repromisit Inter illas enim figuras et propheticas super filios suos benedictiones Iacob, cum ad Beniamin dixisset: Beniamin, inquit, iupus rapax ad matutinum comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam. Ex tribu enim Beniamin oriturum Paulum providebat, lupum rapacem ad matutinum comedentem, id est, prima aetate vastaturum pecora domiai ut persecutorem ecclesiorum, dehinc ad vesperam escam daturum, id est, devergente iam aetate oves Christi edocaturum ut doctorem nationum. Nam et Saulis primo asperitas insectationis erga David, dehinc poenitentia et satisfactio, hona pro malis recipientis, non aliod portendebat, qoam Paolum in Saule secundum trihus et lesum in David secondom virginis censum. Haec figurarum sacramenta si tibi displicent, certe Acta Apostolorum hunc mihi ordinem Pauli tradiderunt a te quoque non negandum. Inde apostolom ostendo persecutorem, non 

<pb xml:id="v.2.p.276"/>
<bibl n="Gal. I, 1."/> ab hominibus neque per hominem; inde et ipsi credere inducor;
inde te a defensione eius expello, nec timeo dicentem, Tu ergo
negas apostolum Paulum? Non blasphemo quem tueor. Nego, ut
to probare compellam. Nego, ut meum esse convincam. Aut si ad
nostram fidem spectas, recipe quae eam faciunt. Si ad tuam provocas,
ede quae eam praestruunt. Aut proba esse quae credis; aut
si non probas, quomodo credis? Aut qualis es adversus eum credens
a quo solo probatur esse quod credis? Habe nunc et apostolum
de meo sicut et Christum, tam meum apostolum quam et
Christum. Iisdem et hic dimicabimus lineis, in ipso gradu provocabimus
praescriptionis, oportere scilicet et apostolum qui creatoris
negetur, immo et adversus creatorem proferatur, nihil docere, nihil
sapere, nihil velle secundum creatorem, et inprimis tanta constantia
alium deum edicere quanta a lege creatoris abrupit. Neque enim
verisimile est ut avertens a Iudaismo non pariter ostenderet in
cuius dei fidem averteret, quia nemo transire posset a creatore
nesciens ad quem transeundum sibi esset. Sive enim Christus iam
alium deum revelaverat, sequebatur etiam apostoli testatio, vel ne
non eius dei apostolus haberetur quem Christus revelaverat, et quia
non licebat abscondi ab apostolo qui iam revelatus fuisset a Christo:
sive nihil tale de deo Christus revelaverat, tanto magis ab apostolo
debuerat revelari, qui iam non posset ab alio, non credendus
sine dubio si nec ab apostolo revelatus. Quod idcirco praestruximus,
ut iam hinc profiteamur nos proinde probaturos nullum alium deum
ab apostolo circumlatum, sicut probavimus nec a Christo, ex ipsius
utique epistulis Pauli, quas proinde mutilatas etiam de numero
forma iam haeretici evangelii praeiudicasse debebit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p> DE EPISTULA AD GALATAS. Principalem adversus 
<pb xml:id="v.2.p.277"/>

Iudaismum epistolam nos quoque confitemur, quae Galatas docet. Amplectimur 
etenim omnem illam legis veteris abolitionem, ut et ipsam 
de creatoris venientem dispositione, sicut saepe iam in isto ordine 
tractavimus de praedicata novatione a prophetis dei nostri. Quodsi 
creator quidem vetera cessura promisit, novis scilicet orituris, Christus 
vero tempus distinctionis istius (lex et prophetae usque ad <bibl n="Luc. XVI, 16"/>
Ioannem) terminum in Ioanne statuens inter utrumque ordinem desinentium e
xinde veterum et incipientium novorum: necessarie et 
apostolus in Christo post Ioannem revelato vetera infirmat, nova 
vero confirmat, atque ita non alterius dei fidem curat, quam creatoris, 
apud quem et vetera decessura praedicabantur. Igitur et legis 
destructio et evangelii aedificatio pro me faciunt in ista quoque 
epistola ad eam Galatarum praesumptionem pertinentes, qua 
praesumebant Christum, ut puta creatoris salva creatoris Iege credendum, 
quod adhuc incredibile videretur Iegem a suo auctore deponi. 
Porro si omniuo alium deum ab apostolo audissent, ultro


utique scissent abscedendum sibi esse a lege eius dei, quem reliquissent 
alium secuti. Quis enim exspectaret diutius discere, quod 
novam deberet sectari disciplinam, qui novum deum recepisset? 
Immo quia eadem quidem divinitas praedicabatur in evangelio, quae 
semper nota fuerat in lege, disciplina vero non eadem, bic erat 
totus quaestionis status, an lex creatoris ab evangelio deberet excludi 
in Christo creatoris. Denique aufer hunc statum, et vacat 
quaestio. Vacante autem quaestione, ultro olDoibus agnoscentibus, 
discedendum sibi esse ab ordine creatoris per fidem dei alterius, 
nulla apostolo materia competisset id tam presse doceudi, quod 
ultro fides ipsa dictasset. Igitur tota intentio epistolae istius nihil 
aliud docet, quam legis discessionem venientem de creatoris dispositione, 
ut adhuc suggeremus. Si item nullius novi dei exserit 
mentionem, quod nusquam magis fecisset, quam in ista materia, ut 
rationem scilicet ablegendae legis unica hac et sufficientissima defiuitione 
proponeret novae divinitatis, apparet quomodo scribat.
Miror vos tam cito transferri ab eo, qni vos vocavit in gratiam, ad  <bibl n="Gal. I, 6.7"/>
aliud evangelium, ex conversatione aliud, non ex religione, ex 
disciplina, non ex divinitate, quoniam quidem evangelium Christi 
a lege evocare deberet ad gratiam, non a creatore ad alium deum. 

<pb xml:id="v.2.p.278"/>

Nemo enim illos moverat a creatore, ut viderentur sic ad aliud
evangelium transferri, quasi dum ad creatorem transferuntur. Nam
et adiciens, quod aliud evangelium omnino non esset, creatoris
confirmat id quod esse defendit. Sed enim et creator evangelium
<bibl n="Ies. XL, 9."/> repromittit, dicens per Esaiam, Ascende in montem excelsum, qui
evangelizas Sioni, extolle vocem in valentia tua, qui evangelizas
<bibl n="Ies. LII, 7."/> Hierusalem; item ad apostolorum personam, Quam tempestivi pedes
evangelizantium pacem, evangelizamtium bona, utique et nationibus
<bibl n="Ies. XLII, 4. 6."/> evangelizantium, quoniam et, In nomine eius, inquit, nationes
sperabunt, Christi scilicet, cui ait, Posui te in lumen nationum.
Est autem evangelium etiam dei novi, quod vis tunc ab apostolo
<bibl n="Gal. I, 7."/> defensum. Iam ergo duo sunt evangelia apud duos deos, et mentitus
erit apostolus dicens quod aliud omnino non est, cum sit
et aliud, cum sic suum evangelium defendere potuisset, ut potius
demonstraret, non ut unum determinaret. Sed fortasse, ut fugias
<bibl n="Ga. I, 8."/> hinc, et ideo, dices, subtexuit, Licet angelus de caelo aliter evangelizaverit,
anathema sit, quia et creatorem sciebat evangelizaturum.
Rursus ergo te implicas. Hoc est enim quod adstringeris. Duo
enim evangelia confirmare non est eius qui aliud iam negarit. Tamen
lucet sensus eius qui suam praemisit personam: Sed et si nos
aut angelus de caelo aliter evangelizaverit. Verbi enim gratia dictum
est. Ceterum si nec ipse aliter evangelizaturus, utique nec angelus.
Ita angelum ad hoc nominavit, quo multo magis hominibus non
esset credendum, quando nec angelo, nec apostolo, non angelum
<bibl n="Gal. I, 11-24."/> ad evangelium referret creatoris. Exinde decurrens ordinem conversionis
<bibl n="Act. Apost. XV, 5 sqq."/> suae de persecutore in apostolum scripturam Apostolicorum
confirmat, apud quam ipsa etiam epistulae istius materia
recognoscitur, intercessisse quosdam qui dicerent circumcidi oportere
et observandam esse Moysi legem, tunc apostolos de ista
quaestione consultos ex auctoritate spiritus renuntiasse non esse
imponenda onera hominibus quae patres ipsi non potuissent sustinere.
Quodsi et ex hoc congruunt Paulo Apostolorum Acta, cur
ea respuatis iam apparet, ut deum scilicet non alium praedicantia
quam creatorem, nec Christum alterius quam creatoris, quando nec
promissio spiritus sancti aliunde probetur exhibita quam de instrumento
Actorum. Quae utique verisimile non est ex parte quidem
apostolo convenire, cum ordinem eius secundum ipsius testimo-
<pb xml:id="v.2.p.279"/>

nium ostendunt, ex parte vero dissidere, cum divinitatem in Christo
creatoris annuntiant, ut praedicationem quidem apostolorum non
sit secutus Paulus, qui formam ab eis dedocendae legis accepit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Denique ad patrocinium Petri ceterorumque apostolorum ascendisse <bibl n="Gal. II, 1. 2."/>
Hierosolymam post annos quatuordecim scribit, ut conferret
cum illis de evangelii sui regula, ne in vacuum tot annis cucurrisset
aut curreret, si quid scilicet citra formam illorum evangelizaret.
Adeo ab illis probari et constabiliri desiderarat, quos, si
quando, vultis Iudaismi magis adfines subintellegi. Cum vero <bibl n="Gal. II, 3."/>
nec Titum dicit circumcisum, iam incipit ostendere solam circum
cisionis quaestionem ex defensione adhuc legis concussam ab eis
quos propterea falsos et superinducticios fratres appellat, non
aliud statuere pergentes quam perseverantiam legis, ex fide sine
dubio intergra creatoris, atque ita pervertentes evangelium, non
interpolatione scripturae, qua Christum creatoris effingerent, sed
retentione veteris disciplinae, ne legem creatoris excluderent. Ergo
propter falsos, inquit, superinducticios fratres, qui subintraverant <bibl n="Gal. II, 4. 5."/>
ad speculandam libertatem nostram, quam habemus in Christo, ut
nos subigerent servituti, nec ad horam cessimus subiectioni. Intendamus
enim et sensui ipsi et causae eius, et apparebit vitiatio
scripturae. Cum praemittit, Sed nec Titus, qui mecum erat, cum
esset Graecus, coactus est circumcidi, dehinc subiungit, Propter
superinducticios falsos fratres, et reliqua, contrarii utique facti incipit
reddere rationem, ostendens propter quid fecerit quod nec
fecisset nec ostendisset, si illud propter quod fecit non accidisset.
Denique dicas velim, si non subintroissent falsi illi fratres ad speculandam
libertatem eorum, cessissent subiectioni? Non opinor.
Ergo cesserunt, quia fuerunt propter quos crederetur. Hoc enim
rudi fidei et adhuc de legis observatione suspensae competebat,
ipso quoque apostolo ne in vacuum cucurrisset aut curreret su-
<pb xml:id="v.2.p.280"/>
<bibl n="Gal. II, 9. 10."/> specto. Itaque frustrandi erant falsi fratres, speculantes libertatem
Christianam, ne ante eam in servitutem abducerent Iudaismi quam
Paulus sciret se non in vacuum cucurrisse, quam dexteras ei darent
antecessores, quam ex censu eorum in nationes praedicandi
<bibl n="Act. Apost. XVI, 3."/> munus subiret. Necessario igitur cessit ad tempus, et sic ei
<bibl n="XXI, 24 sqq. I Cor. IX, 20."/> ratio constat Timotheum circumcidendi et rasos introducendi in
templum, quae in Actis edicuntur, adeo vera, ut apostolo consonent
profitenti factum se ludaeis Iudaeum, ut Iudaeos lucrifaceret,
et sub lege agentem propter eos qui sub lege agerent, sic et
propter superinductos illos, et omnibus novissime omnia factum,
ut omnes lucraretur. Si haec quoque intellegi ex hoc postulant, id
quoque nemo dubitabit, eius dei et Christi praedicatorem Paulum
cuius legem quamvis excludens interim, tamen pro temporibus admiserat,
statim amoliendam si novum deum protulisset. Bene
igitur quod et dexteras Paulo dederunt Petrus et Iacobus et Ioannes,
et de officii distributione pepigerunt, ut Paulus in nationes,
<bibl n="Gal. II, 9. 10."/> illi in circumcisionem, tantum ut meminissent egenorum, et hoc
secundum legem creatoris, pauperes et egenos foventis, sicut in
evangelii vestri retractatu probatum est. Adeo constat de lege sola
fuisse quaestionem, dum ostenditur quid ex lege custodiri convenerit.
Sed reprehendit Petrum non recto pede incedentem ad evangelii
veritatem. Plane reprehendit, non ob aliud tamen quam ob
inconstantiam victus, quem pro personarum qualitate variabat, timens
eos qui erant ex circumcisione, non ob aliquam divinitatis perversitatem,
de qua et aliis in faciem restitisset, qui de minore causa
conversationis ambiguae Petro ipsi non pepercit. Sed quomodo
<bibl n="Gal. II, 11-21."/> Marcionitae volunt credi? De cetero pergat apostolus, negans ex
operibus legis iustificari hominem, sed ex fide. Eiusdem tamen
dei cuius et lex. Nec enim laborasset fidem a lege discernere,
quam diversitas ipsius divinitatis ultro discrevisset, si fuisset. Merito
non reaedificabat quae destruxit. Destrui autem lex habuit ex
<bibl n="Luc. III, 4 sqq."/> quo vox loannis clamavit in eremo: Parate vias domini, ut fierent
rivi et colles et montes repleti et humiliati, et tortuosa et aspera
<pb xml:id="v.2.p.281"/>

in rectitudinem et in campos, id est, legis difficultates in evangelii facilitates. Meminerat iam et psalmi esse tempus: disrumpamus a nobis vincula eorum, et abiiciamus a nobis iugum ipsorum, ex quo tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania; astiterunt reges terrae et magistratus congregati sunt in unum adversus dominum et adversus Christum ipsius;  ut iam ex fidei fibertate instificetur homo, non ex legis servitute,  quia iustus ex fide vivit. Quodsi prophetes Abacum praenuntiavit, habes et apostolum prophetas confirmantem, sicut et Christus. Eius crgo dei erit fides, in qua vivet iustus, cuius et lex, in qua non iustihcatur operarius. Proinde si in lege maledictio est, in fide vero bensdictio, utrumque habes propositum apud creatorem: ecce posui, inquit, ante
te maledictionem et benedictionem. Non potes distantiam vindicare, quae etsi rerum est, non ideo auctorum, quae ab uno auctore proponitur. Cur autem Christus factus sit pro nobis maledictio , ipso apostolo edocente manifestum est, quam nobiscum faciat, id est, secundum fidem creatoris. Neque enim quia creator pronuntiavit: maledictus omnis in ligno suspensus, ideo videbitur alterius dei esse Christus et ideirco a creatore iam tunc in lege maledictus. Et quomodo praemaledixisset eum creator, quem ignorat? Cur autem non magis competat creatori filium suum dedisse maledictioni suae, quam illi deo tuo subdidisse maledictioni, et quidem pro homine alieno? Denique si atrox videtur hoc in creatore circa filium, proinde tuo in deo; si vero rationale et in tuo, proinde et in meo, et magis in meo. Facilius enim crederetur eius esse, per maledictionem Christi benedictionem prospexisse bomini, qui et maledictionem aliquando et benedictionem proposuerit ante hominem, quam qui neutrum unquam sit apud te professus. Accepimus igitur benedictionem spiritalem per fidem, inquit, ex qua scilicet vivet iustus, secundum creatorem. Hoc est ergo, quod dico eius dei fidem esse, cuius est forma gratiae fidei. Sed et cum adiicit: omnes enim filii estis fidei, ostenditur, quid supra haeretica industria eraserit, mentionem scilicet Abrabae, qua nos apostolus filios Abrabae per fidem affirmat, secundum quam mentionem hic qunque filios fidei notavit. Ceterum quomodo filii fidei? et cuius fidei, si non Abrabae? Si enim Abrabam deo credidit, et deputatum est iustitiae, atque exinde pater multarum

<pb xml:id="v.2.p.282"/>

nationum meruit nuncupari, nos autem credendo deo magis proinde
iustificamur, sicut Abraham, et vitam proinde consequimur,
sicut iustus ex fide vivit: sic fit ut et supra filios nos Abrahae pronuntiarit,
qua patris fidei, et hic filios fidei, per quam Abraham
pater nationum fuerat repromissus. Ipsum quod fidem a circumcisione
revocabat, nonne Abrahae filios constituere quaerebat, qui
in carnis integritate crediderat? Denique alterius dei fides ad formam
dei alterius non potest admitti, ut credentes iustitiae deputet,
ut iustos vivere faciat, ut nationes filios fidei dicat. Totum hoc
eius est apud quem ante iam notum est sub eadem Abrahae mentione,
dum ipso sensu revincatur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p><bibl n="Gal. III, 15. IV, 3."/> Adhuc, inquit, secundum hominem dico: Dum essemus parvuli,
sub elementis mundi eramus positi, ad deserviendum eis.
Atquin non est hoc humanitus dictum. Non enim exemplum est,
sed veritas. Quis enim parvulus, utique sensu, quod sunt nationes,
non elementis subiectus est mundi, quae pro deo suspicit? Illud
autem fuit, quod cum, Secundum hominem, dixisset, tamen testamentum
hominis nemo spernit aut superordinat. Exemplo enim
humani testamenti permanentis divinum tuebatur. Abrahae dictae
<bibl n="Gal. III, 15. 16."/> sunt promissiones et semini eius. Non dixit seminibus, quasi pluribus,
sed semini, tanquam uni, quod Christus est. Erubescat
spongia Marcionis! Nisi quod ex abundanti retracto quae abstulit,
cum validius sit illum ex his revinci quae servavit. Cum autem
<bibl n="Gal. IV, 4."/> evenit impleri tempus, misit deus filium suum, utique is qui etiam
ipsorum temporum deus est quibus saeculum constat, qui signa
quoque temporum ordinavit, soles et Iunas et sidera et stellas, qui
filii denique sui revelationem in extremitatem temporum et disposuit
<bibl n="Ies. II, 2."/> et praedicavit. In novissimis diebus erit manifestus mons domini,
<pb xml:id="v.2.p.283"/>
et in novissimis diebus effundam de spiritu meo in omnem carnem, secundum loelem. Ipsius erat sustinuisse tempus impleri, cuius erat etiam finis temporis, sicut initium. Ceterum deus ille otiosus nec operationis nec praedicationis ullius atque ita nec temporis alicuius, quid omnino egit, quod efficeret tempus impleri el iam implendum sustineri? Si nihil, satis vanum est, ut creatoris tempora sustinuerit serviens creatori. Cui autem rei misit filium suum? ut eos, qui sub lege erant, redimeret; hoc est, ut efiiceret tortuosa in viam rectam et aspera in vias lenes, secundum Esaiam, ut vetera transirent et nova orirentur, lex nova ex Sion et sermo domini ex Hierusalem, et ut adoptionem filiorum acciperemus, utique nationes, quae filii non eramus. Et ipse enim lux erit nationum, et in nomine eius nationes sperabunt.  Itaque ut certum esset, nos filios dei esse, misit spiritum
suum in corda nostra, clamantem: Abba, pater. In novissimis enim, inquit, diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem. Cuius gratia, nisi cuius et promissio gratiae? Quis pater, nisi qui et factor? Post has itaque divitias non erat revertendum ad infirma et mendica elementa. Elementa autem apud Romanos quoque etiam primae literae solent dici. Non ergo per mundialium elementorum derogationem a deo eorum avertere cupiebat, etsi diceudo supra: si ergo his, qui non natura sunt dei, servitis, physicae, id est, naturalis, superstitionis elementa pro deo habentis suggillat errorem, nec sic tamen elementorum deum taxans. Sed quae velit intelligi elementa, primas scilicet literas legis, ipse declarat. Dies observatis et menses ct tempora et annos et sabbata, ut opinor, et coenas puras et iciuraa et dies magnos. Cessare enim ab his quoque, sicut et circumcisione, oportebat ex decretis creatoris, qui et per Esaiam: neomenias vestras et sabbata et diem magnum non sustinebo, ieiunium et ferias et cerimonias vestras odit anima mea. Et per Amos,
<pb xml:id="v.2.p.284"/>

<bibl n="Amos V, 21."/> Odi, reieci cerimonias vestras, et non odorabor in frequentiis
<bibl n="Hes. II, 11."/> vestris; item per Osee, Avertam universas iocunditates eius et
cerimonias eius et sabbata et neomenias eius et omnes frequentias
eius. Quae ipse constituerat, inquis, erasit? Magis quam alius;
aut si alius, ergo ille adiuvit sententiam creatoris, auferens quae
et ille damnaverat. Sed non huius loci quaestio cur leges suas
creator infregerit. Sufficit quod infracturum probavimus, ut confirmetur
nihil apostolum adversus creatorem determinasse, cum et
ipsa amolitio legis a creatore sit. Sed ut furibus solet aliquid
excidere de praeda in indicium, ita credo et Marcionem novissimam
Abrahae mentionem dereliquisse, nullam magis auferendam, etsi ex
<bibl n="Gal. IV, 21-26. 31."/> parte convertit. Si enim Abraham duos liberos habuit, unum
ex ancilla, et alium ex libera, sed qui ex ancilla, carnaliter natus
est, qui vero ex libera, per repromissionem (quae sunt allegorica,
id est aliud portendentia: haec sunt enim duo testamenta,
sive duae ostensioues, sicut invenimus interpretatum, unum a monte
Sina in synagogam Iudaeorum secundum legem generans in servitutem,
aliud super omnem principatum generans, vim, dominationem,
et omne nomen quod nominatur, non tantum in hoc aevo,
sed et in futuro, quae est mater nostra, in quam repromisimus
sanctam ecclesiam; ideoque adicit, Propter quod, fratres, non sumus
ancillae filii, sed liberae), utique manifestavit et Christianismi
generositatem in filio Abrahae ex libera nato allegoriae habere sacramentum,
sicut et Iudaismi servitutem legalem in filio ancillae,
atque ita eius dei esse utramque dispositionem apud quem invenimus
<bibl n="Gal. V, 1."/> utriusque dispositionis delineationem. Ipsum quod ait, Qua
libertate Christus nos manumisit, nonne eum constituit manumissorem
qui fuit dominus? Alienos enim servos nec Galba manumisit,
facilius liberos soluturus. Ab eo igitur praestabitur libertas
<pb xml:id="v.2.p.285"/>

apud quem fuit servitus legis. Et merito. Non decebat manumissos rursus iugo servitutis, id est legis, adstringi, iam psalmo adimpleto: disrumpamus vincula eorum et abiiciamus a nobis iugum ipsorum, postquam archontes congregati sunt in unum adversus dominum et adversus Christum ipsius. De servitute igitur exemptos ipsam servitutis notam eradere perseverabat, circumcisionem, ex praedicationis scilicet propheticae auctoritate, memor dictum per Hieremiam: etr circumcidimi praeputia cordis vestri;  quia et Moyses: circumcidetis duricordiam vestram, id est non carnem. Denique si circumcisionem ab alio deo veniens excludebat, cur etiam praeputiationem negat quiequam valere in Christo, sicut et circumcisionem? *) praeferre enim debebat aemulam eius, quam expugnabat, si ab aemulo circumcisionis deo esset. Porro quia et circumcisio et praeputiatio uni deo deputabantur, ideo utraque in Christo vacabat propter fidei praclationem, illius fidei, de qua erat scriptum: et in nominc eius nationes credent, illius fidei, quam 



<pb xml:id="v.2.p.286"/>


<bibl n="Gal. V, 6."/> dicendo per dilectionem perfici, sic quoque creatoris ostendit. Sive
<bibl n="Deut. VI, 5."/> enim dilectionem dicit quae in deum, et hoc creatoris est, Diliges
deum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus
<bibl n="Lev. XIX, 18."/> tuis, sive quae in proximum, Et proximum tuum tanquam te, creatoris
<bibl n="Gal. V, 10."/> est. Qui autem turbat vos, iudicium feret. A quo deo? Ab
optimo? Sed ille non iudicat. A creatore? Sed nec ille damnabit
assertorem circumcisionis. Quodsi non erit alius qui iudicet
nisi creator, iam ergo non damnabit legis defensores nisi
qui ipse eam cessare constituit. Quid nunc, si et confirmat illam
<bibl n="Gal. V, 14."/> ex parte qua debet? Tota enim, inquit, lex in vobis adimpleta
est: Diliges proximum tuum tanquam te. Aut si sic vult intellegi,
Adimpleta est, quasi iam non adimplenda, ergo non vult ut diligam
proximum tanquam me, ut et hoc cum lege cessaverit. Sed
perseverandum erit semper in isto praecepto. Ergo lex creatoris
etiam ab adversario probata est, nec dispendium, sed compendium
ab eo consecuta est, redacta summa in unum iam praeceptum. Sed
nec hoc alii magis competit quam auctori. Atque adeo cum dicit,
<bibl n="Gal. VI, 12."/> Onera vestra invicem sustinete, et sic adimplebitis legem Christi,
si hoc non potest fieri nisi quis diligat proximum sibi tanquam
se, apparet, Diliges proximum tibi tanquam te, per quod auditur,
Invicem onera vestra portate, Christi esse legem, quae sit creatoris,
atque ita Christum creatoris esse, dum Christi est lex creatoris.
<bibl n="Gal. VI, 7."/> Erratis, deus non deridetur. Atquin derideri potest deus
<bibl n="Gal. VI, 7."/> Marcionis, qui nec irasci novit nec ulcisci. Quod enim severit
homo, hoc et metet. Ergo retributionis et iudicii deus intentat.
<bibl n="Gal. VI, 9. 10."/> Bonum autem facientes non fatigemur, et dum habemus tempus,
operemur honum. Nega creatorem bonum facere praecepisse, et
diversa doctrina sit diversae divinitatis. Porro si retributionem praedicat,
<bibl n="Gal. VI, 9. 10."/> ab eodem erit et corruptionis messis et vitae. Tempore
<bibl n="Eceles. III, 17."/> autem suo metemus, quia et Ecclesiasticus, Tempus, inquit, erit
<bibl n="Gal. VI, 14."/> omni rei. Sed et mihi, famulo creatoris, mundus crucifixus est,
non tamen deus mundi, et ego mundo, non tamen deo mundi.
Mundum enim, quantum ad conversationem eius, posuit, cui renuntiando
mutuo transfigimur et invicem morimur. Persecutores
<bibl n="Gal. VI, 17."/> vocat Christi. Cum vero adicit stigmata Christi in corpore suo
gestare se (utique corporalia competunt), iam non putativam, sed
veram et solidam carnem professus est Christi, cuius stigmata corporalia
ostendit.</p><pb xml:id="v.2.p.287"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p>DE EPISTULA AD CORINTHIOS PRIMA. Praestructio superioris 
epistulae ita duxit, ut de titulo eius non retractaverim,
certus et alibi retractari eum posse, communem scilicet et eundem
in epistulis omnibus, quod non utique salutem praescribit eis quibus
scribit, sed gratiam et pacem. Non dico quid illi cum Iudaico <bibl n="I Cor. I, 3."/>
adhuc more, destructori Iudaismi? Nam et hodie Iudaei in pacis
nomine appellant, et retro in scripturis sic salutabant. Sed intellego
illum defendisse officio suo praedicationem creatoris: Quam <bibl n="Ies. LII, 7."/>
maturi pedes evangelizantium bona, evangelizantium pacem. Evangelizator
enim bonorum, id est gratiae dei, pacem quam praeferendam
sciebat. Haec cum a deo patre nostro et domino Iesu <bibl n="I Cor. I, 3."/>
annuntians communibus nominibus utatur, competentibus nostro
quoque sacramento, non puto dispici posse quis deus pater et
dominus Iesus praedicetur, nisi ex accedentibus cui magis competant.
Primo quidem patrem dominum praescribo non alium agnoscendum
quam et hominis et universitatis creatorem et institutorem:
porro patri etiam domini nomen accedere ob potestatem,
quod et filius per patrem capiat: dehinc gratiam et pacem non
solum eius esse a quo praedicabantur, sed eius qui fuerit offensus.
Nec gratia enim fit nisi offensae, nec pax nisi belli. Et populus
autem per disciplinae transgressionem et omne hominum genus per
naturae dissimulationem et deliquerat et rebellaverat adversus
creatorem. Deus autem Marcionis, et quia ignotus, non potuit
offendi, et quia nescit irasci. Quae ergo gratia a non offenso?
quae pax a non rebellato? Ait crucem Christi stultitiam esse perituris,
virtutem autem et sapientiam dei salutem consecuturis, et
ut ostenderet unde hoc eveniret, adicit: Scriptum est enim, Perdam <bibl n="I Cor. I, 18. 19."/>
sapientiam sapientium et prudentiam prudentium irritam faciam. <bibl n="Ies. XXIX, 14."/>
Si haec creatoris sunt et quae ad causam crucis pertinent stultitiae
deputat, ergo et crux et per crucem Christus ad creatorem pertinebit,
a quo praedicatum est quod ad crucem pertinet. Aut si
creator, qua aemulus, idcirco sapientiam abstulit, ut crux Christi
<pb xml:id="v.2.p.288"/>

scilicet adversarii stultitia deputetur, ecquomodo potest aliquid ad
crucem Christi non sui creator pronuntiasse, quem ignorabat cum
praedicabat? Sed et cur apud dominum optimum et profusae
misericordiae alii salutem referunt, credentes crucem virtutem et
sapientiam dei esse, alii perditionem, quibus Christi crux stultitia
reputatur, si non creatoris est aliquam et populi et humani generis
offensam detrimento sapientiae atque prudentiae multasse?
Hoc sequentia confirmabunt, cum dicit, Nonne infatuavit deus
<bibl n="I Cor. I, 20. 21."/> sapientiam mundi? cumque et hic adicit quare: Quoniam in dei
sapientia non intellexit mundus per sapientiam dominum, boni
duxit deus per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.
Sed prius de mundo disceptabo, quatenus subtilissimi haeretici
hic vel maxime mundum per dominum mundi interpretantur, nos
autem hominem qui sit in mundo intellegimus, ex forma simplici
loquelae humanae, qua plerumque id quod continet ponimus pro
eo quod continetur. Circus clamavit, et forum locutum est, et basilica
fremuit, id est qui in his locis rem egerunt. Igitur quia
homo, non deus, mundi in sapientia non cognovit deum, quem
cognoscere debuerat, et Iudaeus in sapientia scripturarum et
omnis gens in sapientia operum, ideo deus idem qui in sapientia
sua non erat agnitus statuit sapientiam hominum stultitia
repercutere, salvos faciendo credentes quosque in stultam
<bibl n="I Cor. I, 22."/> crucis praedicationem. Quoniam Iudaei signa desiderant, qui
iam de deo certi esse debuerant, et Graeci sapientiam quaerunt,
qui suam scilicet, non dei, sapientiam sistunt. Ceterum si novus
deus praedicaretur, quid deliquerant Iudaei signa desiderantes quibus
crederent, aut Graeci sapientiam sectantes cui magis crederent?
Ita et remuneratio ipsa in Iudaeos et Graecos et zeloten deum
confirmat et iudicem, qui ex retributione aemula et iudice infatuaverit
sapientiam mundi. Quodsi eius sunt et causae cuius adhibentur
scripturae, ergo de creatore tractans apostolus non intellecto
<bibl n="I Cor. I, 23."/> creatorem utique docet intellegendum. Etiam quod
scandalum Iudaeis praedicat Christum, prophetiam super illo consignat
<bibl n="Ies. VIII, 14. XXVIII, 16."/> creatoris, dicentis per Esaiam, Ecce posui in Sion lapidem
offensionis et petram scandali; petra autem fuit Christus. Etiam
<pb xml:id="v.2.p.289"/>

Marcion servat. Quid est autem stultum dei sapientius hominibus,
nisi crux et mors Christi? Quid infirmum dei fortius homine, misi <bibl n="I Cor. I, 25."/>
nativitas et caro dei? Ceterum si nec natus ex virgine Christus
nec carne constructus ac per hoc neque crucem neque mortem vere
perpessus est, nihil in illo fuit stultum et infirmum; nec iam
stulta mundi elegit deus, ut confandat sapientiam, nec infirma <bibl n="I Cor. I, 27. 28."/>
mundi elegit deus, ut confundat fortia, nec inhenesta et minima et
contemptibilia, quae non sunt, id est quae non vere sunt, ut confundat
quae sunt, id est quae vere sunt. Nihil enim a deo dispositum
est vere modicum et ignobile et contemptibile, sed quod
ab homine. Apud creatorem autem etism vetera stultitiae et
infirmitati et inhonestati et pusillitati et contemptui deputari possunt.
Quid stultius, quid infirmius, quam sacrificiorum cruentorum
et holocaustomatum nidorosorum a deo exactio? Quid infirmius
quam vasculerum et grabatorum purgatio? Quid inhonestius
quam carnis iam erubescentis alia dedecoratio? Quid tam humile
quam talionis indictio? Quid tam contemptibile quam ciberum exceptio?
Totum, quod sciam, vetus testamentum omnis haereticus
irridet. Stulta enim mundi elegit deus, ut confundat sapientiam.
Marcionis deus nihil tale, quia nec aemulatur contraria contrariis
redarguere, ne glorietur omnis caro, ut, quemadmodum scriptum <bibl n="I Cor. I, 29-31."/>
est, Qui gloriatur, in domino glorietur. In quo? utique in eo
qui hoc praecepit. Nisi creator praecepti ut in deo Marcionis
glorietur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>Igitur per haec omnia ostendit cuius dei sapientiam Ioquatur <bibl n="I Cor. II, 5."/>
inter perfectos, eius scilicet qui sapientiam sapientium abstulerit
et prudentiam prudentium irritam fecerit, qui infatuaverit sapientiam
mundi, stulta eligens eius et disponens in salutem. Hanc dicit
sapientiam in occulto fuisse quae fuerit in stultis et in pusillis et
inhonestis, quae latuerit etiam sub figuris, allegoriis et aenigmatibus,
revelanda postmodum in Christo, posito in lumen nationum <bibl n="Ies. XLII, 6."/>
<pb xml:id="v.2.p.290"/>
<bibl n="Ies. XLV, 3."/> a creatore promittente per Esaiae vocem patefacturum se thesauros
invisibiles et occultos. Nam ut absconderit aliquid is deus qui nihil
egit omnino in quod aliquid abscondisse existimaretur, satis incredibile.
Ipse si esset, latere non posset, nedum aliqua eius sacramenta.
Creator autem tam ipse notus quam et sacramenta eius,
palam scilicet decurrentia apud Isra(??)l, sed de significantiis obumbrata,
in quibus sapientia dei delitescebat, inter perfectos narranda
<bibl n="I Cor. II, 7."/> suo in tempore, proposita vero in proposito dei ante saecula.
Cuius et saecula, nisi creatoris? Si enim et saecula temporibus
structa sunt, tempora autem diebus et mensibus et annis compinguntur,
dies porro et meuses et anni solibus et lunis et sideribus
<bibl n="Gen. I, 14."/> creatoris signantur in hoc ab eo positis (Et erunt enim, inquit, in
signa mensium et annorum), apparet et saecula creatoris esse,
et omne quod ante saecula propositum dicatur non alterius esse
quam cuius et saecula. Aut probet dei sui saecula Marcion; ostendat
et mundum ipsum in quo saecula deputentur, vas quodammodo
temporum, et signa aliqua vel ordinem eorum. Si nibil demonstrat,
revertor ut et illud dicam, Cur autem ante saecula creatoris
proposuit gloriam nostram? Posset videri eam ante saecula proposuisse
quam introductione saeculi revelasset. At cum id facit
paene iam totis saeculis creatoris prodactis, vane ante saecula
proposuit, et non magis intra saecula, quod revelaturus erat paene
post saecula. Non enim eius est festinasse in proponendo cuius
et retardasse in revelando. Creatori autem competit utrumque et
ante saecula proposuisse et in fine saeculorum revelasse, quia et
quod proposuit et revelavit, medio spatio saeculorum in figuris et
aenigmatibus et allegoriis praeministravit. Sed quia subicit de
gloria nostra, quod eam nemo ex principibus huius aevi scierit,
<bibl n="I Cor. II, 8."/> ceterum si scissent, nunquam dominum gloriae crucifixissent, argumentatur
haereticus quod principes huius aevi dominum, alterius
scilicet dei Christum, cruci confixerint, ut et hoc in ipsum
recidat creatorem. Porro cui supra ostendimus quibus modis
gloria nostra a creatore sit deputanda, praeindicatum esse debebit
eam quae in occulto fuerit apud creatorem merito ignotam etiam
<pb xml:id="v.2.p.291"/>

ab omnibus virtutibus et potestatibus creatoris, quia nec famulis
liceat consilia nosse dominorum, nedum illis apostatis angelis ipsique
principi transgressionis, diabolo, quos magis extraneos fuisse
contenderim ob culpam ab omni conscientia dispositionum creatoris.
Sed iam nec mibi competit principes huius aevi virtutes et potestates
interpretari creatoris, quia ignorantiam illis adscribit apostolus,
Iesum autem et secundum nostrum evangelium diabolus quoque <bibl n="Matth. IV, 1 sqq."/>
in temptatione cognovit, et secundum commune instrumentum spiritus
nequam sciebat eum sanctum dei esse et Iesum vocari et in <bibl n="Luc. IV, 34."/>
perditionem eorum venisse. Etiam parabola fortis illius armati, <bibl n="Luc. XI, 21 sq."/>
quem alius validior oppressit et vasa eius occupavit, si in creatoris
accipitur apud Marcionem, iam nec ignorasse ultra potuit
creator deum gloriae, dum ab eo opprimitur, nec in cruce eum
figere adversus quem valere non potuit, et superest ut secundum
me quidem credibile sit scientes virtutes et potestates creatoris
deum gloriae Christum suum crucifixisse, qua desperatione et
malitiae redundantia servi quoque scelestissimi dominos suos interficere
non dubitant. Scriptum est enim apud me satanam in Iudam <bibl n="Luc. XXII, 3."/>
introisse. Secundum autem Marcionem nec apostolus hoc loco patitur
ignorantiam adscribi virtutibus creatoris in gloriae dominum,
quia scilicet non illas vult intellegi principes huius aevi. Quod si
non videtur de spiritalibus dixisse principibus, ergo de saecularibus
dixit, de populo principali, utique non inter nationes, de ipsis archontibus
eius, de rege Herode, etiam de Pilato, et quo maior
principatus huius aevi Romana dignitas praesidebat. Ita et cum
destruuntur argumentationes diversae partis, nostrae expositiones
aedificantur. Sed vis adhuc gloriam nostram dei tui esse et apud
eum in occulto fuisse. Et quare adhuc eodem et deus instrumento
et apostolus nititur? Quid illi cum sententiis prophetarum
ubique? Quis enim cognovit sensum domini, et quis illi consiliarius <bibl n="Ies. XL, 13."/>
rius fuit? Esaias est. Quid illi etiam cum exemplis dei nostri?
Nam quod architectum se prudentem affirmat, hoc invenimus significari <bibl n="I Cor. III, 19."/>
depalatorem disciplinae divinae a creatore per Esaiam. Au- <bibl n="Ies. III, 3."/>
<pb xml:id="v.2.p.292"/>

feram enim, inquit, a Iudaea inter cetera et sapientem architectum.
Et numquid ipse tunc Paulus destinabatur, de Iudaea, id
est de Iudsismo, suferri habens in aedificationem Christianismi,
<bibl n="I Cor. III, 11."/> positurus unicum fundamentum, quod est Christus? quia et de hoc
<bibl n="Ies. XXVIII, 16."/> per eundem prophetam oreator, Ecce ego, inquit, inicio in fundamenta
Sionis lapidem pretiosum, honorabilem, et qui in eum crediderit,
non confundetur. Nisi si structorem se terreni operis
deus profitebatur, ut non de Christo suo significaret, qui futurus
<bibl n="I Cor. III, 13 sqq."/> esset fundamentum credentium in eum, super quod prout quisque
superstruxerit, dignam scilicet vel indignam doctrinam, si opus
eius per ignem probabitur, si merces illi per ignem rependetur,
creatoris est, quia per ignem iudicatur vestra superaedificatio,
<bibl n="Ibid. V. 16."/> utique sui fundamenti, id est sui Christi. Nescitis quod templum
dei sitis, et in vobis inhabitet spiritus dei? Si homo et res et
opus et imago et similitudo et caro per terram et anima per afflatum
creatoris est, totus ergo in alieno habitat deus Marcionis,
si non creatoris sumus templum. Quod si templum dei quis vitiaverit,
vitiabitur, utique a deo templi. Ultorem intentans creatorem
<bibl n="I Cor. III, 17-19."/> intentabis. Stulti estote, ut sitis sapientes. Quare? Sapientia
enim huius mundi stultitia est penes deum. Penes quem deum?
Si nihil nobis et ad hunc sensum pristina praeiudicaverunt, bene
<bibl n="I Cor. III, 19. 20."/> quod et hic adstruit: Scriptum est enim, Deprehendens sapientes
<bibl n="Iob. V, 13. Ps. XCIV, 11."/> in nequitia illorum; et rursus, Dominus scit cogitationes sapientium,
quod sint supervacuae. In totum enim praescriptum a nobis
erit nulla illum sententia uti petuisse eius dei quem destruere deberet,
si non illi doceret. Ergo, inquit, nemo glorietur in homine.
<bibl n="Ies. XVII, 5."/> Et hoc secundum creatoris disciplinam: Miserum hominem, qui
<bibl n="Ps. CXVIII, S."/> spem habet in hominem! et, Bonum est fidere in deo, quam
fidere in hominibus; ita et gloriari.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p><bibl n="I Cor. IV, 5."/> Et occulta tenebrarum ipse illuminabit, utique per Christum,
<bibl n="Ies. XLII, 6. Ps. VII, 10."/> qui Christum illuminationem repromisit, se quoque lucernam pronuntiavit,
scrutantem corda et renes. Ab illo erit et laus unicuique
a quo et contrarium laudis, ut a iudice. Certe, inquis, vel hic
<bibl n="I Cor. IV, 9."/> mundum deum mundi interpretatur, dicendo, Spectaculum facti sumus
mundo et angelis et hominibus. Quia si mundum homines
<pb xml:id="v.2.p.293"/>

mundi significasset, non etiam homines postmodum nominasset.
Immo ne ita argumentareris, providentia spiritus sancti demonstravit
quomodo dixisset, Spectaculum facti sumus mundo, dum <bibl n="I Cor. IV, 14. 15."/>
angelis, qui mundo ministrant, et hominibus, quibus ministrant.
Verebatur nimirum tantae constantiae vis, ne dicam spiritus sanctus,
praesertim ad filios scribens, quos in evangelio generaverat,
libere deum mundi nominare, adversus quem nisi exserte non
posset videri presdicare. Non defendo secundum legem creatoris <bibl n="Lev. XVIII, 8."/>
displicuisse illum qui mulierem patris sui habuit. Communis et <bibl n="I Cor. V, 1."/>
publicae religionis secutus sit disciplinam. Sed cum sum damnat
dedendum satanae, damnatoris dei praeco est. Viderit et quomodo <bibl n="I Cor. V, 5. 13."/>
dixerit, In interitum carnis. ut spiritus salvus sit in die domini,
dum et de carnis interitu et de salute spiritus iudicavit, et auferri
iubens malum de medio creatoris frequentissimam sententiam commemoraverit.
Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, <bibl n="I Cor. V, 7."/>
sicut estis azymi. Ergo azymi figurae erant nostrae apud creatorem.
Sic et pascha nostrum immolatus est Christus. Quare pascha <bibl n="Exod. XII."/>
Christus, si non pascha figura Christi per similitudinem sanguinis
salutaris et peeoris Christi? Quid nobis et Christo imagines induit
sollemnium creatoris, si non erant nostrae? Avertens autem nos
a fornicatione manifestat carnis resurrectionem. Corpus, inquit, <bibl n="I Cor. VI, 13."/>
non fornicationi, sed domino, et dominus corpori, ut templum
deo, et deus templo. Templum ergo deo peribit, et deus templo.
Atquin vides, Qui dominum suscitavit, et nos suscitabit; in corpore <bibl n="Ibid. V. 14"/>
quoque suscitabit, quia corpus domino, et dominus corpori.
Et bene quod aggerat, Nescitis corpora vestra membra esse Christi? <bibl n="Ibid. V. 15."/>
Quid dicet haereticus? Membra Christi non resurgent, quae nostra
iam non sunt? Empti enim sumus pretio magno. Plane nullo, <bibl n="Ibid. V. 20."/>
si phantasma fuit Christus, nec habuit ullam substantiam corporis
quam pro nostris cerporibus dependeret. Ergo et Christus habuit
quo nos redimeret, et si aliquo magno redemit haec corpora,
in quae eadem committenda fornicatio non erit, ut in membra iam
Christi, non nostra, utique sibi salva praestabit quae magno comparavit.
Iam nunc quomodo honorabimus, quomodo tollemus deum <bibl n="Ibid."/>
in corpore perituro? Sequitur de nuptiis congredi, quas Marcion
constantior apostolo prohibet. Etenim apostolus, etsi bonum con- <bibl n="I Cor. VII, 7 sq. 20 sq."/>
<pb xml:id="v.2.p.294"/>

tinentiae praefert, tamen coniugium et contrahi permittit et usui
esse, et magis
 retineri quam disiungi suadet. Plane Christus vetat
divortium, Moyses vero permittit. Marcion totum concubitum auferens
fidelibus (viderint enim catechumeni eius), repudium ante
nuptias iubens, cuius sententiam sequitur, Moysi an.Christi?
<bibl n="I Cor. VII, 10. 11."/> Atquin et Christus cum praecipit, mulierem a viro non discedere,
aut si disoesserit, manere innuptam aut reconciliari viro, et repudium
permisit, quod non in totum prohibuit, et matrimonium conflrmavit,
quod primo vetuit disiungi, et, si forte disiunctum, voluit
<bibl n="Ibid. V. 29."/> reformari. Sed et continentiae quas ait causas? Quis tempus in
collecto est. Putaveram, quia deus alius in Christo; et tamen a
quo est collectio temporis, ab eo erit et quod collectioni temporis
congruit. Nemo alieno tempori consulit. Pusillum deum affirmas
tuum, Marcion, quem in aliquo coangustat tempus creatoris. Certe
<bibl n="Ibid. V. 30."/> praescribeas tantum in domino esse nubendum, ne qui fidelis
ethnicum matrimonium contrahat, legem tuetur creatoris, allephylorum
<bibl n="I Cor. VIII, 5."/> nuptias ubique prohibentis. Sed, Et si sunt qui dicuntur dei,
sive in caelis sive in terris, apparet quomodo dixerit; non quasi
vere sint, sed quia sint qui dicantur, quando non sint. De idelis
<bibl n="Ibid. V. 4."/> enim coepit de idolothytis disputaturus: Scimus quod idolum nihil
sit. Creatorem autem et Marcion deum non negat; ergo non potest
videri apostolus creatorem quoque inter eos posuisse qui dei
dieantur et temen non sint, quando, et si fuisent, nobis tamen
<bibl n="Ibid. v. 6."/> unus esset deus pater. Ex quo omnia nobis, nisi cuius omnia?
<bibl n="I Cor. III, 21 sq."/> Quaenam ista? Habes in praeteritis, Omnia vestra sunt, sive Paulus,
sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors,
sive praesentia, sive futura. Adeo omnium deum creatorem facit,
a quo et mundus et vita et mors, quae alterius dei esse non possunt.
<bibl n="I Cor. IX, 13."/> Ab eo igitur inter omnia et Christus. Ex labore suo unumquemque
<bibl n="Ibid. v. 7."/> quemque docens vivere oportere satis exempla praemiserat militum,
pastorum, rusticorum; sed divina illi auotoritas deerat. Legem
igitur opponit creatoris ingratis, quam destruebat; sui enim dei
<pb xml:id="v.2.p.295"/>
nullam talem habebat. Bovi, inquit, terenti os non obligabis, et <bibl n="Ib. v. 9. 10. Deut. XXV, 4."/>
adicit, Numquid de bubus pertinet ad dominum? etiam de bubus
propter homines benignum? Propter nos enim scriptum est, inquit. <bibl n="I Cor. IX, 13 sq."/>
Ergo et legem allegoricam secundum nos probavit, et de evagelio <bibl n="Deul. XVIII, 1 sq."/>
viventibus patrocinantem, ac propter hoc non alterius esse evangelizatores
quam cuius lex quae prospexit illis, cum dicit, Propter
nos enim scriptum est. Sed noluit uti legis potestate, quia maluit
gratis laborare. Hoc ad gloriam suam retulit, quam negavit quemquam <bibl n="I Cor. IX, 15 sqq."/>
evacuaturum, non ad legis destructionem, qua alium probavit
usurum. Ecce enim et in petram offendit caecus Marcion de qua
bibebant in solitudine patres nostri. Si enim petra illa Christus <bibl n="I Cor. X, 4."/>
fuit, utique creatoris, cuius et populus. Cui rei figuram extranei
sacramenti interpretatur? An ut hoc ipsum doceret figurata fuisse
vetera in Christum ex illis recensendum? Nam et reliquum exitum
populi decursurus praemittit, Haec autem exempla nobis sunt facta. <bibl n="I Cor. X, 6."/>
Dic mihi, a creatore alterius quidem ignoti dei hominibus exempla
sunt facta, an alius deus ab alio mutuatur exempla, et quidem
aemulo? De illo me terret sibi a quo fidem meam transfert. Meliorem
me illi adversarius faciet? Iam si deliquero eadem quae et
populus, eademne passurus sum, an non? Atquin si non eadem, <bibl n="I Cor. X, 7 sqq."/>
vane mihi timenda proponit quae non sum passurus. Passurus
autem a quo ero? Si a creatore, qualia infligere ipsius est? et
quale erit ut peccatorem aemuli sui puniat magis quam e contrario
foveat deus zelotes? Si ab illo deo? Atquin punire non novit. Ita
tota ista propositio apostoli nulla ratione consistit, si non disciplinam
creatoris est. Denique et in clausula praefationi respondet.
Haec autem quemadmodum evenerunt illis, scripta sunt ad nos commonendos, <bibl n="I Cor. X, 11."/>
in quos fines aevorum decucurrerunt. O creatorem et
praescium iam et admonitorem alienorum Christianorum! Praetereo
si quando paria eorum quae retraetata sunt, quaedam et bre
viter expungo. Magnum argumentum dei alterius permissio omnium <bibl n="I Cor. X, 25 sqq."/>
obsoniorum adversus legem. Quasi non et ipsi confiteamur
legis onera dimissa, sed ab eo qui imposuit, qui novationem repromisit.
Ita et cibos qui abstulit, reddidit, quod et a primordio
praestitit. Ceterum si quis alius deus fuisset destructor dei nostri,
nihil magis suos prohibuisset quam de copiis adversarii vivere.</p><pb xml:id="v.2.p.296"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p><bibl n="I Cor. XI, 3."/> Caput viri Christus est. Quis Christus, qui non est viri auctor?
Capul enim ad auctoritatem posuit, auctoritas autem non alterius
erit quam auctoris. Cuius denique viri caput est? Certe de quo
<bibl n="I Cor. XI, 7."/> subicit, Vir enim non debet capnt velare, cum sit dei imago. Igitur
si creatoris est imago (ille enim Christum sermonem suum intuens
<bibl n="Gen. I, 26."/> hominem futurum, Faciamus, inquit, hominem ad imaginem
et similitudinem nostram), quomodo possum alterum habere caput,
non eum cuius imago sum? Cum enim imago sim creatoris, non
est in me locus capitis alterius. Sed et quare mulier potestatem
<bibl n="I Cor. XI, 9. 10."/> super caput habere debebit? Si quia ex viro, et propter virum
facta est secundum institutionem creatoris, sic quoque eius disciplinam
apostolus curavit de cuius institutione causas disciplinae
<bibl n="Ibid."/> interpretatur. Adicit etiam, Propter angelos. Quos? id est cuius?
<bibl n="Gen. VI, 1 sqq."/> Si creatoris apostatas, merito, ut illa facie, quae eos scandalizavit,
notam quandam referat de habitu humilitatis et obscuratione
decoris: si vero propter angelos dei alterius, quid veretur, si nec
<bibl n="I Cor. XI, 18. 19."/> ipsi Marcionitae feminas appetunt? Saepe iam ostendimus haereses
apud apostolum inter mala ut malum poni, et eos probabiles
intellegendos qui haereses ut malum fugiant. Proinde panis et
<bibl n="Luc. XXII, 15 sqq."/> caliois sacramento iam in evangelio probavimus corporis et sanguinis
<bibl n="I Cor. XI, 29."/> dominici veritatem adversus phantasma Marcionis. Sed et
omnem iudicii mentionem creatori competere, ut deo iudici, toto
<bibl n="I Cor. XII, 1."/> paene opere tractatum est. Nunc de spiritalibus dico, haec quoque
in Christum a creatore promissa, sub illa praescriptione iustissima,
opinor, qua non alterius credenda sit exhibitio quam cuius probata.
<bibl n="Ies. XI, 1 sq."/> fuerit repromissio. Pronuntiavit Esaias, Prodibit virga de radice
Iesse, et flos de radica ascendet, et requiescet super eum spiritus
domini. Dehinc species eius enumerat: Spiritus sapientiae et intellegentiae,
spiritus consilii et valentiae, et spiritus agnitionis et
religionis, spiritus eum replebit timoris dei. Christum enim in floris
figura ostendit oriturum ex virga profecta de radice Iesse, id est
virgine generis David, filii Iesse, in quo Christo consistere haberet
tota substantia spiritus, non quasi postea obventura illi qui
semper spiritus dei fuerit, ante carnem quoque, ne ex hoc argu-
<pb xml:id="v.2.p.297"/>

menteris prophetiam ad eum Christum pertinere qui ut homo tantum
ex solo censu David postea consecuturus sit dei sui spiritum,
sed quoniam exinde quo floruisset in carne, sumpta ex stirpe David,
requiescere in illo omnis haberet operalio gratiae spiritalis, et
concessare et finem facere, quantum ad Iudaeos; sicut et res ipsa
testatur, nihil exinde spirante penes illos spiritu creatoris, ablato
a Iudaea sapiente et prudente architecto et consiliario et propheta, <bibl n="Ies. III, 3."/>
ut hoc sit, Lex et prophetae usque ad Ioannam. Accipe nunc, <bibl n="Luc. XVI, 16."/>
quomodo et a Christo in caelum recepto charismata obventura pronuntiarit. <bibl n="I Cor. XII, 4 sqq."/>
Ascendit in sublimitatem, id est in caelum: captivam <bibl n="Ephes. IV, 8."/>
duxit captivitatem, id est mortem vel humanam servitutem: dedit <bibl n="Ps. LXVIII, 19."/>
data filiis hominum, id est donativa, quae charismata dicimus.
Eleganter filiis hominum ait, non passim hominibus, nos ostendens
filios hominum, id est vere hominum, apostolorum. In evangelio <bibl n="I Cor. IV, 15."/>
enim, inquit, ego vos generavi, et, Filii mei, quos parturio rursus. <bibl n="Gal. IV, 19."/>
Iam nunc et illa promissio spiritus absolute facta per Ioelem:
In novissimis diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem, <bibl n="Ioel. III, 1."/>
et prophetabunt filii filiaeque eorum, et super servos et ancillas
meas de meo spiritu effundam. Et utique si in novissimos dies
gratiam spiritus creator repromisit, Christus autem spiritalium dispensator
in novissimis diebus apparuit, dicente apostolo, At ubi <bibl n="Gal. IV, 4."/>
tempus expletum est, misit deus filium suum, et rursus, Quia <bibl n="I Cor. VII, 29."/>
tempus iam in collecto est, apparet et de temporum ultimorum
praedicatione hanc gratiam spiritus ad Christum praedicatoris
pertinere. Compara denique species apostoli et Esaiae. Alii, <bibl n="I Cor. XII, 8-11."/>
inquit, datur per spiritum sermo sapientiae: statim et Esaias spiritum <bibl n="Ies. XI, 2."/>
sapientiae posuit. Alii sermo scientiae: hic erit sermo intellegentiae
et consilii. Alii fides in eodem spiritu: hic erit spiritus
religionis et timoris dei. Alii donum curationum, alii virtutum:
hic erit valentiae spiritus. Alii prophetia, alii distinctio spirituum,
alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum: hic erit agnitionis
spiritus. Vide apostolum et in distributione facienda unius
spiritus et in specialitate interpretanda prophetae conspirantem.
Possum dicere ipsum, qui corporis nostri per multa et diversa <bibl n="I Cor. XII, 12 sqq."/>
<pb xml:id="v.2.p.298"/>

membra unitatem charismatum variorum compagini adaequavit, eundem
et corporis humani et spiritus sancti dominum ostendit, qui
meritum charismatum noluerit esse in corpore spiritus, quae nec
in corpore humano collocavit, qui de dilectione quoque omnibus
<bibl n="I Cor. XII, 31. XIII, 1 sqq."/> charismatibus praeponenda apostolum instruxerit principali praecepto,
<bibl n="Luc. X, 27."/> quod probavit et Christus, Diliges dominum de totis praecordiis
et totis viribus et tota anima tua, et proximum tuum
<bibl n="I Cor. XIV, 21."/> tanquam te ipsum. Quod, etsi in lege scriptum esset, commemorat
<bibl n="Ies. XXVIII, 11."/> in aliis linguis et in aliis labiis locuturum creatorem, cum
hac commemoratione charisma linguarum confirmat, nec hic potest
videri alienum charisma creatoris praedicatione confirmasse. Aeque
<bibl n="I Cor. XIV, 34. 35."/> praescribens silentium mulieribus in ecclesia, ne quid discendi
duntaxat gratia loquantur (ceterum prophetandi ius et illas habere,
<bibl n="I Cor. XI, 5. 6."/> iam ostendit, cum mulieri etiam prophetanti velamen imponit),
<bibl n="I Cor. XIV, 34. Gen. III, 6."/> ex lege accipit subiciendae feminae auctoritatem, quam, ut semel
dixerim, nosse non debuit nisi in destructionem. Sed ut iam a
spiritalibus recedamus, res ipsae probare debebunt quis nostrum
temere deo suo vindicet, et an nostrae parti possit opponi haec,
et si creator repromisit in suum Christum nondum revelatum, ut
Iudaeis tantum destinatum, suas habitura in suo tempore, in suo
Christo, et in suo populo operationes. Exhibeat itaque Marcion
dei sui dona, aliquos prophetas, qui tamen non de humano sensu,
sed de dei spiritu sint locuti, qui et futura praenuntiarint et
cordis occulta traduxerint; edat aliquem psalmum, aliquam visionem,
<bibl n="I Cor. XIV, 26."/> aliquam orationem, duntaxat spiritalem, in ecstasi, id est
amentia, si qua linguae interpretatio accessit; probet etiam mihi
mulierem apud se prophetasse ex illis suis sanctioribus feminis
<pb xml:id="v.2.p.299"/>

magnidicam: si haec omnia facilius a me proferuntur, et utique
conspirantia regulis et dispositionibus et disciplinis creatoris, sine
dubio dei mei erit et Christus et spiritus et apostolus. Habet professionem
meam qui voluerit eam exigere.</p><p>Interim
 Marcionites nihil huiusmodi exhibebit, qui timet <bibl n="Cap. IX."/>
iam pronuntiare cuius magis Christus nondum sit revelatus. Sicut
meus expectandus est, qui a primordio praedicatus est, illius idcirco
non est, quia non a primordio sit. Melius nos credimus in Christum
futurum quam haereticus in nullum. Mortuerum resurrectionem <bibl n="I Cor. XV, 12."/>
quomodo quidam tunc negarint prius dispiciendum est. Utique
eodem modo quo et nunc; siquidem semper resurrectio carnis negatur.
Ceterum animam et sapientium plures divinam vindicantes
salvam repromittunt, et vulgus ipsum ea praesumptione defunctos
colit qua animas eorum manere confidit: ceterum corpora aut
ignibus statim aut feris aut etiam diligentissime condita temporibus
tamen aboleri manifestum est. Si ergo carnis resurrectionem
negantes apostolus retundit, utique adversus illos tuetur quod illi
negabant, carnis scilicet resurrectionem. Habes compendio responsum,
Cetera iam ex abundanti. Nam et ipsum, quod mortuorum
resurrectio dicitur, exigit defendi proprietates vocabulorum. Ita
vocabulum mortuum non est nisi quod amisit animam, de cuius
facultate vivebat. Corpus est quod amittit animam et amittendo fit
morluum; ita mortui vocabulum corpori competit. Porro si resurrectio
mortui est, mortuum autem non aliud est quam corpus, corporis
erit resurrectio. Sic et resurrectionis vocabulum non aliam
rem vindicat quam quae cecidit. Surgere enim potest dici et quod
omnino non cecidit, quod semper retro iacuit. Resurgere autem
non est nisi eius quod cecidit; iterum enim surgendo, quia cecidit,
<pb xml:id="v.2.p.300"/>
resurgere dicitur. RE enim syllaba iterationi semper adhibetur.
Cadere ergo dicimus corpus in terram per mortem, sicut et res
<bibl n="Gen. III, 19."/> ipsa testatur, ex dei lego. Corpori enim dictum est, Terra es et
in terram ibis. Ita quod de terra est ibit in terram. Hoc cadit
<bibl n="ICor. XV, 21."/> quod in terram abit, hoc resurgit quod cadit. Quia per hominem
more, et per hominem resurrectio. Hic mibi et Christi corpus
ostenditur. in nomine hominis, qui constat ex corpore, ut saepe
<bibl n="ICor. XV, 22."/> iam docuimus. Quodsi sic in Christo vivificamur omnes sicut mortificamur
in Adam, quando in Adam corpore mortificamur, sic necasse
est in Christo corpore vivificemur. Ceterum similitudo non
constat si non in eadem substantia mortificationis in Adam vivificatio
concurrat in Christo. Sed interposuit adhuc aliquid de Christo,
et propter praesentem disceptaionem. non omittendum. Tanto
magis enim probabitur carnis resurrectio, quanto Christum eius
dei ostendero apud quem creditur carnis resurrectio. Cum dicit,
<bibl n="ICor. XV, 25. 27."/> Oportet enim regnare eum, donec ponat inimicos eius sub pedes
eius, iam quidem et ex hoc ultorem deum edicit, atque exinde
<bibl n="Ps. CX, 1sq. VIII, 7."/> ipsum qui hoc Christo repromiserit: Sede ad dexteram meam, donec
ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum: virgam virtutis
tuae emittet dominus ex Sion, et dominabitur in medio inimicorum
tuorum tecum. Sed necesse est ad meam sententiam pertinere
defendam eas scripturas quas et Iudaei nobis avocare conantur.
<bibl n="II Reg. XIX, 14 sqq."/> Dicunt denique hunc psalmum in Exechiam cecinisse, quia
<bibl n="Ies. XXXVII, 14 sqq."/> is sederit ad dexteram templi, et hostes eius averterit deus et absumpserit;
<bibl n="Ps. CX, 4."/> propterea igitur et cetera, Ante luciferum ex utero generavi
te, in Ezechiam convenire et in Ezechiae nativitatem. Nos
edimus evangelia (de quorum fide aliquid utique iam in tanto opere
istos confirmasse debemus), nocturna nativitate declarantia dominum,
ut hoc sit aute luciferum, et ex stella magis intellecta, et
ex testimonio angeli, qui nocte pastoribus annuntiavit natum esse
cum maxime Christum, et ex loco partus, in diversorium enim ad
noctem convenitur. Fortassean et mystice factum sit ut nocte Christus
nasceretur, lux veritatis futurus ignorantiae tenebris. Sed nec,
Generavi te, edixisset deus, nisi filio vero. Nam etsi de toto
<pb xml:id="v.2.p.301"/>

populo ait, Filios generavi, sed non adiecit Ex utero. Cur autem <bibl n="Ies. I, 2."/>
adiecit Ex utero tam vane, quasi aliqui hominum ex utero natus
dubitaretur, nisi quia curiosius voluit intellegi in Christum: Ex
utero generavi te, id est ex solo utero, sine viri semine, carni
deputans ex utero spiritus. Quod et in ipso hic accodit: Tu <bibl n="Ps. CX, 4."/>
es sacerdos in aevum. Nec sacerdos autem E(??)echias, nec in aevum,
etsi fuisset. Secundum ordinem, inquit, Melchisedec. Quid Ezechias
ad Melchisedec altissimi sacerdotem, et quidem non circumcisum,
qui Abraham circumcisum iam accepta decimarum oblatione
benedixit? At in Christum conveniet ordo Melchisedec, quoniam
quidem Christus proprius et legitimus dei antistes, praeputiati sacerdotii
pontifex, tum in nationibus constitutus, a quibus magis
suscipi habebat, cognituram se quandoque circumcisionem et Abrahae
gentem, cum ultimo venerit, acceptatione et benedictione dignabitur.
Est et alius psalmus ita incipiens: Deus, iudicium tuum <bibl n="Ps. LXXII, 1"/>
regi da, id est Christo regnaturo, et iustitiam tuam filio regis, id
est populo Christi. Filii enim eius sunt qui in ipso renascuntur.
Sed et hic psalmus Salomoni canere dicetur. Quae tamen soli <bibl n="Ps. LXXII, 6. 8. 11. 17-19"/>
competunt Christo docere non poterunt etiam cetera non ad Salomenem,
sed ad Christum pertinere? Descendit, inquit, tanquam
imber super vellus, et velut stillae destillantes in terram; placidum
descensum eius et insensibilem describens de caelo in carnem. Salomon
autem etsi descendit alicunde, non tamen sicut imber, quia
non de caelo. Sed simpliciora quaeque proponam. Dominabitur,
inquit, a mari ad mare, et a flumine usque ad terminos terrae.
Hoc soli datum est Christo; ceterum Salomon uni et modicae Iudaeae
imperavit. Adorabunt illum omnes reges. Quem omnes, nisi
Christum? Et servient ei omnes nationes. Cui omnes, nisi Christo?
Sit nomen eius in aevum. Cuius nomen in aeternum, nisi Chri-
<pb xml:id="v.2.p.302"/>

sti? Ante solem manebit nomen eius. Ante solem enim sermo dei,
id est Christus. Et benedicentur in illo universae gentes. In Salomone
nulla natio benedicitur, in Christo vero omnis, Quid nunc,
si et deum eum iste psalmus demonstrat? Et beatum eum dicent:
quoniam benedictus dominus deus Isra(??)lis, qui facit mirabilia solus:
benedictum nomen gloriae eius, et replebitur universa terra gloria
eius. Contra Salomon, audeo dicere, etiam quam habuit in deo
gloriam amisit per mulierem in idololatriam usque pertractus.
<bibl n="Ps. LXXII, 9."/> Itaque cum in medio psalmo illud quoque positum sit: Inimici
eius pulverem lingent, subiecti utique pedibus ipsius, ad illud
pertinebit propter quod hunc psalmum et intuli et ad meam sententiam
defendi, ut confirmaverim et regni gloriam et inimicorum
subiectionem secundum dispositionem creatoris, consecuturus non
alium credendum quam creatoris.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p> Revertamur nunc ad resurrectionem, cui et alias quidem proprio
volumine satisfecimus omnibus haereticis resistentes; sed nec
<bibl n="I Cor. XV, 29."/> hic desumus, propter eos qui illud opusculum ignorant. Quid, ait,
facient qui pro mortuis baptizantur, si mortui non resurgunt?
Viderit institutio ista. Kalendae, si forte, Februariae respondebunt
illi pro mortuis petere. Noli ergo apostolum novum statim aucto-
<pb xml:id="v.2.p.303"/>

rem aut confirmatorem eius denotare, ut tanto magis sisteret carnis
resurrectionem, quanto illi, qui vane pro mortuis baptizarentur,
fide resurrectionis hoc facerent. Habemus illum alicubi unius baptismi <bibl n="Eph. IV, (??)."/>
definitorem. Igitur et pro mortuis tingui pro corporibus
est tingui; mortuum enim corpus ostendimus. Quid facient qui
pro corporibus baptizantur, si corpora non resurgunt? Atque adeo
recte hunc gradum figimus, ut et apostolus secundam disceptationem
aeque de corpore induxerit. Sed dicent quidam, Quomodo <bibl n="I Cer. XV, 35."/>
mortui resurgent? quo autem corpore venient? Defensa etenim
resurrectione, quae negabatur, consequens crat de qualitate corporis
retractare, quae non videbatur. Sed de ista cum aliis congredi
convenit. Marcion enim in totum carnis resurrectionem non admittens
et soli animae salutem repromittens non qualitatis, sed
substantiae facit quaestionem. Porro et ex his manifestissime obducitur
quae apostolus ad qualitatem corporis tractat propter illos
qui dicunt, Quomodo resurgent mortui? quo autem corpore venient?
Iam enim praedicavit resurrecturum esse corpus, si de
corporis qualitate tractavit, Denique si proponit exempla grani
tritici, vel alicuius eiusmodi, vel quibus det corpus deus prout
volet, si unicuique seminum proprium ait esse corpus, ut aliam
quidem carnem hominum, aliam vero pecudum et volucrum, et
corpora caelestia atque terrena, et aliam gloriam solis, et lunae
aliam, et stellarum aliam, - nonne carnalem et corporalem pro- <bibl n="Ib. V. 37-41."/>
<pb xml:id="v.2.p.304"/>

tendit resurrectionem, quam per carnalia et corporalia exempla
commendat? nonne etiam ab eo deo eam spondet a quo sunt et
exempla? Sic et resurrectio, inquit. Quomodo? Sicut et granum
corpus seritur, corpus resurgit. Seminationem denique vocavit dissolutionem
<bibl n="I Cer. XV, 42. 43."/> corporis in terram, quia seritur in corruptela, in honestatem,
in virtutem. Cuius ille ordo in dissolutione, eius et hic
in resurrectione corporis, scilicet sicut et granum. Ceterum si
auferas corpus resurrectioni quod dedisti dissolutioni, ubi consistet
<bibl n="Ib. v. 44."/> diversitas exitus? Proinde et si seritur animale, resurgit spiritale.
Et si habet aliquod proprium corpus anima vel spiritus, ut
possit videri corpus animale animam significare et corpus spiritale
spiritum, non ideo animam dicit in resurrectione spiritum futuram,
sed corpus, quod cum anima nascendo et per animam vivendo
animale dici capit, futurum spiritale, dum per spiritum surgit in
aeternitatem. Denique si non anima, sed caro seminatur in corruptela,
dum dissolvitur in terram, iam non anima erit corpus
animale, sed caro, quae fuit corpus animale, siquidem de animali
<bibl n="Ib. v. 46."/> efficitur spiritale, sicut et infra dicit, Non primum quod spiritale.
<bibl n="Ib. v. 45."/> Ad hoc enim et de ipso Christo praestruit: Faetus primus homo
Adam in animam vivam, novissimus Adam in spiritum vivificantem;
licet stultissimus haereticus noluerit ita esse, dominum enim posuit
novissimum pre novissimo Adam, veritus scilicet ne, si et dominum
novissimum haberet Adam, et eiusdem Christum defenderemus
in Adam novissimo cuius et primum. Sed falsum relucet. Cur
enim primus Adam, nisi quia et novissimus Adam? Non habent
ordinem inter se nisi paria quaeque et eiusdem vel nominis vel
substantiae vel auctoris. Nam etsi potest in diversis quoque esse
aliud primum, aliud novissimum, sed unius auctoris. Ceterum si
et auctor alius, et ipse quidem potest novissimus dici. Quod tamen
intulerit, primum est, novissimum autem, si primo par sit.
Par autem primo non est, quia non eiusdem auctoris est. Eodem
<bibl n="Ib. v.47."/> modo et in nomine hominis revincetur. Primus, inquit, homo de
humo terrenus, secundus dominus de caelo. Quare secundus, si
non homo, quod et primus? Aut numquid et primus dominus, si
et secundus? Sed sufficit si in evangelio filium hominis adhibet
Christum et hominem, et in homine Adam eum negare non poterit.
Sequentia quoque eum comprimunt. Cum enim dicit apostolus,
<pb xml:id="v.2.p.305"/>
Qualis qui de terra, homo scilicet, tales et terreni, homines utique, <bibl n="Ib. v. 48."/>
ergo et qualis qui de caelo homo, tales et qui de caelo homines.
Non enim poterat hominibus terrenis non homines caelestes
opposuisse, ut statum ac spem studiosius distingueret in appellationis
societate. Statu enim ac spe dicit terrenos atque caelestes
homines, tamen ex pari, qui secundum exitum aut in Adam aut in
Christo deputantur, Et ideo iam ad exhortationem spei caelestis,
Sicut portavimus, inquit, imaginem terreni, portemus et imaginem <bibl n="Ib. v. 49."/>
caelestis, non ad substantiam ullam referens resurrectionis, sed ad
praesentis temporis disciplinam. Portemus enim, inquit, non portabimus,
praeceptive, non promissive, volens nos sicut ipse incessit
ita incedere et a terreni, id est veteris, hominis imagine
abscedere, quae est carnalis operatio. Denique quid subiungit?
Hoc enim dico, fratres, quis caro et sanguis regnum dei non possidebunt, <bibl n="Ib. v. 50."/>
sidebunt, opera scilicet carnis et sanguinis, quibus et ad Galat(??)s <bibl n="Gal. v, 19-21."/>
scribens abstulit dei regnum, solitus et alias substantiam pro operibus
substantiae ponere, ut cum dicit eos qui in carne sunt deo <bibl n="Rem. VIII, 8."/>
placere non posse. Quando enim placere poterimus deo, nisi
dum in carne hac sumus? Aliud tempus operationis nullum opinor
est. Sed si in carne quamquam constituti carnis opera fugiamus,
tum non erimus in carne, dum non in substantia carnis non sumus,
sed in culpa. Quodsi in nomine carnis opera, non substantiam,
carnis iubemur exponere, operibus ergo canis, non substantiae
carnis, in nomine carnis denegatur dei regnum. Non
enim id damnatur in quo male fit, sed id quod fit. Venenum dare
scelus est, calix tamen in quo datur reus non est. Ita et corpus
carnalium operum vas est, anima est autem quae in illo venenum
alicuius mali faci temperat. Quale est autem ut, si anima auctrix
operum carnis merebitur dei regnum per expiationem eorum quae
in corpore admisit, corpus ministrum solummodo in damnatione
permaneat? Venefico absoluto calix erit puniendus? Et tamen non
utique carni defendimus dei regnum, sed resurrectionem substantiae
suae, quasi ianuam regni, per quam aditur. Ceterum aliud resurreclio,
aliud regnum. Primo enim resurrectio, dehinc regnum.
Resurgere itaque dicimus carnem, sed mutatam consequi regnum.
Resurgent enim mortui incorrupti, illi scilicet qui fuerant corrupti
dilapsis corporibus in interitum. Et nos mutabimur, in atomo, in
<pb xml:id="v.2.p.306"/>

<bibl n="I Cor. XV, 51-53."/> oculi momentaneo motu. Oportet enim corruptivum hoc, tenens
utique carnem suam dicebat apostolus, induere incorruptelam, et
mortale hoc immortalitatem, ut scilicet habilis substantia efficiatur
<bibl n="Matth. XXII, 30."/> regno dei. erimus enim sicut angeli. Haec erit demutatio carnis,
sed resuscitatae. Aut si nulla erit, quomodo induet incorruptelam
et immortalitatem? Aliud igitur facta per demutationem
tunc consequetur dei regnum, iam non caro nec sanguis, sed quod
<bibl n="I Cor. XV, 50."/> illi corpus deus dederit. Et ideo recte apostolus: Caro et sanguis
regnum dei non consequentur, demutationi illud adscribens, quae
accedit resurrectioni. Si autem tunc fiet verbum, quod scriptum
<bibl n="I Cor. XV, 55. Ies. XXV, 8."/> est apud creatorem, Ubi est, mors, victoria tua vel contentio
tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? (verbum autem hoc creatoris
est per prophetam), eius erit et res, id est regnum, cuius et verbum
fiet in regno. Nec alii deo gratias dicit, quod nobis victoriam
utique de morte et triumphatorium accepit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p> DE EPISTULA SECUNDA AD CORINTIOS. Si deus commune
<bibl n="I Cor. XV, 57."/> vocabulum factum est vitio erroris humani, quatenus plures
dei dicuntur atque creduntur in saeculo, benedictus tamen deus
domini nostri Iesu Christi non alius quam creator intellegetur,
<bibl n="Gen. I, 22."/> qui et universa benedixit, habes Genesim, et ab universis benedicitur,
<bibl n="Dan. III."/> habes Danielem. Proinde si pater potest dici sterilis dei
<bibl n="M Cor. I, 3."/> nullius magis nomine quam creatoris, misericordiarum tamen pater
idem erit qui misericors et miserator et misericordiae plurimus est
<bibl n="Ion. III, 10."/> dictus. Habes apud Ionam cum ipso misericordiae exemplo, quam
<bibl n="II Reg. XX, 1 sqq."/> Ninivitis exorantibus praestitit, facilis et Ezechiae fletibus flecti,
<bibl n="1 Reg. XXI, 27. sqq."/> et Achab, marito lezabelis, deprecanti sanguinem ignoscere Nabuthae,
<bibl n="II sath. XII, 13."/> et David agnoscenti delictum statim indulgere, malens scilicet
<bibl n="Ezech. XXXIII, 11."/> licet paenitentiam peccatoris quam mortem, utique ex misericordiae
affectu. Si quid tale Marcionis deus edidit vel edixit, agnoscam
patrem misericordiarum. Si vero ex eo tempore hunc titulum ei
adscribit quo revelatus, quasi exinde sit pater misericordiarum quo
liberare instituit genus humanum, atquin et nos ex eo tempore
negamus illum ex quo dicitur revelatus. Non potest igitur aliquid
ei adscribere quem tunc ostendit cum aliquid ei adscribit. Si enim
prius constaret eum esse, tunc et adscribi ei potest. Accidens

<pb xml:id="v.2.p.307"/>

enim est quod adscribitur, accidentia autem antecedit ipsius rei
ostensio cui accidunt, maxime cum iam alterius est quod adscribitur
ei qui prius non sit ostensus.
 Tanto magis negabitur esse,
quanto per quod affirmatur esse eius est qui iam ostensus est. Sic
et testamentum novum non alterius erit quam qui illud repromisit;
et si non littera, at eius spiritus; hoc erit novitas. Denique. qui <bibl n="II Cor. III, 2. 3."/>
litteram tabulis lapideis inciderat, idem et de spiritu edixerat,
Effundam de meo spiritu in omnem carnem. Et si littera occidit, <bibl n="Ioel III, 1."/>
spiritus vero vivificat, eius utrumque est qui ait, Ego occidam et <bibl n="II Cor. III, 6. Dent. XXXII, 39."/>
ego vivificabo, percutiam et sanabo. Olim duplicem vim creatoris
vindicavimus, et iudicis et boni, littera occidentis per legem et
spiritu vivificantis per evangelium. Non possunt duos deos facere
quae, etsi diversa, apud unum recenseri praevenerunt. Commemorat
et de velamine Moysi, quo faciem tegebat incontemplabilem
filiis IsraÃ«l. Si ideo ut claritatem maiorem defenderet novi testamenti, <bibl n="II Cor. III, 7. 13."/>
quod manet in gloria, quam veteris, quod evacuari habebat, <bibl n="Exod. XXXIV. 29 sqq."/>
hoc et meae convenit fidei praeponenti evangelium legi, et
vide ne magis meae. Illic enim erit superponi quid ubi fuerit et
illud cui superponitur. At cum dicit, Sed obtunsi sunt sensus <bibl n="II Cor. III, 14."/>
mundi, non utique creatoris, sed populi, qui in mundo est. De
IsraÄle enim dicit, Ad hodiernum usque velamen id ipsum in corde <bibl n="Ib. v. 15."/>
eorum. Figuram ostendit fuisse velamen faciei in Moyse velaminis
cordis in populo, quia nec nunc apud illos perspiciatur Moyses
corde, sicut nec facie tunc. Quid est ergo adhuc velatum in Moyse
quod pertineat ad Paulum, si Christus creatoris a Moyse praedicatus
<pb xml:id="v.2.p.308"/>
nondum venit? quomodo iam operta et velata adhuc denotantur
corda Iudaeorum, nondum exhibitis praedicationibus Moysi, id
est de Christo, in quo eum intellegere deberent? Quid ad aposlum
Christi alterius, si dei sui sacramenta Iudaei non intellegebant,
nisi quia velamen cordis illorum ad caecitatem, qua non perspexerant
<bibl n="II Cor. III, 16."/> Christum Moysi, pertinebat? Denique quod sequitur, Cum
vero converterit ad deum, auferetur velamen, hoc Iudaeo proprie
dicit, apud quem et est velamen Moysi, qui cum transierit in
fidem Christi, intellegit Moysen de Christo praedicasse. Ceterum
quomodo auferetur velamentum creatoris in Christo dei alterios,
cuius sacramenta velasse non potuit creator, ignoti videlicet ignota?
<bibl n="Ib. v. 18."/> Dicit ergo nos iam aperta facie, utique cordis, quod velatum est
in Iudaeis, contemplantes Christum eadem imagine transfigurari a
gloria, qua scilicet et Moyses transfigurabatur a gloria domini, in
gloriam. Ita corporalem Moysi illuminationem de congressu domini
et corporale velamen de infirmitate populi proponens, et spiritalem
revelationem et spiritalem claritatem in Christo superducens,
<bibl n="Ibid."/> tanquam a domino, inquit, spirituum, totum ordinem Moysi figuram
ignorati apud Iudaeos, agniti vero apud nos Christi fuisse
testatur. Scimus quosdam sensus ambiguitatem pati posse de sono
pronuntiationis aut de modo distinctionis, cum duplicitas carum
intercedit. Hanc Marcion captavit sic legendo: In quibus deus aevi
huius, ut creatorem ostendens deum huius aevi alium suggerat
<bibl n="II Cor. IV, 4,"/> deum alterius aevi. Nos contra sic distinguendum dicimus: In quihus
deus, dehine: aevi huius excaecavit mentes infidelium; In quibus,
Iudaeis infidelibus, in quibus opertum est aliquibus evangelium
<bibl n="Ies. XXIX, 13."/> adhuc sub velamine Moysi. IIIis enim deus, labiis diligentibus
<bibl n="Ies. VI, 10."/> eum, corde autem longe absistentibus ab eo, minatus fuerat: Aure
<bibl n="Ies. VII, 9."/> audietis et non audietis, oculis videbitis et non videbitis, et: Nisi
<bibl n="Ies. XXIX, 14."/> credideritis nec intellegetis, et: Auferam sapientiam sapientium et
prudentiam prudentium irritam faciam. Haec autem non utique de
evangelio dei ignoti abscondendo minabatur. Ita etsi huius aevi
deus, sed infidelium huius aevi excaecat cor, quod Christum eius
non ultro recognoverint de scripturis intellegendum. Et positum in
ambiguitate distinctionis hactenus tractasse, ne adversario prodesset,
contentus victoriae nae ultro possum et in totum conten-
<pb xml:id="v.2.p.309"/>

tionem hanc praeterisse. Simpliciori responso prae manu erit
esse huius aevi dominum diabolum interpretari, qui dixerit, propheta
referente, Ero similis altissimi, ponam in nubibus thronum <bibl n="Ies. XIV, 14."/>
meum; sicut et tota huius aevi superstitio illi mancipata est qui
excaecet infidelium corda et inprimis apostatae Marcionis. Denique
non vidit occurrentem sibi clausulam sensus: Quoniam deus, qui <bibl n="II Cor. IV, 6."/>
dixit ex tenebris lucem lucescere, reluxit in cordibus nostris ad
illuminationem agnitionis suae in persona Christi. Quis dixit, Fiat <bibl n="Ies. XLIX, 6. Act. XIII, 47."/>
lux? Et de illuminatione mundi quis Christo ait, Posui te in <bibl n="Matth. IV, 16."/>
lumen nationum, sedentium scilicet in tenebris et in umbra mortis?
Cui respondet spiritus in psalmo ex providentia futuri. Significatum
est, inquit, super nos lumen personae tuae, domine. Persona <bibl n="Ps. IV, 7."/>
autem dei Christus dominus. Unde et apostolus supra, Qui <bibl n="II Cor. IV, 4."/>
est imago, inquit, dei. Igitur si Christus persona creatoris dicentis,
Fial lux, et Christus et aposloli et evangelium et velamen et
Moyses et tota series secundum testimonium clausulae creatoris est
dei huius aevi, certe non eius qui nunquam dixit, Fial lux. Praetereo
hic et de alia epistula, quam nos ad Ephesios praescriptam
habemus, haeretici vero ad Laodicenos. Ait enim meminisse nationes <bibl n="Eph. II, 12."/>
quod illo in tempore cum essent sine Christo, alieni ab
Israele, sine conversatione et testamentis et spe promissionis,
etiam sine deo essent, in mundo utique,etsi de creatore. Ergo
si nationes sine deo dixit esse, deus autem illis diabolus est, non
creator, apparet dominum aevi huius eum intellegendum quem nationes
pro deo receperunt, non creatorem, quem ignorant. Quale
est autem ut non eiusdem habeatur thesaurus in fictilibus vasis <bibl n="II Cor. IV. 7."/>
nostris cuius et vasa sunt? Nam si gloria dei est in fictilibus vasis
tantum thesauri haberi, vasa autem fictilia creatoris sunt, ergo et
gloria creatoris est, cuius vasa eminentiam virtutis dei sapiunt, et
virtus ipsa; quia propterea in vasa ficlilia commissa sunt, ut eminentia
eius proberetur. Ceterum iam non erit alterius dei gloria
ideoque nec virtus, sed magis dedecus et infirmitas, cuius eminen-
<pb xml:id="v.2.p.310"/>

<bibl n="IICor. IV, 7-10."/> tiam fictilia et quidem aliena ceperunt. Quodsi haec sunt fictilia
vasa, in quibus tanta nos pati dicit, in quibus etiam mortificationem
circumferimus dei, satis ingratus deus et iniustus, si non
et hanc substantiam resuscitaturus est, in qua pro fide eius tanta
tolerantur, in qua et mors Christi circumfertur, in qua et eminentia
<bibl n="Ib. v. 10."/> virtutis consecratur. Sed enim proponit, Ut et vita Christi manifestetur
in corpore nostro, scilicet sicut et mors eius circumfertur
in corpore. De qua ergo Christi vita dicit? qua nunc vivimus in
<bibl n="Ib. v. 16-18."/> illo? Et quomodo in sequentibus non ad visibilia nec ad temporalia,
sed ad invisibilia et ad aeterna, id est non ad praesentia,
sed ad futura exhortatur? Quodsi de futura vita dicit Christi, in
corpore eam dicens apparituram, manifeste carnis resurrectionem
praedicavit, exteriorem quidem hominem nostrum corrumpi dicens,
et non quasi aeterno interitu post mortem, verum laboribus et
<bibl n="Ibid."/> incommodis, de quibus praemisit adiciens, Et non deficiemus.
Nam et interiorem hominem nostrum renovari de die in diem dicens
hic utrumque demonstrat, et corporis corruptionem ex vexatione
temptationum et animi renovationem ex contemplatione promissionum.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p><bibl n="IICor. V,1."/> Terreni domicilii nostri non sic ait habere nos domum aeternam,
non manu factam, in caelo, quia quae manu facta sit creatoris
intereat in totum dissoluta post mortem. Haec enim ad
mortis metum et ad ipsius dissolutionis contristationem consolandam
retractans etiam per sequentia manifestius, cum subicit ingemere
nos de isto tabernaculo corporis terreni quod de caelo est
superindui cupientes; siquidem et despoliati non inveniemur nudi,
id est recipiemus quod despoliati sumus, id est corpus. Et rursus:
<bibl n="II Cor. V, 2-4."/> Etenim qui sumus in isto tabernaculo corporis, ingemimus, quod
gravemur nolentes exui, sed superindui. Hic enim expressit quod
<bibl n="I Cor. XV, 42.51. 53."/> in prima ep(??)stula strinxit: Et mortui resurgent incorrupti, qui
iam obierunt, et nos mutabimur, qui in carne fuerimus deprehensi
a deo. Et illi enim resurgent incorrupti, recepto scilicet
<pb xml:id="v.2.p.311"/>

corpore, et quidem integro, ut ex hoc sint incorrupti, et hi propter
temporis ultimum iam momentum et propter merita vexationum
antichristi compendium mortis, sed mutati, consequentur
superinduti magis quod de caelo est quam exuti corpus. Ita si
hi super corpus induent caeleste illud, utique et mortui recipient
corpus, super quod et ipsi induant incorruptelam de caelo; quia
et de illis ait, Necesse est corruptivum istud induere incorruptelam <bibl n="I Cor. XV,53."/>
et mortale istud immortalitatem. IIIi induunt, cum receperint corpus,
isti superinduunt, quia non amiserint corpus, et ideo non
temere dixit nolentes exui corpore, sed superindui, id est nolentes <bibl n="II Cor. V,4."/>
mortem experiri, sed vita praeveniri, uti devoretur mortale hoc a
vita, dum eripitur morti per superindumentum demutationis. Ideo
quia ostendit hoc melius esse, ne contristemur mortis, si forte,
praeventu, et arrabonem nos spiritus dicit a deo habere, quasi
pignoratos in eandem spem superindumenti, et abesse a domino,
quamdiu in carne sumus, ac propterea debere boni ducere abesse
potius a corpore et esse cum domino, ut et mortem libenter excipiamus.
Atque adeo omnies ait nos oportere manifestari ante tribunal <bibl n="Ib. v. 5-10."/>
Christi, ut recipiat unusquisque quae per corpus admisit sive
bonum sive malum. Si enim tunc retributio meritorum, quomodo
iam aliqui cum deo poterunt deputari? Et tribunal autem nominando
et dispunctionem boni ac mali operis utriusque sententiae
iudicem ostendit, et corporum omnium repraesentationem confirmavit.
Non enim poterit quod corpore admissum est non corpore
iudicari. Iniquus enim deus, si non per id punitur quis aut iuvatur
per quod operatus est. Si qua ergo conditio nova in Christo, <bibl n="Ib. v. 17. Ies. XLIII, 19."/>
vetera transierunt, ecce nova facta sunt omnia, impleta est Esaiae
prophetia. Si etiam iubet ut mundemus nos ab inquinamento carnis <bibl n="II Cor. VI, 17. VII, 1."/>
et sanguinis, non substantiam capere regnum dei, si et virginem <bibl n="II Cor. XI, 2."/>
sanctam destinat ecclesiam adsignare Christo, utique ut sponsam
sponso, non potest imago coniungi inimico veritatis rei ipsius.
Si et pseudapostolos dicit operarios dolosos transfiguratores sui, <bibl n="II Cor. XI, 13."/>
per hypocrisin scilicet, conversationis, non praedicationis adulteratae
eos taxat. Adeo de disciplina, non de divinitate dissidebatur.
Si transfiguratur satanas in angelum lucis, non potest hoc dirigi in <bibl n="Ib. v. 14."/>
<pb xml:id="v.2.p.312"/>

creatorem. Deus enim, non angelus creator; in deum lucis, non
in angelum transfigurare se dictus esset, si non eum satanan
signiticaret quem et nos et Marcion angelum novimus. De paradise
suus stilus est ad omnem quam patitur quaestionem. Hic illud
forte mirabor, si proprium potuit habere paradisum deus nullius
terrenae dispositionis, nisi si etiam paradiso creatoris precario
<bibl n="II (??). II, 11."/> usus est, sicut et mundo. Et tamen hominem tollere ad caelum
<bibl n="II Cor. XII, 7. 8."/> creatoris exemplum est in Helia. Magis vero mirabor dominum
optimum, percutiendi et saeviendi alienum, nec proprium saltem,
sed creatoris angelum satanae colaphizando apostolo suo applicuisse,
<bibl n="I Sam. II, 7 sq."/> et ter ab eo obsecralum non concessisse. Emendat igitur et deus
<bibl n="Ps. CXLVII. 6."/> Marcionis secundum creatorem elatos aemulantem, ut deponentem
<bibl n="Luc. I, 52."/> scilicet de solio dynastas. Aut numquid ipse est qui et in corpus
<bibl n="Iob. I. 12. II Cor. XII, 9."/> Iob dedit satanae potestatem, ut virtus in infirmitate comprobaretur?
<bibl n="Gal. I, 6 sqq."/> Quid et formam legis adhuc tenet Galatarum castigator, in
<bibl n="II Cor. XIII, 1."/> tribus testibus praefiniens staturum omne verbum? Quid et non
<bibl n="Ib. v.2."/> parsurm se peccatoribus comminatur, lenissimi dei praedicator?
<bibl n="Ib. v. 19."/> Immo et ipsam durius agendi in praesentia potestatem a domino
datam sibi affimat. Nega nunc, haeretice, timeri deum tuum,
cuius spostolus timebatur!</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p> DE KPISTULA AD ROMANOS. Quando opusculum profligatur,
breviter iam retractanda sunt quae rursus occurrunt, quaedam
vero tramittenda, quae saepius occurrerunt. Piget de lege
adhuc congredi, qui totiens probaverim concessionem eius nullum
argumentum praestare diversi dei in Christo praedicatam scilicet
et repromisaam in Christum apud creatorem, quatenus et ipsa
epistula legem plurimum videtur excludere. Sed et iudicem deum
ab apostolo circumferri saepe iam ostendimus et in iudice ultorem
<pb xml:id="v.2.p.313"/>
et creatorem in ultore. Itaque et hic, cum dicit, Non enim me <bibl n="Rom. I, 16. 17."/>
pudet evangelii, virtus enim dei est in salutem omni credenti, Iudaeo
et Graeco, quia iustitia dei in eo revelatur ex fide in fidem,
sine dubio et evangelium et salutem iusto deo deputat, non bono,
ut ita dixerim secundum haeretici distinctionem, transferenti ex
fide legis in fidem evangelii, suae utique legis et sui evangelii.
Quoniam et iram dicit revelari de caelo super impietatem et <bibl n="Rom. I, 18."/>
iniustitiam hominum, qui veritatem in iniustitia detineant. Cuius
dei ira? Utique creatoris. Ergo et veritas eius erit cuius et ira,
quae revelari habet in ultionem veritatis. Etiam adiciens, Scimus <bibl n="Rom. II, 2."/>
autem iudicium dei secundum veritatem esse, et iram ipsam probavit,
ex qua venit iudicium pro veritate, et veritatem rursus eiusdem
dei confirmavit cuius iram probavit probando iudicium. Aliud
est si veritatem dei alterius in iniustitia detentam creator iratus
ulciscitur. Quantas autem foveas in ista vel maxime epistula Marcion
fecerit, auferendo quae voluit, de nostri instrumenti integritate
parebit. Mihi sulficit, quae proinde eradenda non vidit, quasi
neglegentias et caecitates eius accipere. Si enim iudicabit deus
occulta hominum, tam eorum qui in lege deliquerunt, quam eorum
qui sine lege, quia et hi legem ignorant et natura faciunt quae
sunt legis, utique is deus iudicabit cuius sunt et lex et ipsa natura,
quae legis est instar ignorantibus legem. Iudicabit autem quomodo? <bibl n="Rom. II, 12-16"/>
Secundum evangelium, inquit, per Christum. Ergo et evangelium <bibl n="Rom. II,"/>
et Christus illius sunt cuius et lex et natura, quae per evangelium
et Christum vindicabuntur, adeo illo iudicio dei quod et supra,
secundum veritatem. Ergo qua defendenda reveletur de caelo ira, <bibl n="Rom. I, 1."/>
non nisi a deo irae, ita et hic sensus pristino cohaerens, in quo
iudicium creatoris edicitur, non potest in alium deum referri, qui
nec iudicat nec iraseitur, sed in illum cuius dum haec sunt, iudicium
dico et iram, etiam illa ipsius sint necesse est per quem
haec habent transigi, evangelium et Christus. Et ideo vehitur in <bibl n="Rom. II, 21."/>
transgressores legis, docentes non furari et furantes, ut homo dei
legis, non ut creatorem ipsum his modis tangens, qui et furari <bibl n="Exod. XII, 34 sq."/>
<pb xml:id="v.2.p.314"/>

vetans fraudem mandaverit in Aegyptios auri et argenti, quemadmodum
et cetera in illum retorquent. Scilicet apostolus verebatur
convicium deo palam facere, a quo non verebatur divertisse?
Adeo autem Iudaeos incesserat, ut ingesserit propheticam increpationem:
<bibl n="Rom. II, 24. Ies. LII, 5."/> Propter vos nomen dei blasphematur. Quam ergo perversum,
ut ipse blasphemaret eum cuius blasphemandi causa malos
<bibl n="Rom. II, 29"/> exprobrat! Praefert et circumcisionem cordis praeputiationi; apud
deum legis est facta circumcisio cordis, non carnis, spiritu, non
<bibl n="Ier. IV, 4."/> littera. Quodsi haec est circumcisio Hieremiae: Et circumcidemini
<bibl n="Deut. X, 16."/> praeputia cordis, sicut et Moyses: Circumcidemini duricordiam vestram,
eius erit spiritus circumcidens cor cuius et littera metens
<bibl n="Rom. II, 28 sq."/> carnem eius, et Iudaeus qui in occulto cuius et Iudaeus in aperto,
quia nec Iudaeum nominare vellet apostolus non Iudaeorum dei
<bibl n="Rom. III, 21 sq."/> servum. Tunc lex, nunc iustitia dei per fidem Christi. Quae est
ista distinctio? Servivit deus tuus dispositioni creatoris, dans ei
tempus et legi eius: an eius tunc cuius et nunc? Eius lex cuius
et fides Christi; distinctio dispositionum est, non deorum. Monet
<bibl n="Rom. V, 1."/> iustificatos ex fide Christi, non ex lege, pacem ad deum habere.
Ad quem? Cuius nusquam fuimus hostes, an cuius legi et naturae
rebellavimus? Nam si in eum competit pax cum quo fuit bellum,
ei et iustificabimur, et eius erit Christus, ex cuius fide iustificabimur,
<bibl n="(??)m. V, 20."/> ad cuius pacem competit redigi hostes eius aliquando. Lex autem,
inquit, subintroivit, ut abundaret delictum. Quare? ut superabundaret,
inquit, gratia. Cuius dei gratia, si non cuius et lex? Nisi
si creator ideo legem intercalavit, ut negotium procuraret gratiae
dei alterius et quidem aemuli, ne dixerim ignoti, ut, quemadmodum
<bibl n="n. V, 21."/> apud ipsum regnaverat peccatum in mortem, ita et gratia
regnaret in iustitia in vitam per Iesum Christum, adversarium ipsius.
Propter hoc omnia concluserat lex creatoris sub delictum, et totum
mundum deduxerat in reatum, et omne os obstruxerat, ne qui
gloriaretur per illam, ut gratia servaretur in gloriam Christi, non
creatoris, sed Marcionis. Possum et hic de substantia Christi praestruere
<bibl n="Rom. VI, 2."/> ex prospectu quaestionis subsecuturae. Mortuos enim nos,
inquit, legi. Ergo corpus Christi et potest corpus contendi, non
<bibl n="Rom. VI, 4."/> statim caro. Sed et quaecunque substantia sit, cum eius nominat
corpus quem subicit ex mortuis resurrexisse, non potest aliud cor-
<pb xml:id="v.2.p.315"/>

pus intellegi quam carnis, in quam lex mortis est dicta. Ecce
autem et testimonium perhibet legi, et causa delicti eam excusat.
Quid ergo dicemus? Quia lex peccatum? Absit. Erubesce, Marcion. <bibl n="Rom. VII, 7."/>
Absit. Abominatur apostolus criminationem legis. Sed ego delictum <bibl n="Ibid."/>
non scio nisi per legem. O summum ex hoc praeconium
legis, per quam liquuit delictum latere! Non ergo lex seduxit,
sed peccatum per praecepti occasionem. Quid deo imputas legis <bibl n="Ib. V. 10. 11."/>
quod legi eius apostolus imputare non audet? Atquin et accumulat:
Lex sancta, et praeceptum eius iustum et bonum. Si taliter veneratur <bibl n="Ib. v. 12."/>
legem creatoris, quomodo ipsum destruat nescio. Quis discernit
duos deos, iustum alium, bonum alium, cum is utrumque debeat
credi cuius praeceptum et bonum et iustum est? Si autem
et spiritalem confirmat legem, utique et propheticam, utique et <bibl n="Ib. v. 14."/>
figuratam. Debeo enim et hinc constituere Christum in lege figurate
praedicatum, quo nec a Iudaeis omnibus potuerit agnosei.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p>Hunc si pater misit in similitudinem carnis peccati, non ideo <bibl n="Rom. VIII, 3. Rom. VII, 23."/>
phantasma dicetur caro quae in illo videbatur. Peccatum enim carni
supra adscripsit, et illam fecit legem peccati habitantem in membris
suis, et adversantem legi sensus. Ob hoc igitur missum filium in
similitudinem carnis peccati, ut peccati carnem simili substantia
redimeret, id est carnea, quae peccatrici carni similis esset, cum
peccatrix ipsa non esset. Nam et hacc erit dei virtus in substantia
pari perticere salutem. Non enim magnum, si spiritus dei carnem
remediaret, sed si caro consimilis peccatrici, dum caro est, sed
non peccati. Ita similitudo ad titulum peccati pertinebit, non ad
substantiae mendacium. Nam nec addidisset Peccati, si substantiae
similitudinem vellet intellegi, ut negaret veritatem; tantum enim
Carnis posuisset, non et Peccati. Cum vero tunc sic struxit, Carnis
peccati, et substantiam confirmavit, id est carnem, et similitudinem
ad vitium substantiae retulit, id est ad peccatum. Puta nunc
similitudinem substantiae dictam, non ideo negabitur substantiae
veritas. Cur ergo similis vera? Quia vera quidem, sed non ex
semine de statu simili, sed vera de censu non vero dissimili.
<pb xml:id="v.2.p.316"/>

Ceterum similitudo in contrariis nulla est. Spiritus non diceretur
carnis similitudo, quia nec caro similitudinem spiritus caperet; sed
phantasma diceretur, si id quod non erat videbatur. Similitudo
autem dicitur, cum est quod videtur. Est enim, dum alterius par
est. Phantasma autem, qua hoc tantum est, non est similitudo.
<bibl n="(??). VIII, 9."/> Et hic autem ipse edisserens quomodo nolit esse nos in carne,
cum simus in carne, ut scilicet non simus in operibus carnis,
<bibl n="I Cor. XV, 50."/> ostendit hae ratione scripsisse, Caro et sanguis regnum dei consequi
non possunt, non substantiam damnans, sed opera eius;
quae quia possunt non admitti a nobis in carne adhuc positis non
ad reatum substantiae, sed ad conversationis pertinebunt. Item si
<bibl n="Rom. VIII, 10."/> corpus quidem mortuum propter delictum, adeo non animae, sed
corporis mors est, spirtius autem vita propter iustitiam cui mors
obvenit propter delictum, id est corpori. Non enim alicui restituitur
nisi qui illud amisit, et ita erit resurrectio mortuorum, dum
<bibl n="Ib. v. 11."/> est corporum. Nam subiungit: Qui suscitavit Christum a mortuis,
vivificabit et mortalia corpora vestra. Adeo et carnis resurrectionem
confirmavit, absque qua nec corpus aliud dici capit nec mortale
aliud intellegi, et Christi substantiam corporalem probavit;
siquidem proinde vivificabuntur et mortalia corpora nostra, quemadmodum
et ille resuscitatus est, non alias proinde, nisi quia in
corpore. Salio et hic amplissimum abruptum intercisae scripturae,
sed apprehendo testimonium perhibentem apostolum Israeli, quod
<bibl n="Rom. X, 2-4."/> zelum dei habeant, sui utique, non tamen per scientiam. Deum
enim, inquit, ignorantes, et suam iustitiam sistere quaerentes, non
subiecerunt se iustitiae dei; finis etenim legis Christus in iustitia
omni credenti. Hic erit argumentatio haeretici, quasi deum superiorem
ignoraverint ludaei, qui adversus eum iustitiam suam, id est
<pb xml:id="v.2.p.317"/>

legis suae, constituerint, non recipientes Christum, finem legis.
Cur ergo zelo eorum erga deum proprium testimonium perhibet,
si non et inscitiam erga eundem deum eis exprobrat? quod zelo
quidem dei agerentur, sed non per scientiam, ignorantes scilicet
eum, dum dispositiones eius in Christo ignorant consummationem
legi staturo, atque ita suam iustitiam tuentur adversus illum. Atque
adeo ipse creator et ignorantiam erga se eorum contestatur:
Israel me non agnovit et populus mous me non intellexit; et <bibl n="Ies. 1, 3."/>
qoud iustitiam suam magis sisterent, docentes doctrinas praecepta <bibl n="Ies. XXIX, 13."/>
hominum, nec non et congregati essent adversus dominum
 et adversus <bibl n="Ps. II, 2."/>
Christum ipsius, ex inscitia scilicet. Nihil igitur potest in
alium deum exponi quod competit in creatorem, quia et alias immerito
apostolus Iudaeos de ignorantia suggillasset erga deum ignotum.
Quid enim deliquerant, si iustitiam dei sui adversus eum
sistebant quem ignorabant? Atquin exclamat: O profundum divitiarum <bibl n="Rom. XI, 33."/>
et sapientiae dei, et investigabites viae eius! Unde illa
eruptio? Ex recordatione scilicet scripturarum, quas retro revolverat,
ex contemplatione sacramentorum, quae supra disseruerat in
fidem Christi ex lege venientem. Haec si Marcion de industria
erasit, quid apostolus eius exclamat, nullas intuens divitias dei,
tam pauperis et egeni quam qui nihil condidit, nihil praedicavit,
nihil denique habuit, ut qui in aliena descedit? Sed enim et opes
et divitiae creatoris olim absconditae, nunc reseratae. Sic enim repromiserat:
Et dabo illis thesauros occultos, invisibiles aperiam eis. <bibl n="Ies. XLV, 3."/>
Inde ergo exclamatum est: O profundum divitiarum et sapientiae
dei! cuius iam thesauri patebant. Id Esaiae, et sequentia de
eiusdem prophetae instrumento: Quis enim cognovit sensum domini, <bibl n="Ies. XL, 13 sq."/>
aut quis consiliarius eius fuit? quis prorrexit ei, et retribuetur <bibl n="Rom. XI, 34. 35."/>
illi? Qui tanta de scripturis ademisti, quid ista servasti, quasi non
et haec creatoris? Plane nevi dei praecepta videamus. Odio, inquit, <bibl n="Rom. XII, 9."/>
babentes malum, et bono adhaerentes. Aliud est enim apud creatorem,
Auferte malum de vobis, et declina a malo et fac bonum? <bibl n="Ps. XXXIV, 15."/>
Amore fraternitatis invicem affectuosi; non enim id ipsum est, Diliges <bibl n="Rom. XII, 10. Lev. XIX, 13."/>
proximum tanquam te. Spe gaudentes, utique dei. Bonum est <bibl n="Rom. XII, 12."/>
enim sperare in dominum, quam sperare in magistratus. Pressuram <bibl n="Ps. CXVIII, 9. Rom. XII, 12."/>
sustinentes. Exaudiet enim te dominus in die pressurae. <bibl n="Ps. XX, 2."/>
<pb xml:id="v.2.p.318"/>
<bibl n="(??)m. XII, 14."/> Habes psalmum. Benedicite, et nolite maledicere. Quis hoc docebit
<bibl n="Rom. XII, 16."/> quam qui omnia benedictionibus condidit? Non altum sapientes,
<bibl n="Ies. V, 21."/> sed humilibus assentantes, ne sitis apud vos sapientes. Vae
<bibl n="Rom. XII, 17."/> enim audiunt per Esaiam. Malum pro malo nemini retribueritis.
<bibl n="Lev. XIX, 19. Rom. XII, 19."/> Et malitiae fratris tui ne memineris. Nec vosmet ipsos ulciscentes.
<bibl n="Deut. XXXII, 35."/> Mihi enim vindictam et ego vindicabo, dicit dominus. Pacem
<bibl n="Rom. XII, 18."/> cum omnibus hominibus hominibus habetote. ergo et legalis talio non retributionem
iniuriae permittebat, sed inceptionem metu retributionis
comprimebat. Merito itaque totam creatoris disciplinam principali
<bibl n="Rom. XIII, 9."/> praecepto eius conclusit, Diliges proximum tanquam. Hoc
legis supplementum si ex ipsa lege est, quis sit deus legis iam
ignoro. Metuo ne deus Marcionis. Si vero evangelium Christi hoc
praecepto adimpletur, Christi autem non est creatoris, quo iam
<bibl n="Matth. V, 17."/> contendimus dixerit Christus an non, Ego non veni legem dissolvere,
sed implere? Frustra de ista sententia neganda Pontus
laboravit. Si evangelium legem non adimplevit, ecce lex evangelium
<bibl n="Rom. XIV, 10."/> adimplevit. Bene autem quod et in clausula tribunal Christi
comminatur, utique iudicis et ultoris, utique creatoris, illum certeco
constituens promerendum quem intentat timendum, etiamsi alium
praedicaret.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p> DE EPISTULA AD THESSALONICENSES PRIMA. Brevioribus
quoque epistulis non pigebit intendere. Est sapor et in paucis.
<bibl n="I Thess. II, 15."/> Occiderant Iudaei prophetas suos. Possum dicere, Quid ad apostolum
dei alterius, et quidem optimi, qui nec suorum delicta
damnare dicatur, quique et ipse prophetas eosdem destruendo quodammodo
perimat? Quid enim mali admisit apud illum IsraÄl, si
occidit quos et ille reprobavit, si prior inimicam in eos sententiam
statuit? Deliquit autem apud deum ipsorum. Is exprobravit iniquitatem
ad quem pertinet laesus; certe quivis alius quam adversarius
<bibl n="I Thess. II, 15."/> laesi. Sed nec onerassed illos imputando etiam domini
necem, qui et dominum interfecerunt, dicendo, et prophetas suos,
<pb xml:id="v.2.p.319"/>

licet Suos adiectio sit h(??)eretici. Quid enim tam acerbum, si alteruis
dei praedicatorem Christum interemerunt, qui sui dei prophetas
contrucidaverunt? Status autem exaggerationis, quod et dominum
et famulos eius peremissent. Denique si alterius dei Christum,
alterius prophetas peremerunt, aequavit impietates, non exaggeravit.
Aequanda autem non fuit; ergo exaggerari non potuit, nisi in eundem
dominum commissa ex utroque titulo. Ergo eiusdem dei
Christus et prophetae. Quam autem sanctitatem nostram voluntatem
dei dicat, ex contrariis quae prohibet agnosceres. Abstinere enim, <bibl n="I Thess. IV, 3. 4."/>
inquit, a stupro, non a matrimonio: scire unumquemque suum (??)as
in honore tractare. Quomodo? dum non in libidine, qua gentes.
Libido autem nec apud gentes matrimonio adscribitur, sed extraordinariis
et non naturalibus et portentuosis. Lex naturae luxuriae
est, turpitudini quoque et immunditiae contraria, quae non
matrimonium excludat, sed libidinem, quae vas nostrum in honore
matrimonii tractet. Hunc autem locum salva alterius, id est plenioris,
sanctitatis praelatione tractaverim, continentiam et virginitatem
nuptiis anteponens, sed non prohibitis. Destructores enim
dei nuptiarum, non sectatores castitalis retundo. Ait eos qui remaneant <bibl n="I Thess. IV, 17."/>
in adventum Christi cum eis qui mortui in Christo primi
resurgent quod in nubibus auferentur in a(??)rem obviam domino.
Agnosco his iam tunc prospectis mirari substantias caelestes ipsam <bibl n="Gal. IV, 26."/>
Hierusalem, quae sursum est, et per Esaiam pronuntiare, Quinam <bibl n="Ies. LX, 8."/>
huc velut nubes volant, tanquam columbae cum pullis ad me? Hunc
ascensum si Christus nobis praeparavit, ille erit Christus de quo
Amos: Qui ascensum suum aedificat in caelos, utique sibi et suis. <bibl n="Amos IX, 6."/>
Exinde a quo sperabo nunc, nisi a quo haec audivi? Quem spiritum <bibl n="I Thess. V, 19. 20."/>
prohibet extingui, et quas prophetias vetat nihil haberi?
utique non creatoris spiritum, nec creatoris prophetias secundum
Marcionem. Quae enim destruit, ipse iam extinxit et nihil fecit,
<pb xml:id="v.2.p.320"/>

nec potest prohibere quae nihil fecit. Ergo incumbit Marcioni
exhibere hodie apud ecclesiam suam exinde spiritum dei sui qui
non sit extinguendus, et prophetias que non sint nihil habendae.
Et si exhibuit quod putat, sciat nos quodcunque illud ad formam
spiritalis et propheticae gratiae atque virtutis provocaturos, ut et
futura praenuntiet et occulta cordis revelet et sacramenta edisserat.
Cum nihil tale protulerit ac probarit, nos proferemus et spiritum
et prophetias creatoris secundum ipsum praedicantes. Atque ita
constabit apostolus de quibus dixerit, de eis scilicet quae futura
erant in ecclesia eius dei qui dum est, spiritus quoque eius operatur,
et promissio celebratur. Age nunc, qui salutem carnis abnuitis,
et si quando corpus in huiusmodi praenominatur, aliud
nescio quid interpretamini illud quam substantiam carnis, quomodo
apostolus omnes in novis substantiis certis nominibus distinxit et
omnes in uno constituit salutis, optans ut spiritus noster et
<bibl n="I Thess. V, 23."/> corpus et anima sine querela in adventu et salutificatoris
nostri Christi conserventur? Nam et animam posuit et corpus,
tam duas res quam diversas. Licet enim et animae corpus sit
aliquod suae qualitatis, sicut et spiritus, cum tamen et corpus et
anima distincte nominantur, habet anima suum vocabulum proprium,
non egens communi vocabulo corporis; id relinquitur carni, quae
non nominata proprio, communi utatur necesse est. Etenim aliam
substantiam in homine non video post spiritum et animam cui vocabulum
corporis accommodetur praeter carnem, hanc totiens in
corporis nomine intellegens quotiens non nominatur; multo magis
hic, cum quae dicitur corpus suo nomine appellatur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><p> DE EPRISTULA AD THESSALONICRNSES SECUNDA. Cogimur
quaedam identidem iterare, ut cohaerentia eis confirmemus.
Dominum et hic retriutorem utriusque meriti dicimus circumferri
<pb xml:id="v.2.p.321"/>


ab apostolo, aut creatorem aut, quod nolit Marcion, parem creatoris,
apud quem iustum sit afflictatoribus nostris rependi afflictationem,
et nobis, qui afflictemur, requietem, in revelatione domini
Iesu venientis a caelo cum angelis virtutis suae et in flamma 
ignis. Sed flammam et ignem defendo haereticus extinxit, ne scilicet
nostratem deum faceret. Lucet tamen vanitas liturae. Cum
enim ad ultionem venturum scribat apostolus dominum exigendam <bibl n="Ibid. V. 8. 9."/>
de eis qui deum ignorent et qui non obaudiant evangelio, quos
ait poenam luituros exitialem, aeternam, a facie domini et a gloria
valentiae eius, sequitur ut flammam ignis inducat, scilicet veniens
ad puniendum. Ita et in hoc, nolente Marcione, crematoris dei
Christus, et in illo creatoris est, quod etiam de ignorantibus dominum
ulciscitur, id est de ethnicis. Seorsum enim posuit, Evangelio
non obaudientes, sive Christianos peccatores, sive Iudaeos.
Porro de ethnicis exigere poenas, qui evangelium forte non norint,
non est dei eius qui naturaliter sit ignotus, nec usquam nisi in
evangelio sit revelatus, non omnibus scibilis. Creatori autem etiam
naturalis agnitio debetur, ex operibus intellegendo et exinde in
pleniorem notitiam requirendo. Illius est ergo etiam ignorantes
deum plectere, quem non liceat ignorare. Ipsum quod ait, A facie
domini et a gloria valentiae eius, verbis usus Esaiae, ex ipsa <bibl n="Ies. II, 19."/>
causa eundem sapit dominum consurgentem ut comminuat terram.
Quis est autem homo delicti, filius perditionis, quem revelari prius <bibl n="II Thess. II, 3. 4."/>
oportet ante domini adventum, extollens se super omne quod deus
dicitur et omnem religionem, consessurus in templo dei et deum
se iactaturus? Secundum nos quidem antichristus, ut docent veteres
ac novae prophetiae, ut Ioannes apostolus, qui iam antichristos <bibl n="I (??)e. IV, 1 sqq."/>
dicit processisse in mundum praecursores antichristi spiritus,
negantes Christum in carne venisse, et solventes Iesum, scilicet in
deo creatore: secundum vero Marcionem nescio ne sit Christus
creatoris. Nondum venit apud illum. Quisquis est autem ex
duobus, quaero cur veniat in omni virtute et signis et ostentis
mendacii? propterea, inquit, quod dilectionem veritatis non susce- <bibl n="II Thess. II, 10-12."/>
<pb xml:id="v.2.p.322"/>
 
perint, ut salvi essent, et propter hoc erit eis instinctum fallaciae,
ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt
iniquitati. Igitur si antichristus, et secundum creatorem,
deus erit creator, qui eum mittit ad impingendos eos in
errorem qui non crediderunt veritati ut salvi fierent; eiusdem erit
veritas et salus qui eas summissu erroris ulciscitur, id est creatoris,
cui et competit zelus ipse errore decipere quos veritate non
cepit. Si vero non est antichristus, secundum nos, ergo Christus
est creatoris secundeum Marcionem. Et quale erit ut ad ulcisendam
veritatem suam Christum creatoris summittat? At si et de
antichristo consentit, proinde dexerim, Quale est ut illi satanas,
angelus creatoris, sit necessarius, et occidatur ab eo, habens fallaciae
operatione fungi creatori? In summa, si indubitatum est
eius esse et angelum et veritatem et salutem cuius et ira et aemulatio
et fallaciae immissio adversus contemptores et desultores, etiam
adversus ignorantes (ut iam et Marcion de gradu cedat, deum quoque
suum zeloten concedens), quis dignius irascetur? Puto, qui
a primordio rerum naturam operibus, beneficiis, plagis, praedicationibus,
testibus ad agnitionem sui praestruxit, nec tamen
agnitus est: an qui semel unico evangelii instrumento, et ipso
incerto, nae palam alium deum praedicante, productus est? Ita
cui competit vindicta, ei competet materia vindictae, evangelium
<bibl n="II Thess. III, 10."/> dico, et veritas et salus, Iubere autem operari eum qui velit manducare
<bibl n="Deut. XXV, 4."/>eius disciplina est qui bovi trituranti os liberum iussit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="17"><p> DE EPISTULA AD LAODICENOS. Ecclesiae quidem veritate
<pb xml:id="v.2.p.323"/> 
epistulam istam ad Ephesios habemus emissam, non ad Laodicenos;
sed Marcion ei titulum aliquando interpolare gestiit, quasi et in
isto diligentissimus explorator. Nihil autem de titulis interest, cum
ad omnes spostolus scripserit dum ad quosdam, certe tamen eum
deum praedicans in Christo cui competunt quae praedicantur. Cui
ergo competent secundum boni existimationem, quam proposuerit <bibl n="Eph. I, 9. 19."/>
in sacramento voluntatis suae, in dispensationem adimpletionis temporum
(ut ita dixerim, sicut verbum illud in Graeco sonat) recapitulare
(id est ad initium redigere vel ab initio recensere) omnia
in Christum quae in Caelis et quae in terris, nisi cuius omnia
erunt ab initio, etiam ipsum initium, a quo et tempora et temporum
adinipletionis dispensatio, ob quam omnia ad initium recensentur
in Christo? Alterius autem dei quod initium, id est
unde, cuius opus nullum? quae tempora sine initio? quae adimpletio
sine temporibus? quae dispensatio sine adimpletione? Denique
quid in terris egit iam olim, ut longa aliqua temporum adimplendorum
dispen(??)atio reputetur, ad recensenda omnia in Chcisto,
etiam quae in caelis? Nec in caelis autem res ab altero acl(??)s
existimabimus, quaecunque sunt, quam ab eo a quo et in teris
actas omnibus constat. Quodsi non capit alterius omnia ista deputrari
ab initio quam creatoris, quis credet ab alio ea recenseri in
Christum alium, et non a suo auctore et in suum Christum? Si
creatoris sunt, diversa sint necesse est a diverso deo; si diversa,
utique contraria. Quomodo ergo contraria recenseantur in eum a
quo denique destruuntur? Nam et sequentia quem renuntiant Christum, cum dicit, Ut simus in laudem gloriae nos, qui praesperavimus <bibl n="Eph. I, 12."/>
in Christum? Qui enim praesperasse poterunt, id est ante
sperasse in deum, quam venisse, nisi Idaei, quibus Christus praenuntiabatur ab initio? Qui ergo praenuntiabatur, ille et praesperabatur.
Atque adeo hoc ad se, id est ad Iudaeos, refert, ut distinctionem
faciat, conversus ad nationes: In quo et vos, cum audissetis <bibl n="Ib. v. 13."/>
sermonem veritatis, evangelium, in quo credidistis et signati estis
spiritu promissionis eius sancto. Cuius promissionis? factae per
IoÄlem: in novissimis diebus effundam de meo spiritu in omnem <bibl n="Io(??)l III, 1."/>
carnem, id est et in nationes. Ita et spiritus et evangelium in
eo erit Christo qui praesperabatur, dum praedicabatur. Sed et pater <bibl n="Eph. I. 17."/>
<pb xml:id="v.2.p.324"/>

gloriae ille est cuius Christus rex gloriae canitur in psalmo ascendens:
<bibl n="Ps. XXIV. 10."/> dens: Quis est iste rex gloriae? dominus virtutum ipse est rex
<bibl n="Eph. I, 17."/> gloriae. Ab illo spiritus sapientiae optatur apud quem haec quoque
<bibl n="Ies. XI, 2."/> Spiritalium species enumeratur inter septem spiritus per Esaiam.
<bibl n="Eph. I, 18."/> Ille dabit illuminatos cordis oculos qui etiam exteriores oculos luce
ditavit, cui displicet caecitas populi. Et quis caecus nisi pueri
<bibl n="Ies. XLII, 19"/> mei? te excaecati sunt famuli dei. apud illum sunt et divitiae haereditatis
<bibl n="Eph. I,18."/> in sanctis qui eam haereditatem ex vocatione nationum
<bibl n="Ps. H.8"/> repromisit. Postula de me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam.
<bibl n="Eph. I, 19-22."/> Ille inoperatus est in Christum valentiam suam, suscitando eum a
mortuis, et collocando eum ad dexteram suam, et subiciendo omnia,
<bibl n="Ps. Cx, 1."/> qui et dixit, sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos
scabellum pedum tuorum; quia et alibi spiritus ad patrem de filio,
<bibl n="P. VIII, 7."/> Omnia subiecisti sub pedibus eius. Si ex his alius deus et alius
Christus infertur quae recognoscuntur in creatore, quaeramus iam
<bibl n="Eph. II, 1.2."/> creatorem. Plane, puto, invenimus, cum dicit illos delictis mortuos
in quibus ingressi erant, secundum aevum mundi huius, secundum
principem potestatis aÄris, qui operatur in filiis incredulitatis.
Sed mundum non potest et hic pro deo mundi Marcion
interpretari. Non enim simile est creatum creatori. factum factori,
mundus deo. Sed nec princeps potestatis aÄris dicetur qui est
princeps potestatis saeculorum. Nunquam enim praeses superiorum
de inferioribus notatur, licet et inferiora ipsi deputentur. Sed nec
incredulitatis operator videri potest, quam ipse potius et a Iudaeis
et a nationibus patitur. Sufficit igitur si haec non cadunt in creatorem.
Si autem et est in quem magis competant, utique magis
hoc apostolus sciit. Quis iste? Sine dubio ille qui ipsi creatori
filios incredulitatis obstruit, aÄre isto potitus, sicut dicere eum
<bibl n="Ies. XIV, 14."/> propheta refert: Ponam in nubibus thronum meum: ero similis
altissimo. Hic erit diabolus, quem et alibi (si tamen ita et apostolum
legi volunt) deum aevi huius agnoscemus, Ita enim totum
sacculum mendacio divinitatis implevit. Qui plane si non fuisset.
tunc haec in creatorem spectasse potuissent. Sed et in Iudaismo
<bibl n="Eph. II, 3."/> conversatus fuerat apostolus. Non quia interposuit de delictis, in
quibus et nos omnes conversati sumus, ideo delictorum dominum
et principem aÄris huius creatorem praestat intellegi, sed quia in
<pb xml:id="v.2.p.325"/>

Iudaismo unus fuerat de filiis incredulitatis, diabolum habens operatorem,
cum persequeretur ecclesiam et Christum creatoris, propter
quod et, Iracundiae filii fuimus, inquit, sed natura. Ne. <bibl n="Eph. II, 3."/>
quia filios appellavit Iudaeos creator, argumentetur hoc haereticus
dominum irae creatorem. Cum enim dicit, Fuimus natura filis
iracundiae, creatoris autem non natura sunt filii Iudaei, sed allectione
patrum, irae filios ad naturam retulit, non ad creatorem,
ad summam subiungens, Sicut et ceteri, qui utique filii dei non <bibl n="Ibid."/>
sunt. Apparet communi naturae omnium hominum et delicta et
concupiscentias carnis et incredulitatem et iracundiam reputari,
diabolo tamen captante naturam, quam et ipse iam infecit delicti
semine illato. Ipsius, inquit, sumus factura, conditi in Christo, <bibl n="Ib. v. 10"/>
Aliud eat facere, aliud condere, Sed utrumque uni dedit. Homo
autem factura creatoris est. Idem ergo condidit in Christo qui et
fecit. Quantum enim ad substantiam, fecit, quantum ad gratiam,
condidit. Inspice et cohaerentia. Memores, vos aliquando nationes <bibl n="Ib. v. 11. 12."/>
in carne, qui appellabimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio
in carne manu facta, quod essetis illo in tempore sine Christo,
alienati a conversatione IsraÃ«lis et peregrini testamentorum et
promissionis eorum, spem non habentes, et sine deo in mundo.
Sine quo autem deo fuerunt nationes, et sine quo Christo? Utique
eo cuius erat conversatio IsraÃ«lis et testamenta et promissio. At <bibl n="Ibid. 13."/>
nunc, inquit, in Christo vos, qui eratis longe, facti estis prope in
sanguine eius. A quibus erant retro longe? A quibus supra dicit,
a Christo creatoris, a conversatione IsraÃ«lis, a testamentis, a spe
promissionis, a deo ipso. Si haec ita sunt, ergo his prope fiunt
nunc nationes in Christo a quibus tune longe fuerant. Si autem
conversationi IsraÃ«lis, quae est in religione dei creatoris, et testamentis,
a deo ipso. Si haec ita sunt, ergo his prope fiunt
nunc vocatone ex longinquo vocadarum. Qui longe erant a me,
appropinquaverunt iustitiae meae. Tam enim iustitia quam et pax
creatoris in Christo annuntiabatur, ut saepe iam ostendimus. Itaque
ipse est, inquit, pax nostra, qui fecit duo unum, Iudaicum scilicet <bibl n="Eph. II, 14. 15."/>
populum et gentilem. Quod prope et quod longe, soluto medio
<pb xml:id="v.2.p.326"/>

pariete inimicitiae, in carne, sua. Sed Marcion abstulit Sua, ut
inimicitiae daret carnem, quasi carnali vitio, non Christo aemulae.
Sic, uti alibi dixi, et hic, non Marrucine, sed Pontice, cuius
supra sanguinem confessus es, hic negas carnem. Si legem praeceptorum
sententiis vacuam fecit, adimplendo certe legem (vacat
enim iam, Non adulterabis, cum dicitur, Nec videbis ad concupiscendum,
vacat, Non occides, cum dicitur, Nec maledices) adversarium
legis de adiutore non potest facere. Ut duos conderet in
semetipso, qui fecerat idem condens (secundum quod et supra:
<bibl n="Eph. II, 10."/> Ipsius enim factura sumus conditi in Christo), in unum novum hominem,
faciens pacem (si vere novum, vere et hominem, non
phantasma, novum autem et nove novum autem et nove natum ex virgine dei spiritu), ut
reconciliet ambos deo, et deo quem utrumque genus offenderat, et
<bibl n="Ib. v. 15. 16."/> Iudaicum et gentilem populum in uno corpore, inquit, cum interfecisset
inimicitiam in eo per crucem. Ita et hic caro corpus in
Christo, quod crucem pati potuit. Hoc itaque annuntiante pacem
eis qui prope, et eis qui longe, accessum consecuti simul ad patrem,
iam non sumus peregrini nec advenae, sed concives sanctorum,
<bibl n="Ib. v. 17-20."/> sed domestici dei (utique eius a quo supra ostendimus alienos
fuisse nos, et longe constitutos), superaedificati super fundamentum
apostolorum. Abstulit haereticus, Et prophetarum, oblitus dominum
posuisse in ecclesia, sicut apostolos, ita et prophetas. Timuit
scilicet ne et super veterum prophetarum fundamenta aedificatio
<bibl n="Ib. v. 21."/> nostra constaret in Christo, cum ipse apostolus ubique nos de prophetis
<bibl n="Ib. v. 20."/> exstruere non cesset. Unde enim accepit summum lapidem
<bibl n="Ps. CVIII, 22."/> angularem dicere Christum, nisi de psalmi significatione: Lapis,
quem reprobaverunt aedificantes, iste factus est in summo anguli?</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p> De manibus haeretici praecidentis non miror si syllabas subtrahit,
<bibl n="Eph. III, 8. 9."/> cum paginas totas plerumque subducit. Datam, inquit,
<pb xml:id="v.2.p.327"/>

sibi apostolus gratiam
 novissimo omnium, illuminandi omnes, quae
dispensatio sacramenti occulti ab aevis in deo, qui omnia condidit.
Rapuit haereticus In praepositionem, et ita legi facit: Occulti ab
aevis deo, qui omnia condidit. Sed emicat falsum. Infert enim
apostolus, Ut nota fiat principatibus et potestatibus in supercaelestibus <bibl n="Eph. III, 10."/>
per ecclesiam multifaria sapientia dei. Cuius dicit principatibus
et potestatibus? Si creatoris, quale est ut principatibus
et potestatibus eius ostendi voluerit deus ille sapientiam suam, ipsi
autem non, quando nec potestates sine suo principe potuissent quid
cognoscere? Aut si ideo deum non nominavit hic, quasi in illis et
princeps ipse reputetur, ergo et occultatum sacramentum principatibus
et potestatibus eius qui omnia condidit pronuntiasset, proinde
in illis deputans ipsum. Quod si illis dicit occultatum, illi
debebat dixisse manifestum. Ergo non deo erat occultatum, sed
in deo omnium conditore, occultum autem principatibus et potestatibus
eius. Quis enim cognovit sensum domini, aut quis consiliarius <bibl n="Ies. XI, 13."/>
ei fuit? Hic captus haereticus fortasse mutavit ut dicat
deum suum suis potestatibus et principatibus notam tacere voluisse
dispensationem sui sacramenti, quam ignorasset deus conditor
omnium. Et quo competebat praetendere ignorantiam creatoris
extranei et longa separatione discreti, cum domestici quoque superioris
dei nescissent? Tamen et creatori notum erat futurum. An
non utique notum quod sub caelo et in terra eius habebat revelari?
Ergo ex hoc confirmatur quod supra struximus. Si enim
creator cogniturus erat quandoque occultum illud dei superioris sacramentum,
et ita scriptura habebat: Occulti deo, qui omnia condidit.
sic inferre debuerat, Ut nota fiat illi multifaria sapientia dei,
tunc et potestatibus et principatibus cuiuscunque dei, cum quibus
sciturus esset creator. Adeo subtractum constat quod et sie veritati
suae salvum est. Volo nunc et ego tibi de allegoriis apostoli controversiam
nectere. Quas novus in prophetis habuisset formas?
Captivam, inquit, duxit captivitatem. Quibus armis? quibus proeliis? <bibl n="Eph. IV, 8. Ps. LXVIII, 19."/>
de cuius gentis vastatione? de cuius civitatis eversione? quas
<pb xml:id="v.2.p.328"/>
feminas, quos pueros quoave regulos catenis victor inseruit? Nam
<bibl n="Ps. XLV, 4."/> et cum apud David Christus canitur succinctus gladio super femur,
<bibl n="Ies. VIII, 4."/> aut apud Esaiam spolia accipiens Samariae et virtutem Damasci,
vere eum et visibilem extundis proeliatorem. Agnosce igitur
iam et armaturam et militiam eius spiritalem, si iam didicisti esse
captivitatem spiritalem, ut et hanc illius agnoscas, vel quia et
captivitatis huius mentionem de prophetis apostolus sumpsit, a quibus
et mandata. Deponentes mendacium loquimini veritatem ad
<bibl n="Ps. IV, 5."/> proximum quisque, et, Irascimini et nolite delinquere (ipsis verbis
<bibl n="Eph. IV, 25. 26."/> quibus psalmus exponeret sensus eius), sol ut non occidat super
<bibl n="Eph. V, 11."/> iracundiam vestram. Nolite communicare operibus tenebrarum.
<bibl n="Ps. XVIII, 26."/> Cum iusto enim iustus eris, et cum perverso perverteris, et,
<bibl n="I Cor. V, 13."/> Auferte malum de medio vestrum, et, Exite de medio eorum, et,
<bibl n="Dunt. XXI, 21."/> Immundum ne attigeritis; separamini, qui fertis vasa domini. Sic
<bibl n="Eph. V, 18."/> et, Inebriari vino dedecori, inde est ubi sanctorum inebriatores
<bibl n="Amos II, 12."/> increpantur: Et potum dabatis sanctis meis vinum; quod prohibitus
<bibl n="Lev. X, 9."/> erat potare et Aaron sacerdos et filii eius, cum adirent ad
<bibl n="Eph. V, 19."/> sancta. Et psalmis et hymnis deo canere docere illius est qui
<bibl n="Ies. V, 11 sq."/> cum tympanis potius et psalteriis vinum bibentes incusari a deo
norat. Ita cuius invenio praecepta et semina praeceptorum vel
augmenta, eius apostolum agnosco. Ceterum mulieres viris subiectas
<bibl n="Eph. V, 22. 23."/> esse debere unde confirmat? Quia vir, inquit, caput est
mulieris. Dic mihi, Marcion, de opere creatoris deus tuus legi
suae astruit auctoritatem? Hoc iam plane minus est, cum et ipsi
<bibl n="Ibid."/> Christo suo et ecclesiae eius inde statum sumit, sicut et Christus
<bibl n="Ib. v. 25. 28."/> stus caput est ecclesiae? Similiter et cum dicit, Carnem suam
diligit qui uxorem susm diligit, sicut et Christus ecclesiam. Vides
comparari operi creatoris Christum tuum et ecclesiam tuam. Quantum
<bibl n="Ib. v. 20."/> honoris carni datur in ecclesiae nomine! Nemo, inquit, carnem
suam odio habat (nisi plane Marcion solus), sed et nutrit et
fovet eam, sicut et Christus ecclesiam. At tu solus eam odisti,
<pb xml:id="v.2.p.329"/>

auferens illi resurrectionem. Odisse debebis et ecclesiam, quia
proinde diligitur a Christo. At enim Christus amavit et carnem
sicut ecclesiam. Nemo non diliget imaginem quoque sponsae, immo
et servabit illam et honorabit et coronabit. Habet similitudo cum
veritate honoris consortium. Laborabo ego nunc eundem deum
probare masculi et Christi, mulieris et ecclesiae, carnis et spiritus,
ipso apostolo sententiam creatoris adhibente, immo et disserente:
Propter hanc relinquet homo patrem et matrem, et erunt <bibl n="Eph. V, 31. 32."/>
duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est. Sufficit inter
ista si creatoris magna sunt apud apostolum scramenta, minima
apud haereticos. Sed ego autem dieo, inquit, in Christum et ecclesiam. <bibl n="Ibid."/>
Habet interpretationem, non separationem sacramenti.
Ostendit figuram sacramenti ab eo praeministratam cuius erat
utique sacramentum. Quid videtur Marcioni? Creator quidem ignoto
deo figuras praeministrare non potuit, etiam quia adversario, si
noto. Deus superior ab inferiore et ad destruendum potius mutuari
nihil debuit. Obaudiant et parentibus filii. Nam etsi Marcion <bibl n="Eph. VI, 1."/>
abstulit, Hoc est enim primum in promissione praeceptum, Iex <bibl n="Ibid. v. 2. Exod. XX, 12. Eph. VI, 4."/>
loquitur, Honora patrem et matrem, et, Parentes, enutrite filios in
disciplina et correptione domini. Audisti enim et veteribus dictum,
Narrabitis haec in auribus filiorum vestrorum, et filii vestri aeque <bibl n="Exod. X, 2."/>
in auribus filiorum suorum. Quo iam mihi duos deos, si una
est disciplina? Et si duo sunt, illum sequar qui prior docuit. Sed
adversus munditenentes luctatio si nobis, o quanti iam dii creatores! <bibl n="Eph. VI, 12."/>
Cur enim non et hoc vindicem, unum munditenentem nominari
dehuisse, si createrem significahat cuius essent quas praemisit
potestates? Porro cum supra quidem induere nos iubeat armaturam <bibl n="Ib. v. 11."/>
in qua stemus ad machinationes diaboli, iam ostendit diaboli
esse quae diabolo subiungit, potestates et munditenentes tenebrarum
istarum, quae et nos diabolo deputamus. Aut si diabolus
creator est, quis erit diabolus apud creatorem? An sicut duo
dii, ita et duo diaboli, et pluraliter potestates et munditenentes?
Sed quomodo creator et diabolus et deus idem, cum diabolus non
idem et deus et diabolus? Aut enim ambo et dei, si ambo iam
diaboli, aut qui deus hic et non diabolus, sicut nec diabolus
<pb xml:id="v.2.p.330"/>

deus. Ipsum vocabulum diaboli quareo ex qua delatura competat
creatori. Fortasse detulit aliquam dei superioris intentionem, quod
ipse ab archangelo passus est, et quidem mentito. Non ideo enim
interdixerat illius arbusculae gustum ne dei fierent, sed ne de transgressione
<bibl n="Eph. VI, 12."/> morerentur. Nec spiritalia autem nequitiae ideo creatorem
<bibl n="Gen. VI, 1 sqq."/> significabant quia adiecit, In caelis. Sciebat enim et apostolus
in caelis operata esse spiritalia nequitae, angelorum scandalizatorum
<bibl n="Eph. VI, 19. 20."/> in filias hominum. Et quale erat ut ambiguitatibus et
per aenigmata nescio quae creatorem taxaret, qui in catenis iam
constitutus ob libertatem praedicationis constantiam manifestandi
sacramenti in apertione oris, quam ibi expostulare a deo mandabat,
ecclesiae utique praestabat?</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><p> DE EPISTULA AD COLOSSENSES. Soleo in prascriptione
adversus haereses omnes de testimonio temporum compendium
figere, priorem vindicans regulam nostram omni haeretica posteritate.
<bibl n="Col. I, 5. 6."/> Hoc nunc probabit et apostolus, dicens, De spe reposita in
caelis, quam audistis in sermone veritatis evangelii, quod pervenit
ad vos, sicut et in totum mundum. Nam si iam tum traditio
evangelica ubique manaverat, quanto magis nunc? Porro si nostra
est quae ubique manavit, magis quam omnis haeretica, nedum Antoniniani
Marcionis, nostra erit apostolica. Marcionis autem cum
totum impleverit mundum, ne tunc quidem se defendere poterit de
apostolica. Eam enim et sic constabit esse quae prior mundum
replevit, illius scilicet dei evangelio qui et haec cecinit de praedicationibus
<bibl n="Ps. XIX, 5."/> eius: In omnem terram exiit sonus eorum, et in terminos
<bibl n="Col. I, 15."/> orbis verba eorum. Invisibilis dei imaginem ait Christum.
Sed nos enim invisibilem dicimus patrem Christi, scientes filium
semper retro visum, si quibus visus est in dei nomine, ut imaginem
ipsius; ne quam et hinc differentiam scindat dei visibilis et
<bibl n="Exod. XXXIII, 20."/> invisibilis, cum olim dei nostri sit definitio: Dominum nemo videbit
et vivet. Si non est Christus primogenitus conditionis, ut
<bibl n="Io. I, 3."/> sermo creatoris per quem omnia facta sunt et sine quo nihil factum
<pb xml:id="v.2.p.331"/>

est, si non in illo condita sunt universa in caelis et in terris,
visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus
sive potestates, si non cuncta per illum et in illo sunt condita
(haec enim Marcioni displicere oportebat), non utique tam nude <bibl n="Col.I, 13-17."/>
posuisset apostolus, Et ipse est ante omnes. Quomodo enim ante
omnes, si non ante omnia? Quomodo ante omnia, si non primogenitus
conditionis, si non sermo creatoris? Unde ante omnes
probabitur fuisse qui post omnia apparuit? Quis scit priorem
fuisse quem esse nesciit? Quomodo item boni duxit omnem <bibl n="Ib. v. 19."/>
plenitudinem in semetipso habitare? Primo enim, quae est ista
plenitudo, nisi ex illis quae Marcion detraxit, conditis in Christo,
in caelis et in terris, angelis et hominibus, nisi ex illis invisibilibus
et visibilibus, nisi ex thronis et dominationibus et principatibus
et potestatibus? Aut si haec pseudapostoli nostri et Iudaici evangelizatores
de suo intulerint, et ad plenitudinem dei sui Marcion,
qui nihil condidit, ceterum quale est ut plenitudinem creatoris
aemulus et destructor eius in suo Christo habitare voluerit? Cui
denique reconciliat omnia in semetipsum, pacem faciens per crucis <bibl n="CoI, I, 20."/>
suae sanguinem, nisi quem offenderant una ipsa, adversus quem
rebellaverant per transgressionem, cuius novissime fuerant? Conciliari
enim extraneo possent, reconciliari vero non alii quam suo.
Ita et nos quondam alienatos et inimicos sensu in malis operibus <bibl n="Col. I, 21."/>
creatori redigit in gratiam, cuius admiseramus offensam, colentes
conditionem adversus creatorem. Sicubi autem et ecclesiam corpus <bibl n="Col. I, 24."/>
Christi dicit esse, ut hic ait adimplere se reliqua pressurarum Christi
in carne pro corpore eius, quod est ecclesia, non propterea et in
totum mentionem corporis transferes a substantia carnis. Nam et <bibl n="Col. I, 22."/>
supra reconciliari nos ait in corpore eius per mortem; utique in
eo corpore, in quo mori potuit per carnem, mortuus est, non
per ecclesiam, plane propter ecclesiam, corpus commutando pro
corpore, carnale pro spiritali. At cum monet cavendum a subtililoquentia <bibl n="Col. II, 3."/>
et philosophia, ut inani seductione, quae sit secundum
elementa mundi, non secundum caelum aut terram dicens,
<pb xml:id="v.2.p.332"/>

sed secundum litteras saeculares et secundum traditionem, scilicet
hominum subtililoquorum et philosophorum, longum est quidem et
alterins operis ostendere hac sententia omnes haereses damnari,
quod omnes ex subtililoquentiae viribus et philosophiae regulis
constent. Sed Marcion principalem suae fidei terminum de Epicuri
schola agnoscat, dominum inferens hebetem, ne timeri dicat
eum, collocans et cum deo creatore materiam de porticu Stoicorum,
negans carnis resurrectionem, de qua proinde nulla philosophia
consentit. Cuius ingeniis
 tam longe abest veritas nostra, ut
et iram dei excitare formidet, et omnia illum ex nihilo protulisse
confidat, et carnem eandem restituturum repremittat, et Christum
ex valva virginis natum non erubescat, ridentibus philosophis et
<bibl n="ICor. I, 19sqq."/> haereticis et ethnicis ipsis. Stulta enim mundi elegit deus, ut confundat
sapientes, ille sine dubio, qui ex respectu huius suae dispositionis
perditurum se sapientiam sapientium praeminabatur. Hac
simplicitate veritatis contraria subtililoquentiae et philosophiae nihil
<bibl n="Col. II, 13."/> perversi possumus sapere. Denique si nos deus cum Christo vivificat,
donans delicta nobis, non possumus credere ab eo delicta
donari in quem admissa non fuerint, ut retro ignotum. Age
<bibl n="Ib. v. 16. 17."/> iam, cum dicit, Nemo vos iudicet in cibo et potu et in parte diei
festi et neomeniae et sabbati, quae est umbra futurorum, corpus
autem Christi, quid tibi videtur, Marcion? De lege iam non retractamus,
nisi quod et hic quemadmodum exclusa sit edocet, dum
scilicet de umbra transfertur in corpus, id est de figuris ad veritatem,
quod est Christus. Ergo et umbra eius cuius et corpus, id
est et lex eius et Christus. Segrega alii deo legem, et alii deo
Christum, si potes aliquam umbram ab eo corpore cuius umbra
est separare. Ma(??)iteste legis est Christus, si corpus est umbrae.
<bibl n="Col. II, 18. 19. 22."/> Si autem et sliquos taxat qui ex visionibus angelicis dicebant cibis
abstinendum, ne attigeris, ne gustaveris, volentes in bumilitate
sensus incedere, non tenentes caput, non ideo legem et Meysen
pulsat quasi de angelica superstitione constitnerit interdictionem
quorundam edulium. Moysen enim a deo accepisse legem constat.
<bibl n="Ib. v. 22."/> Denique hanc disciplinam, Secundum praecepta, inquit, et doctri-
<pb xml:id="v.2.p.333"/>
nam hominum deputavit in eos qui caput non tenerent, id est
ipsum in quo omnia recensentur, in Christum ad initium revocata
etiam indifferentia escarum. Cetera praeceptorum, ut eadem satis <bibl n="Col. III. IV."/>
sit iam alibi docuisse quam a creatore manarint, qui cum velera <bibl n="Ies. LXIII, 19, II Cor. V, 17."/>
praedicaret transitura, nova facturus universa, mandans etiam, Novate
vobis novamen novum, iam tum docebat deponere veterem <bibl n="Ier. IV, 3."/>
hominem et novum induere.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="20"><p> DE EPISTULA AD PHILIPPENSES. Cum praedicationis 
enumerat varietatem, quod alii ex fiducia vinculorum eius audentius
sermonem enuntiarent, alii per invidiam et contentionem, quidam
vero et per sermonis existimationem, plerique ex dilectione,
nonnulli ex aemulatione, iam aliqui et ex simultate Christum praedicarent, <bibl n="Phll. I, 14-17."/>
erat utique vel hic locus taxandae ipsius praedicationis de
diversitate sententiae, quae tantam efficeret etiam animorum varietatem.
Sed causas solas animorum, non regulas sacramentorum,
in diversitate proponens unum tamen Christum et unum eius deum
quocunque consilio praedicatum confirmat, et ideo, Nihil mea, inquit, <bibl n="Phil. I, 16."/>
sive causatione sive veritate Christus annuntietur, quia unus
annuntiabatur sive ex causatione sive ex veritate fidei. Ad fidem
enim praedicationis retulit mentionem veritatis, non ad regulae
ipsins, quia una quidem erat regula, sed fides praedicantium quorundam
vera, id est simplex, quorundam nimis docta. Quod cum
ita sit, apparet cum Christum praedicatum qui semper annuntiabatur.
Nam si alius lenge ab apostolo induceretur, fecisset diversitatem
novitas rei. Nec enim defuissent qui praedicationem evangelicam
nihilominus in Christum creatoris interpretarentur, cum et
hodie maior pars sit omnibus in locis sententiae nostrae quam
haereticae. Quo nec hic apostolus de diversitatis denotatione et
<pb xml:id="v.2.p.334"/>

increpatione tacuisset. Ita cum diversitas ne taxatur quidem, novitas
non probatur. Plane de substantia Christi putant et hic Marcionitae
suffragari apostolum sibi, quod phantasma carnis fuerit in
<bibl n="Phil. II, 6. 7"/> Christo, cum dicit, quod in effigie dei constitutus non rapinam
existimavit pariari deo, sed exhausit semtipsum accepta effigie
servi, non veritate, et in similitudine hominis, non in homine, et
figura inventus homo, non substantia, id est non carne, quasi non
et figura et similitudo et effigies substantiae quoque accedant. Bene
<bibl n="Cot. I, 15."/> autem quod et alibi Christum imaginem dei invisibilis appellat.
Numquid ergo et hic, qua in effigie eum dei collocat, aeque non
erit deus Christus vere, si nec homo vere fuit in effigie hominis
constitutus? Utrobique enim veritas necesse habebit excludi,
si effigies et similitudo et figura phantasmati vindicabitur. Quodsi
in effigie et in imagine, qua filius patris, vere deus, praeiudicatum
est etiam in effigie et imagine hominis, qua filius hominis,
vere hominem inventum. Nam et inventum ratione posuit, id est
certissime hominem. Quod enim invenitur, constat esse. Sic et
deus inventus est per virtutem, sicut homo per carnem, quia nec
morti subditum pronuntiasset non in substantia mortali constitutum.
<bibl n="Phil. II, 8."/> Plus est autem quod adiecit, Et mortem crucis. Non enim
exaggeraret atrocitatem extollendo virtutem subiectionis, quam
imaginariam phantasmate scisset, frustrato potius eam quam experto,
<bibl n="Phil. III, 5sq."/> nec virtute functo in passione, sed lusu. Quae autem retro
lucri duxerat, quae et supra numerat, gloriam carnis, notam circumcisionis,
generis Hebraei ex Hebraeo censum, titulum tribus
<bibl n="Ib. v. 7."/> Beniamin, pharisaeae candidae dignitatem, haec modo detrimento
<bibl n="Ih. v. 8. 9."/> sibi deputat, non deum, sed stuporem, Iudaeorum. Haec ac si
stercora existimat prae comparatione agnitionis Christi, non prae
<pb xml:id="v.2.p.335"/>

reiectione dei creatoris, habens iustitiam non suam iam quae ex
lege, sed quae per ipsum, scilicet Christum, ex deo. Ergo, inquis,
hac distincione lex non ex deo erat Christi. Subtiliter satis. Accipe
itaque subtilius. Cum enim dicit, Non quae ex lege, sed
quae per ipsum, non dixisset Per ipsum de alio quam cuius fuit
lex. Noster, inquit, municipatus in caelis. Agnosco veterem ad <bibl n="Phil. III, 20."/>
Abraham promissionem creatoris: Et faciam semen tuum tanquam <bibl n="Gen. XXII, 17."/>
stellas in caelo, Ideo et stella a stella differt in gloria. Quodsi <bibl n="I Cor. XV, 41."/>
Christus adveniens de caelis transfiguravit corpus humilitatis nostrae <bibl n="Phil. III, 21."/>
conformale corpori gloriae suae, resurget ergo corpus hoc
nostrum, quod humiliatur in passionibus, et in ipsa lege mortis
in terram deiectum. Quomodo enim trasfigurabitur, si nullum
erit? Aut si de eis dictum qui in adventu dei deprehensi in carne <bibl n="I Cor. XV, 51 sq."/>
deputari habebunt, quid facient qui primi resurgent? Non habebunt
de quo transfigurentur. Atquin, Cum illis, dicit, simul rapiemur <bibl n="I Thesa. IV, 16. 17."/>
in nubibus obviam domino. Si cum illis sublati, utique
cum illis et transfigurati.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="21"><p> DE EPISTULA AD PHILEMONEM. Soli huic epistulae brevitas 
sua profuit ut falsarias manus Marcionis evaderet. Miror tamen,
cum ad unum hominem litteras factas receperit, quod ad Timotheum
duas et unam ad Titum de ecclesiastico statu compositas
recusaverit. Affectavit, opinor, etiam numerum epistularum interpolare.
Memento, inspector, quod ea quae praetractata sunt retro
de apostolo quoque probaverimus, et si qua in hoc opus dilata
erant expunxerimus, ne aut hic supervacuam existimes iterationem,
qua confirmavimus spem pristinam, aut illic suspectam habeas
<pb xml:id="v.2.p.336"/>

dilationem, qua eruimus ipsa ista. Si totum opusculum inspexeris,
nec hic redundantiam nec illic diffidentiam iudicabis.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>