<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:4.43-5.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:4.43-5.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><div type="textpart" subtype="chapter" n="43"><p><bibl n="Luc. XXIV, 1 sqq."/> Oportuerat etiam sepuitorem domini prophetari ac iam tunc
merito benedici, si nec mulierum illarum officium praeterit prophetia
quae ante lucem convenerunt ad sepulcrum cum odorum
<bibl n="Hos. V, 15. VI, 1 sq."/> paratura. De hoc enim per Osee, Ut quaerant, inquit, faci(??)m
meam, ante lucem vigilabunt ad me dicentes, Eamus et convertamur
ad dominum, quia ipse eripuit et curabit nos, percussit et
miserebitur nostri, sanabit nos post biduum, in die tertia resurgemus.
Quis enim haec non credat in recogitatu mulierum illarum
volutata inter dolorem praesentis destitutionis, qua percussae sibi
videbantur a domino, et spem resurrectionis ipsius, qua restitui
rite arbitrantur? Corpore autem non invento sublata erat sepultura
<bibl n="Ies. LVII, 2."/> eius de medio, secundum Esaiam. Sed et duo ibidem angeli apparuerunt.
Tot fere laterensibus uti solebat in duobus testibus
consistens dei sermo. Revertentes quoque a sepulcro mulieres, et
<bibl n="Ies. XXVII, 11."/> ab illa angelorum visione, prospiciebat Esaias: Mulieres, inquit,
venientes a visione, venite, ad renuntiandam scilicet domini resurrectionem.
<bibl n="Luc. XXIV, 11 sq."/> Bene autem quod incredulitas discipulorum perseverabat,
ut in finem usque defensio nostra consisteret Christum Iesum
non alium se discipulis edidisse quam prophetarum. Nam cum duo
ex illis iter agerent et dominus eis adhaesisset, non comparens
quod ipse esset, etiam dissimulans de conscientia rei gestae, Nos
<bibl n="Luc. XXIV, 13 sqq."/> autem putabamus, inquiunt, ipsum esse redemptorem Israelis, utique
suum Christum, id est creatoris. Adeo nec alium se ediderat
illis. Ceterum non existimarent eum creatoris, et cum creatoris
existimaretur, non sustinuisset hanc de se existimationem, si non
is esset qui existimatur. Aut ipse erit auctor erroris et praevaricator
veritatis adversus dei optimi titulum. Sed nec post resurrectionem
alium se eis ostendit quam quem existimatum sibi dixerant.
<bibl n="Luc. XXIV, 25."/> Plane invectus est in illos: O insensati et tardi corde in non
credendo omnibus quae locutus est ad vos. Quae locutus non
alterius se dei esse probat, sed eiusdem dei. Nam eadem et
<bibl n="Luc. XXIV, 6. 7."/> angeli ad mulieres: Rememoramini quae locutus sit vobis in Gali-
<pb xml:id="v.2.p.273"/>

laea dicens, quod oportet tradi filium hominis et crucifigi et
tertia die resurgere. Et quare oportebat, nisi quia ita a deo creatore
scriptum? Igitur increpavit illos ut de sola passione scandalizatos,
et ut dubios de fide resurrectionis annuntiatae sibi a feminis,
per quae non crediderant ipsum fuisse quem existimarant. Itaque
quod existimaverant, id volens credi se eum se confirmabat quem
existimaverant, creatoris scilicet Christum, redemptorem Israelis.
De corporis autem veritate quid potest clarius? cum haesitantibus
eis ne phantasma esset, immo phantasma credentibus, Quid turbati <bibl n="Luc. XXIV, 37-39."/>
estis? inquit, et quid cogitationes subeunt in corda vestra? Videte
manus meas et pedes, quia ego ipse sum, quoniam spiritus ossa
non habet, sicut me videtis habere. Et Marcion quaedam contraria
sibi illa, credo industria, eradere de evangelio suo noluit,
ut ex his quae eradere potuit nec erasit illa quae erasit aut negetur
erasisse aut merito erasisse dicatur. Nec parcit nisi eis quae
non minus aliter interpretando quam delendo subvertit. Vult itaque
sic dictum quasi, Spiritus ossa non habet, sicut me videtis habentem,
ad spiritum referatur, sicut me videtis habetem, id est
non habentem ossa, sicut et spiritus. Et quae ratio tortuositatis
istius? cum simpliciter pronuntiare potuisset, Quia spiritus ossa
non habet, sicut me videtis non habentem. Cur autem inspectui
eorum manus et pedes suos offert, quae membra ex ossibus
constant, si ossa non habebat? Cur adicit, Et scitote, quia ego
sum, quem scilicet corporeum retro noverant? Aut si phantasma
erat usquequaque, cur illos phantasma credentes increpabat? Atquin
adhuc eis non credentibus propterea cibum desideravit, ut se <bibl n="Luc. XXIV, 41."/>
ostenderet etiam dentes habere. Implevimus, ut opinor, sponsionem.
Exhibuimus Iesum Christum prophetarum doctrinis, sententiis,
affectibus, sensibus, virtutibus, passionibus, etiam resurrectione,
non alium quam creatoris, siquidem et apostolos mittens ad praedicandum <bibl n="Matth. XXVIII, 1(??)."/>
universis nationibus in omnem terram exire sonum eorum <bibl n="Luc. XXIV, 47."/>
et in terminos terrae voces eorum psalmum adimplendo praecepit. <bibl n="Ps. XIX, 5."/>
Misereor tui, Marcion, frustra laborasti. Christus enim Iesus in
evangelio tuo meus est.</p></div></div><div type="textpart" subtype="book" n="5"><head>LIBER QUINTUS.</head><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><pb xml:id="v.2.p.274"/><p> Nihil sine origine nisi deus solus. Quae quantum praecedit
in statu omnium rerum, tantum praecedat necesse est etiam in
retractatu earum, ut constare de statu possit, quia nec habeas
dispicere quid quale sit, nisi certus an sit, cum cognoveris unde
sit. Et ideo ex opusculi ordine ad hanc materiam devolutus apostoli
quoque originem a Marcione desidero, novus aliqui discipulus
nec ullius alterius auditor, qui nihil interim credam nisi nihil
 temere
credendum, temere porro credi quodcunque sine originis agnitione
creditur, quique dignissime ad sollicitudinem redigam istam inquisitionem,
cum is mihi affirmatur apostolus quem in albo apostolorum
apud evangelium non deprehendo. Denique audiens postea
eum a domino allectum, iam in caelis quiescente, quasi inprovidentiam
existimo si non ante scivit illum sibi necessarium Christus,
sed iam ordinato officio apostolatus et in sua opera dimisso ex
incursu, non ex prospectu, adiciendum existimavit, necessitate, ut
ita dixerim, non voluntate. Quamobrem, Pontice nauclere, si nunquam
furtivas merces vel illicitas in acatos tuas recepisti, si nullum
omnino onus avertisti vel adulterasti, cautior utique et fidelior
in dei rebus, edas velim nobis, quo symbolo susceperis apostolum
Paulum, quis illum tituli charactere percusserit, quis transmiserit
tibi, quis imposuerit, ut possis eum constanter exponere, ne illius

<pb xml:id="v.2.p.275"/>
probetur, qui omnia apostolatus eius instrumenta protulerit. Ipse se, ioquit, apostolum est professus, et quidem non ab hominibus <bibl n="Gal. I,1"/>
nec per hominem, sed per Iesum Christum. Plane profiteri potest semet ipsum quivis, verum professio eius alterius auctoritate conficitur; alius scribit, alius subscribit, alius obsignat, alius actis refert. Nemo sibi et professor ct testis est. Praeter haec utique Iegisti, multos venturos, qui dicant: ego sum Christus. Si est, qui se Christum

mentiatur, quanto magis qui se apostolum praedicet Christi? Adbuc ego in persona discipuli et inquisitoris conversor, ut iam hinc et fidem tuam obtundam, qui unde eam probes, non habes, et impudentiam suflundam, qui vindicas, et unde possis vindicare, non recipis. Sit Christus, sit apostolus, ut alterius, dum non probantur nisi de instrumento creatoris. Nam mihi Paulum etiam Genesis olim repromisit Inter illas enim figuras et propheticas super filios suos benedictiones Iacob, cum ad Beniamin dixisset: Beniamin, inquit, iupus rapax ad matutinum comedet adhuc, et ad vesperam dabit escam. Ex tribu enim Beniamin oriturum Paulum providebat, lupum rapacem ad matutinum comedentem, id est, prima aetate vastaturum pecora domiai ut persecutorem ecclesiorum, dehinc ad vesperam escam daturum, id est, devergente iam aetate oves Christi edocaturum ut doctorem nationum. Nam et Saulis primo asperitas insectationis erga David, dehinc poenitentia et satisfactio, hona pro malis recipientis, non aliod portendebat, qoam Paolum in Saule secundum trihus et lesum in David secondom virginis censum. Haec figurarum sacramenta si tibi displicent, certe Acta Apostolorum hunc mihi ordinem Pauli tradiderunt a te quoque non negandum. Inde apostolom ostendo persecutorem, non 

<pb xml:id="v.2.p.276"/>
<bibl n="Gal. I, 1."/> ab hominibus neque per hominem; inde et ipsi credere inducor;
inde te a defensione eius expello, nec timeo dicentem, Tu ergo
negas apostolum Paulum? Non blasphemo quem tueor. Nego, ut
to probare compellam. Nego, ut meum esse convincam. Aut si ad
nostram fidem spectas, recipe quae eam faciunt. Si ad tuam provocas,
ede quae eam praestruunt. Aut proba esse quae credis; aut
si non probas, quomodo credis? Aut qualis es adversus eum credens
a quo solo probatur esse quod credis? Habe nunc et apostolum
de meo sicut et Christum, tam meum apostolum quam et
Christum. Iisdem et hic dimicabimus lineis, in ipso gradu provocabimus
praescriptionis, oportere scilicet et apostolum qui creatoris
negetur, immo et adversus creatorem proferatur, nihil docere, nihil
sapere, nihil velle secundum creatorem, et inprimis tanta constantia
alium deum edicere quanta a lege creatoris abrupit. Neque enim
verisimile est ut avertens a Iudaismo non pariter ostenderet in
cuius dei fidem averteret, quia nemo transire posset a creatore
nesciens ad quem transeundum sibi esset. Sive enim Christus iam
alium deum revelaverat, sequebatur etiam apostoli testatio, vel ne
non eius dei apostolus haberetur quem Christus revelaverat, et quia
non licebat abscondi ab apostolo qui iam revelatus fuisset a Christo:
sive nihil tale de deo Christus revelaverat, tanto magis ab apostolo
debuerat revelari, qui iam non posset ab alio, non credendus
sine dubio si nec ab apostolo revelatus. Quod idcirco praestruximus,
ut iam hinc profiteamur nos proinde probaturos nullum alium deum
ab apostolo circumlatum, sicut probavimus nec a Christo, ex ipsius
utique epistulis Pauli, quas proinde mutilatas etiam de numero
forma iam haeretici evangelii praeiudicasse debebit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p> DE EPISTULA AD GALATAS. Principalem adversus 
<pb xml:id="v.2.p.277"/>

Iudaismum epistolam nos quoque confitemur, quae Galatas docet. Amplectimur 
etenim omnem illam legis veteris abolitionem, ut et ipsam 
de creatoris venientem dispositione, sicut saepe iam in isto ordine 
tractavimus de praedicata novatione a prophetis dei nostri. Quodsi 
creator quidem vetera cessura promisit, novis scilicet orituris, Christus 
vero tempus distinctionis istius (lex et prophetae usque ad <bibl n="Luc. XVI, 16"/>
Ioannem) terminum in Ioanne statuens inter utrumque ordinem desinentium e
xinde veterum et incipientium novorum: necessarie et 
apostolus in Christo post Ioannem revelato vetera infirmat, nova 
vero confirmat, atque ita non alterius dei fidem curat, quam creatoris, 
apud quem et vetera decessura praedicabantur. Igitur et legis 
destructio et evangelii aedificatio pro me faciunt in ista quoque 
epistola ad eam Galatarum praesumptionem pertinentes, qua 
praesumebant Christum, ut puta creatoris salva creatoris Iege credendum, 
quod adhuc incredibile videretur Iegem a suo auctore deponi. 
Porro si omniuo alium deum ab apostolo audissent, ultro


utique scissent abscedendum sibi esse a lege eius dei, quem reliquissent 
alium secuti. Quis enim exspectaret diutius discere, quod 
novam deberet sectari disciplinam, qui novum deum recepisset? 
Immo quia eadem quidem divinitas praedicabatur in evangelio, quae 
semper nota fuerat in lege, disciplina vero non eadem, bic erat 
totus quaestionis status, an lex creatoris ab evangelio deberet excludi 
in Christo creatoris. Denique aufer hunc statum, et vacat 
quaestio. Vacante autem quaestione, ultro olDoibus agnoscentibus, 
discedendum sibi esse ab ordine creatoris per fidem dei alterius, 
nulla apostolo materia competisset id tam presse doceudi, quod 
ultro fides ipsa dictasset. Igitur tota intentio epistolae istius nihil 
aliud docet, quam legis discessionem venientem de creatoris dispositione, 
ut adhuc suggeremus. Si item nullius novi dei exserit 
mentionem, quod nusquam magis fecisset, quam in ista materia, ut 
rationem scilicet ablegendae legis unica hac et sufficientissima defiuitione 
proponeret novae divinitatis, apparet quomodo scribat.
Miror vos tam cito transferri ab eo, qni vos vocavit in gratiam, ad  <bibl n="Gal. I, 6.7"/>
aliud evangelium, ex conversatione aliud, non ex religione, ex 
disciplina, non ex divinitate, quoniam quidem evangelium Christi 
a lege evocare deberet ad gratiam, non a creatore ad alium deum. 

<pb xml:id="v.2.p.278"/>

Nemo enim illos moverat a creatore, ut viderentur sic ad aliud
evangelium transferri, quasi dum ad creatorem transferuntur. Nam
et adiciens, quod aliud evangelium omnino non esset, creatoris
confirmat id quod esse defendit. Sed enim et creator evangelium
<bibl n="Ies. XL, 9."/> repromittit, dicens per Esaiam, Ascende in montem excelsum, qui
evangelizas Sioni, extolle vocem in valentia tua, qui evangelizas
<bibl n="Ies. LII, 7."/> Hierusalem; item ad apostolorum personam, Quam tempestivi pedes
evangelizantium pacem, evangelizamtium bona, utique et nationibus
<bibl n="Ies. XLII, 4. 6."/> evangelizantium, quoniam et, In nomine eius, inquit, nationes
sperabunt, Christi scilicet, cui ait, Posui te in lumen nationum.
Est autem evangelium etiam dei novi, quod vis tunc ab apostolo
<bibl n="Gal. I, 7."/> defensum. Iam ergo duo sunt evangelia apud duos deos, et mentitus
erit apostolus dicens quod aliud omnino non est, cum sit
et aliud, cum sic suum evangelium defendere potuisset, ut potius
demonstraret, non ut unum determinaret. Sed fortasse, ut fugias
<bibl n="Ga. I, 8."/> hinc, et ideo, dices, subtexuit, Licet angelus de caelo aliter evangelizaverit,
anathema sit, quia et creatorem sciebat evangelizaturum.
Rursus ergo te implicas. Hoc est enim quod adstringeris. Duo
enim evangelia confirmare non est eius qui aliud iam negarit. Tamen
lucet sensus eius qui suam praemisit personam: Sed et si nos
aut angelus de caelo aliter evangelizaverit. Verbi enim gratia dictum
est. Ceterum si nec ipse aliter evangelizaturus, utique nec angelus.
Ita angelum ad hoc nominavit, quo multo magis hominibus non
esset credendum, quando nec angelo, nec apostolo, non angelum
<bibl n="Gal. I, 11-24."/> ad evangelium referret creatoris. Exinde decurrens ordinem conversionis
<bibl n="Act. Apost. XV, 5 sqq."/> suae de persecutore in apostolum scripturam Apostolicorum
confirmat, apud quam ipsa etiam epistulae istius materia
recognoscitur, intercessisse quosdam qui dicerent circumcidi oportere
et observandam esse Moysi legem, tunc apostolos de ista
quaestione consultos ex auctoritate spiritus renuntiasse non esse
imponenda onera hominibus quae patres ipsi non potuissent sustinere.
Quodsi et ex hoc congruunt Paulo Apostolorum Acta, cur
ea respuatis iam apparet, ut deum scilicet non alium praedicantia
quam creatorem, nec Christum alterius quam creatoris, quando nec
promissio spiritus sancti aliunde probetur exhibita quam de instrumento
Actorum. Quae utique verisimile non est ex parte quidem
apostolo convenire, cum ordinem eius secundum ipsius testimo-
<pb xml:id="v.2.p.279"/>

nium ostendunt, ex parte vero dissidere, cum divinitatem in Christo
creatoris annuntiant, ut praedicationem quidem apostolorum non
sit secutus Paulus, qui formam ab eis dedocendae legis accepit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Denique ad patrocinium Petri ceterorumque apostolorum ascendisse <bibl n="Gal. II, 1. 2."/>
Hierosolymam post annos quatuordecim scribit, ut conferret
cum illis de evangelii sui regula, ne in vacuum tot annis cucurrisset
aut curreret, si quid scilicet citra formam illorum evangelizaret.
Adeo ab illis probari et constabiliri desiderarat, quos, si
quando, vultis Iudaismi magis adfines subintellegi. Cum vero <bibl n="Gal. II, 3."/>
nec Titum dicit circumcisum, iam incipit ostendere solam circum
cisionis quaestionem ex defensione adhuc legis concussam ab eis
quos propterea falsos et superinducticios fratres appellat, non
aliud statuere pergentes quam perseverantiam legis, ex fide sine
dubio intergra creatoris, atque ita pervertentes evangelium, non
interpolatione scripturae, qua Christum creatoris effingerent, sed
retentione veteris disciplinae, ne legem creatoris excluderent. Ergo
propter falsos, inquit, superinducticios fratres, qui subintraverant <bibl n="Gal. II, 4. 5."/>
ad speculandam libertatem nostram, quam habemus in Christo, ut
nos subigerent servituti, nec ad horam cessimus subiectioni. Intendamus
enim et sensui ipsi et causae eius, et apparebit vitiatio
scripturae. Cum praemittit, Sed nec Titus, qui mecum erat, cum
esset Graecus, coactus est circumcidi, dehinc subiungit, Propter
superinducticios falsos fratres, et reliqua, contrarii utique facti incipit
reddere rationem, ostendens propter quid fecerit quod nec
fecisset nec ostendisset, si illud propter quod fecit non accidisset.
Denique dicas velim, si non subintroissent falsi illi fratres ad speculandam
libertatem eorum, cessissent subiectioni? Non opinor.
Ergo cesserunt, quia fuerunt propter quos crederetur. Hoc enim
rudi fidei et adhuc de legis observatione suspensae competebat,
ipso quoque apostolo ne in vacuum cucurrisset aut curreret su-
<pb xml:id="v.2.p.280"/>
<bibl n="Gal. II, 9. 10."/> specto. Itaque frustrandi erant falsi fratres, speculantes libertatem
Christianam, ne ante eam in servitutem abducerent Iudaismi quam
Paulus sciret se non in vacuum cucurrisse, quam dexteras ei darent
antecessores, quam ex censu eorum in nationes praedicandi
<bibl n="Act. Apost. XVI, 3."/> munus subiret. Necessario igitur cessit ad tempus, et sic ei
<bibl n="XXI, 24 sqq. I Cor. IX, 20."/> ratio constat Timotheum circumcidendi et rasos introducendi in
templum, quae in Actis edicuntur, adeo vera, ut apostolo consonent
profitenti factum se ludaeis Iudaeum, ut Iudaeos lucrifaceret,
et sub lege agentem propter eos qui sub lege agerent, sic et
propter superinductos illos, et omnibus novissime omnia factum,
ut omnes lucraretur. Si haec quoque intellegi ex hoc postulant, id
quoque nemo dubitabit, eius dei et Christi praedicatorem Paulum
cuius legem quamvis excludens interim, tamen pro temporibus admiserat,
statim amoliendam si novum deum protulisset. Bene
igitur quod et dexteras Paulo dederunt Petrus et Iacobus et Ioannes,
et de officii distributione pepigerunt, ut Paulus in nationes,
<bibl n="Gal. II, 9. 10."/> illi in circumcisionem, tantum ut meminissent egenorum, et hoc
secundum legem creatoris, pauperes et egenos foventis, sicut in
evangelii vestri retractatu probatum est. Adeo constat de lege sola
fuisse quaestionem, dum ostenditur quid ex lege custodiri convenerit.
Sed reprehendit Petrum non recto pede incedentem ad evangelii
veritatem. Plane reprehendit, non ob aliud tamen quam ob
inconstantiam victus, quem pro personarum qualitate variabat, timens
eos qui erant ex circumcisione, non ob aliquam divinitatis perversitatem,
de qua et aliis in faciem restitisset, qui de minore causa
conversationis ambiguae Petro ipsi non pepercit. Sed quomodo
<bibl n="Gal. II, 11-21."/> Marcionitae volunt credi? De cetero pergat apostolus, negans ex
operibus legis iustificari hominem, sed ex fide. Eiusdem tamen
dei cuius et lex. Nec enim laborasset fidem a lege discernere,
quam diversitas ipsius divinitatis ultro discrevisset, si fuisset. Merito
non reaedificabat quae destruxit. Destrui autem lex habuit ex
<bibl n="Luc. III, 4 sqq."/> quo vox loannis clamavit in eremo: Parate vias domini, ut fierent
rivi et colles et montes repleti et humiliati, et tortuosa et aspera
<pb xml:id="v.2.p.281"/>

in rectitudinem et in campos, id est, legis difficultates in evangelii facilitates. Meminerat iam et psalmi esse tempus: disrumpamus a nobis vincula eorum, et abiiciamus a nobis iugum ipsorum, ex quo tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania; astiterunt reges terrae et magistratus congregati sunt in unum adversus dominum et adversus Christum ipsius;  ut iam ex fidei fibertate instificetur homo, non ex legis servitute,  quia iustus ex fide vivit. Quodsi prophetes Abacum praenuntiavit, habes et apostolum prophetas confirmantem, sicut et Christus. Eius crgo dei erit fides, in qua vivet iustus, cuius et lex, in qua non iustihcatur operarius. Proinde si in lege maledictio est, in fide vero bensdictio, utrumque habes propositum apud creatorem: ecce posui, inquit, ante
te maledictionem et benedictionem. Non potes distantiam vindicare, quae etsi rerum est, non ideo auctorum, quae ab uno auctore proponitur. Cur autem Christus factus sit pro nobis maledictio , ipso apostolo edocente manifestum est, quam nobiscum faciat, id est, secundum fidem creatoris. Neque enim quia creator pronuntiavit: maledictus omnis in ligno suspensus, ideo videbitur alterius dei esse Christus et ideirco a creatore iam tunc in lege maledictus. Et quomodo praemaledixisset eum creator, quem ignorat? Cur autem non magis competat creatori filium suum dedisse maledictioni suae, quam illi deo tuo subdidisse maledictioni, et quidem pro homine alieno? Denique si atrox videtur hoc in creatore circa filium, proinde tuo in deo; si vero rationale et in tuo, proinde et in meo, et magis in meo. Facilius enim crederetur eius esse, per maledictionem Christi benedictionem prospexisse bomini, qui et maledictionem aliquando et benedictionem proposuerit ante hominem, quam qui neutrum unquam sit apud te professus. Accepimus igitur benedictionem spiritalem per fidem, inquit, ex qua scilicet vivet iustus, secundum creatorem. Hoc est ergo, quod dico eius dei fidem esse, cuius est forma gratiae fidei. Sed et cum adiicit: omnes enim filii estis fidei, ostenditur, quid supra haeretica industria eraserit, mentionem scilicet Abrabae, qua nos apostolus filios Abrabae per fidem affirmat, secundum quam mentionem hic qunque filios fidei notavit. Ceterum quomodo filii fidei? et cuius fidei, si non Abrabae? Si enim Abrabam deo credidit, et deputatum est iustitiae, atque exinde pater multarum

<pb xml:id="v.2.p.282"/>

nationum meruit nuncupari, nos autem credendo deo magis proinde
iustificamur, sicut Abraham, et vitam proinde consequimur,
sicut iustus ex fide vivit: sic fit ut et supra filios nos Abrahae pronuntiarit,
qua patris fidei, et hic filios fidei, per quam Abraham
pater nationum fuerat repromissus. Ipsum quod fidem a circumcisione
revocabat, nonne Abrahae filios constituere quaerebat, qui
in carnis integritate crediderat? Denique alterius dei fides ad formam
dei alterius non potest admitti, ut credentes iustitiae deputet,
ut iustos vivere faciat, ut nationes filios fidei dicat. Totum hoc
eius est apud quem ante iam notum est sub eadem Abrahae mentione,
dum ipso sensu revincatur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p><bibl n="Gal. III, 15. IV, 3."/> Adhuc, inquit, secundum hominem dico: Dum essemus parvuli,
sub elementis mundi eramus positi, ad deserviendum eis.
Atquin non est hoc humanitus dictum. Non enim exemplum est,
sed veritas. Quis enim parvulus, utique sensu, quod sunt nationes,
non elementis subiectus est mundi, quae pro deo suspicit? Illud
autem fuit, quod cum, Secundum hominem, dixisset, tamen testamentum
hominis nemo spernit aut superordinat. Exemplo enim
humani testamenti permanentis divinum tuebatur. Abrahae dictae
<bibl n="Gal. III, 15. 16."/> sunt promissiones et semini eius. Non dixit seminibus, quasi pluribus,
sed semini, tanquam uni, quod Christus est. Erubescat
spongia Marcionis! Nisi quod ex abundanti retracto quae abstulit,
cum validius sit illum ex his revinci quae servavit. Cum autem
<bibl n="Gal. IV, 4."/> evenit impleri tempus, misit deus filium suum, utique is qui etiam
ipsorum temporum deus est quibus saeculum constat, qui signa
quoque temporum ordinavit, soles et Iunas et sidera et stellas, qui
filii denique sui revelationem in extremitatem temporum et disposuit
<bibl n="Ies. II, 2."/> et praedicavit. In novissimis diebus erit manifestus mons domini,
<pb xml:id="v.2.p.283"/>
et in novissimis diebus effundam de spiritu meo in omnem carnem, secundum loelem. Ipsius erat sustinuisse tempus impleri, cuius erat etiam finis temporis, sicut initium. Ceterum deus ille otiosus nec operationis nec praedicationis ullius atque ita nec temporis alicuius, quid omnino egit, quod efficeret tempus impleri el iam implendum sustineri? Si nihil, satis vanum est, ut creatoris tempora sustinuerit serviens creatori. Cui autem rei misit filium suum? ut eos, qui sub lege erant, redimeret; hoc est, ut efiiceret tortuosa in viam rectam et aspera in vias lenes, secundum Esaiam, ut vetera transirent et nova orirentur, lex nova ex Sion et sermo domini ex Hierusalem, et ut adoptionem filiorum acciperemus, utique nationes, quae filii non eramus. Et ipse enim lux erit nationum, et in nomine eius nationes sperabunt.  Itaque ut certum esset, nos filios dei esse, misit spiritum
suum in corda nostra, clamantem: Abba, pater. In novissimis enim, inquit, diebus effundam de meo spiritu in omnem carnem. Cuius gratia, nisi cuius et promissio gratiae? Quis pater, nisi qui et factor? Post has itaque divitias non erat revertendum ad infirma et mendica elementa. Elementa autem apud Romanos quoque etiam primae literae solent dici. Non ergo per mundialium elementorum derogationem a deo eorum avertere cupiebat, etsi diceudo supra: si ergo his, qui non natura sunt dei, servitis, physicae, id est, naturalis, superstitionis elementa pro deo habentis suggillat errorem, nec sic tamen elementorum deum taxans. Sed quae velit intelligi elementa, primas scilicet literas legis, ipse declarat. Dies observatis et menses ct tempora et annos et sabbata, ut opinor, et coenas puras et iciuraa et dies magnos. Cessare enim ab his quoque, sicut et circumcisione, oportebat ex decretis creatoris, qui et per Esaiam: neomenias vestras et sabbata et diem magnum non sustinebo, ieiunium et ferias et cerimonias vestras odit anima mea. Et per Amos,
<pb xml:id="v.2.p.284"/>

<bibl n="Amos V, 21."/> Odi, reieci cerimonias vestras, et non odorabor in frequentiis
<bibl n="Hes. II, 11."/> vestris; item per Osee, Avertam universas iocunditates eius et
cerimonias eius et sabbata et neomenias eius et omnes frequentias
eius. Quae ipse constituerat, inquis, erasit? Magis quam alius;
aut si alius, ergo ille adiuvit sententiam creatoris, auferens quae
et ille damnaverat. Sed non huius loci quaestio cur leges suas
creator infregerit. Sufficit quod infracturum probavimus, ut confirmetur
nihil apostolum adversus creatorem determinasse, cum et
ipsa amolitio legis a creatore sit. Sed ut furibus solet aliquid
excidere de praeda in indicium, ita credo et Marcionem novissimam
Abrahae mentionem dereliquisse, nullam magis auferendam, etsi ex
<bibl n="Gal. IV, 21-26. 31."/> parte convertit. Si enim Abraham duos liberos habuit, unum
ex ancilla, et alium ex libera, sed qui ex ancilla, carnaliter natus
est, qui vero ex libera, per repromissionem (quae sunt allegorica,
id est aliud portendentia: haec sunt enim duo testamenta,
sive duae ostensioues, sicut invenimus interpretatum, unum a monte
Sina in synagogam Iudaeorum secundum legem generans in servitutem,
aliud super omnem principatum generans, vim, dominationem,
et omne nomen quod nominatur, non tantum in hoc aevo,
sed et in futuro, quae est mater nostra, in quam repromisimus
sanctam ecclesiam; ideoque adicit, Propter quod, fratres, non sumus
ancillae filii, sed liberae), utique manifestavit et Christianismi
generositatem in filio Abrahae ex libera nato allegoriae habere sacramentum,
sicut et Iudaismi servitutem legalem in filio ancillae,
atque ita eius dei esse utramque dispositionem apud quem invenimus
<bibl n="Gal. V, 1."/> utriusque dispositionis delineationem. Ipsum quod ait, Qua
libertate Christus nos manumisit, nonne eum constituit manumissorem
qui fuit dominus? Alienos enim servos nec Galba manumisit,
facilius liberos soluturus. Ab eo igitur praestabitur libertas
<pb xml:id="v.2.p.285"/>

apud quem fuit servitus legis. Et merito. Non decebat manumissos rursus iugo servitutis, id est legis, adstringi, iam psalmo adimpleto: disrumpamus vincula eorum et abiiciamus a nobis iugum ipsorum, postquam archontes congregati sunt in unum adversus dominum et adversus Christum ipsius. De servitute igitur exemptos ipsam servitutis notam eradere perseverabat, circumcisionem, ex praedicationis scilicet propheticae auctoritate, memor dictum per Hieremiam: etr circumcidimi praeputia cordis vestri;  quia et Moyses: circumcidetis duricordiam vestram, id est non carnem. Denique si circumcisionem ab alio deo veniens excludebat, cur etiam praeputiationem negat quiequam valere in Christo, sicut et circumcisionem? *) praeferre enim debebat aemulam eius, quam expugnabat, si ab aemulo circumcisionis deo esset. Porro quia et circumcisio et praeputiatio uni deo deputabantur, ideo utraque in Christo vacabat propter fidei praclationem, illius fidei, de qua erat scriptum: et in nominc eius nationes credent, illius fidei, quam 



<pb xml:id="v.2.p.286"/>


<bibl n="Gal. V, 6."/> dicendo per dilectionem perfici, sic quoque creatoris ostendit. Sive
<bibl n="Deut. VI, 5."/> enim dilectionem dicit quae in deum, et hoc creatoris est, Diliges
deum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus
<bibl n="Lev. XIX, 18."/> tuis, sive quae in proximum, Et proximum tuum tanquam te, creatoris
<bibl n="Gal. V, 10."/> est. Qui autem turbat vos, iudicium feret. A quo deo? Ab
optimo? Sed ille non iudicat. A creatore? Sed nec ille damnabit
assertorem circumcisionis. Quodsi non erit alius qui iudicet
nisi creator, iam ergo non damnabit legis defensores nisi
qui ipse eam cessare constituit. Quid nunc, si et confirmat illam
<bibl n="Gal. V, 14."/> ex parte qua debet? Tota enim, inquit, lex in vobis adimpleta
est: Diliges proximum tuum tanquam te. Aut si sic vult intellegi,
Adimpleta est, quasi iam non adimplenda, ergo non vult ut diligam
proximum tanquam me, ut et hoc cum lege cessaverit. Sed
perseverandum erit semper in isto praecepto. Ergo lex creatoris
etiam ab adversario probata est, nec dispendium, sed compendium
ab eo consecuta est, redacta summa in unum iam praeceptum. Sed
nec hoc alii magis competit quam auctori. Atque adeo cum dicit,
<bibl n="Gal. VI, 12."/> Onera vestra invicem sustinete, et sic adimplebitis legem Christi,
si hoc non potest fieri nisi quis diligat proximum sibi tanquam
se, apparet, Diliges proximum tibi tanquam te, per quod auditur,
Invicem onera vestra portate, Christi esse legem, quae sit creatoris,
atque ita Christum creatoris esse, dum Christi est lex creatoris.
<bibl n="Gal. VI, 7."/> Erratis, deus non deridetur. Atquin derideri potest deus
<bibl n="Gal. VI, 7."/> Marcionis, qui nec irasci novit nec ulcisci. Quod enim severit
homo, hoc et metet. Ergo retributionis et iudicii deus intentat.
<bibl n="Gal. VI, 9. 10."/> Bonum autem facientes non fatigemur, et dum habemus tempus,
operemur honum. Nega creatorem bonum facere praecepisse, et
diversa doctrina sit diversae divinitatis. Porro si retributionem praedicat,
<bibl n="Gal. VI, 9. 10."/> ab eodem erit et corruptionis messis et vitae. Tempore
<bibl n="Eceles. III, 17."/> autem suo metemus, quia et Ecclesiasticus, Tempus, inquit, erit
<bibl n="Gal. VI, 14."/> omni rei. Sed et mihi, famulo creatoris, mundus crucifixus est,
non tamen deus mundi, et ego mundo, non tamen deo mundi.
Mundum enim, quantum ad conversationem eius, posuit, cui renuntiando
mutuo transfigimur et invicem morimur. Persecutores
<bibl n="Gal. VI, 17."/> vocat Christi. Cum vero adicit stigmata Christi in corpore suo
gestare se (utique corporalia competunt), iam non putativam, sed
veram et solidam carnem professus est Christi, cuius stigmata corporalia
ostendit.</p><pb xml:id="v.2.p.287"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p>DE EPISTULA AD CORINTHIOS PRIMA. Praestructio superioris 
epistulae ita duxit, ut de titulo eius non retractaverim,
certus et alibi retractari eum posse, communem scilicet et eundem
in epistulis omnibus, quod non utique salutem praescribit eis quibus
scribit, sed gratiam et pacem. Non dico quid illi cum Iudaico <bibl n="I Cor. I, 3."/>
adhuc more, destructori Iudaismi? Nam et hodie Iudaei in pacis
nomine appellant, et retro in scripturis sic salutabant. Sed intellego
illum defendisse officio suo praedicationem creatoris: Quam <bibl n="Ies. LII, 7."/>
maturi pedes evangelizantium bona, evangelizantium pacem. Evangelizator
enim bonorum, id est gratiae dei, pacem quam praeferendam
sciebat. Haec cum a deo patre nostro et domino Iesu <bibl n="I Cor. I, 3."/>
annuntians communibus nominibus utatur, competentibus nostro
quoque sacramento, non puto dispici posse quis deus pater et
dominus Iesus praedicetur, nisi ex accedentibus cui magis competant.
Primo quidem patrem dominum praescribo non alium agnoscendum
quam et hominis et universitatis creatorem et institutorem:
porro patri etiam domini nomen accedere ob potestatem,
quod et filius per patrem capiat: dehinc gratiam et pacem non
solum eius esse a quo praedicabantur, sed eius qui fuerit offensus.
Nec gratia enim fit nisi offensae, nec pax nisi belli. Et populus
autem per disciplinae transgressionem et omne hominum genus per
naturae dissimulationem et deliquerat et rebellaverat adversus
creatorem. Deus autem Marcionis, et quia ignotus, non potuit
offendi, et quia nescit irasci. Quae ergo gratia a non offenso?
quae pax a non rebellato? Ait crucem Christi stultitiam esse perituris,
virtutem autem et sapientiam dei salutem consecuturis, et
ut ostenderet unde hoc eveniret, adicit: Scriptum est enim, Perdam <bibl n="I Cor. I, 18. 19."/>
sapientiam sapientium et prudentiam prudentium irritam faciam. <bibl n="Ies. XXIX, 14."/>
Si haec creatoris sunt et quae ad causam crucis pertinent stultitiae
deputat, ergo et crux et per crucem Christus ad creatorem pertinebit,
a quo praedicatum est quod ad crucem pertinet. Aut si
creator, qua aemulus, idcirco sapientiam abstulit, ut crux Christi
<pb xml:id="v.2.p.288"/>

scilicet adversarii stultitia deputetur, ecquomodo potest aliquid ad
crucem Christi non sui creator pronuntiasse, quem ignorabat cum
praedicabat? Sed et cur apud dominum optimum et profusae
misericordiae alii salutem referunt, credentes crucem virtutem et
sapientiam dei esse, alii perditionem, quibus Christi crux stultitia
reputatur, si non creatoris est aliquam et populi et humani generis
offensam detrimento sapientiae atque prudentiae multasse?
Hoc sequentia confirmabunt, cum dicit, Nonne infatuavit deus
<bibl n="I Cor. I, 20. 21."/> sapientiam mundi? cumque et hic adicit quare: Quoniam in dei
sapientia non intellexit mundus per sapientiam dominum, boni
duxit deus per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.
Sed prius de mundo disceptabo, quatenus subtilissimi haeretici
hic vel maxime mundum per dominum mundi interpretantur, nos
autem hominem qui sit in mundo intellegimus, ex forma simplici
loquelae humanae, qua plerumque id quod continet ponimus pro
eo quod continetur. Circus clamavit, et forum locutum est, et basilica
fremuit, id est qui in his locis rem egerunt. Igitur quia
homo, non deus, mundi in sapientia non cognovit deum, quem
cognoscere debuerat, et Iudaeus in sapientia scripturarum et
omnis gens in sapientia operum, ideo deus idem qui in sapientia
sua non erat agnitus statuit sapientiam hominum stultitia
repercutere, salvos faciendo credentes quosque in stultam
<bibl n="I Cor. I, 22."/> crucis praedicationem. Quoniam Iudaei signa desiderant, qui
iam de deo certi esse debuerant, et Graeci sapientiam quaerunt,
qui suam scilicet, non dei, sapientiam sistunt. Ceterum si novus
deus praedicaretur, quid deliquerant Iudaei signa desiderantes quibus
crederent, aut Graeci sapientiam sectantes cui magis crederent?
Ita et remuneratio ipsa in Iudaeos et Graecos et zeloten deum
confirmat et iudicem, qui ex retributione aemula et iudice infatuaverit
sapientiam mundi. Quodsi eius sunt et causae cuius adhibentur
scripturae, ergo de creatore tractans apostolus non intellecto
<bibl n="I Cor. I, 23."/> creatorem utique docet intellegendum. Etiam quod
scandalum Iudaeis praedicat Christum, prophetiam super illo consignat
<bibl n="Ies. VIII, 14. XXVIII, 16."/> creatoris, dicentis per Esaiam, Ecce posui in Sion lapidem
offensionis et petram scandali; petra autem fuit Christus. Etiam
<pb xml:id="v.2.p.289"/>

Marcion servat. Quid est autem stultum dei sapientius hominibus,
nisi crux et mors Christi? Quid infirmum dei fortius homine, misi <bibl n="I Cor. I, 25."/>
nativitas et caro dei? Ceterum si nec natus ex virgine Christus
nec carne constructus ac per hoc neque crucem neque mortem vere
perpessus est, nihil in illo fuit stultum et infirmum; nec iam
stulta mundi elegit deus, ut confandat sapientiam, nec infirma <bibl n="I Cor. I, 27. 28."/>
mundi elegit deus, ut confundat fortia, nec inhenesta et minima et
contemptibilia, quae non sunt, id est quae non vere sunt, ut confundat
quae sunt, id est quae vere sunt. Nihil enim a deo dispositum
est vere modicum et ignobile et contemptibile, sed quod
ab homine. Apud creatorem autem etism vetera stultitiae et
infirmitati et inhonestati et pusillitati et contemptui deputari possunt.
Quid stultius, quid infirmius, quam sacrificiorum cruentorum
et holocaustomatum nidorosorum a deo exactio? Quid infirmius
quam vasculerum et grabatorum purgatio? Quid inhonestius
quam carnis iam erubescentis alia dedecoratio? Quid tam humile
quam talionis indictio? Quid tam contemptibile quam ciberum exceptio?
Totum, quod sciam, vetus testamentum omnis haereticus
irridet. Stulta enim mundi elegit deus, ut confundat sapientiam.
Marcionis deus nihil tale, quia nec aemulatur contraria contrariis
redarguere, ne glorietur omnis caro, ut, quemadmodum scriptum <bibl n="I Cor. I, 29-31."/>
est, Qui gloriatur, in domino glorietur. In quo? utique in eo
qui hoc praecepit. Nisi creator praecepti ut in deo Marcionis
glorietur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>Igitur per haec omnia ostendit cuius dei sapientiam Ioquatur <bibl n="I Cor. II, 5."/>
inter perfectos, eius scilicet qui sapientiam sapientium abstulerit
et prudentiam prudentium irritam fecerit, qui infatuaverit sapientiam
mundi, stulta eligens eius et disponens in salutem. Hanc dicit
sapientiam in occulto fuisse quae fuerit in stultis et in pusillis et
inhonestis, quae latuerit etiam sub figuris, allegoriis et aenigmatibus,
revelanda postmodum in Christo, posito in lumen nationum <bibl n="Ies. XLII, 6."/>
<pb xml:id="v.2.p.290"/>
<bibl n="Ies. XLV, 3."/> a creatore promittente per Esaiae vocem patefacturum se thesauros
invisibiles et occultos. Nam ut absconderit aliquid is deus qui nihil
egit omnino in quod aliquid abscondisse existimaretur, satis incredibile.
Ipse si esset, latere non posset, nedum aliqua eius sacramenta.
Creator autem tam ipse notus quam et sacramenta eius,
palam scilicet decurrentia apud Isra(??)l, sed de significantiis obumbrata,
in quibus sapientia dei delitescebat, inter perfectos narranda
<bibl n="I Cor. II, 7."/> suo in tempore, proposita vero in proposito dei ante saecula.
Cuius et saecula, nisi creatoris? Si enim et saecula temporibus
structa sunt, tempora autem diebus et mensibus et annis compinguntur,
dies porro et meuses et anni solibus et lunis et sideribus
<bibl n="Gen. I, 14."/> creatoris signantur in hoc ab eo positis (Et erunt enim, inquit, in
signa mensium et annorum), apparet et saecula creatoris esse,
et omne quod ante saecula propositum dicatur non alterius esse
quam cuius et saecula. Aut probet dei sui saecula Marcion; ostendat
et mundum ipsum in quo saecula deputentur, vas quodammodo
temporum, et signa aliqua vel ordinem eorum. Si nibil demonstrat,
revertor ut et illud dicam, Cur autem ante saecula creatoris
proposuit gloriam nostram? Posset videri eam ante saecula proposuisse
quam introductione saeculi revelasset. At cum id facit
paene iam totis saeculis creatoris prodactis, vane ante saecula
proposuit, et non magis intra saecula, quod revelaturus erat paene
post saecula. Non enim eius est festinasse in proponendo cuius
et retardasse in revelando. Creatori autem competit utrumque et
ante saecula proposuisse et in fine saeculorum revelasse, quia et
quod proposuit et revelavit, medio spatio saeculorum in figuris et
aenigmatibus et allegoriis praeministravit. Sed quia subicit de
gloria nostra, quod eam nemo ex principibus huius aevi scierit,
<bibl n="I Cor. II, 8."/> ceterum si scissent, nunquam dominum gloriae crucifixissent, argumentatur
haereticus quod principes huius aevi dominum, alterius
scilicet dei Christum, cruci confixerint, ut et hoc in ipsum
recidat creatorem. Porro cui supra ostendimus quibus modis
gloria nostra a creatore sit deputanda, praeindicatum esse debebit
eam quae in occulto fuerit apud creatorem merito ignotam etiam
<pb xml:id="v.2.p.291"/>

ab omnibus virtutibus et potestatibus creatoris, quia nec famulis
liceat consilia nosse dominorum, nedum illis apostatis angelis ipsique
principi transgressionis, diabolo, quos magis extraneos fuisse
contenderim ob culpam ab omni conscientia dispositionum creatoris.
Sed iam nec mibi competit principes huius aevi virtutes et potestates
interpretari creatoris, quia ignorantiam illis adscribit apostolus,
Iesum autem et secundum nostrum evangelium diabolus quoque <bibl n="Matth. IV, 1 sqq."/>
in temptatione cognovit, et secundum commune instrumentum spiritus
nequam sciebat eum sanctum dei esse et Iesum vocari et in <bibl n="Luc. IV, 34."/>
perditionem eorum venisse. Etiam parabola fortis illius armati, <bibl n="Luc. XI, 21 sq."/>
quem alius validior oppressit et vasa eius occupavit, si in creatoris
accipitur apud Marcionem, iam nec ignorasse ultra potuit
creator deum gloriae, dum ab eo opprimitur, nec in cruce eum
figere adversus quem valere non potuit, et superest ut secundum
me quidem credibile sit scientes virtutes et potestates creatoris
deum gloriae Christum suum crucifixisse, qua desperatione et
malitiae redundantia servi quoque scelestissimi dominos suos interficere
non dubitant. Scriptum est enim apud me satanam in Iudam <bibl n="Luc. XXII, 3."/>
introisse. Secundum autem Marcionem nec apostolus hoc loco patitur
ignorantiam adscribi virtutibus creatoris in gloriae dominum,
quia scilicet non illas vult intellegi principes huius aevi. Quod si
non videtur de spiritalibus dixisse principibus, ergo de saecularibus
dixit, de populo principali, utique non inter nationes, de ipsis archontibus
eius, de rege Herode, etiam de Pilato, et quo maior
principatus huius aevi Romana dignitas praesidebat. Ita et cum
destruuntur argumentationes diversae partis, nostrae expositiones
aedificantur. Sed vis adhuc gloriam nostram dei tui esse et apud
eum in occulto fuisse. Et quare adhuc eodem et deus instrumento
et apostolus nititur? Quid illi cum sententiis prophetarum
ubique? Quis enim cognovit sensum domini, et quis illi consiliarius <bibl n="Ies. XL, 13."/>
rius fuit? Esaias est. Quid illi etiam cum exemplis dei nostri?
Nam quod architectum se prudentem affirmat, hoc invenimus significari <bibl n="I Cor. III, 19."/>
depalatorem disciplinae divinae a creatore per Esaiam. Au- <bibl n="Ies. III, 3."/>
<pb xml:id="v.2.p.292"/>

feram enim, inquit, a Iudaea inter cetera et sapientem architectum.
Et numquid ipse tunc Paulus destinabatur, de Iudaea, id
est de Iudsismo, suferri habens in aedificationem Christianismi,
<bibl n="I Cor. III, 11."/> positurus unicum fundamentum, quod est Christus? quia et de hoc
<bibl n="Ies. XXVIII, 16."/> per eundem prophetam oreator, Ecce ego, inquit, inicio in fundamenta
Sionis lapidem pretiosum, honorabilem, et qui in eum crediderit,
non confundetur. Nisi si structorem se terreni operis
deus profitebatur, ut non de Christo suo significaret, qui futurus
<bibl n="I Cor. III, 13 sqq."/> esset fundamentum credentium in eum, super quod prout quisque
superstruxerit, dignam scilicet vel indignam doctrinam, si opus
eius per ignem probabitur, si merces illi per ignem rependetur,
creatoris est, quia per ignem iudicatur vestra superaedificatio,
<bibl n="Ibid. V. 16."/> utique sui fundamenti, id est sui Christi. Nescitis quod templum
dei sitis, et in vobis inhabitet spiritus dei? Si homo et res et
opus et imago et similitudo et caro per terram et anima per afflatum
creatoris est, totus ergo in alieno habitat deus Marcionis,
si non creatoris sumus templum. Quod si templum dei quis vitiaverit,
vitiabitur, utique a deo templi. Ultorem intentans creatorem
<bibl n="I Cor. III, 17-19."/> intentabis. Stulti estote, ut sitis sapientes. Quare? Sapientia
enim huius mundi stultitia est penes deum. Penes quem deum?
Si nihil nobis et ad hunc sensum pristina praeiudicaverunt, bene
<bibl n="I Cor. III, 19. 20."/> quod et hic adstruit: Scriptum est enim, Deprehendens sapientes
<bibl n="Iob. V, 13. Ps. XCIV, 11."/> in nequitia illorum; et rursus, Dominus scit cogitationes sapientium,
quod sint supervacuae. In totum enim praescriptum a nobis
erit nulla illum sententia uti petuisse eius dei quem destruere deberet,
si non illi doceret. Ergo, inquit, nemo glorietur in homine.
<bibl n="Ies. XVII, 5."/> Et hoc secundum creatoris disciplinam: Miserum hominem, qui
<bibl n="Ps. CXVIII, S."/> spem habet in hominem! et, Bonum est fidere in deo, quam
fidere in hominibus; ita et gloriari.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>