<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:4.8-4.14</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:4.8-4.14</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p>  Naxaraeus vocari habebat secundum prophetiam Christus creatoris.
Unde et ipso nomine nos Iudaei Nazaraeos appellant per
<bibl n="Thren. IV, 7."/> Nam et sumus de quibus scriptum est: Nazaraei exalbati
sunt super nivem, qui scilicet retro luridati delinquentiae maculis
<bibl n="Luc. IV, 16-30."/> et nigrati ignorantiae tenebris. Christo autem appellatio Nazaraei
competitura erat ex infantiae latebris, ad quas apud Nazareth descendit,
vitando Archelaum, filium Herodis. Hoc propterea non
omisi, quia Christum Marcionis oportuerat omne commercium eierasse
etiam locorum familiarium Christi creatoris, habentem tanta
Iudaeae oppida, non ita Christo creatoris per prophetas emancipata.
Ceterum prophetarum erit Christus ubicunque secundum prophetas
<bibl n="Luc. IV, 23. 29."/> invenitur. Et tamen apud Nazareth quoque nihil novi notatur
praedicasse, dum alio, merito unius proverbii, eiectus refertur. Hic
primum manus ei iniectas animadvertens necesse habeo iam de
substantia eius corporali praefinire, quod non possit phantasma
credi qui contactum et quidem violentia plenum detentus et captus
et ad praecipitium usque protractus admiserit. Nam etsi per medios
evasit, sed ante iam vim expertus, et postea dimissus; scilicet soluto,
uti assolet, tumultu, vel etiam irrupto, non tamen per caliginem
eluso, quae nulli omnino tactui succidisset, si fuisset.</p><p> Tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res,
<bibl n="Luc. IV, 40."/> etiam saecularis sapientia digna sententia est. Ad summam, et ipse
mox tetigit alios, quibus manus imponens, utique sentiendas, beneficia
medicinarum conferebat, tam vera, tam non imaginaria, quam
erant per quas conferebat. Ipse igitur est Christus Esaiae, remediator
<bibl n="Ies. LIII, 4."/> valetudinum. Hic, inquit, imbecillitates nostras aufert et
languores portat. Portare autem Graeci etiam pro eo solent ponere
quod est tollere. Sufficit interim mihi generalis repromissio. Quodcunque
curaverit Iesus, meus est. Veniemus tamen et ad species
curationum. Ceterum et a daemoniis liberare curatio est valetudinis.
Itaque spiritus nequam quasi ex forma iam prioris exempli cum
<bibl n="Luc. IV, 41."/> testimonio excedebant vociferantes, Tu es filius dei. Cuius dei,
vel hic pareat. Sed proinde increpabantur et iubebantur tacere.
<pb xml:id="v.2.p.173"/>

Proinde enim Christus ab hominibus, non a spiritibus immundis,
volebat se filium dei agnosci, ille Christus duntaxat cui hoc congruebat
quia praemiserat per quos posset agnosci, et utique digniores
praedicatores. Illius erat praeconium immundi spiritus respuere
cui sancti abundabant. Porro qui nunquam fuerat annuntiatus (si
tamen volebat agnosci, frustra autem venerat, si nolebat), non
esset aspernatus testimonium alienae et cuiuscunque substantiae,
qui propriae non habebat, qui in aliena descenderat. Iam nunc et
qua destructor creatoris, nihil magis gestisset quam a spiritibus
ipsius agnosci et divulgari prae timore; nisi quod Marcion deum
suum timeri negat, defendens bonum non timeri, sed iudicem,
apud quem sint materiae timoris, ira, saevitia, iudicia, vindicta,
damnatio. Sed et daemonia timore utique cedebant. Ergo timendi
dei filium coufitebantur, occasionem habitura non cedendi, si non
timendi. Et ille iussu et increpitu ea expellens, non suasu, qua
bonus, timendum se exhibebat. Aut nunquid ideo increpabat quia
timebatur, nolens timeri? Et quomodo ea volebat excedere, quod
nisi timore non facerent? Cecidit ergo in necessitatem, qua disparem
se naturae suae ageret, cum posset ut bonus semel eis parcere.
Cecidit et in aliam praevaricationis notam, cum so a daemoniis
quasi filium creatoris sustineret timeri, ut iam non propria potestate
expelleret daemonia, sed per creatoris auctoritatem. In solitudinem <bibl n="Luc. IV, 42."/>
procedit. Solemnis et huiusmodi regio creatoris. Oportebat
sermonem illic quoque videri in corpore ubi egerat aliquando
et in nube. Competebat et evangelio habitus loci qui placuerat
et legi. Capiat itaque iocunditatem solitudo, hoc Esaias promiserat. <bibl n="Ies. XXXV, 1."/>
Detentus a turbis, oportet me, inquit, et aliis civitatibus <bibl n="Luc. IV, 42 sq."/>
annuntiare regnum dei. Ostenderat iam alicubi deum suum? Non
puto adhuc usque. Sed de his loquebatur qui alium quoque deum
noverant? Nec hoc credo. Ergo si nec ille alium deum ediderat
nec illi noverant praeter creatorem, eiusdem dei regnum portende.
bat quem solum sciebat notum eis qui audiebant.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p> De tot generibus operum quid utique ad piscaturam respexit, 
ut ab illa in apostolos sumeret Simonem et filios Zebedaei (non <bibl n="Luc. V, 1-11."/>
enim simplex factum videri potest de quo argumentum processurum
erat), dicens Petro trepidanti de copiosa indagine piscium, Ne time,
abhinc enim homines eris capiens? Hoc enim dicto intellectum
<pb xml:id="v.2.p.174"/>

illis suggerebat adimpletae prophetiae, se eum esse qui per Hieremiam
<bibl n="Ier. XVI, 1(??)."/> pronuntiarat, Ecce ego mittam piscatores multos, et piscabuntur
illos, homines scilicet. Denique relictis naviculis secuti sunt
eum, ipsum intellegentes qui coeperat facere quod edixerat. Aliud
est si affectavit de naviculariorum collegio adlegere, habiturus apostolum
quandoque nauclerum Marcionem. Praestruximus quidem
adversus Antitheses nihil proficere proposito Marcionis quam putat
diversitatem Iegis et evangelii, ut et hanc a creatore dispositam,
denique praedicatam in repromissione novae legis et novi sermonis
et novi testamenti. Sed quoniam attentius argumentatur apud illum
<bibl n="Luc. V, 12-14."/> suum nescio quem ÏÏÎ½ÏÎ±Î»Î±á½·ÏÏÏÎ¿Î½, id est commiseronem, et
ÏÏÎ¼Î¼Î¹ÏÎ¿á½»Î¼ÎµÎ½Î¿Î½, id est coodibilem, in leprosi purgationem, non
pigebit ei occurrere et inprimis figuratae legis vim ostendere, quae
in exemplo leprosi non contingendi, immo ab omni commercio
submovendi, communicationem prohibebat hominis delictis commaculati,
<bibl n="I Cor. V, 11."/> cum qualibus et apostolus cibum quoque vetat sumere; participari
enim stigmata delictorum, quasi ex contagione, si qui se
cum peccatore miscuerit. Itaque dominus volens altius intellegi
legem per carnalia spiritalia signiticantem, et hoc nomine non destruens,
sed magis exstruens quam pertinentius volebat agnosci,
tetigit leprosum, a quo etsi homo inquinari potuisset, deus utique
non inquinaretur, incontaminabilis scilicet. Ita non praescribetur
illi quod debuerit legem observare et non contingere immundum,
quem contaetus immundi non erat inquinaturus. Hoc magis meo
Christo competere sic doceo, dum tuo non competere demonstro.
Si enim ut aemulus legis tetigit leprosum, nihili faciens praeceptum
legis per contemptum inquinamenti, quomodo posset inquinari, qui
corpus non habebat quod inquinaretur? Phantasma enim inquinari
non posset. Qui ergo inquinari non poterat ut phantasma,
iam non virtute divina incontaminabilis erit, sed phantasmatis inanitate;
nec contempsisse videri potest inquinamentum, cuius materiam
non habebat; ita nec legem destruxisse, qui inquinamentum
ex occasione phantasmatis, non ex ostentatione virtutis, evaserat.
<bibl n="II Reg. V, 10 sqq."/> Si autem Helisaeus prophetes creatoris unicum leprosum Naaman
Syrum ex tot leprosis Israelitis emundavit, nec hoc ad diversitatem
facit Christi, quasi hoc modo melioris, dum Israeliten leprosum
<pb xml:id="v.2.p.175"/>

emundat extraneus, quem suus dominus emundare non valuerat,
Syro facilius emundato significato per nationes emundationis in
Christo lumine earum quae septem maculis capitalium delictorum
inhorrerent, idololatria, blasphemia, homicidio, adulterio, stupro,
falso testimonio, fraude. Quapropter septies, quasi per singulos
titulos, in Iordane lavit, simul et ut totius hebdomadis caneret
expiationem, et quia unius lavacri vis et plenitudo Christo soli
dicabatur, facturo in terris, sicut sermonem compendiatum, ita et
Iavacrum. Nam et hoc opponit Marcion, Helisaeum quidem materia
eguisse, aquam adhibuisse, et eam septies, Christum vero
verbo solo, et hoc semel, functum curationem statim repraesentasse.
Quasi non audeam et verbum ipsum in substantiam creatoris
vindicare. Nullius rei non ille potior auctor qui prior. Incredibile
plane ut potestas creatoris verbo remedium vitii unius
operata sit, quae verbo tantam mundi molem semel protulit. Unde
magis dinoscitur Christus creatoris quam ex verbi potestate? Sed
ideo alius Christus, quia aliter quam Helisaeus, quia potentior dominus
famulo suo. Quid constituis, Marcion, proinde res agi a
servis quemadmodum ab ipsis dominis? Non times, ne in dedecus
tibi vertat, si ideo Christum negas creatoris quia potentior fucrit
famulo creatoris, qui ad Helisaci pusillitatem maior agnoscitur, si
tamen maior? Par enim curatio, licet distet operatio. Quid amplius
praestilit tuus Christus quam meus Helisaeus? Immo quid
magnum praestitit tui Christi verbum, cum id praestiterit quod
fluvius creatoris? Secundum haec cetera quoque occurrunt. Quantum
enim ad gloriae humanae aversionem pertinebat, vetuit eum
divulgare, quantum autem ad tutelam legis, iussit ordinem impleri.
Vade, ostende te sacerdoti, et offer munus quod praecepit Moyses. <bibl n="Luc. V, 14."/>
<pb xml:id="v.2.p.176"/>

Argumenta enim figurata utpote prophetatae legis adhuc in suis
imaginibus tuebatur, quae significabant hominem quondam peccatorem
verbo mox dei emaculatum offerre debere munus deo apud
templum, orationem scilicet et actionem gratiarum apud ecclesiam
per Christum Iesum, catholicum patris sacerdotem. Itaque
adiecit, Ut sit vobis in testimonium, sine dubio quo testabatur se
legem non dissolvere, sed adimplere, quo testabatur se ipsum
esse qui morbos et valetudines eorum suscepturus annuntiabatur.
Hanc tam congruentem et debitam interpretationem testimonii adulator
Christi sui Marcion sub obtentu mansuetudinis et lenitatis
quaerit excludere. Nam et bonus, inquit, praeterea sciens omnem
qui lepra esset liberatus solemnia legis executurum, ideo ita
praecepit. Quid tum? Perseveravitne in bonitate, id est permissione
legis,
 an non? Si enim bonus perseveravit, nunquam
destructor erit legis, nec dei alterius habebitur, cessante legis destructione
per quam alterius dei vindicatur. Si non perseveravit
bonus, destruendo postea legem, falsum ergo testimonium postea
collocavit apud illos in curatione Ieprosi; deseruit enim bonitatem,
dum destruit legem. Malus iam, quando legis eversor, si bonus,
cum legis indultor. Sed et eo, quod indulsit legi obsequium, bonam
legem confirmavit. Nemo enim malo obsequi patitur. Ergo
et sic malus, si obsequium malae legi indulsit, et sic deterior, si
bonae legis destructor advenit. Proinde si ut sciens omnem qui
lepra liberatus esset ita facturum ideo praecepit munus offerre,
potuit et non praecepisse quod sciebat ultro futurum. In vanum
ergo descendit, quasi legem destructurus, cum cedit obsecutoribus
legis. Atquin quasi sciens formam eorum magis ab ea avertendos
praevenire debuerat, si in hoc venerat. Cur ergo non tacuit,
ut homo solo suo arbitrio legi obediret? tunc enim aliquatenus
posset videri patientiae suae perstitisse. Sed adicit etiam auctoritatem
suam exaggeratam testimonii pondere. Cuius iam testimonii,
nisi legis assertae? Certe nihil interest quomodo firmaverit legem,
sive qua bonus, sive qua supervacuus, sive qua patiens, sive qua
<pb xml:id="v.2.p.177"/>
inconstans, dum te, Marcion, de gradu pellam. Ecce praecepit
legem impleri. Quocunque modo praecepit, eodem potuit etiam
illam praemisisse sententiam, Non veni legem dissolvere, sed adimplere.<bibl n="Matth. V, 17."/>
Quid ergo tibi fuit de evangelio erasisse quod salvum est?
Confessus es enim prae bonitate fecisse illum quod negas dixisse.
Constat ergo dixisse illum, quia et fecit, et te potius vocem domini
de evangelio erasisse quam nostros iniecisse.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p>Curatur et paralyticus, et quidem in coetu, spectante populo. <bibl n="Luc. V, 15- -26. les. XXXV, 2 sq."/>
Videbit enim, inquit Esaias, populus sublimitatem domini et gloriam
dei. Quam sublimitatem, et quam gloriam? Convalescite manus
dimissae et genua dissoluta; hoc erit paralysis. Convalescite, nec
timete. Non otiose iterans, Convalescite, nec vane subiungens, Nec
timete, quoniam cum redintegratione membrorum virium quoque
repraesentationem pollicebatur: Exsurge, et tolle grabatum tuum,
simul et animi vigorem, ad non timendos qui dicturi erant, Quis
dimittet peccata nisi solus deus? Habes itaque iam et specialis
medicinae dispunctam prophetiam, et eorum quae medicinam sunt
secuta. Pariter et dimissorem delictorum Christum recognosce apud
eundem prophetam. Quoniam, inquit, in plurimis dimittet delicta <bibl n="Ies. LIII, 12."/>
eorum, et delicta nostra ipse aufert. Nam et in priore ex
ipsius domini persona, Etsi fuerint delicta vestra tanquam roseum, <bibl n="Ies. I, 18."/>
velut nivem exalbabo, etsi tanquam coccinum, velut lanam exalbabo;
in roseo sanguinem ostendens prophetarum, in coccino domini,
ut clariorem. Etiam Micheas de venia delictorum, Quis <bibl n="Micha VII, 18"/>
deus, quomodo tu? eximens iniquitates et praeteriens iniustitias
residuis haereditatis tuae; et non tenuit in testimonium iram
suam, quia voluit esse misericordem; avertet, et miserebitur nostri;
demerget delicta nostra, et demerge in profundo maris
peccata nostra. Sed et si nihil tale in Christum fuisset praedicatum,
haberem huius benignitatis exempla in creatore, promittentia
mihi et in filio patris affectus. Video Ninivitas scelerum veniam <bibl n="Ion. (??)"/>
consecutos a creatore, ne dixerim tunc quoque a Christo, quia a
<pb xml:id="v.2.p.178"/>

primordio egit in patris nomine. Lego et Nathan prophetam agnoscenti
<bibl n="II Sam. XII, 13."/> David delictum suum in Uriam dixisse, Et dominus circumduxit
delictum tuum et non morieris; proinde et Achab regem,
<bibl n="I Reg. XXI, 29."/> maritum Iezabel, reum idololatriae et sanguinis Nabuthae, veniam
<bibl n="I Sam. XIV, 43 sqq."/> meruisse paenitentiae nomine; Ionathan, filium Saulis, resignati
ieiunii culpam deprecatione delesse. Quid de ipso populo retexam
totiens delictorum indulgentia restituto? ab eo scilicet deo qui mavult
<bibl n="Exech. XXXIII, 11."/> misericordiam quam sacrificium, et peccatoris paenitentiam
quam mortem. Prius est igitur neges creatorem indulsisse aliquando
delicta, consequens est ut ostendas nec in Christum suum tale
quid eum praedicasse; et ita probahis novam istam Christi novi
scilicet benignitatem, si probaveris nec parem creatori nec praedicatam
a creatore. Sed et peccata dimittere an eius possit esse qui
negetur tenere, et an eius sit absolvers cuius non sit etiam damnare,
et an congruat eum ignoscere in quem nihil sit admissum,
alibi iam congressi maluimus admonere quam retractare. De filio
hominis duplex est nostra praescriptio, neque mentiri posse Christum,
ut se filium hominis pronuntiaret, si non vere erat, neque
filium hominis constitui, qui non sit uatus ex homine, vel patre
vel matre, atque ita discutiendum cuius hominis filius accipi debeat,
patris an matris. Si ex deo patre est, utique non est ex homine;
si non et ex homine, superest ut ex homine sit matre; si ex
homine, iam apparet quia ex virgine. Cui enim homo pater non
datur, nec vir matri eius deputabitur: porro, cui vir non deputabitur,
virgo est. Ceterum due iam patres habebuntur, deus et
homo, si non virgo sit mater. Habebit enim virum, ut virgo non
sit, et habendo virum duos patres faciet, deum et hominem, ei
qui et dei et hominis esset filius. Talem, si forte, Castori aut
Herculi nativitatem tradunt fabulae. Si haec ita distinguuntur, id
est si ex matre filius est hominis quia ex patre non est, ex matre
<bibl n="Ies. VII, 14."/> autem virgine quia non ex patre homine, hic erit Christus Esaiae
quem concepturam virginem praedicat. Qua igitur ratione admittas
filium hominis, Marcion, circumspicere non possum. Si patris hominis,
negas dei filium; si et dei, Herculem de fabula facis Chri-
<pb xml:id="v.2.p.179"/>

stum; si matris tantum hominis, meum concedis; si neque patris
hominis, ergo nullius hominis est filius, et necess est mendacium
admiserit, qui se quod non erat dixit. Unum potest angustiis tuis
subvenire, si audeas aut deum tuum patrem Christi hominem quoque
cognominare, quod de Aeone fecit Valentinus, aut virginem
hominem negare, quod nec Valentinus quidem fecit. Quid nunc,
si ipso titulo filii hominis censetur Christus apud Danielem? Nonne <bibl n="Dan. VII, 31."/>
sufficit ad probationem prophetici Christi? Cum enim id se appellat
quod in Christum praedicabatur creatoris, sine dubio ipsum
se praestat intellegi in quem praedicabatur. Nominum communio
simplex, si forte, videri potest, et tamen nec Christum nec Iesum
vocari debuisse defendimus diversitatis condicionem tenentes. Appellatio
autem, quod est filius hominis, in quantum ex accidenti
obvenit, in tantum difficile est ut et ipsa concurrat super nominis
communionem. Ex accidenti enim proprio est, maxime cum
causa non convenit eadem per quam deveniat in communionem.
Atque adeo si et Christus Marcionis natus ex homine diceretur, tunc
et ipse caperet appellationis communionem, et essent duo filii hominis,
sicut et duo Christi et duo Iesus. Ergo cum appellatio
propria est eius in quo habet causam, si et alii vindicetur in
que est communio nominis, non etiam appellationis, suspecta iam
fit communio nominis quoque in eo cui vindicatur sine causa communio
appellationis, et sequitur ut unus idemque credatur qui et
nominis et appellationis capacior invenitur, dum alter excluditur,
qui non habet appellationis communionem, carens causa. Nec alius
erit capacior utriusque quam qui prior, et nomen sortitus est Christi
et appellationem filii hominis, lesus scilicet creatoris. Hic erat
visus Babylonio regi in fornace cum martyribus suis quartus, tanquam <bibl n="Dsa. III, 25."/>
filius hominis. Idem ipsi Danieli revelatus directo filius <bibl n="Dan. VII, 13."/>
hominis veniens cum caeli nubibus iudex, sicut et scriptura demonstrat.
Hoc dixi sufficere potuisse de nominatione prophetica circa
filium hominis. Sed plus mihi scriptura confert, ipsius scilicet
domini interpretatione. Nam cum Iudaei solummodo hominem eius
intuentes, necdum et deum certi, qua dei quoque filium, merito
<pb xml:id="v.2.p.180"/>

retractarent non posse hominem delicta dimittere, sed deum solum,
cur non secundum intentionem eorum de homine eis respondit
habere eum potestatem dimittendi delicta, quando et filium hominis
<bibl n="Luc. V, 24."/> nominans hominem nominaret? nisi quia ideo ipsa voluit eos appellatione filii hominis ex instrumento Danielis repercutere, ut ostenderet
deum et hominem qui delicta dimitteret; illum scilicet solum
filium hominis apud Danielis prophetiam, consecutum iudicandi potestatem,
ac per eam utique et dimittendi delicta (qui enim iudicat, et
absolvit), ut scandalo isto discusso per scripturae recordationem facilius eum agnoscerent ipsum esse filium hominis ex ipsa peccatorum
remissione. Denique nusquam adhuc professus est se filium hominis
quam in isto loco primum in quo primum peccata dimisit, id
est in quo primum iudicavit, dum absolvit. Ad haec quodcunque
diversa pars fuerit argumentata quale sit dispice. Nam in illam
necesse est amentiam tendat, ut et filium hominis defendat, ne
mendacem eum faciat, et ex homine neget natum, ne filium virginis
concedat. Quodsi et auctoritas divina et rerum natura et
communis sapientia non admittunt insaniam haereticam, occasio
est et hic interpellandi quam brevissime de substantia corporis adversus phantasmata Marcionis. Si natus ex homine est, ut filius
hominis, corpus ex corpore est. Plane facilius invenias hominem
natum cor non habere vel cerebrum, sicut ipsum Marcionem, quam
corpus, ut Christum Marcionis. Atque adeo inspice cor Pontici
aut cerebrum.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p> Publicanum adlectum a domino in argumentum deducit, quasi
<bibl n="Luc. V, 27-39."/> ab adversario legis adlectum, extraneum legis et Iudaismi profanum.
<bibl n="Matth. XVI, 17."/> Excidit ei vel de Petro, legis homine, et tamen non tantum adlecto,
sed etiam testimonium consecuto agnitionis praestitae a patre.
Nusquam legerat lumen et spem et expectationem nationum praedicari
<bibl n="Luc. V, 31."/> Christum. Atquin probavit potius Iudaeos, dicendo medicum sanis non esse necessarium, sed male habentibus. Si enim
male valentes voluit intellegi ethnicos et publicanos, quos adlegebat,
sanos Iudaeos confirmabat, quibus medicum necessarium negabat.
Hoc si ita est, male descendit ad legem destruendam, quasi ad
malam valetudinem remediandam, in qua qui agebant, bene vale-
<pb xml:id="v.2.p.181"/>

bant, quibus medicus necessarius non erat. Quale est autem ut
similitudinem medici proposuerit, nec impleverit? Nam sicut sanis
medicum nemo adhibet, ita nec in tantum extraneis, quantum est
homo a deo Marcionis, suum habens et auctorem et protectorem,
et ab illo potius medicum Christum. Hoc similitudo praeiudicat,
ab eo magis praestari medicum ad quem pertinent qui languent.
Unde autem et Ioannes venit in medium? Subito Christus, subito
et Ioannes. Sic sunt omnia apud Marcionem, quae suum et plenum <bibl n="Luc. V, 33."/>
habent ordinem apud creatorem. Sed de Ioanne cetera alibi.
Ad praesentes enim quosque articulos respondendum est. Nunc
illud tuebor, ut demonstrem et loannem Christo et Christum loanni
convenire, utique prophetae creatoris,
 qua Christum creatoris, atque
ita erubescat haereticus, loannis ordinem frustra frustratus. Si
enim nihil omnino administrasset Ioannes, secundum Esaiam vociferator
in solitudinem et praeparator viarum dominicarum per denuntiationem <bibl n="Ies. XL, 3."/>
et laudationem paenitentiae, si non etiam ipsum inter
ceteros tinxisset, nemo discipulos Christi manducantes et bibentes
ad formam discipulorum Ioannis assidue ieiunantium et orantium
provocasset, quia, si qua diversitas staret inter Christum et Ioannem <bibl n="Luc. V, 33."/>
et gregem utriusque, nulla esset comparationis exactio, vacaret
provocationis intentio. Nemo enim miraretur et nemo torqueretur,
si diversae divinitatis aemulae praedicationes de disciplinis quoque
inter se non convenirent, non convenientes prius de auctoritatibus
disciplinarum. Adeo loannis erat Christus et Ioannes Christi, ambo
creatoris et ambo de lege et prophetis, praedicatores et magistri.
Sed et Christus reiecisset loannis disciplinam, ut dei alterius, et
discipulos defendisset, ut merito aliter incedentes, aliam scilicet
et contrariam initiatos divinitatem. At nunc humiliter reddens rationem quod non possent ieiunare filii sponsi quamdiu cum eis
esset sponsus, postea vero ieiunaturos promittens cum ablatus ab <bibl n="Luc. V, 34 sq."/>
eis sponsus esset, nec discipulos defendit, sed potius excusavit,
quasi non sine ratione reprehensos, nec Ioannis reiecit disciplinam,
sed magis concessit, tempori Ioannis eam praestans, ut
<pb xml:id="v.2.p.182"/>
tempori suo eam destinans, reiecturus alioquin eam et defensurus
aemulos eius, si non ipsius fuisset iam quae erat. Teneo
<bibl n="Ps.XIX, 6 sq."/> meum Christum etiam in nomine sponsi, de quo psalmus, Ipse
tanquam sponsus egrediens de thalamo suo: a summo caeli profectio
eius et deversio eius ad summum usque eius. Qui etiam
<bibl n="Ies. LXI, 10."/> per Esaiam gaudens ad patrem, Exultet, inquit, anima mea in domino,
induit enim me indumentum salutaris, et tunicam iocunditatis
velut sponso, circumposuit mihi mitram velut sponsae. In
<bibl n="Ies. XLIX, 18."/> se enim et ecclesiam deputat, de qua idem spiritua ad ipsum, Et
circumpones tibi omnes eos, velut ornamentum sponsae. Hanc
sponsam Christus sibi etiam per Salomonem ex vocatione gentium
<bibl n="Sal. Cant. IV, 8."/> arcessit. Siquidem legisti, Veni sponsa de Libano, eleganter Libani
utique montis mentione iniecta, qui turis vocabulo est penes
Graecos; de idololatria enim sibi sponsabat ecclesiam. Nega te
nunc dementissimum, Marcion. Ecce legem tui quoque dei impugnas.
Nuptias non coniungit, coniunctas non admittit, neminem
tingit nisi caelibem aut spadonem, morti aut repudio baptisma
servat. Quid itaque Christum eius sponsum facis? Illius hoc nomen
est qui masculum et feminam coniunxit, non qui separavit.
<bibl n="Luc. V, 36 sqq."/> Errasti in illa etiam domini pronuntiatione qua videtur nova et vetera
discernere. Inflatus es utribus veteribus et excerebratus es
novo vino, atque ita veteri, id est priori evangelio, pannum haereticae
novitatis assuisti. In quo alter creator, velim discere, cum
<bibl n="Ier. IV, 4."/> per Hieremiam praecepit, Novate vobis novamen novum, nonne a
<bibl n="Ies.XLIII, 19."/> veteribus avertit? cum per Esaiam edicit, Vetera transierunt, et
ecce nova quae ego facio, nonne ad nova convertit? Olim hanc
statuimus destinationem pristinorum a creatore potius repromissam
<pb xml:id="v.2.p.183"/>

a Christo exhiberi, sub unius et eiusdem dei auctoritate, cuius
sint et vetera et nova. Nam et vinum novum is non committit
in veteres utres qui et veteres utres non habuerit, et novum additamentum
nemo inicit veteri vestimento nisi eui non defuerit et
vetus vestimentum. Ille non facit quid, si faciendum non est,
qui lubeat unde faciat, si faciendum esset. Itaque si in hoc dirigebat
similitudinem, ut ostenderet se evangelii novitatem separare
a legis vetustate, suam demonstrabat et illam a qua separabat alienorum
separatione non fuisse notandam, quia nemo aliens sua
adiungit, ut ab alienis separare possit. Separatio per coniunctionem
capit, de qua fit. Ita quae separabat, et in uno ostendebat
fuisse, sicut et fuissent, si non separaret. Et tamen sic concedimus
separationem istam per reformationem, per amplitudinem,
per profectum, sicut fructus separatur a semine, cum sit fructus
ex semine: sic et evangelium separatur a lege, dum provehitur
ex lege, aliud ab illa, sed non alienum, diversum, sed non contrarium.
Nec forma sermonis in Christo nova. Cum similitudines
obicit, cum quaestiones refutat, de septuagesimo septimo venit
psalmo: Aperiam, inquit, in parabolam os meum, id est similitudinem; <bibl n="Ps. LXXVII, 2."/>
eloquar problemata, id est edisseram quaestiones. Si hominem
alterius gentis probare voluisses, utique de proprietate
loquelae probares.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p> De sabbalo quoque illud praemitto, nec hanc quaestionem consistere <bibl n="Luc. VI, 1-11."/>
potuisse, si non dominum sabbati circumferret Christus.
Nec enim disceptaretur cur destrueret sabbatum, si destruere deberet.
Porro destruere deberet, si alterius dei esset, nec quisquam
miraretur facientem quod illi congruebat. Mirabantur ergo,
quia non congruebat illi deum creatorem circumferre et sabbatum
eius impugnare. Et ut prima quaeque decidamus, ne eadem ubique
novemus ad omnem argumentationem adversarii ex aliqua nova
Christi institutione nitentem, haec iam definitio stabit, ideo de novitate
institutionis cuiusque disceptatum, quia de novitate divinitatis
nihil erat usque adhuc editum, sicuti nec disceptatum, nec
posse retorqueri ex ipsa novitate institutionis cuiusque satis aliam
a Christo demonstratam divinitatem, quando et ipsam novitatem
<pb xml:id="v.2.p.184"/>

pronuntiatam a creatore constiterit in Christo non esse mirandam.
Et oportuerit utique prius alium deum exponi, postea disciplinam
eius induci, quia deus auctoritatem praestet disciplinae, non deo
disciplina; nisi si et Marcion plane tam perversas non per magistrum
litteras didicit, sed per litteras magistrum. Cetera de sabbato
ita dirigo. Si sabbatum Christus intervertit, secundum exemplum
fecit creatoris; siquidem in obsidione civitatis Hierichuntis
circumlata per muros arca testamenti octo diebus, etiam sabbato,
ex praecepto creatoris sabbatum operatione destruxit, ut putant qui
hoc et de Christo existimant, ignorantes neque Christum sabbatum
destruxisse neque creatorem, ut mox docebimus. Et tamen per
lesum tunc quoque concussum est sabbatum, ut et hoc in Christum
renuntiaretur; etiam si odio insecutus est sollemnissimum
ludaeorum diem, ut Christus non ludaeorum, de odio quoque sabbati
professus creatorem, ut Christus ipsius, sequebatur exclamantem
<bibl n="Ies. I, 14."/> ore Esaiae, Neomenias et sabbata vestra odit anima mea.
Sed et haec quoquo modo dicta sint, scimus adhibendam tamen
in hac specie etiam abruptam defensionem adversus abruptam provocationem.
Nunc et ad ipsam materiam disceptabo, in qua visa
est destruere sabbatum Christi disciplina. Esurierant discipuli; ea
die spicas decerptas manibus efilixerant, cibum operati ferias ruperant.
Excusat illos Christus et reus est sabbati laesi; accusant
pharisaei, Marcion captat status controversiae (ut aliquid ludam
<bibl n="Luc. VI, 1-4. I Sam. XXI, 2 sq."/> cum mei domini veritate), scripti et voluntatis. De scriptura
enim sumitur creatoris et de Christi voluntate color, quasi de
<pb xml:id="v.2.p.185"/>

exemplo David introgressi sabbatis templum et operati cibum audenter
fractis panibus propositionis. Meminerat enim et ille hoc
privilegium donatum sabbato a primordio quo dies ipse compertus
est, veniam ieiunii dico. Cum enim prohibuisset creator in biduum
legi manna, solummodo permisit in parasceue, ut sabbati sequentis
ferias pridiana pabuli paratura ieiunio liberaret. Bene igitur quod
et causam eandem secutus est dominus in sabbati, si ita volunt
dici, destructione; bene quod et affectum creatoris expressit in
sabbato non ieiunandi honore. Denique tunc demum sabbatum
destruxisset, etiam ipsum creatorem, si discipulos sabbato ieiunare
mandasset adversus statum scripti et voluntatis creatoris. Sed quoniam
discipulos non constanter tuebatur, sed excusat, quoniam humanam
opponit necessilatem quasi deprecatricem, quoniam potiorem
honorem sabbati servat non contristandi quam vacandi, quoniam
David comitesque eius cum discipulis suis aequat in culpa et in
venia, quoniam placet illi quia creator indulsit, quoniam de exemplo
eius et ipse tam bonus est, ideo alienus est a creatore?
Exinde observant pharisaei si medicinas sabbatis ageret, ut accusarent <bibl n="Luc. VI, 7."/>
eum, certe qua sabbati destructorem, non qua novi dei professorem;
fortasse enim hunc solum articulum ubique ingeram,
alium Christum nusquam praedicatum. In totum autem errabant
pharisaei circa sabbati legem, non animadvertentes condicionaliter
eam indicentem ferias operum, sub certa specie eorum. Nam cum
de die sabbati dicit, Omne opus tuum non facies in ea, dicendo <bibl n="Exod. XX, 10."/>
Tuum de humano opere definiit, quod quisque ex artificio vel negotio
suo exequitur, non de divino. Opus autem salutis et incolumitatis
non est hominis, sed dei proprium. Sicut et rursus in
lege, Non facies, inquit, omne opus in ea, nisi quod fiet omni <bibl n="Exod. XII, 16."/>
animae, id est in causa animae liberandae: quia opus dei etiam
per hominem fieri potest in salutem animae, a deo tamen, quod
facturus fuerat et Christus homo, quia et deus. In hunc ergo sensum
legis inducere volens illos per manus arefactae restitutionem
interrogat, Licetne sabbatis benefacere, an non? animam liberare, <bibl n="Luc. VI, 9."/>
<pb xml:id="v.2.p.186"/>

an perdere? ut id operis permittens quod pro anima facturus
esset admoneret eos quae opera sabbati lex prohiberet, humana
scilicet, et quae praeciperet, divina scilicet, quae fierent animae
<bibl n="Luc. VI, 5."/> omni. Dominus sabbati dictus, quia sabbatum ut rem suam tuebatur.
Quod etiam si destruxisset, merito, qua dominus magis ille
qui instituit. Sed non omnino destruxit qua dominus, ut hinc iam
apparere possit ne tum quidem in arcae circumlatione apud Hierichuntem
sabbatum a creatore destructum. Nam et illud opus dei
erat quod ipse praeceperat, et quod propter animas disposuerat
hominum suorum in discrimine belli constitutas. Sed etsi odium
<bibl n="Ies. I, 14."/> alicubi sabbatorum professus est, Vestra sabbata dicendo, hominum
ea deputans, non sua, quae sine dei timore celebrat populus plenus
<bibl n="Ies. XXIX, 13."/> delictis, labiis deum diligens, non corde, suis sabbatis, id est
quaecuuque disciplina eius agerentur, alium statum fecit, quae per
<bibl n="Ies. LVIII, 13. Ies. LVI, 2."/> eundem postea propheten vera et delicata et non profananda
pronuntiat. Ita nec Christus omnino sabbatum rescindit, cuius
legem tenuit et supra in causa di(??)cipulorum pro anima operatus
(esurientibus enim solatium cibi indulsit), et nunc manum aridam
<bibl n="Matth. V, 17."/> curans, factis ubique ingerens, Non veni dissolvere legem, sed
adimplere, si Marcion hac voce os ei obstruxit. Adimplevit enim
et hic legem, dum condicionem interpretatur eius, operum differentiam
illuminat, dum facit quae lex de sabbati feriis excipit, dum
ipsum sabbati diem benedictione patris a primordio sanctum benefactione
sua efficit sanctiorem, in quo scilicet divina praesidia ministrabat,
quod adversarius aliis diebus praestitisset, ne sabbatum
creatoris ornaret, ne opera debita sabbato redderet. In quo die si
<bibl n="II Reg. IV, 23."/> et Helisaeus prophetes Sunamitidis
 filium mortuum restituit in
vitam, vides pharisaee, tuque Marcion, olim creatoris esse sabbatis
benefacere, animam liberare, non perdere, nihil Christum novi
intulisse quod non sit ex forma, ex lenitate, ex misericordia, ex
<bibl n="Ies. XXXV, 3."/> praedicatione quoque creatoris. Nam et hic specialis medicinae
prophetiam repraesentat. Invalescunt manus dissolutae, sicut et
genua dissoluta in paralytico.</p><pb xml:id="v.2.p.187"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p> Certe evangelizat Sion et Hierusalem pacem et bona omnia, <bibl n="Luc. VI, 12."/>
certe ascendit in montem et illic pernoctat in oratione et, utique
auditur a patre. Evolve igitur prophetas, et ordinem totum recoguosce.
In montem excelsum, inquit Esaias, ascende, qui evangelizas <bibl n="Ies. XL, 9."/>
Sion, extolle cum vigore vocem tuam, qui evangelizas Hierusalem.
Adhuc in vigore obstupescebant in doctrina eius; erat
enim docens tanquam virtutem habens. Et rursus: Propterea cognoscet <bibl n="Ies. LII, 6."/>
populus nomen meum in illa die. Quod nomen, nisi Christi?
Quod ego sum ipse qui loquor. Tunc enim ipse erat qui in prophetis
loquebatur, sermo, filius creatoris. Adsum, dum hora est, <bibl n="Ies. LII, 7."/>
in montibus, ut evangelizans auditionem pacis, ut evangelizans
bona. Item Naum ex duodecim, Quoniam ecce veloces pedes in <bibl n="Nahum II, 1."/>
monte evangelizantis pacem. De voce autem noeturnae orationis
ad patrem manifeste psalmus: Deus meus, clamabo per diem, et <bibl n="Ps. XXII, 3."/>
exandies, et nocte, et non in vanitatem mihi. Et alibi de loco et
voce eadem psalmus: Voce mea ad dominum exclamavi, et exaudivit <bibl n="Ps. III, 5."/>
me de monte sancto suo. Habes nominis repraesentationem, habes
actum evangelizantis, habes locum montis, et tempus noctis, et
sonum vocis, et auditum patris, habes Christum prophetarum. Cur <bibl n="Luc. VI, 13-18."/>
autem duodecim apostolos elegit, et non alium quemlibet numerum?
Nae et ex hoc meum Christum interpretari possem, non tantum
vocibus prophetarum, sed et argumentis rerum praedicatum. Huius
enim numeri figuras apud creatorem deprehendo duodecim fontes <bibl n="Num. XXXIII. 9. Exod."/>
Elim, et duodecim gemmas in tunica sacerdotali Aaronis, et duodecim <bibl n="XXVIII, 9 sqq. Ios. IV, 5 sqq."/>
lapides ab Iesu de Iordane electos et in arcam testamenti
conditos. Totidem enim apostoli portendebantur, proinde ut fontes
et amnes rigaturi aridum retro et desertum a notitia orbem nationum
(sicut et per Esaiam: Ponam in terra inaquosa flumina), <bibl n="Ies. XLIII, 20."/>
proinde ut gemmae illuminaturi sacram ecclesiae vestem, quam
induit Christus pontifex patris, proinde ut et Iapides solidi fide,
quos de lavacro Iordanis Iesus verus elegit et in sacrarium testamenti
sui recepit. Quid tale de numeri defensione competit Christo
Marcionis? Non potest simpliciter factum ab illo quid videri quod
potest videri non simpliciter factum a meo. Eius erit res apud <bibl n="Luc. VI, 14."/>
quem invenitur rei praeparatura. Mutat et Petro nomen de Simone,
quia et creator Abrahae et Sarae et Auseae nomina reformavit, bunc
vocando Iesum, illis syllabas adiciendo. Sed et cur Petrum? Si
<pb xml:id="v.2.p.188"/>

ob vigorem fidei, multae materiae solidaeque nomen de suo accommodarent.
An quia et petra et lapis Christus? Siquidem et legimus
<bibl n="I Potr. II, 8. Rom. IX, 33. Ies. VIII, 14."/> positum eum in lapidem offendiculi et in petram scandali.
Omitto cetera. Itaque affectavit carissimo discipulorum de figuris
suis peculiariter nomen communicare, puto propius quam de non
<bibl n="Luc. VI, 17."/> suis. Conveniunt a Tyro et ex aliis regionibus multitudo etiam
<bibl n="Ps. LXXXVII, 4."/> transmarina. Hoc spectabat psalmus: Et ecce allophyli et Tyrus
et populus Aethiopum, isti fuerunt illic. Mater Sion dicet homo, et
homo factus est in illa (quoniam deus homo natus est), et aedificavit
eam voluntate patris, ut scias ad eum tunc gentiles convenisse,
quia deus homo natus erat aedificaturus ecclesiam ex voluntate
<bibl n="Ies. XLIX, 12. 18. 21."/> patris, ex allophylis quoque. Sic et Esaias: Ecce isti veniunt
de longinquo, isti autem veniunt ab aquilone et mari, alii autem
de terra Persarum. De quibus et rursus: Attolle per circutum
oculos tuos, et vide, omnes congregati sunt. De quibus et infra:
Vides ignotos et extraneos, et dices cordi tuo, Quis istos genuit
mihi? porro hos quis mihi educavit? at hi mihi ubi fuerunt? Hic
erit Christus non prophetarum? et quis erit Christus Marcionitarum?
Si perversitas placet, qui non fuerit prophetarum.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p> Venio nunc ad ordinarias sententias eius, per quas proprietatem
doctrinae suae inducit ad edictum, ut ita dixerim, Christi,
<bibl n="Luc. VI, 20."/> Beati mendici (sic enim exigit interpretatio vocabuli quod in Graeco
est), quoniam illorum est regnum dei. Iam hoc ipsum, quod a benedictionibus
coepit, creatoris est, qui universa, prout edidit, nulla
<bibl n="Ps. XLV, 2."/> alia voce quam benedictionis dedicavit. Eructavit enim, inquit,
cor meum sermonem optimum. Hic erit sermo optimus, benedictionis
scilicet, qui et novi quoque testamenti initiator agnoscitur
de veteri exemplo. Quid ergo mirum est, si et ab affectibus
creatoris ingressus est, per huiusmodi dictionem semper mendicos
et pauperes et humiles ac viduas et pupillos usque diligentis, consolantis,
asserentis, vindicantis? ut hanc Christi quasi privatam
benignitatem rivulum credas de fontibus salvatoris. Revera quo
<pb xml:id="v.2.p.189"/>

dirigam nescio in tanta frequentia eiusmodi vocum, tanquam in
silva vel in prato vel in nemore pomorum. Passim prout incidit
res pelenda est. Inclamat psalmus: Iudicate pupillo et mendico, et <bibl n="Ps. LXXXII, 3."/>
humilem et pauperem iuste tractate, liberate pauperem, et mendicum
de manu peccatoris eruite. Item psalmus septuagesimus primus:
Iustitia iudicabit mendicos populi et faciet salvos filios pauperum. <bibl n="Ps. LXXII, 4. 17. 12 sqq."/>
Et in sequentibus de Christo: Omnes nationes servient ei.
David autem uni genti Iudaicae praefuit, ne qui in David putet
dictum, quia et ille susceperat humiles et necessitatibus laborantes.
Quod liberaverit, inquit, a dynasta mendicum, parcet mendico et <bibl n="Ps. IX, 18 sqq"/>
pauperi, et animas pauperum salvas faciet, ex usura et iniustitia
redimet eorum animas, et honoralum nomen eorum in conspectu
ipsius. Item: Avertantur peccatores in inferos, omnes nationes, <bibl n="Ps. CXIII, 5 sqq."/>
quae dei obliviscuntur, quoniam non in finem oblivioni habebitur
mendicus, tolerantia pauperum non peribit in finem. Item: Quis
sicut deus noster, qui habitat in excelsis, et humilia prospectat in
caelo et in terra, qui suscitat mendicum de terra, et de stercore
exaltat pauperem, uti sedere eum faciat cum principibus populi,
utique in regno suo. Sic et retro in Basiliis Anna, mater Samuelis,
spiritu gloriam deo reddens, Qui, inquit, excitat pauperem <bibl n="I Sam. II, 8."/>
de terra et mendicum, uti sedere eum faciat cum dynastis populi,
utique in regno suo, et in thronis gloriae, utique regalibus. Per
Esaiam vero quomodo invehitur in vexatores egenorum: Vos autem, <bibl n="Ies. III, 13."/>
ad quid incenditis vineam meam, et rapina mendici in domibus
vestris? Cur vos laeditis populum meum, et faciem mendicorum
confunditis? Et rursus: Vae qui scribunt nequitiam, scribentes <bibl n="Ies. X, 1."/>
enim scribunt nequam, vitantes iudicia mendicorum et diripientes
iudicata pauperum populi mei. Quae iudicia pupillis quoque et
viduis exigit, ut et ipsis egenis solatii. Iudicate pupillo, et iuste <bibl n="Ies. I, 17."/>
tractate viduam, et venite, conciliemur, dicit dominus. Cui tantus
affectus in omnem condicionem humilitatis creatoris est, eius erit
et regnum quod a Christo repromittitur, ad cuius affectum iam dudum
pertinent ii quibus repromittitur. Nam et si putas creatoris
quidem terrenas promissiones fuisse, Christi vero caelestes, bene
quod caelum nullius alterius usque adhuc dei apparet nisi cuius et
terra, bene quod creator vel minora promisit, ut facilius illi et de
maioribus credam quam qui nunquam de minoribus prius fidem
<pb xml:id="v.2.p.190"/>

<bibl n="Luc. VI, 21."/> liberalitatis suae struxit. Beati esurientes, quoniam ipsi saturabuntur.
Possem hunc titulum in superiorem transmisisse, quod
non alii sunt esurientes quam pauperes et mendici, si non et hanc
promissionem creator specialiter in evangelii scilicet sui praestructionem
destinasset; siquidem per Esaiam de eis quos vocaturus
<bibl n="Ies. V, 26."/> esset a summo terrae, utique nationes, Ecce, inquit, velociter,
leviter advenient, velociter, qua properantes sub finibus temporum,
leviter, quia sine oneribus pristinae legis. Non esurient,
neque sitient. Ergo saturabuntur, quod utique nisi esurientibus et
<bibl n="Ies. LXV, 13."/> sitientibus non promittitur. Et rursus, Ecce, inquit, qui serviunt
mihi, saturabuntur, vos autem esurietis: ecce, qui serviunt mihi,
bibent, vos autem sitietis. Videbimus et contraria ista, an Christo
praeministrentur. Interim quod esurientibus saturitatem repromittit,
<bibl n="Luc. VI, 21."/> dei creatoris est. Beati plorantes, quia ridebunt. Decurre sententiam
<bibl n="Ies. LXV, 13 sq."/> Esaiae: Ecce, qui serviunt mihi, exultabunt in iocunditate,
vos autem confundemini: ecce qui serviunt mihi, oblectabuntur,
vos autem clamabitis prae dolore cordis. Et haec contraria apud
Christum recognosce. Certe oblectatio et exultatio in iocunditate
illis promittitur qui in diversa condicione sunt, maestis et tristibus
<bibl n="Ps. CXXVI, 3."/> et anxiis. Scilicet etiam psalmus cxxv., Qui seminant, inquit, in
lacrimis, in exultatione metent. Porro tam exultantibus et iocunditatem
capientibus risus accedit quam maerentibus et dolentibus
<pb xml:id="v.2.p.191"/>

fletus. Ita creator materias risus et fletus praedicans risuros plorantes
prior dixit. Igitur qui a consolatione pauperum et humilium
et eaurientium et flentium exorsus est, statim se illum repraesentare
gestivit quem demonstraverat per Esaiam: Spiritus domini <bibl n="Ies. LXI, 1. 3."/>
super me, propter quod unxit me ad evangelizandum pauperibus. <bibl n="Luc. VI, 20. 21."/>
Beati mendiei, quoniam illorum est regnum caelorum; misit me
curare obtritos corde: Beati, qui esuriunt, quoniam saturabuntur;
advocare languentes: Beati, qui plorant, quoniam ridebunt; dare
lugentibus Sionis gloriam et pro cinere unguenti iocunditatem et
gloriae habitum pro spiritu taedii. Haec si statim admissus Christus
administravit,
 aut ipse est qui se ad haec venturum praedicavit,
aut si nondum venit qui praedicavit, ridicule, sed necessarie
dixerim fortasse, mandaverit Christo Marcionis, Beati critis, cum <bibl n="Luc. VI, 22."/>
vos odio habebunt homines et exprobrabunt, et eicient nomen vestrum,
velut malum propter filium hominis. Hac pronuntiatione
sine dubio ad tolerantiam exhortatur. Quid minus creator per
Esaiam? Ne metueritis ignominiam ab hominibus, et nullificatione <bibl n="Ies. LI, 7."/>
eorum ne minuamini. Quae ignominia, quae nullificatio? Quae
futura erat propter filium hominis. Quem istum? Qui est secundum
creatorem Unde probabimus? Excidio in ipsum quoque
praedicato; sicut per Esaiam ad auctores odii Iudaeos: Propter <bibl n="Ies. LII. 5. Rom. II, 24."/>
vos blasphematur nomen meum in nationibus; et alibi: Sancite
eum qui circumscribit animam suam, qui aspernamento habetur a
nationibus, famulis et magistratibus. Si enim odium in illum filium
hominis praedicabatur qui secundum creatorem est, evangelium autem
nomen Christianorum, utique a Christo deductum, odio futurum
contestatur propter filium hominis, quod est Christus, eum
filium hominis in causa odii constituit qui erat secundum creatorem,
in quem odium praedicabatur. Et utique si nondum venisset,
non potuisset nominis odium, quod agitur hodie, personam nominis
antecessisse. Nam et sancitur penes nos, et animam suam circumscribit,
propter nos eam ponens, et aspernamento habetur a
nationibus. Et qui natus est, ipse erit filius hominis, propter
quem et nomen nostrum recusatur.</p><pb xml:id="v.2.p.192"/></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>