<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:3.9-3.14</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:3.9-3.14</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>In ista quaestione qui putaveris opponendos esse nobis angelos 
creatoris, quasi et illi in phantasmate, putativae utique carnis, egerint
apud Abraham et Loth, et tamen vere sint et congressi et
pasti et operati quod mandatum eis fuerat, primo non admitteris
ad eius dei exempla quem destruis. Nam et quanto meliorem et
perfectiorem deum inducis, tanto non competunt illi eius exempla
quo nisi diversus in totum non erit omnino melior atque perfectior.
Dehinc scito nec illud concedi tibi, ut putativa fuerit in angelis
caro, sed verae et solidae substantiae humanae. Si enim difficile
non fuit illi putativae carnis veros et sensus et actus exhibere,
multo facilius habuit veris et sensibus et actibus veram dedisse
substantiam carnis, vel qua proprius auctor et artifex eius.
Tuus autem deus, eo quod carnem nullam omnino produxerit,
merito fortasse phantasma eius intulerit cuius non valuerat veritatem.
Meus autem deus, qui illam de limo sumptam in hac reformavit
qualitate, nondum ex semine coniugali et tamen carnem,
aeque potuit ex quacunque materia angelis quoque adstruxisse carnem,
qui etiam mundum ex nihilo in tot ac talia corpora, et qui-
<pb xml:id="v.2.p.134"/>
dem verbo aedificavit. Et utique, si deus tuus veram quandoque
<bibl n="Luc. XX, 36."/> substantiam angelorum hominibus pollicetur, Erunt enim, inquit,
sicut angeli, cur non et deus meus veram substantiam hominum
angelis accommodarit undeunde sumptam? Quia nec tu mihi respondebis
unde illa apud te angelica sumatur, sufficit mihi hoc
definire quod deo congruit, veritatem scilicet eius rei quam tribus
testibus sensibus obiecit, visui, tactui, auditui. Difficilius deo mentiri
quam carnis veritatem undeunde producere, licet non natae.
Ceterum et aliis haereticis, definientibus carnem illam in angelis
ex carne nasci debuisse si vere fuisset humana, certa ratione respondemus,
qua et humana vere fuerit et innata: humana vere
propter dei veritatem a mendacio et fallacia extranei, et quia non
possent humanitus tractari ab hominibus nisi in substantia humana;
innata autem, quia solus Christus in carnem ex carne nasci habebat,
ut nativitatem nostram nativitate sua reformaret, atque ita
etiam mortem nostram morte sua dissolveret resurgendo in carne,
in qua natus est, ut et mori posset. Ideoque et ipse cum angelis
tunc apud Abraham in veritate quidem carnis apparuit, sed nondum
natae, quia nondum moriturae, sed et discentis iam inter homines
conversari. Quo magis angeli, neque ad moriendum pro nobis
dispositi, brevem carnis commeatum non debuerunt nascendo sumpsisse,
quia nec moriendo deposituri eam fuerant, sed undeunde
sumptam et quoquo modo omnino dimissam, mentiti eam tamen
<bibl n="Ps. CIV, 4."/> non sunt. Si creator facit angelos spiritus et apparitores suos
ignem flagrantem, tam vere spiritus quam et ignem, idem illos
vere fecit et carnem, ut nunc recordemur et haereticis renuntiemus
eius esse promissum homines in angelos reformandi quandoque
qui angelos in homines formarit aliquando.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p> Igitur non admissus ad consortium exemplorum creatoris, ut
alienorum, et suas habentium causas, velim edas et ipse consilium
dei tui, quo Christum suum non in veritate carnis exhibuit. Si
aspernatus est illam ut terrenam et, ut dicitis, stercoribus infersam,
cur non et simulacrum eius proinde despexit? Nullius enim
dedignandae rei imago dignanda est. Sequitur statum similitudo.
Sed quomodo inter homines conversaretur, nisi per imaginem sub-
<pb xml:id="v.2.p.135"/>

stantiae humanae? Cur ergo non potius per veritatem, ut vere
conversaretur, si necesse habebat conversari? Quanto dignius necessitas
fidem quam stropham administrasset? Satis miserum deum
instituis, hoc ipso, quod Christum suum non potuit exhibere nisi
in indignae rei effigie, et quidem alienae. Aliquantis enim indignis
conveniet uti, si nostris, sicut alienis non congruet uti, licet
dignis. Cur enim non in aliqua alia digniore substantia venit, et
inprims sua, ne et indigna et aliena videretur eguisse? Si creator
meus per rubum quoque et ignem, idem postea per nubem et globum
cum homine congressus est, et elementorum corporibus in
repraesentationibus sui usus est, satis haec exempla divinae potestatis
ostendunt deum non eguisse aut falsae aut etiam verae carnis
paratura. Ceterum si ad certum spectamus, nulla substantia digna
est quam deus induat. Quodcunque induerit, ipse dignum facit,
absque mendacio tamen. Et ideo quale est ut dedecus existimarit
veritatem potius quam mendacium carnis? Atquin honoravit illam
fingendo. Quanta iam caro est cuius phantasma necessarium fuit
deo superiori?</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p>Totas istas praestigias putativae in Christo corpulentiae Marcion 
cion illa intentione suscepit, ne ex testimonio substantiae humanae
nativitas quoque eius defenderetur, atque ita Christus creatoris vindicaretur,
ut qui nascibilis ac per hoc carneus annuntiaretur. Stultissime
et hic Ponticus; quasi non facilius crederetur caro in deo
non nata quam falsa, praestruentibus vel maxime fidem istam angelis
creatoris in carne vera conversatis, nec tamen nata. Nam et
Philumene illa magis persuasit Apelli ceterisque desertoribus
Marcionis, ex fide quidem Christum circumtulisse carnem, nullius
<pb xml:id="v.2.p.136"/>

tamen nativitatis, utpote de elementis eam mutuatum. Quodsi verebatur
Marcion ne fides carnis nativitatis quoque fidem indnceret,
sine dubio qui homo videbatur, natus utique credebatur. Nam et
<bibl n="Lue. XI, 27."/> mulier quaedam exclamaverat, Beatus venter, qui te portavit, et
<bibl n="VIII, 19sqq."/> ubera, quae hausisti. Et quomodo mater et fratres eius dicti sunt
foris stare? Et videbimus de his capitulis suo tempore. Certe
cum et ipse se filium hominis praedicaret, natum scilicet profitebatur.
Nunc ut haec omnia ad evangelii distulerim examinationem,
tamen, quod supra statui, si omni modo natus credi habebat qui
homo videbatur, vane nativitatis fidem consilio imaginariae carnis
expungendam putavit. Quid enim profuit non vere fuisse quod
pro vero haberetur, tam carnem quam nativitatem?
viderit opinio humana: iam deum tuum honoras fallaciae titulo, si
aliud se sciehat esse quam quod homines fecerat opinari. Iam
tunc potuisti etiam nativitatem putativam illi accommodasse, ne in
hanc quoque impegisses quaestionem. Nam et mulierculae nonnunquam
praegnantes sibi videntur aut sanguinis tributo aut aliqua
valetudine inflatae. Et utique debuerat phantasmatis scenam decucurrisse,
ne originem carnis non desaltasset, qui personam
substantiae ipsius egisset. Plane nativitatis mendacium recusasti:
ipsam enim carnem veram edidisti. Turpissimum scilicet dei etiam
vera nativitas. Age iam, perora in illa sanctissima et reverenda
opera naturae, invehere in totum quod es: carnis atque animae
originem destrue; cloacam voca uterum tanti animalis, id est hominis
producendi officinam; persequere et partus immunda et pudenda
tormenta, et ipsius exinde puerperii spurcos, anxios, ludicros
exitus. Tamen cum omnia ista destruxeris, ut deo indigna
confirmes, non erit indignior morte nativitas et cruce infantia et
natura poena et carne damnatio. Si vere ista passus est Christus,
minus fuit nasci. Si mendacio passus est, ut phantasma, potuit
<pb xml:id="v.2.p.137"/>

et mendacio nasci. Summa ista Marcionis argumenta, per quae
alium efficit Christum, satis opinor ostendimus non consistere
omnino, dum docemus magis utique competere deo veritatem quam
mendacium eius habitus in quo Christum suum exhibuit. Si veritas
fuit, caro fuit, si caro fuit, natus est. Ea enim, quae expugnat
haec haeresis, confirmantur, cum ea, per quae expugnat, destruuntur.
Itaque, si carneus habebitur, quia natus, et natus, quia carneus,
quia phantasma non fuerit, ipse erit agnoscendus, qui in
carne et ex nativitate venturus annuntiabatur a creatoris prophetis,
utpote Christus creatoris.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>Provoca nunc, ut soles, ad hanc Esaiae comparationem Christi, 
contendens illam in nullo convenire. Primo enim, inquis, Christus
Esaiae Emmanuel vocari habebit, dehinc virtutem sumere Damasci <bibl n="Les.VII, 14. VIII, 4."/>
et spolia Samariae adversum regem Assyriorum. Porro iste, qui
venit, neque sub eiusmodi nomine est editus neque ulla re bellica
functus est. At ego te admonebo, uti cohaerentia quoque utriusque
capituli recognoscas. Subiuncta est enim et interpretatio Emmanuelis,
Nobiscum deus; uti non solum sonum nominis spectes, <bibl n="Matth. 1. 23."/>
sed et sensum. Sonus enim Hebraicus, quod est Emmanuel, suae
gentis est, sensus autem eius quod est Deus nobiscum, ex interpretatione
communis est. Quaere ergo an ista vox, Nobiscum deus,
quod est Emmanuel, exinde quod Christus illuxit, agitetur in Christo.
Et puto, non negabis, utpote qui et ipse dicas, Deus nobiscum
dicitur, id est Emmanuel. Aut si tam vanus es, ut, quia
penes te Nobiscum deus dicitur, non Emmanuel, idcirco nolis
venisse illum cuius proprium sit vocari Emmanuel, quasi non hoc
sit et Deus nobiscum, invenies apud Hebraeos Christianos, immo
et Marcionitas, Emmanuelem nominare, cum volunt dicere Nobiscum
deus; sicut et omnis gens, quoquo sono dixerit Nobiscum
deus, Emmanuelem pronuntiavit in sensu sonum expungens.
Quodsi Emmanuel Nobiscum deus est, deus autem nobiscum Christus
est, qui etiam in nobis est (quotquot enim in Christum tincti <bibl n="Gal. III, 27."/>
estis, Christum induistis), tam proprius est Christus in significatione
nominis, quod est Nobiscum deus, quam in sono nominis,
quod est Emmanuel. Atque ita constat venisse iam illum qui praedicabatur
Emmanuel, quia quod significat Emmanuel venit, id est
Nobiscum deus.</p><pb xml:id="v.2.p.138"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p> Aeque et sono nominum duceris, cum virtutem Damasci et
spolia Samariae et regem Assyriorum sic accipis quasi bellatorem
portendant Christum creatoris, non animadvertens quid scriptura
<bibl n="Ies. VIII, 4."/> promittat. Quoniam priusquam cognoscat vocare patrem et matrem,
accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem
Assyriorum. Ante est enim inspicias aetatis demonstrationem, an
hominem iam Christum exhibere possit, nedum imperatorem. Scilicet
vagitu ad arma esset convocaturus infans, et signa belli non
tuba, sed crepitacillo daturus, nec ex equo vel de curru vel de
muro, sed de nutricis aut gerulae suae collo sive dorso hostem
destinaturus, atque ita Damascum et Samariam pro mammillis subacturus?
Aliud est si penes Ponticos barbariae gentis infantes in
proelium erumpunt, credo ad solem uncti prius, dehinc pannis
armati et butyro stipendiati, qui ante norint lanceare quam lancinare.
Enimvero si nusquam hoc natura concedit, aute militare
quam vivere, ante virtutem Damasci sumere quam patris et matris
vocabulum nosse, sequitur ut figurata pronuntiatio videatur. Sed
et virginem, inquit, parere natura non patitur, et tamen creditur
prophetae. Et merito. Praestruxit enim fidem incredibili rei, ra-
<pb xml:id="v.2.p.139"/>
tionem edendo, quod in signo esset futura. Propterea, inquit, dabit <bibl n="Ies. VII, 14."/>
vobis dominus signum: Ecce virgo concipiet in utero et pariet filium.
Signum autem a deo, nisi novitas aliqua monstruosa, tam dignum
non fuisset. Denique et Iudaei, si quando ad nos deiciendos mentiri
audent, quasi non virginem, sed iuvenculam concepturam et
parituram scriptura contineat, hinc revincuntur, quod nihil sigui
videri possit res cotidiana, iuvenculae scilicet praegnatus et partus.
In signum ergo disposita virgo et mater merito creditur, infans
vero bellator non aeque. Non enim et hic signi ratio versatur.
Sed signo nativitatis novae adscripto exinde post signum alius ordo
iam infantis edicitur, mel et butyrum manducaturi. Nec hoc utique
in signum est malitiae non assentaturi, et hoc enim infantia est,
sed accepturi virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem
Assyriorum. Serva modum aetatis et quaere sensum praedicationis,
immo redde evangelio veritatis, quae posterior detraxisti, et tam
intellegitur prephetia quam renuntiatur expuncta. Maneant autem
orientales illi Magi in infantia Christum recentem auro et ture munerantes,
et acceperit infans virtutem Damasci sine proelio et
armis. Nam praeter quod omnibus notum est, orientis virtutem,
id est vim et vires, auro et odoribus pollere solitam, certe est
creatori virtutem ceterarum quoque gentium aurum constituere,
sicut per Zachariam, Et Iudas praetendet apud Hierusalem et <bibl n="Zaoh. XIV, 14."/>
congregabit omnem valentiam populorum per circuitum, aurum et
argentum. De illo autem tunc auri munere etiam David, Et dabitur <bibl n="Ps. LXXII, 10."/>
illi ex auro Arabiae, et rursus, Reges Arabum et Saba munera
offerent illi. Nam et Magos reges babuit fere Oriens, et Damascus
Arabiae retro deputabatur, antequam transcripta esset in
Syrophoenicen ex distinctione Syriarum, cuius tunc virtutem Chri-
<pb xml:id="v.2.p.140"/>

stus accepit, accipiendo insignia eius, aurum scilicet et odore;
spolia autem Samariae ipsos Magos, qui cum illum cognovissent et
muneribus honorassent et genu posito adorassent quasi deum et
regem sub testimonio indicis et ducis stellae, spolia sunt facti
Samariae, id est idololatriae, credentes videlicet in Christum. Idololatriam
enim Samariae nomine notavit, ut ignominiosae ob idololatriam,
qua desciverat tunc a deo sub rege Hieroboam. Nec hoc
enim novum est creatori, figurate uti translatione nominum ex
<bibl n="Ies. I, 10."/> comparatione criminum. Nam et archontas Sodomorum appellat
archontas Iudaeorum, et populum ipsum populum Gomorrae vocat.
<bibl n="Esech. XVI, 3."/> Et idem alibi, Pater, inquit, tuus Amorraeus et mater tua Cethea,
ob consimilem impietatem; quos aliquando etiam suos filios dixerat,
<bibl n="les. I, 2."/> Filios generavi et exaltavi. Sic et Aegyptus nonnunquam totus orbis
intellegitur apud illum superstitionis et maledictionis elogio. Sic
et Babylon etiam apud Ioannem nostrum Romanae urbis figura est,
proinde magnae et regno superbae et sanctorum dei debellatricis.
Hoc itaque usu Magos quoque Samaritarum appellatione titulavit
despoliatos, quod habuerant cum Samaritis, ut diximus, idololatriam.
Adversus regem autem Assyriorum adversus Herodem intellege,
cui utique adversati sunt Magi tunc non renuntiando de Christo,
quem intercipere quaerebat.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p> Adiuvabitur haec nostra interpretatio , dum et alibi bellatorem
existimans Christum, ob armorum quorundam vocabula et eiusmodi
verba, ex reliquorum quoque sensuum comparatione convinceris.
<bibl n="Pa. XLV, 4."/> Accingere, inquit David, ense super femur. Sed quid supra legis
<bibl n="Ibid. v. 3."/> de Christo? Tempestivus decore praeter filios hominum, effusa est
gratia in labiis tuis. Rideo, si, quem ad bellum ense cingebat, ei
de tempestivitate decoris et labiorum gratia blandiebatur. Sic item
<bibl n="Ibid. v. 5."/> subiungens, Et extende et prosperare et regna, adiecit propter
veritatem et lenitatem et iustitiam. Quis enim haec ense operabitur,
et non contraria potius, dolum et asperitatem et iniustitiam,
propria scilicet negotia proeliorum? Videamus ergo an alius sit
ensis ille, cuius alius est actus. Nam et apostolus Ioannes in Apocalypsi
<bibl n="Apoc. I, 5."/> ensem describit ex ore dei prodeuntem bis acutum, praeacutum,
quem intellegi oportet sermonem divinum, bis acutum,
duobus testamentis legis et evangelii, acutum sapientia, infestum
<pb xml:id="v.2.p.141"/>

diabolo, armantem nos adversus hostes spiritales nequitiae et concupiscentiae
omnis, amputantem etiam a carissimis ob dei nomen.
Quodsi Ioannem agnitum non vis, habes communem magistrum
Paulum, praecingentem lumbos nostros veritate et lorica iustitiae, <bibl n="Eph. VI, 14 sqq."/>
et calciantem nos praeparationem evangelii pacis, non belli, adsumere
iubentem scutum fidei, in quo possimus omnia diaboli
ignita tela extinguere, et galeam salutaris, et gladium spiritus, quod
est, inquit, dei sermo. Hanc et dominus ipse machaeram venit <bibl n="Matth. X, 34."/>
mittere in terram, non pacem. Si tuus Christus est, ergo et ipse
bellator est. Si bellator non est, machaeram inteutans allegoricam,
licuit ergo et Christo creatoris in psalmo sine bellicis rebus ense
sermonis praecingi figurato, cui supradicta tempestivitas congruat
et gratia labiorum, quem tunc iam cingebatur super femur apud
David, quandoque missurus in terram. Hoc est enim, quod ait,
Et extende et prosperare et regna. Extendens sermonem in omnem
terram ad universarum gentium vocationem, prosperaturus successu
fidei, qua est receptus, et regnans exinde, qua mortem resurrectione
devicit. Et deducet te, inquit, mirifice dextera tua, virtus
scilicet gratiae spiritalis, qua Christi agnitio deducitur. Sagittae
tuae acutae, pervolantia ubique praecepta, et minae et traductiones
cordis, compungentes et transfigentes conscientiam quamque.
Populi sub te concident, utique adorantes. Sic bellipotens et armiger
Christus creatoris, sic et nunc accipiens spolia, non solius Samariae,
verum et omnium gentium. Agnosce et spolia figurata, cuius et
arma allegorica didicisti. Figurate itaque et domino eiusmodi
loquente et apostolo scribente non temere interpretationibus eius
utimur, quarum exempla etiam adversarii admittunt, atque ita in
tantum Esaiae erit Christus qui venit, in quantum non fuit bellator,
quia non talis ab Esaia praedicatur.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>