<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:4.36-4.42</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:4.36-4.42</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><div type="textpart" subtype="chapter" n="36"><p>Nam et orandi perseverantiam et instantiam mandans parabolam <bibl n="Luc. XVIII, 1-18."/>
iudicis ponit coacti audire viduam instantia et perseverantia
interpellationum eius. Ergo iudicem deum ostendit orandum, non
se, si non ipse est iudex. Sed subiunxit facturum deum vindictam
electorum suorum. Si ergo ipse erit iudex qui et vindex, creatorem
ergo meliorem deum probavit, quem electorum suorum clamantium
ad eum die et nocte vindicem ostendit. Et tamen cum <bibl n="Luc. XVIII, 9-14."/>
templum creatoris inducit, et duos adorantes diversa mente describit,
pharisaeum in superbia, publicanum in humilitate, ideoque
alterum reprobatum, alterum iustificatum descendisse, utique docendo
qua disciplina sit orandum eum et hic orandum constituit a
quo relaturi essent eam orandi disciplinam, sive reprobatricem superbiae
sive iustificatricem humilitatis. Alterius dei nec templum
nec oratores nec iudicium invenio penes Christum, nisi creatoris.
Illum, iubet adorare in humilitate, ut allevatorem humilium, non in
<pb xml:id="v.2.p.256"/>

superbia, ut destructorem superborum. Quem alium adorandum
mihi ostendit? qua disciplina? qua spe? Neminem, opinor. Nam
et quam docuit orationem, creatori probavimus convenire. Aliud
est si etiam adorari, qua deus optimus et ultro bonus, non vult.
<bibl n="Luc. XVIII, 19."/> Sed quis optimus, nisi unus, inquit, deus? Non quasi ex duobus
diis unum optimum ostenderit, sed unum esse optimum deum solum,
qui sic unus sit optimus, qua solus deus. Et utique optimus,
<bibl n="Math. V, 45."/> qui pluit super iustos et iniustos, et solem suum oriri facit
super bonos et malos, sustinens et alens et iuvuns etiam Marcionitas.
<bibl n="Luc. XVIII, 18-22"/> Denique interrogalus ab illo quedem, Praeceptor optime,
quid faciens vitam aeternam possidebo? de praeceptis creatoris an
ea sciret, id est faceret, expostulavit, ad contestandum praeceptis
creatoris vitam acquiri sempiternam: cumque ille principaliora
quaeque affirmasset observasse se ab adulescentia, Unum, inquit,
tibi deest: Omnia, quaecumque habes, vende et da pauperibus, et
habebis thesaurum in caelo, et veni, sequer(??) me. Age, Marcion,
omnesque iam commiserones et co(??)dibiles eius haeretici, quid
audebitis dicere? Resciditne Christus priora praecepta, non occidenti,
non adulterandi, non furandi, non falsum testandi, diligendi
patrem et matrem? an et illa servavit, et quod decrat adiecit?
Quamquam et hoc praeceptum largitionis in egenos ubique diffusum
sit in lege et prophetis, uti gloriosissimus ille observator
praeceptorum pecuniam multo cariorem habiturus traduceretur.
<bibl n="Math. V, 17."/> Salvum est igitur et hoc in evangelio: Non veni dissolvere legem
et prophetas, sed potius adimplere. Simul et cetera dubitatione
liberavit, manifestando unius esse et dei nomen et optimi, et vitam
aeternam et thesaurum in caelo, et semetipsum, cuius praecepta
supplendo et conservavit et auxit, secundum Michaeam quoque hoc
<bibl n="Micha VI, 8."/> loco recongnoscendus, dicentem, Si aununtiavit tibi, homo, quid bonum,
aut quid a te dominus exquirit quam facere iudicium, diligere
misericordiam, et paratum esse sequi dominum deum tuum?
Et homo enim Christus annuntians quid sit bonum, scientiam legis,
Praecepta, inquit, scis. Facere iudicium: Vende, inquit, quae habes;
diligere misericordiam: Et da, inquit, egenis; paratum esse
<pb xml:id="v.2.p.257"/>

ire cum domino: Et veni, inquit sequere me. Tam distincta
fuit a primordio Iudaea gens per tribus et populos et familias et
domos, ut nemo facile ignorari de genere potuisset, vel de recentibus
Augustianis censibus, adhuc tunc fortasse pendentibus.
Iesus autem Marcionis (et natus non dubitaretur qui homo videbatur)
utique, qua non natus, nullam potuerat generis sui in publico
habuisse notitiam, sed erat unus aliqui deputandus ex iis qui
quoquo modo ignoti habebantur. Cum igitur praetereuntem illum
caecus audisset, cur exclamavit, Iesu, fili David, miserere mei! <bibl n="Luc. XVIII, 38. 39."/>
nisi quia filius David, id est ex familia David, non temere deputabatur
per matrem et fratres, qui aliquando ex notitia utique annuntiati
ei fuerant? Sed antecedentes increpabant caecum, uti
taceret. merito, quoniam quidem vociferabatur, non quia de David
filio mentiebatur. Aut doce increpantes illos scisse quod Iesus non
esset filius David, ut idcirco silentium caeco indixisse credantur.
Sed et si doceres, facilius illos ignorasse praesumeret quam dominum
falsam in se praedicationem sustinere potuisse. Sed patiens
dominus. Non tamen confirmator erroris, immo etiam detector
creatoris, ut non prius hanc caecitatem hominis illius enubilasset,
ne ultra Iesum filium David existimaret. Atquin ne patientiam eius
infamaretis, nec ullam rationem dissimulationis illi affigeretis,
nec filium David negaretis, manifestissime confirmavit caeci praedicationem
et ipsa remuneratione medicinae et testimonio fidei. Fides, <bibl n="Luc. XVIII, 42."/>
inquit, tua te salvum fecit. Quid vis caecum credidisse? Ab illo
deo descendisse Iesum ad deiectionem creatoris, ad destructionem
legis et prophetarum? non illum esse qui ex radice Iesse et ex <bibl n="Ps. CXXXII, 11."/>
fructu lumborum David destinabatur, caecorum quoque remunerator?
Sed nondum, puto, eiusmodi tunc caeci erant qualis Marcion,
ut haec fuerit caeci illius fides qua crediderit in voce Iesu, fili
<pb xml:id="v.2.p.258"/>

David. Qui hoc se et cognovit et cognosci ab omnibus voluit,
fidem hominis etsi melius oculatam, etsi veri luminis compotem,
exteriore quoque visione donavit, ut et nos regulam simulque mercedem
fidei disceremus. Qui vult videre Iesum David filium, credat
per virginis censum. Qui non ita credet, non audiet ab illo,
Fides tua te salvum fecit, atque ita caecus remanebit, ruens in
antithesim, ruentem et ipsam antithesim. Sic enim caecus caesum
<bibl n="II Sam. V, (??) sqq."/> deducere solet. Nam si aliquando Davidem in recuperatione Sionis
offenderant caeci resistentes quominus admitteretur (in figuram populi
proinde caeci, non admissuri quandoque Christum filium David),
ideo Christus ex diverso caeco subventi, ut hinc se ostenderet non
esse filium David, ut ex animi diversitate bonus caecis, quos
ille iusserat caedi. Et cur fidei equidem pravae praestitisse se
dixit? Atquin et hoc filius David, antithesim de suo retundendam.
Nam et qui David offenderant, caeci; nunc vero eiusdem
carnis homo supplicem se obtulerat filio David. Idcirco ei satisfacienti
quodammodo placatus filius David restituit lumina, cum
testimonio fidei, qua hoc ipsum crediderat, exorandum sibi esse
filium David. Et tamen David audacia hominum, puto, offenderit,
non valetudo.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="37"><p><bibl n="Luc. XIX, 1-10."/> Consequitur et Zachaei domus salutem. Quo merito? Numquid
vel ille crediderat Christum a Marcione venisse? Atquin adhuc in
<bibl n="Luc. XVIII, 37. 43."/> auribus erat omnium vox illa caeci, Miserere mei, Iesu, fili David,
et, Omnis populus laudes referebat deo, non Marcionis, sed David.
Enimvero Zachaeus etsi allophylus, fortasse tamen aliqua notitia
scripturarum ex commercio Iudaico affiatus, plus est autem et
<pb xml:id="v.2.p.259"/>

ignorans Esaiam praecepta eius impleverat. Confringito, inquit, <bibl n="Ies. LVIII, 7."/>
panem tuum esurienti, et non habentes tectum in domum taum
inducito. Hoc cum maxime agebat, exceptum domo sua pascens
dominum. Et nudum si videris, contegito. Hoc cum maxime
promittebat, in omnia misericordiae opera dimidium substantiae
offerens, dissolvens violentiorum contractuum obnexus et dimittens
conflictatos in laxamentum, et omnem conseriptionem iniquam dis
sipans, dicendo, Et si cui quid per calum(??)iam eripui, quadruplum
reddo. Itaque dominus, Hodie, inquit, salus huic domui. testimonium <bibl n="Luc. XIX, 9. 10."/>
monium dixit salutaria esse quae praeceperat prophetes creatoris.
Cum vero dicit, Venit enim filius hominis salvum facere quod periit,
iam non contendo eum venisse ut salvum faceret quod perierat,
cuius fuerat et cui perierat quod salvum venerat facere, sed in
alterius quaestionis gradum dirigo. De homine agi nulla dubitatio
est. Hic cum ex duabus substantiis constet, ex corpore et anima,
quaerendum est ex qua substantiae specie periisse videntur. Si ex
corpore, ergo corpus perierat, anima non. Quod perierat, salvum
facit filius hominis: habet igitur et caro salutem. Si ex anima
perierat, animae perditio saluti destinatur: caro, quae
 non periit,
salva est. Si totus homo perierat ex utraque substantia, totus
homo salvus flat necesse est, et elisa est sententia haereticorum
negantium carnis salutem. Iam et Christus creatoris confirmatur,
qui secundum creatorem totius hominis salutem pollicebatur. Servorum
quoque parabola, qui secundum rationem feneratae pecuniae <bibl n="Luc. XIX, 11-27."/>
dominicae diiudicantur, iudicem ostendit deum, etiam ex parte severitatis
non tantum honorantem, verum et auferentem quod quis
videatur habuisse. Aut si et hic creatorem finxerit austerum, tollentem
quod non posuerit et metentem quod non severit, hic quoque
me ille instruit cuius pecuniam ut fenerem edocet.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="38"><p>Sciebat Christus baptisma Ioannis unde esset. Et cur quasi 
nesciens interrogabat? Sciebat non responsuros sibi pharisaeos. <bibl n="Luc. XX, 1-8."/>
Et cur frustra interrogabat? An ut ex ore ipsorum iudicaret illos,
vel ex corde? Refer ergo et haec ad exeusationem creatoris et ad
comparationem Christi, et considera iam quid secuturum esset, si
quid pharisaei ad interrogationem renuntiassent. Puta illos renuntiasse
humanum Ioannis baptisma, statim lapidibus elisi fuissent.
existeret aliqui Marcion adversus Marcionem, qui diceret, O deum
<pb xml:id="v.2.p.260"/>
optimum, o deum diversam a creatoris exemplis! Sciens praeceps
ituros homines ipso illos in praerupium imposuit. Sic enim et
de creatore in arboris lege tractatur. Sed de caelis fuit baptisma
Ioannis. Et quare, inquit Christus, non credidistis ei? Ergo qui
credi voluerat Ioanni, inorepaturus quod non credidissent, eius erat
cuius sacramentum Io(??)nnes administrabat. Certe nolentibus renuntiare
quid saperent cum et ipse vicem opponit, Et ego non dico
vobis in qua virtute hace facio, malum malo reddidit. Reddite
<bibl n="Luc. XX, 25."/> quae Caesaris Ca(??)aris, et quae sunt dei deo. Quae erunt dei?
Quae similia sunt denario Caesaris; imago scilicet et similitudo
eius. Hominem igitur reddi iubet creatori, in cuius imagine et
similitudine et nomine et materia expressus est. Quaerat sibi monetam
deus Marcionis, Christus denarium hominis suo Caesari iubet
reddi, non alieno; nisi quod necesse est, qui suum denarium non
habet. Iusta et digna praescriptio est in omni qu(??)estione ad propositum
interrogationis pertinere dobere sensum responsionis. Ceterum
aliud consulenti aliud respondere dementis est. Quo magis
absit a Christo quod no homini quidem convenit. Sadducaei, resurrectionis
<bibl n="Luc. XX, 27-33."/> negatores, de ea habentes interrogationem proposuerant
domino ex lege materiam mulieris quae septem fratribus ex ordine
defunctis secundum praeceptum legale nupsisset, cuius viri deputanda
esset in resurrectione. Haec fuit materia quaestionis, haec
substantia consultationis. Ad hoc respondisse Christum necesse est.
Neminem timuit, ut quaestines aut declinasse videatur, aut per
occasionem earum quod alias palam non docebat subostendisse.
<bibl n="Ibid. v. 34."/> Respondit igitur huius quidem aevi filios nubere. Vides quam pertinenter
ad causam. Quia de aevo venturo quaerebatur, in quo
neminem nubere definiturus praestruxit hic quidem nubi ubi sit et
<pb xml:id="v.2.p.261"/>

mori. Ques vero diguatus sit deus illius aevi possessione et resurrectione <bibl n="Luc. XX, 35. 36"/>
a mortuis, neque nubere neque nubi, quia nec morituri
iam sint, cum similes angelorum fiant, dei et resurrectionis filii
facti. Cum igitur sensus responsionis non ad aliud sit dirigendus
quam ad propositum interrogationis, si hoc sensu responsio propositum
absolvitur interrogationis, non aliud responsio domini
sapit quam quo quaestio absolvitur. Habes et tempora permissarum
et negatarum nuptiarum, non ex sua propria, sed ex resurrectionis
quaostione. Habes et ipsius resurrectionis confirmationem, et tetum
quod Sadducaei sciscitahantur, non de alio deo interrogantes,
nec de proprio nuptiarum iure quaerentes. Quodsi ad ea facis
respondere Christum de quibus non est consultus, negas eum de
quibus interrogatus est respondere potuisse, Sadducaeorum scilicet
sapientia captum. Ex abundanti nunc et post praescriptionem retractabo
adversus argumetationes cohacrentes. Necti enim scripturae
textum ita in legendo decucurrerunt: Quos autem dignatus
est daus illius aevi. Illius aevi deo adiungunt quo alium deum
faciant illius aevi; cum sic legi opor(??)eat; Quos autem dignatus
est deus, ut facta hic distinctione post deum ad sequentia pertineat
illius aevi, id est quos dignutus sit deus illius aovi possessione
et resurrectione. Non enim de deo, sed de statu illius
aevi consulebatur, cuius uxor futura esset post resurrectionem in
illo aevo. Sic et de ipsis nuptiis responsum subvertunt, ut, Filii
huius aevi nubunt et nubuntur, de hominibus dictum sit creatoris
nuptias permittentis, se autem, quos deus illius aevi, alter scilicet,
dignatus sit resurrectione, iam et his non nubere, quia non sint
filii huius aevi; quando de nuptiis illius aevi consultus non de huius
eas negaverat de quibus consulebatur. Itaque qui ipsam vim et
vocis et pronuntiationis et distinotionis exceperant, nihil aliud senscrunt
quam quod ad materiam consultationis pertinebat. Atque
adeo scribae, Magister, inquiunt, bene dixisti. Confirmaverat enim <bibl n="Luc. XX, 3(??)."/>
resurrectionem, formam eius edendo adversus Sadducaeorum opinionem.
Denique testimonium eorum qui ita eum respondisse praesumpserant
non recusavit. Si autem scribae Christum filium David <bibl n="Ib. v. 41-44."/>
existimabant, ipse autem David dominum eum appellat, quid hoc
ad Christum? Non David errorem scribarum obtundebat, sed ho-
<pb xml:id="v.2.p.262"/>

norem Christo David procurabat, quem dominum Christum magis
quam filium David confirmabat, quod non congrueret destructori
creatoris. At ex nostra parto quam conveniens interpretatio! Nam
<bibl n="Luc. XVIII, 33 sq."/> qui olim a caeco illo filius David fuerat invocalus, quod tunc reticuit,
non habens in praesentia scribas, nunc ultro coram eis de
industria protulit, ut se, quem caecus secundum acribarum doctrinam
filium tantum David praedicarat, dominum quoque eius ostenderet,
remunerata quidem fide caeci, qua filium David crediderat
illum, pulsata vero traditione scribarum, qua non et dominum
eum norant. Quodcunque ad gloriam spectaret Christi creatoris,
sic non alius tueretur quam Christus creatoris.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="39"><p> Oi. n constitit de nominum proprietate deberi illam qui prior
et Christum suum in homines annuntiaret et Iesum transnominaret.
Constabit itaque et de impudentia eius qui multos dicat venturos
in nomine ipsius, quod non sit ipsius, si non Christus et Iesus
creatoris est, ad quem proprietas nominum pertinet, amplius et
prohibeat eos recipi quorum et ipse par sit, ut qui proinde in
nomine venit alieno, si non ipsius erat a mendacio nominis praevenire
discipulos, qui per proprietatem nominis possidebat veritatem
<bibl n="Luc. XXI, 8"/> eius. Venient denique illi dicentes, Ego sum Christus. Recipies
cos, qui consimilem recepisti. Et hic enim in nomine suo
venit. Quid nunc, quod et ipse veniet nominum dominus Christus
et Iesus creatoris? Reicies illum? Et quam iniquum, quam iniustum
et optimo deo indignum, ut non recipias eum in nomine
suo venientem, qui alium in nomine eius recepisti! Videamus et
<bibl n="Luc. XXI, 9-11."/> quae signa temporibus imponat. Bella, opinor, et regnum super
reguum, et gentem super gentem, et pestem, et fames terraeque
motus, et formidines, et prodigia de caelo, quae omnia severo et
atroci deo congruunt. Haec cum adicit etiam oportere firei, quem
se praestat? destructorem an probatorem creatoris? Cuius dispo-
<pb xml:id="v.2.p.263"/>

sitiones confirmat impleri oportere, quas ut optimus tam tristes
quam atroces abstulisset potius quam constituisset, si non ipsius
fuissent. Ante haec autem persecutiones eis praedicat et passiones <bibl n="Luc. XXI, 12."/>
venturas, in martyrium utique et in salutem. Accipe praedicatum
in Zacharia: Dominus, inquit, omnipotens proteget eos, et consument <bibl n="Zach. IX, 15 sq."/>
illos et lapidabunt lapidibus fundae et bibent sanguinem illorum
velut vinum et replebunt pateras quasi altaris, et salvos eos
faciet dominus illo die velut oves, populum suum, quia lapides
sancti volutant. Et ne putes haec in passiones praedicari, quae
illos tot bellorum nomine ab allophylis manebant, respice ad species.
Nemo in praedicatione bellorum legitimis armis debellandorum lapidationem
enumerat popularibus coetibus magis et inermi tumultui
familiarem. Nemo tanta in bello sanguinis flumina paterarum capacitate
metitur, aut unius altaris cruentationi adaequat. Nemo oves
appellat eos qui in bello armati et ipsi ex eadem feritate certantes
cadunt, sed qui in sua proprietate atque patientia dedentes potius
semetipsos quam vindicantes trucidantur. Denique, Quia lapides,
inquit, sancti volutant, non quia milites pugnant. Lapides
enim sunt et fundamenta, super quae nos aedificamur, extructi, <bibl n="Eph. II, 20."/>
secundum Paulum, super fundamentum apostolorum, qui lapides
sancti oppositi omnium offensui volutabant. Et hic igitur ipse <bibl n="Luc. XXI, 14."/>
vetat cogitari quid responderi oporteat apud tribunalia, qui et
Balaam quod non cogitaverat, immo contra quam cogitaverat, suggessit, <bibl n="Num. XXII-XXIV."/>
et Moysi causato linguae tarditatem os repromisit. Et sapientiam <bibl n="Exod. IV, 12."/>
ipsam, cui nemo resisteret, per Esaiam demonstravit: <bibl n="Luc. XXI, 15."/>
Hic dicet, Ego dei sum, et clamabit in nomine Iacob, et alius <bibl n="Ies. XLIV, 5."/>
inscribetur in nomine Israelis. Quid enim sapientius et incontradicibilius
confessione simplici et exserta in martyris nomine
cum deo invalescentis, quod est interpretatio Israelis? Nec mirum
si is cohibuit praecogitationem qui et ipse a patre excepit
pronuntiandi tempestive subministrationem: Dominus mihi dat linguam <bibl n="Ies. L, 4."/>
disciplinae, quando debeam proferre sermonem; nisi Marcion
Christum non subiectum patri infert. A proximis quoque persecutiones <bibl n="Luc. XXI, 16 17."/>
et nominis ex odio utique blasphemiam praedicatam non
debeo rursus ostendere. Sed per tolerantiam, inquit, salvos <bibl n="Ibid. v. 19."/>
facietis vosmetipsos, de qua scilicet psalmus, Tolerantia, inquit, <bibl n="Ps. IX, 19."/>
<pb xml:id="v.2.p.264"/>

<bibl n="Ps. CXVI, 15."/> iustorum non periet in finem. Quia et alibi: Honorabilis mors
<bibl n="Zach. VI, 14."/> iustorum; ex tolerantia sine dubio, quia et Zacharias: Corona autem
erit eis qui toleraverint. Sed ne audeas argumentari apostolos
ut alterius dei praecones a Iudaeis vexatos, memento prophotas
quoque eadem a Iudaeis passos tamen non alterius dei apostolos
fuisse quam creatoris. Sed monstrato dehinc tempore excidii,
cum coepisset vallari exercitibus Hierusalem, signa iam ultimi finis
enarrat, solis et lunae siderumque prodigia, et in terra angustias
nationum obstupescentium velut a sonitu maris fluctuantis pro
<bibl n="Luc. XXI, 20 sqq. 25 sq."/> expectatione imminentium orbi malorum. Quod et ipsae vires caelorum
<bibl n="Ioel III, 3 sq."/> concuti habeant, accipe Ioelem: Et dabo prodigia in caelo,
et in terra sanguinem et ignem et fumi vaporem: sol convertetur
in tenebras et in sanguinem luna, priusquam adveniat dies magnus
<bibl n="Habac. III, 8 sqq."/>
 et illustris domini. lIabes et Abacuc: Fluminibus disrumpetur
terra, videbunt te, et parturient populi: disperges aquas gressu;
dedit abyssus sonum suum, sublinitas timoris eius elata est: sol
et luna constitit in suo ordine, in lucem coruscationes tuae ibunt,
in fulgorem fulgur scutum tuum: in comminatione tua diminues
terram, et in indignatione tua depones naliones. Conveniunt, opinor,
et domini pronuntiationes et prophetarum de concussionibus
mundi et orbis elementorum et nationum. Post haec quid dominus?
<bibl n="Luc. XXI, 27. 28."/> Et tunc videbunt filium hominis venientem de caelis cum plurima
virtute, Cum autem haec fient, erigetis vos, et levabitis capita,
<bibl n="Ibid, v. 29.30."/> quoniam appropinquavit redemptio vestra, in tempore scilicet
<bibl n="Ibid. v. 31."/> regni, de quo subiecta erit ipsa parabola. Si et vos cum videritis
omnia haec fieri, scitote appropinquasse regnum dei. Hic
erit dies magnus domini et illustris venientis de caelis filii hominis,
<bibl n="Dan. VII, 13."/> secundum Danielem: Ecce cum caeli nubibus tanquam filius hominis
<bibl n="Luc. XIX, 11 sqq."/> adveniens et cotera. Et data est illi regia potestas, quam in parabola
postulaturus exierat, relicta pecunia servis, qua feneraretur,
<bibl n="Ps. II, 8."/> et universae nationes, quas promiserat ei in psalmo pater: Postula
de me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam: Et gloria omnis
<pb xml:id="v.2.p.265"/>
serviens illi, et potestas eius aeterna, quae non auferetur, et regnum
eius, quod non corrumpetur, quia nec morientur in illo, nec <bibl n="Luo. XX, 35 sq."/>
nubent, sed erunt sicut angeli, De eodem adventu filii hominis et
fructu eius apud Abacuc: Existi in salntem populi tui ad salvos <bibl n="Habac. III, 13."/>
faciendos Christos tuos; erecturos scilicet se et capita levaturos
in tempore regni redemptos. Igitur cum et haec quae sunt promissionum
proinde conveniant sicut et illa quae sunt concussionum,
ex consonantia propheticarum et dominicarum pronuntiationum, nullam
hic poteris interstruere distinctionem, ut concussiones quidem
referas ad creatorem, saevitiae scilicet deum, quas nec sinere,
nedum expectare deberet deus optimus, promissiones vero deo
optimo deputes, quas creator ignorans illum non prophetasset. Aut
si suas prophetavit, non distantes a promissionibus Christi, par
erit in libertate optimo deo, nec plus videbitur a Christo tuo repromitti
quam a meo filio hominis. Ipsum decursum scripturae
evangelicae ab interrogatione discipulorum usque ad parabolam fici
ita invenies contextu sensus filio hominis hinc atque illinc adhaerere
ut in illum compingat et tristia et laeta et concussiones et promissiones,
nec possis separare ab illo alteram partem. Unius enim
lilii hominis adventu constituto inter duos exitus concussionum et
promissionum necesse est ad unum pertineant filium hominis et
incommoda nationum et vota sanctorum, qui ita positus est in
medio ut communis exitibus ambobus, alterum conclusurus adventu
auo, id est incommoda nationum, alterum incipiens, id est vota
sanctorum, ut, sive mei Christi concesseris adventum filii hominis,
quo mala imminentia ei deputes quae adventum eius antecedunt,
cogaris etiam bona ei adscribere quae ab adventu eius oriuntur,
sive tui malueris, quo bona ei adscribas quae ab adventu eius
oriuntur, cogaris mala quoque ei deputare quae adventum eius antecedunt.
Tam enim mala cobserent adventui filii hominis antecedendo
quam et bona subsequendo. Quaere igitur quem ex duobus
Christis constituas in persona unius filii hominis in quam utraque
dispositio referatur. Aut et creatorem optimum aut et deum tuum
asperum dedisti natura. In summa ipsius parabolae considera
<pb xml:id="v.2.p.266"/>

<bibl n="Luc. XXI, 23-31."/> exemplum. Aspice ficum et arbores omnes, cum fructum protulerint,
intellegunt homines aestatem appropinquasse, sic et vos cum
videritis haec fieri, scitote in proximo esse regnum dei. Si enim
fructificationes arbuscularum signum aestivo tempori praestant, antecedendo
illud, proinde conflictationes orbis signum praenotant
regni, praecedendo illud. Omne autem signum eius est cuius est
res cuius est signum, et omni rei ab eo imponitur signum cuius
est res. Ita si conflictationes signa sunt regni, sicut fructificationes
sestatis, ergo et regnum creatoris est, cuius conflictationes deputantur
quae signa sunt regni. Praemiserat oportere haec fieri
tam atrocia, tam dira, deus optimus, certe a prophetis et a lege
praedicate; adeo legem et prophetas non destruebat, cum quae
<bibl n="Ib. v. 32.33."/> praedicaverant confirmat perfici oportere. Adhuc ingerit non transiturum
caelum ac terram, nisi omnia peragantur. Quaenam ista?
Si quae a creatore sunt, merito sustinebunt elementa domini sui
ordinem expungi, si quae a deo optimo, nescio an sustineat caelum
et terra perfici quae aemulus statuit. Hoc si patietur creator,
zelotes deus non est. Transeat age nunc terra et caelum. Sic
enim dominus eorum destinavit, dum verbum eius maneat in aevum.
<bibl n="Ies. XL. 8."/> Sic enim et Esaias praenuntiavit. Admoneantur et discipuli, ne
quando graventur corda eorum crapula et ebrietate et saecularibus
curis, et insistat eis repentinus dies ille velut laqueus, utique oblitis
deum ex plenitudine et cogitatione mundi. Moysi erit admonitio.
<bibl n="Deut. VIII, 12 sqq."/> Adeo is liberabit a laqueo diei illius qui hanc admonitionem
retro intulit. Erant et loca alia apud Hierusalem ad docendum,
<bibl n="Luc. XXI, 37."/> erant et extra Hierusalem ad secedendum. Sed enim per diem in
<bibl n="Hos. XII, 4."/> templo docebat, ut qui per Osee praedixerat: In templo meo me
<bibl n="Luc. XXI, 37."/> invenerunt, et illic disputatum est ad eos. Ad noctem vero in
<bibl n="Zach. XIV, 4."/> elaeonem secedebat. Sic enim Zacharias demonstrarat: Et stabunt
<bibl n="Luc. XXI, 38."/> pedes eius in monte elaeone. Erant horae quoque auditorio competentes.
Diluculo conveniendum erat, qui per Esaiam cum dixisset,
<bibl n="Ies. L, 4."/> Dominus dat mihi linguam disciplinae, adiecit, Apposuit mihi
mane aurem ad audiendum. Si hoc est prophetias dissolvere, quid
erit adimplere?</p><pb xml:id="v.2.p.267"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="40"><p>Proinde scit et quando pati oporteret eum cuius passionem <bibl n="Luc. XXII, I sqq."/>
lex figurat. Nam et tot festis Iudaeorum paschae diem elegit. In
hoc enim sacramentum pronuntiarat Moyses, Pascha est domini. <bibl n="Lev. XXIII, 5. Luc. XXII, 15."/>
Ideo et affectum suum ostendit: Concupiscentia concupivi pascha
edere vobiscum, antequam patiar. O legis destructorem, qui concupierat
etiam pascha servare! Nimirum vervecina illum Iudaica
delectaret? An ipse erat qui tanquam ovis ad victimam adduci <bibl n="Ies. LIII, 7."/>
habens, et tanquam ovis coram tondente, sic os non aperturus,
figuram sanguinis sui salutaris implere concupiscebat? Poterat et
ab extraneo quolibet tradi. Ne dicerem et in hoc psalmum expunctum:
Qui mecum panem edit, levabit in me plantam. Poterat <bibl n="Ps. XL, 10"/>
et sine praemio tradi. Quanta enim opera traditoris circa eum qui
populum coram offendens nec tradi magis potuisset quam invadi?
Sed hoc alii competisset Christo, non qui prophetias adimplebat.
Scriptum est enim: Pro eo quod venumdedere iustum. Nam et <bibl n="Amos II, 6."/>
quantitatem et exitum pretii postea Iuda paenitente revocati et in
emptionem dati agri tiguli, sicut in evangelio Matthaei continetur, <bibl n="Matth. XXVII, 3 sqq. Ier. XXXII, 7 sqq. 23."/>
Hieremias praecanit: Et acceperunt triginta argenteos, pretium
appretiati vel honorati, et dederunt eos in agrum figuli. Professus <bibl n="Zach. XI, 12 sq."/>
itaque se concupiscentia concupisse edere pascha ut suum (indiguum
enim ut quid alienum concupisceret deus), acceptum panem
et distributum discipulis corpus suum illum fecit, hoc est corpus <bibl n="Luc. XXII, 19."/>
meum dicendo, id est figura corporis mei. Figura autem non fuisset
nisi veritatis esset corpus. Ceterum vacua res, quod est phantasma,
figuram capere non posset. Aut si propterea panem corpus
sibi finxit quia eorporis carebat veritate, ergo panem debuit tradere
pre nobis. Faciebat ad vanitatem Marcionis, ut panis crucifigeretur.
Cur autem panem corpus suum appellat, et non magis
peponem, quem Marcion cordis loco habuit? Non intellegens, ve-
<pb xml:id="v.2.p.268"/>

terem fuisse istam figuram corporis Christi,dicentis per Hieremiam,
<bibl n="Ier. XI,19."/> Adversus me cogitaverunt cogitatum, dicentes, Venite coniciamus
lignum in panem eius, scilicet crucem in corpus eius. Itaque
illuminator antiquitatum quid tunc voluerit significasse panem satis
<bibl n="Luc. XXII,20."/> declaravit corpus suum vocaus panem. Sic et in calicis mentione
testamentum constituens sanguine suo obsignatum substantiam corporis
confirmavit. Nullius enim corporis sanguis potest esse nisi
carnis. Nam et si qua corporis qualitas non carnea opponetur
nobis, certe sanguinem nisi carnea non habebit. Ita consistet
probatio corporis de testimonio carnis, probatio carnis de testimonio
sanguinis. Ut autem et sanguinis veterem figuram in vino
<bibl n="Ies. LXIII, 1 sq."/> recognoscas, aderit Esaias: Quis, inquit, qui advenit ex Edom?
rubor vestimentorum eius ex Bosor? Sic decorus in stola violenta
cum fortitudine? Quare rubra vestimenta tua, et indumenta
sicut de foro torcularis pleno conculcato? Spiritus enim propheticus
velut iam contemplabundus dominum ad passionem venientem,
carne scilicet vestitum, ut in ea passum, cruentum habitum carnis
in vestimentorum rubore designat, conculcatae et expressae vi
passionis tanquam in foro torcularis, quia exinde quasi cruentati
homines de vini rubore descendant. Multo manifestius Genesis in
benedictione fudae, ex cuius tribu carnis census Christi proc(??)ssurus
<bibl n="G(??). XLIX, 11."/> iam tunc Christum in Iuda delineabat, Lavabit, inquit, in
vino stolam suam et in sanguine uvae amictum suum, stolam et
amictum carnem demonstrans et vinum sanguinem. Ita et nune
sanguinem suum in vino consccravit, qui tunc vinum in sanguine
figuravit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="41"><p><bibl n="Luc. XXII, 22."/> Vae, ait, per quem traditur filius hominis. Ergo iam Vae
constat imprecationis et comminationis inclamationem intellegendam
et irato et offenso deputandam; nisi si Iudas impune erat tantum
sceleris relaturus. Aut si impune, vacat Vae: si non impune, utique
ab eo puniendus in quem scelus traditionis admisit. Porro si
sciens passus est hominem quem ipse comitatui suo asciverat in
tantum scelus ruere, noli iam de creatore circa Adam retractare
quae in tuum quoque deum retorquentur, aut ignorasse illum, qui
<pb xml:id="v.2.p.269"/>

non ex providentia obstitit peccaturo, aut obsistere non potuisse,
si ignorabat, aut noluisse, si et sciebat et poterat, atque ita malitiosum
iudicandum, qui passus sit hominem suum ex delicto perire.
Suadeo igitur agnoscas potius et in isto creatorem quam parem illi
deum optimum adversus sententiam tuam facias. Nam et Petrum <bibl n="Luc. XXII, 34. 54-62."/>
praesumptorie aliquid elocutum negationi potius destinando zeloten
deum tibi ostendit. Debuit etiam osculo tradi propheticus scilicet <bibl n="Ibid. v. 47. sq."/>
Christus, ut eius scilicet filius qui labiis a populo diligebatur <bibl n="Ies. XXIX, 13."/>
Perductus in consessum an ipse esset Christus interrogatur. De <bibl n="Luc. XXII, 56. 67."/>
quo Christo Iudaei quaesisset nisi de suo? Cur ergo non vel tunc
alium eis prodidit? Ut pati posset, inquis. Id est ut ille optimus
ignorantes adhuc in scelus
 mergeret. Atquin et si dixisset, passurus
esset. Si dixero enim, inquit, vobis non creditis. Porro <bibl n="Ibid."/>
non credituri perseverassent in necem eius. Et cur non magis
passurus esset, si alterius dei, ac per hoc adversarium creatoris
manifestaset? Ergo non ut pateretur alium se tunc quoque
supersedit ostendere, sed quoniam ex ore eius confessionem extorquere
cupiebant, nec confesso tamen credituri, qui eum ex
operibus scripturas adimplentibus agnoviase debuerant, ita eius fuit
occultasse se cui ultro debehatur agnitio. Et tamen adhuc eis manum
porrigens, Abhinc, inquit, erit filius hominis sedens ad dexteram <bibl n="Ibid. v. 69."/>
virtutis dei. Suggerebat enim se ex Danielis prophetia filium <bibl n="Dan. VII, 13."/>
hominis, et e psalmo David sedentem ad dexteram dei. Itaque <bibl n="Ps. CX, 1."/>
ex isto dicto et scripturae comparatione illuminati quem se vellet
intellegi, Ergo, inquiunt, tu dei filius es? Cuius dei, nisi quem <bibl n="Luc. XXII, 70."/>
solum noverant? Cuius dei, nisi quem in psalmo meminerant dixisse
filio suo, Sede ad dexteram meam? Sed respondit, Vos dicitis,
quasi non ego. Atquin confirmavit id se esse quod illi dixerant,
dum rursus interrogant. Unde autem probabis interrogative et non
ipsos confirmative pronuntiasse, Ergo tu filius dei es? Ut, quia
oblique ostenderat se per scripturas filium dei intellegendum, sic
senserunt, Ergo tu dei es filius? quod te non vis aperte dicere,
aeque ita et ille, Vos dicitis, confirmative respondit, et adeo sic
fuit pronuntiatio eius, ut perseveraverint in eo quod pronuntiatio
sapiebat.</p><pb xml:id="v.2.p.270"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="42"><p><bibl n="Luc. XXIII, 1. 2."/> Perductum enim illum ad Pilatum onerare coeperunt quod se
regem diceret Christum, sine dubio dei filium, sessurum ad dei
dexteram. Ceterum alio eum titulo gravassent, incerti an filium
dei se dixisset, nisi Vos dicitis sic pronuntiasset, hoc se esse
<bibl n="Ibid. v. 3."/> quod dicerent. Pilato quoque interroganti, Tu es Christus? proinde,
Tu dicis, ne metu potestatis videretur amplius respondisse.
Constitutus est igitur dominus in iudicio. Et statuit in iudicio populum
suum. Ipse dominus in iudicium venit cum presbyteris et
<bibl n="Ies. III, 13 sq."/> archontibus populi, secundum Esaiam. Atque exinde omne scriptum
<bibl n="Ps. II, 1 sq."/> passionis suae implevit. Tumultuatae sunt ibidem nationes, et populi
meditati sunt inania. Astiterunt reges terrae, et archontes
congregati sunt in unum adversus dominum et adversus Christum
eius. Nationes, Romani qui cum Pilato fuerant, populi, tribus
Israelis, reges, in Herode, archontes, in summis sacerdotibus.
<bibl n="I. uc. XXXIII, 11."/> Nam et Herodi velut munus a Pilato missus Osee vocibus fidem
<bibl n="Hos. X, 6."/> reddidit. De Christo enim prophetaverat: Et vinctum eum ducent
<bibl n="Luc. XXIII, 8. 9."/> xenium regi. Delectatus est denique Herodes viso Iesu, nec vocem
<bibl n="Ies. LIII, 7. L, 4."/> ullam ab eo audivit. Tanquam agnus enim coram tondente,
sic non aperuit os suum, quia dominus dederat illi linguam disciplinae,
ut sciret quomodo eum oporteret proferre sermonem, illam
<bibl n="Ps. XII, 16."/> scilicet linguam quam in psalmo adglutinatam gutturi suo tunc probabat
non loquendo. Et Barrabas quidem nocentissimus vita ut
bonus donatur, Christus vero iustissimus ut homicida morti expostulatur.
Sed et duo scelesti circumfiguntur illi, ut inter iniquos
<bibl n="Luc. XXIII, 18 sqq. 32. 34."/> scilicet deputaretur. Vestitum plane eius a militibus divisum,
partim sorte concessum, Marcion abstulit, respicens psalmi prophetiam:
<bibl n="Ps. XXII, 19."/> Dispertiti sibi sunt vestimenta mea, et in vestitum meum
sortem miserunt. Aufer igitur et crucem ipsam. Idem tamen
<bibl n="Ps. XXII, 8 sq. 17 sq."/> psalmus de eo non tacet: Foderunt manus meas et pedes meos.
Totus in illo exitus legitur. Circumdederunt me canes, synagoga
maleficorum circumvallavit me: omnes qui spectabant me, naso
irridebant me: locuti sunt labiis, et capita moverunt: speravit in
<bibl n="Luc. XXIII, 44-46."/> deum, liberet eum. Quo iam testimonium vestimentorum? Habe
falsi tui praedam; totus psalmus vestimenta sunt Christi. Ecce
<pb xml:id="v.2.p.271"/>

autem et elementa concutiuntur. Dominus enim patiebatur ipsorum.
Ceterum adversario laeso caelum luminibus floruisset, magis sol
radiis insultasset, magis dies stetisset, libenter spectans pendentem
in patibulo Christum Marcionis. Haec argumenta quoque mihi
competissent, et si non fuissent praedicata. Caclum, inquit Esaias, <bibl n="Ies. L, 3."/>
vestiam tenebris. Hic erit dies de quo et Amos: Et erit illa die, <bibl n="Amos VIII, 9."/>
dicit dominus, occidet sol meridie (habes et horae sextae significationem),
et contenebrabit super terram. Scissum est et templi <bibl n="Luc. XXXIII, 45."/>
velum, angeli eruptione, derelinquentis filiam Sionis, tanquam in <bibl n="Exech. XI, 23. Ies. I, 8."/>
vinea spculam, et in cucumerario casulam. O quantum perseveravit
etiam tricesimo psalmo Christum ipsum reddere! Vociferatur <bibl n="Ps. XXXI, 6."/>
ad patrem, ut et moriens ultima voce prophetas adimpleret.
Hoc dicto expiravit. Quis? spiritus semetipsum, an caro spiritum? <bibl n="Luc. XXIII, 46."/>
Sed spiritus semetipsum expirare non potuit. Alius est qui expirat,
alius qui expiratur. Si spiritus expiratur, ab alio expiretur necesse
est. Quodsi solus spiritus fuisset, discessisse potius diceretur
quam expirasse. Quis igitur expirat spiritum nisi caro, quae
et spirat quando illum habet, et ita eum cum amittit expirat? Denique
si caro non fuit, sed phantasma carnis, phantasma autem
spiritus fuit, spiritus autem semetipsum expiravit et expirando
discessit, sine dubio phantasma discessit cum spiritus, qui erat
phantasma, discessit, et nusquam comparuit phantasma cum spiritu.
Nihil ergo remansit in ligno, nihil pependit etiam post expirationem,
nihil de Pilato postulatum, nihil de patibulo detractum, nihil
sindone involutum, nihil sepulcro novo conditum. Atquin non
nihil. Quid igitur illud fuit? Si phantasma, adhuc ergo inerat et
Christus. Si discesserat Christus, ergo abstulerat phantasma. Superest
impudentiae haereticae dicere phantasma illic phantasmatis
remansisse. Sed si et Ioseph corpus fuisse noverat, quod tota
pietate tractavit? ille Ioseph qui non consenserat in sceiere Iudaeis?
<pb xml:id="v.2.p.272"/>

<bibl n="Ps. I, 1."/> Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum
non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>