<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:4.22-4.27</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:4.22-4.27</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><div type="textpart" subtype="chapter" n="22"><p>Nam et hoc vel maxime erubescere debuisti, quod illum cum <bibl n="Luc. IX, 28-36."/>
Moyse et Helia in secessu montis conspici pateris, quorum destructor
advenerat. Hoc scilicet intellegi voluit vox illa de caelo: Hic <bibl n="Luc. IX, 35."/>
est filius meus dilectus, hunc audite, id est non Moysen iam et
Heliam. Ergo sufficiehat vox sola sine ostentatione Moysi et Heliae.
Definiendo enim quem audirent quoscunque alios vetuisset audiri.
Aut numquid Esaiam et Hieremiam ceterosque quos non ostendit
permisit audiri, si vetuit quos ostendit? Nunc et si praesentia illorum
fuit necessaria, non utique in colloquio ostenderentur, quod
familiaritatis indicium est, nec in consortio claritatis, quod dignationis
et gratiae exemplum est, sed in sordibus aliquibus, quod
destructionis argumentum est, immo in tenebris creatoris, quibus
discutiendis erat missus, longe etiam discreti a claritate Christi,
qui voces et litteras ipsas eorum ab evangelio suo erat separaturus.
Sic in alienos demonstrat illos, dum secum habet. Sic relinquendos
docet quos sibi iungit. Sic destruit quos de radiis suis exstruit.
Quid faceret Christus ipsorum? Credo, secundum perversitatem
tales eos revelasset quales Christus Marcionis debuisset, aut
quoscunque alios secum quam prophetas suos. Sed quid tam Christus
creatoris quam secum ostendere praedicatores suos? cum illis
videri quibus in revelationibus erat visus? cum illis loqui qui eum
fuerant locuti? cum eis gloriam suam communicare a quibus dominus
gloriae nuncupabatur? cum principalibus suis, quorum alter
populi informator aliquando, alter reformator quandoque, alter initiator
veteris testamenti, alter consummator novi. Igitur et Petrus
merito contubernium Christi sui agnoscens individuitate eius suggerit
consilium: Bonum est nos hic esse (bonum plane ubi Moyses <bibl n="Luc. IX, 33."/>
scilicet et Helias), et, Faciamus hic tria tabernacula, unum tibi, et
Moysi unum. et Heliae unum; sed nesciens quid diceret. Quomodo
nesciens? Utrumne simplici errore, an ratione qua defendimus in
causa novae prohetiae gratiae ecstasin, id est amentiam, con-
<pb xml:id="v.2.p.216"/>

venire? In spiritu enim homo constitutus, praesertim cum gloriam
dei conspicit, vel cum per ipsum deus loquitur, necesse est
excidat sensu, obumbratus scilicet virtute divina, de quo inter nos
et psychicos quaestio est. Interim facile est amentiam Petri probare.
Quomodo enim Moysen et Heliam cognovisset, nisi in spiritu?
(nec enim imagines eorum vel statuas populus habuisset et similitudiues,
lege prohibente) nisi quia in spiritu viderat? Et ita quod
dixisset in spiritu, non in sensu, constitutus, scire non poterat. Ceterum
si sic nescit quasi errans, eo quod putaret illorum esse Christum,
ergo iam constat et supra Petrum interrogatum a Christo, quem se
existimarent, ut de creatoris dixisse, Tu es Christus; quia, si tunc
alterius dei illum cognovisset, hic quoque non errasset. Quodsi
ideo et hic erravit quia et supra, ergo certus es in illum diem
quoque nullam novam divinitatem a Christo revelatam, et usque
adhuc non errasse Petrum, Christo usque adhuc nihil eiusmodi revelante,
et tamdiu non alterius deputandum Christum quam creatoris,
cuius omnem et hic ordinem expressit. Tres de discentibus
arbitros futurae visionis et vocis assumit. Et hoc creatoris est.
<bibl n="Luc. IX, 28. Deut. XIX, 15."/> In tribus, inquit, testibus stabit omne verbum. In montem secedit.
Agnosco formam loci. Nam et pristinum populum apud montem
et visione et voce sua creator initiarat. Oportebat in eo suggestu
consignari novum testamentum in quo conscriptum vetus fuerat,
sub eodem etiam ambitu nubis, quam nemo dubitabit de a(??)re creatoris
conglobatam. Nisi et nubes suas illo deduxerat, quia et ipse
<pb xml:id="v.2.p.217"/>
per caelum creatoris viam ruperat; aut proinde et nubilo creatoris
precario usus est. Itaque nec nunc muta nubes fuit, sed vox solita
de caelo, et patris novum testinnonium super filio, ut qui in primo
psalmo: Filius meus es tu, ego hodie genui te. De quo et per <bibl n="Ps. II, 7."/>
Esaiam: Quis deum metuens audiat vocem filii eius? Itaque iam <bibl n="Ies. L, 10."/>
repraesentans eum, Hic est filius meus, utique subauditur, Quem
repromisi. Si enim repromisit aliquando, et postea dicit, Hic
est, eius est exhibentis voce uti in demonstratione promissi qui
aliquando promisit, non eius cui possit responderi, Ipse enim tu
quis es qui dicas, Hic est filius meus, de quo non magis praemisiti
quam te ipsum quod prius eras revelasti? Hunc igitur
audite quem ab initio edixerat audiendum in nomine prophetae,
quoniam et prophetes existimari habebat a populo. Prophetam, <bibl n="Deut. XVIII, 15."/>
inquit Moyses, suscitabit vobis deus ex filiis vestris, secundum
carnalem scilicet censum, tanquam me audietis illum. Omnis
autem qui illum non audierit, exterminabitur anima eius de populo
suo. Sic et Esaias: Quis in vobis metuens exaudiat vocem filii <bibl n="Ies. L, 10."/>
eius. Quam et ipse pater commendaturus erat. Sistens enim, <bibl n="Ies. XLIV, 26."/>
inquit, verba filii sui, dicendo scilicet, Hic est filius meus dilectus,
hunc audite. Itaque et si facta translatio sit auditonis a Moyse
et Helia in Christo, sed non ut ab alio deo, nec ad alium Christum,
sed a creatore in Christum eius, secundum decessionem veteris
et successionem novi testamenti. Non legatus, inquit Esaias, <bibl n="Ies. LXIII, 9."/>
nec nuntius, sed ipse deus salvos eos faciet, ipse iam praedicans
et implens legem et prophetas. Tradidit igitur pater filio disci-
<pb xml:id="v.2.p.218"/>

pulos novos, ostensis prius cum illo Moyse et Helia in claritatis
praerogativa, atque ita dimissis, quasi iam et officio et honore
dispunctis, ut hoc ipsum confirmaretur propter Marcionem, societatem
esse etiam claritatis Christi cum Moyse et Helia. Totum
autem habitum visionis istius habemus etiam apud Abacuc, ubi
<bibl n="Habac. III, 2."/> spiritus ex persona interdum apostolorum: Domine, audivi auditum
tuum, et extimui. Quem magis quam vocis caelestis illius: Hic
est filius meus dilectus, hunc audite? Consideravi opera tua,
et excidi mente. Quando magis quam cum visa claritate eius
nesciit quid diceret Petrus? In medio duorum animalium cognosceris,
Moysi et Heliae. De quibus et Zacharias vidit in figura
<bibl n="Zaeb. IV. 8. 11."/> duarum olearum et duorum ramulorum oleae. Nam hi sunt de quibus
dictum est illi, Duo filii opimitatis adsistunt domino universae
<bibl n="Habac. III, 3 sq."/> terrae. Et rursum idem Abacuc: Operuit caelos virtus, utique
nubilo illo, et splendor eius ut lux erit, utique qua etiam vestitus
eius refulsit. Et si commemoremur promissionis Moysi, hic invenietur
expuncta. Cum enim desiderasset conspectum domini Moyses
<bibl n="Exod. XXXIII, 12 sqq."/> dicens, Si ergo inveni gratiam coram te, manifesta te mihi,
ut cognoscenter videam te, eum conspectum desiderans in quo
hominem esset acturus, quod propheta sciebat. Ceterum de dei
facie iam audierat, Nemo homo videbit me et vivet. Et hunc,
inquit, sermonem quem dixisti, faciam tibi. Et rursus Moyses:
Ostende mihi gloriam tuam. Et dominus similiter de futuro: Ego
<pb xml:id="v.2.p.219"/>

praecedam in gloria mea, et reliqua. Et in novissimo: Et tunc
videbis posteriora mea. Non lumbos, nec suras, sed quam desideraverat
gloriam in posterioribus temporibus revelandam. In qua
facie ad faciem visibilem se ei repromiserat, etiam ad Aaronem
dicens, Et si fuerit prophetes in vobis, in visione cognoscar illi, <bibl n="Num. XII, 6 sqq."/>
et in visione loquar ad eum, non quomodo ad Moysen: Os ad os
loquar ad eum in specie (utique hominis, quam erat gestaturus),
non in aenigmate. Nam et si Marcion noluit eum colloquentem
domino ostensum, sed stantem, tamen et stans os ad os
stabat et faciem ad faciem cum illo, inquit, non extra illum, in
gloriam ipsius, nedum in conspectu. De qua gloria non aliter
illustratus discessit a Christo quam solebat a creatore, proinde tunc
oculos percutere filiorum Israelis quemadmodum et nunc excaecati
Marcionis, qui hoc quoque argumentum adversus se facere
non vidit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="23"><p>Suscipio in me personam Isra(??)lis. Stet Christus Marcionis et 
exclamet: O genitura incredula, quousque ero apud vos? Quousque <bibl n="Luc. IX, 41."/>
sustinebo vos? Statim a me audire debebit: Quisquis es,
á¼ÏÎµÏÏá½¹Î¼ÎµÎ½Îµ, prius ede quis sis, et a quo venias, et quod in nobis
tibi ius? Usque adhuc creatoris est totum apud te. Plane si
ab illo venis, et illi agis, admittimus increpationem. Si vero ab
alio, dicas velim, quid nobis unquam de tuo commisisti, quod credere
debuissemus, ut exprobres incredulitatem, qui nec te ipsum
aliquando nobis revelasti? Quam olim apud nos agere coepisti,
ut tempus queraris? In quibus nos sustinuisti, ut patientiam imputes?
Asinus de Aesopi puteo modo venis, et iam exclamas.
Suscipio adhuc et personam discipulorum, in quos insiliit. O natio
<pb xml:id="v.2.p.220"/>

incredula, quamdiu ero vobiscum, quamdiu vos sustinebo? Hanc
eruptionem eius utique hoc modo iustissime repercuterem: Quisquis
es, á¼ÏÎµÏÏá½¹Î¼ÎµÎ½Îµ, prius ede qui sis, a quo venias, quod tibi
ius sit in nobis? Usque adhuc, puto, creatoris es, et ideo secuti
sumus recognoscentes omnia illius in te. Quodsi ab illo venis,
admittimus increpationem. Si vero alii agis, oro te, dicas, quid
nobis aliquando commisisti duntaxat de tue, quod iam credidisse
debussemus, ut exprobres incredulitatem, qui nec auctorem tuum
usque adhuc edis? Quam olim autem apud nos agere coepisti, ut
tempus quoque opponas? In quibus autem nos sustinuisti, ut et
patientiam iactes? Asinus de Aesopi puteo modo huc apparuit, et
iam exclamat. Quis non ita iniustitiam increpationis retudisset, si
eius eum credidisset qui nondum queri debuisset? Nisi quod nec
ille eos insilisset, si non olim apud illos in lege, in prophetis,
in virtutibus et beneficiis deversatus incredulos semper fuisset expertus.
<bibl n="Luc. IX. 46-48."/> Sed ecce Christus diligit parvulos, tales esse docens debere
<bibl n="II Reg. II, 23 sq."/> qui semper maiores velint esse. Creator autem ursos pueris immisit,
ulciscens Helisaeum propheten convicia ab eis passum.
Satis impudens Antithesis, cum tam diversa committit, parvulos et
pueros, innocentem adhuc aetatem et iudicii iam capacem, quae
conviciari poterat, ne dicam blasphemare. Qua ergo iustus
deus, nec pueris impiis pepercit, exigens maiori aetati honorem,
et utique magis a minore; qua vero bonus, adeo diligit parvulos,
ut apud Aegyptum benefecerit obstetricibus, protegentibus partus
Hebraeos periclitantes edicto Pharaonis. Ita et haec affectio Christi
cum creatore est. Iam nunc deus Marcionis, qui connubium adversatur,
quomodo videri potest parvulorum dilector, quorum tota
causa connubium est? Qui semen odit, fructum quoque exsecretur
necesse est. Nae ille saevior habendus Aegyptio rege. Nam
Pharao educari non sinebat infates, iste nec nasci, auferens vitam
illis etiam decem mensium in utero. At enim quanto credibilius ut
eius deputetur affectio in parvulos qui benedicendo connubium in
propagationem generis humani ipsum quoque fructum connubii benedicendo
promisit, qui de infantia primus est? Repraesentat crea-
<pb xml:id="v.2.p.221"/>

tor ignium plagam Helia postulante in illo pseudopropheta. Agnosco <bibl n="II Reg. I, (??) sqq."/>
iudicis severitatem. E contrario Christi in eandem animadversionem
destinantes discipulos super illum viculum Samaritarum. <bibl n="Luc. IX, 51-56."/>
Agnoscat et haereticus ab eodem severissimo iudice promitti hanc
Christi lenitatem. Non contendet, inquit, nec vox eius in platea <bibl n="Ies. XLII, 2."/>
audietur: harundinem quassatam non comminuet, et linum fumigans
non extinguet. Talis utique multo magis homines non erat crematurus.
Nam et tunc ad Heliam, Non in igni, inquit dominus, sed <bibl n="I Reg. XIX, 12."/>
in spiritu miti. At enim humanissimus deus cur recusat eum qui <bibl n="Luc. IX, 57. 58."/>
se tam individuum illi comitem offert? Si quia superbe vel ex
hypocrisi dixerat, Sequar te quocunque ieris, ergo aut superbiam
aut hypocrisin recusandam iudicando iudicem gessit. Et utique
damnavit quem recusavit, non secuturum scilicet salutem, Nam
sicut ad salutem vocat quem non recusat, vel etiam quem ultro
vocat, ita in perditonem damnat quem recusat. Illi autem causato
patris sepulturam cum respondet, Sine mortui sepeliant <bibl n="Luc. IX, 59. 60."/>
mertuos suos, tu autem vade et annuntia regnum dei, utramque
legem creatoris manifeste confirmavit, et de sacerdotio in
Levitico prohibentem sacerdotes supremis etiam parentum interesse
(Super omnem, inquit, animam defunctam sacerdos non <bibl n="Levit. XXI, 1."/>
introibit, et super patrem suum non contaminabitur), et de devotione
in Aritbmis; nam et illic qui se deo voverit inter cetera <bibl n="Num. VI, 6 sq."/>
iubet ne super ullam animam introeat defunctam, ne super patris
quidem aut matris aut fratris. Puto autem et devotioni et sacerdotio
destinabat quem praedicando regno dei imbuerat. Aut si non
ita est, satis impius pronuntiandus qui nulla ratione legis intercedente
sepulturas parentum despici a filiis imperabat. Cum vero et <bibl n="Luc. IX, 61. 62."/>
tertium illum prius suis valedicere parantem prohibet retro respe-
<pb xml:id="v.2.p.222"/>
ctare, sectam creatoris exequitur. Hoc et ille noluerat fecisse
quos ex Sodomis liberarat.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="24"><p> Adlegit et alios septuaginta apostolos super duodecim. Quo
<bibl n="Luc. X, 1 sqq. Exed. XV, 27."/> enim duodecim secundum totidem fontes in Elim, si non et septuaginta
<bibl n="Num. XXXIII, 9."/> secundum totidem arbusta palmarum? Antitheses plurimum
causarum diversitas fecit, non potestatum. Sed qui diversitatem
causarum non respexit, facile eam potestatum existimavit. Profectionem
filiorum Israelis creator etiam illis spoliis aureorum et
argenteorum vasculorum et vestium praeter oneribus consparsionum
<bibl n="Luc. X, 4. Matth. X, 10."/> offarcinatam educit ex Aegypto, Christus autem nec virgam
discipulis in viam ferre praescripsit. Illi enim in solitudinem promovebantur,
hi autem in civitates mittebantur. Considera causarum
offerentiam, et intelleges unam et eandem potestatem quae
secundum penuriam et copiam expeditionem suorum disposuit, proinde
per civitates abundaturam circumcidens sicut et egituram per
solitudinem struxerat. Etiam calciamenta portare vetnit illos. Ipse
enim erat sub quo nec in solitudine per tot annos populus calciamenta
detriverat. Neminem, inquit, per viam salutaveritis. O
Christum destructorem prophetarum, a quibus hoc quoque accepit!
Helisaeus, cum Giezin puerum suum mitteret in viam ad filium
<bibl n="II Reg. IV, 29."/> Sunamitidis resuscitandum de morte, puto sic ei praccepit: Accinge
lumbos tuos et sume bacillum meum in manum et vade: quemcunque
conveneris in via, ne benedixeris cum, id est no salutaveris,
et qui te benedixerit, ne responderis ei, id est ne resalutaveris.
Quae est enim inter vias benedictio nisi ex occursu mutua
<bibl n="Luc. X, 5."/> salutatio? Sic et dominus, In quam introissent domum, pacem
ei dicere. Exemplo eoem est. Mandavit enim et hoc Helisaeus,
<bibl n="II Reg. IV, 26."/> cum introisset ad Sunamitin, diceret ei, Pax viro tuo, pax filio
<pb xml:id="v.2.p.223"/>

tuo. Haec erunt potius nostrae Antitheses, quae comparant, non
quae separant Christum. Dignus est autem operarius mercede sua, <bibl n="Luc. X, 7."/>
quis magis pronuntiarit quam deus index? quia et hoc ipsum iudicare
est, dignum facere mercede operarium. Nulla retributio non
ex indicatione constitit. Iam nunc et hic lex consiguatur creatoris,
etiam boves operantes dignos operarios mercede iudicantis. Bovi, <bibl n="Deut. XXV, 4."/>
inquit, terenti os non colligabis. Quis tam praestans in homines
nisi qui et in pecudes? Quodsi et Christus dignos pronuntiat mercede
operarios, excusavit pracceptum illud creatoris de vasis aureis
et argenteis Aegyptiorum auferendis. Qui enim villas et urbes
operati fuerant Aegyptiis, digni utique operarii mercede, non ad
fraudem sunt instructi, sed ad mercedis compensationem, quam
alias a dominatoribus exigere non poterant. Regnum dei neque
novum neque inauditum sic quoque confirmavit, dum illud iubet
annuntiari appropinquasse. Quod enim longe fuerat aliquando, id <bibl n="Luc. X, 9."/>
potest dici appropinquasse. Si autem nunquam retro fuisset antequam
appropinquasset, nec dici potuisset appropinquasse quod nunquam
longe fuisset. Omne quod novum et incognitum est, subitum
est. Omne quod subitum est cum annuntiatur, tunc primum speciem
inducens tunc primum accipit tempus. Ceterum nec retro
tardasse poterit, quamdiu non annuntiabatur, nec ex quo annuntiari
coeperit, appropinquasse. Etiam adicit, ut eis qui illos non recepissent
dicerent, Scitote tamen appropinquasse regnum dei. Si <bibl n="Luc. X, 11."/>
hoc non et comminationis gratia mandat, vanissime mandat. Quid
enim ad illos si appropinquaret regnum, nisi quia cum iudicio appropinquat?
in salutem scilicet eorum qui annuntiationem eius recepissent.
Quomodo, si comminatio potest sine executione, habes deum
executorem in comminatore et iudicem in utroque? Sic et pulverem
iubet excuti in illos, in testificationem, et harentia terrae eorum,
<pb xml:id="v.2.p.224"/>

nedum communicationis reliquae. Si enim inhumanitas et inhospitalitas
nullam ab eo relaturae sunt ultionem, cui rei praemittit
testificationem, minas utique portendentem? Porro cum etiam creater
<bibl n="Deut. XXIII, 3."/> in Deuteronomio Ammonitas et Moabitas probibeat recipi in
ecclesiam, quod populum Aegypto profectum inhumane et inhospitaliter
copiis defraudassent, ergo in Christum inde manasse constabit
<bibl n="Luc. X, 16."/> communicationis interdictum, ubi habet formam, Qui vos
<bibl n="Num. XIV, 27."/> spernit, me spernit. Hoc et Moysi creator: Non te contempserunt,
sed me. Tam enim apostolus Moyses quam et apostoli
prophetae. Aequanda erit auctoritas utriusque officii, ab uno codemque
domino apostolerum et prophetarum. Quis nunc dabit
<bibl n="Luc. X, 19."/> potestatem calcandi super colubros et scorpios? Utrumne omnium
animalium dominus, an nec unius lacertae deus? Sed bene quod
creator hanc potestatem etiam parvulis pueris per Esaiam repromisit,
<bibl n="Ies. XI, 8."/> conicere manum in cavernam aspidum et in cubile natorum
aspidum, nec omnino laedi. Et utique scimus (salva simplicitate
scripturae, nam nec et ipsae bestiae nocere potuerunt ubi fides
fuerit) figurate scorpios et colubros portendi spiritalia malitiae, quorum
ipse quoque princeps in serpentis et draconis et emiuentissimae
cuiusque bestiae nomine deputetur penes creatorem, largitum
hanc potestatem priori Christo suo, sicut nonagesimus psalmus ad
<bibl n="Ps. XCI, 13."/> eum: Super aspidem et basiliscum incedes, et conculcabis leonem
<bibl n="Ies. XXVII, 1."/> et draconem. Sicut etiam Esaias: Illa die superducet dominus deus
machaeram sanctam, magnam et fortem, Christum scilicet suum, in
draconem illum, colubrum magnum et tortuosum, et interficiet eum
<bibl n="Ies. XXXV, 8 sq."/> illa die. Sed cum idem, Via munda et via sancta vocabitur, et non
transibit illic immundum, nec erit illic via immunda, qui autem
dispersi erunt, vadent in ea, et non errabunt, et non erit iam
illic leo, nec ex bestiis pessimis quicquam ascendet in eam, nec
invenietur illic, cum via fidem demonstret, per quam ad deum
perveniemus, iam tunc eidem viae, id est fidei, hanc evacuationem
et subiectionem bestiarum pollicetur. Denique et tempora
<pb xml:id="v.2.p.225"/>
promissionis congruere invenias, si quae antecedunt legas: Invalescite <bibl n="Ies. XXXV, 3. 5 sq."/>
manus dimissae et genua resoluta: tunc patefient oculi caecorum,
et aures exaudient sudorum: tunc saliet claudus ut cervus,
et clara erit lingua mutorum. Igitur ubi medicinarum edidit beneficia,
tunc et scorpios et serpentes sanctis suis subdidit, ille scilicet
qui hanc potestatem, ut et aliis praestaret, prior acceperat a patre
et secundum ordinem praedicationis exhibuit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="25"><p>Quis dominus caeli invocabitur qui non prius factor ostenditur? 
Gratias enim, inquit, ago, et confiteor, domine caeli, quod <bibl n="Luc. X, 21."/>
ea quae erat abscondita sapientibus et prudentibus, revelaveris
parvulis. Quae ista? et cuius? et a quo abscondita? et a quo
revelata? Si a deo Marcionis abscondita et revelata, qui omnino
nihil praemiserat in quo aliquid absconditum esse potuisset, non
prophetias, non parabolas, non visiones, non ulla rerum aut verborum
aut nominum argumenta per allegorias et figuras vel aenigmatum
nebulas obumbrata, sed ipsam magnitudinem sui absconderat,
quam cum maxime per Christum revelabat, satis inique. Quid enim
deliquerant sapientes et prudentes, ut absconderetur illis deus, ad
quem cognoscendum non suffecerat sapientia atque prudentia illorum?
Nulla via data ab ipso per aliquam operum praedicationem,
vel vestigia, per quae sapientes atque prudentes deducerentur.
Quamquam et is in aliquo deliquissent erga deum ignotum, pone
nunc notum, non tamen zeloten eum experiri debuissent, qui dissimilis
creatoris inducitur. Igitur si nec materias praemiserat, in
quibus aliquid occultasset, nec reos habuerat, a quibus occultasset,
nec debuerat occultasse, etiam si habuisset, iam nec revelator ipse
erit, qui absconditor non fuit, ita nec dominus caeli nec pater
Christi, sed ille in quem competunt omnia. Nam et abscondit praemisso
obscuritatis propheticae instrumento, cuius intellectum fies
mereretur (Nisi enim credideritis, non intellegetis) et reos habuit <bibl n="Ies. VII, 9."/>
sapientes atque prudentes ex ipsis operibus tot ac tantis inteliegibilem
deum non requirentes vel perperam in illum philesophentes, <bibl n="Ram. I, 20 sqq."/>
et ingenia haereticis subministrantes, et novissime zelotes est.
Denique olim hoc per Esaiam contionabatur quod Christus gratulaur:
Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium ce- <bibl n="Ies. XXIX, 14."/>
<pb xml:id="v.2.p.226"/>

labo. Sicut et alibi tam abscondisse quam revelaturum esse significat:
<bibl n="Ies. XL, 3."/> Et dabo illis thesauros abscontitos, invisibiles aperiam illis.
<bibl n="Ies. XLIV, 25."/> Et rursus: Quis alius desiciet signa ventriloquorum et divinatines
ex corde, avertens in posteriora sapientes et cogitationes eorum
infatuans? Si autem et Christum suum illuminatorem nationum
<bibl n="Ies. XLII, 6. XLIX, 6."/> designavit: Posui te in lucem nationum, quas interpretamur in
nomine parvulorum, sensu scilicet retro parvas et imprudentia infates,
iam vero et humilitate fidei pusillas, facilius utique credemus
eundem etiam parvulis revelasse per Christum qui et retro
absconderit et per Christum revelationem repromiserit. Aut si deus
Marcionis ea quae a creatore abscondita retro fuerant patefecit,
ergo iam creatori negotium gessit, res eius edisserens. Sed in destructionem,
inquis, uti traduceret eas. Ergo illis traduxisse debuerat
quibus creator abscondidit, sapientibus et prudentibus. Si
enim benignitate faciebat, illis erat agniti praestanda quibus fuerat
negata, non parvulis, quibus nihil creator inviderat. Et tamen
usque adhuc, puto, probamus exstructionem potius legis et prophetarum
<bibl n="Luc. X. 22."/> inveniri in Christo quam destructionem. Omnia sibi tradita
dicit a patre. Credas, si creatoris est Christus, cuius omnia,
quia non minori se tradidit omnia filio creator, quae per eum
condidit, per sermonem suum scilicet. Ceterum si á¼ÏÎµÏÏá½¹Î¼ÎµÎ½Î¿Ï
ille, quae sunt omnia quae illi a patre sunt tradita? Quae sunt
creatoris? Ergo bona sunt quae pater filio tradidit, et bonus iam
creator, cuius omnia bona sunt, et ille iam non bonus, qui in aliena
bona invasit, ut filio traderet, docens alieno abstinere. Certe mendicissimus
qui nec filium unde ditaret habuit nisi de alieno. Aut
si nihil de creatoris traditum est ei a patre, ecquomodo hominem
creatoris sibi vindicat? Aut si solus homo ei traditus est, omnia
homo non est. Scriptura autem omnium edicit traditionem filio
factam. Sed et si Omnia ad hominum genera id est ad omnes nationes,
<bibl n="Ps. II, 8."/> interpretaberis, et has filio tradidisse creatoris est: Dabo
tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae.
Aut si habet et ipse aliqua sua, quae omnia filio traderet,
pariter cum homine creatoris, ostende unum aliquod ex omnibus
in fidem, in exemplum, ne tam merito non credam eius esse omnia
cuius nihil video quam merito credam etiam quae non video eius
<pb xml:id="v.2.p.227"/>

esse cuius sunt universa quae video. Sed, Nemo scit qui sit ater, <bibl n="Luc. X. 22."/>
nisi filius, et qui sit filius, nisi pater, et cuicunque filius revelaverit.
Atque ita Christus ignotum deum praedicavit. Hinc enim et
alii haeretici fulciuntur, opponentes creatorem omnibus notum, et
Isra(??)li secundum familiaritatem et nationibus secundum naturam.
Et quomodo ipse tetstatur nec Isra(??)li cognitum se? Isra(??)l autem <bibl n="Ies. I, 3."/>
me non cognovit, et populus me non intellexit; nec nationibus:
Ecce enim nec de nationibus, inquit, nemo. Propter quod et illas <bibl n="Ies. LXV, 5. XL, 15. I, 5."/>
stillicidium situlae deputavit, et Sionem tanquam speculam in vinea
dereliquit. Vide ergo an confirmatio sit propheticae vocis exprobrantis
ignorantiam in dum humanam, quae fuerit ad filium usque.
Nam et ideo subtexuit ab eo cognosci patrem cui filius revelaverit,
quoniam ipse erat qui positus a patre illuminatio nationum annuntiabatur,
utique de deo illuminandarum, etiam IsraÄlis, utique per
agnitionem dei pleniorem. Ita non proficient argumenta in fidem
die alterius quae creatori competere possunt, quia quae non competunt
creatori, haec poterunt in fidem proficere dei alterius, Si
et sequentia inspicias, Beati oculi, qui vident quae videtis: dico enim <bibl n="Luc. X, 23. 24."/>
vobis, quia prophetae non viderunt quae vos videtis, de superiori
sensu descendunt, adeo neminem, ut decuit, deum cognovisse,
quando nec prophetae vidissent quae sub Christo videbantur. Nam
si non meus esset Christus, nec prophetarum hoc in loco mentionem
collocasset. Quid enim mirum si non viderant res dei ignoti,
et tanto post aevo revelati? Quae autem fuisset felicitas eorum,
qui tunc videbant que alii merito vidisse non poterant si non erant
consecuti repraesentationem eorum quae nunquam praedicarant, nisi
quoniam qui poterant vidisse aeque dei sui res, quas etiam praedicaverant,
non tamen viderant? Haec autem felicitas erit aliorum qui
videbant quae alii tantum praedicaverant. Denique ostendemus,
<pb xml:id="v.2.p.228"/>

et Iam ostendimus, ea visa in Christo quae fuerant praedicata, abscondita
tamen et ab ipsis prophetis, ut absconderentur et a sapientibus
et a prudentibus saeculi. In evangelio veritatis legis doctor
<bibl n="Luc. X, 25."/> dominum aggressus, Quid faciens, inquit, vitam aeternam consequart?
In h(??)eretico vita solummodo posita est, sine aeternae mentione,
ut doctor de (??)a vita videatur consuluisse quae in lege promittitur
<bibl n="Exod. XX, 13. Deut. VI, 2."/> a creatore longaeva, et dominus ideo illi secundum
<bibl n="Luc. X, 27."/> legem responsum dedisse, Diliges dominum deum tuum ex toto
corde tuo et ex tota anima tua et totis viribus tuis, quoniam de
lege vitae sciscitabatur. Sed sciebat utique legis doctor quo pacto
vitam legalem consequi posset, ut non de ea interrogasset cuius
regulas etiam docebat. Sed quia et mortui iam suscitabantur a
Christo, exsuscitatus ad spem aeternae vitae per exempla recidivae,
ne plus aliquid observationis exigeret sublimior spe, idcirco
consuluit de aeternae vitae consecutione. Itaque dominus, ut nec
ipse alius, nec aliud novum inferens praeceptum quam quod principaliter
ad omnem salutem et utramque vitam facit, ipsum caput
ei legis opponit, omnifariam diligendi dominum deum suum. Denique
si de vita longaeva et ille consuluit et Christus respondit,
quae sit penes creatorem, non de aeterna, quae sit penes Marcionis
deum, quemodo consequitur aeternam? Non utique eodem
modo quo et longaevam. Pro differentia enim mercedum operarum
quoque credenda distantia est. Ergo non ex dilectione dei tui consequetur
vitam aeternam Marcionites, sicut longaevam dilector
creatoris. Sed quale est ut non magis diligendus sit qui aeternam
pollicetur, si diligendus est qui longaevam repromittit? Ergo
eiusdem erit utraque vita, cum eadem est utrique vitae captanda
disciplina. Quod creator docet, id et Christo opus est
<pb xml:id="v.2.p.229"/>

diligi ut praestet, interveniente et hic illa praescriptione qua
facilius apud eum debeant credi maiora apud quem minora praecedunt
quam quam apud eum cui nullam de maioribus fidem aliqua minora
praeparaverunt. Viderit nunc si aeternam nostri addiderunt. Hoc
mihi satis est, quod Christus ille aeternae, non longae, vitae
invitator de longaeva consultus, quam destruebat, non ad aeternam
potius exhortatus est hominem, quam inferebat. Quid, oro
te, fecisset Christus creatoris, si qui creatori diligendo aedificaverat
hominem, non erat creatoris? Credo, negasset diligendum creatorem.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="26"><p>Cum in quodam loco orasset ad patrem illum superiorem, satis <bibl n="Luc. XI, 1."/>
impudentibus et temerariis oculis suspiciens ad caelum creatoris, a
quo tam aspero et saevo et grandine et fulmine potuisset elidi,
sicut et Hierusalem suffigi ab eo potuit, aggressus eum ex discipulis
quidam, Domine, inquit, doce nos orare, sicut et Ioannes <bibl n="Luc. XI, 1."/>
discipulos suos docuit, scilicet quia alium deum aliter existimaret
orandum. Hoc qui praesumpserat, prius est probet alium deum
editum a Christo. Nemo enim ante voluisset orare nosse quam
didicisset quem oraret. Igitur si didicerat, proba. Si nusquam
usque adhuc probas, scito illum in creatorem formam orationis
postulasse, in quem etiam discipuli Ioannis orabant. Sed quia
et Ioannes novum aliquem ordinem orationis induxerat, ideo
hoc et a Christo discipulus eius expostulandum non immerito
praesumpserat, ut et illi de proprio magistri sui instituto non
alium, sed aliter, deum orarent. proinde nec Christus ante
orationis notitiam discipulo contulisset quam dei ipsius. Ita et
ipse in eum docuit orationem quem discipulus usque adhuc noverat.
Denique sensus orationis quem deum sapiant recognosce. Cui dicam,
Pater? ei qui me omnino non fecit, a quo originem non <bibl n="Luc. XI, 2."/>
traho, an ei qui me faciundo et instruendo generavit? A quo spiritum
sanctum postulem? a quo nec mundialis spiritus praestatur,
<pb xml:id="v.2.p.230"/>
au a quo fiunt etiam angeli spiritus, cuius et in primordio spiritus
super squas ferebatur? Eius regnum optabo venire quem nunquam
regem gloriae audivi, an in cuius manu etiam corda sunt regum?
<bibl n="Luc. XI, 3."/> Quis dabit mihi panem cotidianum? qui nec milium mihi condit,
an qui etiam de caelo panem angelorum cotidianum populo suo
<bibl n="Luc. XI, 4."/> praestitit? Quis mibi delicta dimittet? qui ea non iudicando non
retinet, an qui, si non dimiserit, retinebit, ut iudicet? Quis non
sinet nos deduci in templationem? quem poterit temptator non
timere, an qui a primordio temptatorem angelum praedamnavit?
Hoc ordine qui alii deo supplicat et non creatori, non orat illum,
<bibl n="Luc. XI, 9."/> sed infamat. Proinde a quo petam, ut accipiam? apud quem quaeram,
ut inveniam? ad quem pulsabo, ut aperiatur mihi? quis habet
petenti dare, nisi cuius omnia, cuius sum etiam ipse qui peto?
Quid autem perdidi apud deum illum, ut apud eum quaeram et
inveniam? Si sapientiam atque prudentiam, has creator abscondit.
Apud (??)um ergo quaeram? Si salutem et vitam, et has apud creatorem?
Nihil alibi quaeretur ut inveniatur quam ubi latuit ut appareat.
Sic nec aliorsum pulsabo quam unde sum functus. Denique
si accipere et invenire et admitti laboris et instantiae fructus
est illi qui petiit et quaesivit et pulsavit, intellege haec a creatore
mandari et repromitti. Ille enim deus optimus ultro veniens ad
praestandum non suo homini nullum illi laborem nec instantiam
indixisset. Iam enim non optimus, si non ultro daret non petenti,
et invenire praestaret non quaerenti, et aperiret non pulsanti.
Creator autem potuit indicere ista per Christum, ut, quia delinquendo
homo offenderat deum suum, laboraret, et instantia petendi
<bibl n="Luc. XI, 5-8."/> acciperet, et quaerendi inveniret, et pulsandi introiret. Sic et praemissa
similitudo nocturnum panis petitorem amicum facit non
alienum, et ad amicum pulsantem, non ad ignotum. Amicus autem,
etiam si offendit, magis creatoris est homo quam dei Marcionis.
Itaque ad cum pulsat ad quem ius illi erat, cuius ianuam norat,
quem habere panes sciebat, cubantem iam cum infantibus, quos
nasci voluerat. Etiam quod sero pulsatur, crealoris est tempus.
Illius et serum cuius saeculum et saeculi occasus. Ad deum autem
<pb xml:id="v.2.p.231"/>

novum nemo sero pulsasset, tantum quod lucescentem. Creator
est qui et ianuam olim nationibus clauserit, quae olim pulsabatur
Iudaeis; is et exsurgit et dat, et si iam non quasi amico, non
tamen quasi extraneo homini, sed quasi molesto, inquit. Molestum
autem tam cito deus recens neminem pati potuit. Agnosce igitur
et patrem quem etiam appellas creatorem. Ipse est qui scit quid
filii postulent. Nam et panem petentibus de caelo dedit manna, et
carnem desiderantibus emisit ortygometram; non serpentem pro <bibl n="Luc. XI. 11-13."/>
pisce, nec scorpium pro ovo. Illius autem erit non dare malum
pro bono cuius utrumque sit. Ceterum deus Marcionis non habens
scorpium non poterat id se dicere non daturum quod non habebat,
sed ille qui habens et scorpium non dat. Itaque et spiritum sanctum
is dabit apud quem est et non sanctus. Cum surdum daemonium
expulisset (ut et in ista specie curationis Esaiae occurrisset), <bibl n="Ies. XXIX, 18."/>
in Beelzebub dictus eicere daemonia, Si ego, inquit, in <bibl n="Luc. XI, 14-19."/>
Beelzebub eicio daemonia, filii vestri in quo eiciunt? hac voce
quid magis portendit quam in eo eicere se in quo et filii eorum?
In virtute scilicet creatoris. Nam si putas sic accipiendum: Si
ego in Beelzebub, filii vestri in quo? quasi illos suggillaret in
Beelzebub eicientes, resistet tibi prior sensus, non posse satanam
dividi adversus semetipsum. Adeo nec illi in Beelzebub eiciebant,
sed, ut diximus, in virtute creatoris, quam ut intellegi faceret,
subiungit: Quodsi ego in digito dei expello daemonia, ergone appropinquavit <bibl n="Luc. XI, 20."/>
in vos regnum dei? Apud Pharaonem enim venefici <bibl n="Kxod. VIII, 19."/>
illi adhibiti adversus Moysen virtutem creatoris digitum dei appellaverunt.
Digitus dei est hoc quod significaret etiam modicum,
validissimum tamen. Hoc et Christus ostendens, commemorator,
non obliterator, vetustatum scilicet suarum, virtutem dei digitum
dei dixit non alterius intellegendum quam eius apud quem hoc
erat appellata. Ergo et regnum ipsius appropinquaverat cuius et
virtus digitus vocabatur. Merito igitur applicuit ad parabolam fortis <bibl n="Luc. XI, 21 sq."/>
illius armati, quem validior alius oppressit, prinoipem daemoniorum,
quem Beelzebub et satanam supra dixerat, significans digito
dei oppressum, non creatorem ab alio deo subactum. Ceterum
quomodo adhuc staret regnum eius in suis terminis et legibus et
officiis quem, licet intergro mundo, vel sic potuisset videri superasse
<pb xml:id="v.2.p.232"/>

validior ille deus Marcionis, si non secundum legem eius etiam
Marcionitae morerentur, in terram defiuendo, saepe et a scorpio
docti non esse superatum creatorem? Exclamat mulier de turba,
<bibl n="Luc. XI, 27. 28."/> Beatum uterum, qui illum portasset, et ubera, quae illum educassent.
Et dominus, Immo beati, qui sermonem dei audiunt et faciunt.
Quia et retro sic reiecerat matrem aut fratres, dum auditores
et obsecutores dei praefert. Nam nec hic mater assistebat
illi. Adeo nec retro negaverat natum. Cum id rursus audit,
rursus proinde felicitatem ab utero et uberibus matris suae transtulit
in discipulos, a qua non transtulisset si eam non haberet.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="27"><p> Alibi malo purgare quae reprehendunt Marcionitae in creatore.
Hic enim sufficit si ea in Christo reperiuntur. Ecce inaequalis et
ipse, inconstans, levis, aliud docens aliud faciens, iubet omni pelenti
<bibl n="Luc. XI, 29."/> dare, et ipse signum petentibus non dat. Tanto aevo lucem
<bibl n="Luc. XI, 33."/> suam ab hominibus abscondit, et negat lucernam abstruendam, sed
confirmat super candelabrum proponendam, ut omnibus luceat. Vetat
<bibl n="Luc. VI, 28. Luc. XI, 37 sqq."/> remaledicere, multo magis utique maledicere, et Vae ingerit
pharisaeis et doctoribus legis. Quis est tam similis dei mei Christus
nisi ipsius? Saepe iam fiximus nullo modo potuisse illum
destructorem legis denotari si alium deum promulgasset. Ideo et
tunc pharisaeus, qui illum vocaret ad prandium, retractabat penes
se cur non prius tinctus esset quam recubuisset, secundum legem,
qui deum legis circumferret. Iesus autem etiam interpretatus est
ei legem, dicens illos calicis et catini exteriora emundare, interiora
autem ipsorum plena esse rapina et iniquitate, ut significaret vasculorum
munditias hominum esse intellegendas apud deum; quia et
pharisaeus de homine, non de calice illoto, apud se tractaverat.
Ideo exteriora, inquit, calicis lavatis, id est carnem, interiora au-
<pb xml:id="v.2.p.233"/>

tem vestra non emundatis, id est animam; adiciens, Nonne qui
exteriora fecit, id est carnem, et interiora fecit, id est animam?
quo dicto aperte demonstravit ad eundem deum pertinere munditias
hominis exterioris et interioris cuius uterque sit, praeponentis
misericordiam non modo lavacro hominis, sed etiam sacrificio.
Subiungit enim, Date quae habetis eleemosynam, et omnia munda
erunt vobis. Quodsi et alius potest deus misericordiam mandasse,
non tamen ante quam cognitus. Porro et hic apparet illos non de
deo increpitos, sed de eius disciplina a quo illis et figurate vasculorum
munditiae et manifeste misericordiarum opera imperabantur.
Sic et holuscula decimantes, vocationem autem et dilectionem dei <bibl n="Luc. XI, 42."/>
praetereuntes, obiurgat. Cuius dei vocationem et dilectionem, nisi
ouius et rutam et mentam ex forma legis de decimis offerebant?
Totum enim exprobrationis hoc erat quod modica curabant, ei
utique cui maiora non exhibebant, dicenti, Diliges dominum deum <bibl n="Deut. VI, 5."/>
tuum, ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus
tuis, qui te vocavit ex Aegypto. Ceterum nec tempus admisisset,
ut Christus tam praecoquam, immo tam acerbam adhuc dilectionem
expostularet. novo et recenti deo, ne dixerim nondum
palam facto. Primatum quoque captantes locorum et honorem salutationum
cum incusat, sectam creatoris administrat, eiusmodi
principes Sodomorum archontas appellantis, prohibentis etiam confidere <bibl n="Ies. I, 10. Ps. CXVIII, (??) sq."/>
in praepositos, immo et in totum miserrimum hominem
pronuntiantis qui spem habet in homine. Quodsi propterea quis
affectat principatum, ut de officiis aliorum glorietur, quia officia
vetuit eiusmodi sperandi et confidenti in hominem, idem et affectatores
principatuum increpuit. Invehitur et in doctores ipsos
legis, quod onerarent alios importabilibus oneribus, quae ipsi ne <bibl n="Luc. XI, 46."/>
digito quidem aggredi auderent, non legis onera suggillans quasi
detestator eius. Quomodo enim detestator, qui cum maxime potiora
Iegis praetereuntes incusabat, eleemosynam et vocationem et dilectionem
dei, ne haec quidem gravia, nedum decimas rutarum et
munditias catinorum? Ceterum excusandos potius censuisset si
importabilia portare non possent. Sed quae onera taxat? quae ipsi
de sue exaggerabant, docentes praecepta, doctrinas hominum, com-
<pb xml:id="v.2.p.234"/>

<bibl n="Ies. V, 8. 23. X,2."/> modorum suorum causa, iungentes domum ad domum, ut quae
proximi sunt auferrent, clamantes populum, amantes munera, sectantes
retributionem, diripientes iudicata pauperum, uti esset illis
vidua in rapinam et pupillus in praedam. De quibus idem Esaias:
<bibl n="Ies. XXVIII, 14. III, 4."/> Vae qui valent in Hierusalem; et rursus: Qui vos postulant, dominantur
vestri. Qui magis quam legis doctores? Hi si et Christo
displicebant, ut sui displicebant. Alienae enim legis doctores non
<bibl n="Luc. XI, 47."/> omnino pulsasset. Cur autem Vae audiunt etiam quod aedificarent
prophetis monimenta interemptis a patribus eorum, laude potius
digni, qui ex isto opere pietatis testabantur se non consentire factis
patrum, si non erat xelotes, qualem arguunt Marcionitae, delicta
patrum de filiis exigentem usque
 in quartam nativitatem? Quam
vero clavem habebant legis doctores nisi interpretationem legis? ad
<bibl n="Luc. XI, 52."/> cuius intellectum neque ipsi adibant, non credentes scilicet (Nisi
enim credideritis, non intellegetis), neque alios admittebant, utique
docentes praecepta potius et doctrinas hominum. Qui ergo nec
ipsos introeuntes nec aliis aditum praestantes increpabat, obtrectator
habendus est legis an fautor? Si obtrectator, placere debebant
et praeclusores legis, si fautor, iam non et aemulus legis. Sed
haec omnia ad infuscandum creatorem ingerebat, ut saevum, erga
quem delinquentes Vae habituri essent. Et quis saevum non potius
timeret provocare deficiendo ab eo? Tanto magis ergo demerendum
docebat quem timendum ingerebat. Sic oportebat Christum
creatoris.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>