<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:4.42-4.43</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:4.42-4.43</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><div type="textpart" subtype="chapter" n="42"><p><bibl n="Luc. XXIII, 1. 2."/> Perductum enim illum ad Pilatum onerare coeperunt quod se
regem diceret Christum, sine dubio dei filium, sessurum ad dei
dexteram. Ceterum alio eum titulo gravassent, incerti an filium
dei se dixisset, nisi Vos dicitis sic pronuntiasset, hoc se esse
<bibl n="Ibid. v. 3."/> quod dicerent. Pilato quoque interroganti, Tu es Christus? proinde,
Tu dicis, ne metu potestatis videretur amplius respondisse.
Constitutus est igitur dominus in iudicio. Et statuit in iudicio populum
suum. Ipse dominus in iudicium venit cum presbyteris et
<bibl n="Ies. III, 13 sq."/> archontibus populi, secundum Esaiam. Atque exinde omne scriptum
<bibl n="Ps. II, 1 sq."/> passionis suae implevit. Tumultuatae sunt ibidem nationes, et populi
meditati sunt inania. Astiterunt reges terrae, et archontes
congregati sunt in unum adversus dominum et adversus Christum
eius. Nationes, Romani qui cum Pilato fuerant, populi, tribus
Israelis, reges, in Herode, archontes, in summis sacerdotibus.
<bibl n="I. uc. XXXIII, 11."/> Nam et Herodi velut munus a Pilato missus Osee vocibus fidem
<bibl n="Hos. X, 6."/> reddidit. De Christo enim prophetaverat: Et vinctum eum ducent
<bibl n="Luc. XXIII, 8. 9."/> xenium regi. Delectatus est denique Herodes viso Iesu, nec vocem
<bibl n="Ies. LIII, 7. L, 4."/> ullam ab eo audivit. Tanquam agnus enim coram tondente,
sic non aperuit os suum, quia dominus dederat illi linguam disciplinae,
ut sciret quomodo eum oporteret proferre sermonem, illam
<bibl n="Ps. XII, 16."/> scilicet linguam quam in psalmo adglutinatam gutturi suo tunc probabat
non loquendo. Et Barrabas quidem nocentissimus vita ut
bonus donatur, Christus vero iustissimus ut homicida morti expostulatur.
Sed et duo scelesti circumfiguntur illi, ut inter iniquos
<bibl n="Luc. XXIII, 18 sqq. 32. 34."/> scilicet deputaretur. Vestitum plane eius a militibus divisum,
partim sorte concessum, Marcion abstulit, respicens psalmi prophetiam:
<bibl n="Ps. XXII, 19."/> Dispertiti sibi sunt vestimenta mea, et in vestitum meum
sortem miserunt. Aufer igitur et crucem ipsam. Idem tamen
<bibl n="Ps. XXII, 8 sq. 17 sq."/> psalmus de eo non tacet: Foderunt manus meas et pedes meos.
Totus in illo exitus legitur. Circumdederunt me canes, synagoga
maleficorum circumvallavit me: omnes qui spectabant me, naso
irridebant me: locuti sunt labiis, et capita moverunt: speravit in
<bibl n="Luc. XXIII, 44-46."/> deum, liberet eum. Quo iam testimonium vestimentorum? Habe
falsi tui praedam; totus psalmus vestimenta sunt Christi. Ecce
<pb xml:id="v.2.p.271"/>

autem et elementa concutiuntur. Dominus enim patiebatur ipsorum.
Ceterum adversario laeso caelum luminibus floruisset, magis sol
radiis insultasset, magis dies stetisset, libenter spectans pendentem
in patibulo Christum Marcionis. Haec argumenta quoque mihi
competissent, et si non fuissent praedicata. Caclum, inquit Esaias, <bibl n="Ies. L, 3."/>
vestiam tenebris. Hic erit dies de quo et Amos: Et erit illa die, <bibl n="Amos VIII, 9."/>
dicit dominus, occidet sol meridie (habes et horae sextae significationem),
et contenebrabit super terram. Scissum est et templi <bibl n="Luc. XXXIII, 45."/>
velum, angeli eruptione, derelinquentis filiam Sionis, tanquam in <bibl n="Exech. XI, 23. Ies. I, 8."/>
vinea spculam, et in cucumerario casulam. O quantum perseveravit
etiam tricesimo psalmo Christum ipsum reddere! Vociferatur <bibl n="Ps. XXXI, 6."/>
ad patrem, ut et moriens ultima voce prophetas adimpleret.
Hoc dicto expiravit. Quis? spiritus semetipsum, an caro spiritum? <bibl n="Luc. XXIII, 46."/>
Sed spiritus semetipsum expirare non potuit. Alius est qui expirat,
alius qui expiratur. Si spiritus expiratur, ab alio expiretur necesse
est. Quodsi solus spiritus fuisset, discessisse potius diceretur
quam expirasse. Quis igitur expirat spiritum nisi caro, quae
et spirat quando illum habet, et ita eum cum amittit expirat? Denique
si caro non fuit, sed phantasma carnis, phantasma autem
spiritus fuit, spiritus autem semetipsum expiravit et expirando
discessit, sine dubio phantasma discessit cum spiritus, qui erat
phantasma, discessit, et nusquam comparuit phantasma cum spiritu.
Nihil ergo remansit in ligno, nihil pependit etiam post expirationem,
nihil de Pilato postulatum, nihil de patibulo detractum, nihil
sindone involutum, nihil sepulcro novo conditum. Atquin non
nihil. Quid igitur illud fuit? Si phantasma, adhuc ergo inerat et
Christus. Si discesserat Christus, ergo abstulerat phantasma. Superest
impudentiae haereticae dicere phantasma illic phantasmatis
remansisse. Sed si et Ioseph corpus fuisse noverat, quod tota
pietate tractavit? ille Ioseph qui non consenserat in sceiere Iudaeis?
<pb xml:id="v.2.p.272"/>

<bibl n="Ps. I, 1."/> Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum
non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="43"><p><bibl n="Luc. XXIV, 1 sqq."/> Oportuerat etiam sepuitorem domini prophetari ac iam tunc
merito benedici, si nec mulierum illarum officium praeterit prophetia
quae ante lucem convenerunt ad sepulcrum cum odorum
<bibl n="Hos. V, 15. VI, 1 sq."/> paratura. De hoc enim per Osee, Ut quaerant, inquit, faci(??)m
meam, ante lucem vigilabunt ad me dicentes, Eamus et convertamur
ad dominum, quia ipse eripuit et curabit nos, percussit et
miserebitur nostri, sanabit nos post biduum, in die tertia resurgemus.
Quis enim haec non credat in recogitatu mulierum illarum
volutata inter dolorem praesentis destitutionis, qua percussae sibi
videbantur a domino, et spem resurrectionis ipsius, qua restitui
rite arbitrantur? Corpore autem non invento sublata erat sepultura
<bibl n="Ies. LVII, 2."/> eius de medio, secundum Esaiam. Sed et duo ibidem angeli apparuerunt.
Tot fere laterensibus uti solebat in duobus testibus
consistens dei sermo. Revertentes quoque a sepulcro mulieres, et
<bibl n="Ies. XXVII, 11."/> ab illa angelorum visione, prospiciebat Esaias: Mulieres, inquit,
venientes a visione, venite, ad renuntiandam scilicet domini resurrectionem.
<bibl n="Luc. XXIV, 11 sq."/> Bene autem quod incredulitas discipulorum perseverabat,
ut in finem usque defensio nostra consisteret Christum Iesum
non alium se discipulis edidisse quam prophetarum. Nam cum duo
ex illis iter agerent et dominus eis adhaesisset, non comparens
quod ipse esset, etiam dissimulans de conscientia rei gestae, Nos
<bibl n="Luc. XXIV, 13 sqq."/> autem putabamus, inquiunt, ipsum esse redemptorem Israelis, utique
suum Christum, id est creatoris. Adeo nec alium se ediderat
illis. Ceterum non existimarent eum creatoris, et cum creatoris
existimaretur, non sustinuisset hanc de se existimationem, si non
is esset qui existimatur. Aut ipse erit auctor erroris et praevaricator
veritatis adversus dei optimi titulum. Sed nec post resurrectionem
alium se eis ostendit quam quem existimatum sibi dixerant.
<bibl n="Luc. XXIV, 25."/> Plane invectus est in illos: O insensati et tardi corde in non
credendo omnibus quae locutus est ad vos. Quae locutus non
alterius se dei esse probat, sed eiusdem dei. Nam eadem et
<bibl n="Luc. XXIV, 6. 7."/> angeli ad mulieres: Rememoramini quae locutus sit vobis in Gali-
<pb xml:id="v.2.p.273"/>

laea dicens, quod oportet tradi filium hominis et crucifigi et
tertia die resurgere. Et quare oportebat, nisi quia ita a deo creatore
scriptum? Igitur increpavit illos ut de sola passione scandalizatos,
et ut dubios de fide resurrectionis annuntiatae sibi a feminis,
per quae non crediderant ipsum fuisse quem existimarant. Itaque
quod existimaverant, id volens credi se eum se confirmabat quem
existimaverant, creatoris scilicet Christum, redemptorem Israelis.
De corporis autem veritate quid potest clarius? cum haesitantibus
eis ne phantasma esset, immo phantasma credentibus, Quid turbati <bibl n="Luc. XXIV, 37-39."/>
estis? inquit, et quid cogitationes subeunt in corda vestra? Videte
manus meas et pedes, quia ego ipse sum, quoniam spiritus ossa
non habet, sicut me videtis habere. Et Marcion quaedam contraria
sibi illa, credo industria, eradere de evangelio suo noluit,
ut ex his quae eradere potuit nec erasit illa quae erasit aut negetur
erasisse aut merito erasisse dicatur. Nec parcit nisi eis quae
non minus aliter interpretando quam delendo subvertit. Vult itaque
sic dictum quasi, Spiritus ossa non habet, sicut me videtis habentem,
ad spiritum referatur, sicut me videtis habetem, id est
non habentem ossa, sicut et spiritus. Et quae ratio tortuositatis
istius? cum simpliciter pronuntiare potuisset, Quia spiritus ossa
non habet, sicut me videtis non habentem. Cur autem inspectui
eorum manus et pedes suos offert, quae membra ex ossibus
constant, si ossa non habebat? Cur adicit, Et scitote, quia ego
sum, quem scilicet corporeum retro noverant? Aut si phantasma
erat usquequaque, cur illos phantasma credentes increpabat? Atquin
adhuc eis non credentibus propterea cibum desideravit, ut se <bibl n="Luc. XXIV, 41."/>
ostenderet etiam dentes habere. Implevimus, ut opinor, sponsionem.
Exhibuimus Iesum Christum prophetarum doctrinis, sententiis,
affectibus, sensibus, virtutibus, passionibus, etiam resurrectione,
non alium quam creatoris, siquidem et apostolos mittens ad praedicandum <bibl n="Matth. XXVIII, 1(??)."/>
universis nationibus in omnem terram exire sonum eorum <bibl n="Luc. XXIV, 47."/>
et in terminos terrae voces eorum psalmum adimplendo praecepit. <bibl n="Ps. XIX, 5."/>
Misereor tui, Marcion, frustra laborasti. Christus enim Iesus in
evangelio tuo meus est.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>