<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:3.24-4.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1:3.24-4.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><div type="textpart" subtype="chapter" n="24"><p> Immo, inquis, spero ab illo, quod et ipsum faciat ad testimonium 
diversitatis, regnum dei aeternae et caelestis possessionis. Ceterum
vester Christus pristinum statum Iudaeis pollicetur ex restitutione
terrae, et post decursum vitae apud inferos in sinu Abrahae refrigerium.
Deum optimum, si reddit placatus quod et abstulerat iratus!
O deum tuum, qui et caedit et sanat, condit mala et facit
pacem! O deum etiam ad inferos usque misericordem! Sed de sinu
Abrahae suo tempore. De restitutione vero Iudaeae, quam et ipsi
<pb xml:id="v.2.p.156"/>

Iudaei ita ut describitur sperant Iocorum et regionum nominibus
inducti, quomodo allegorica interpretatio in Christum et in ecclesiam
et habitum et fructum eius spiritaliter competat et longum est
persequi et in alio opere digestum, quod inscribimus DE SPE
FIDELIUM, et in praesenti vel eo otiosum, quia non de terrena, sed
de caelesti promissione sit quaestio. Nam et confitemur in terra nobis
regnum repromissum, sed ante caelum, sed alio statu, utpote post
resurrectionem in mille annos in civitate divini operis Hierusalem
<bibl n="Phiii pp. III, 20."/> caelo delata, quam et apostolus matrem nostram sursum designat,
et politeuma nostrum, id est municipatum, in caelis esse pronuntians
<bibl n="Exech. XLVIII, (??) sqq."/> alicui ulique caelesti civitati eum deputat. Hanc et Ezechiel
<bibl n="Apoc. XXI, 2 sqq."/> novit, et apostolus loannes vidit. Et qui apud fidem nostram est
novae prophetiae sermo testatur, ut etiam effigiem civitatis ante
repraesentationem eius conspectui futuram in signum praedicarit.
Denique proxime expunctum est orientali expeditione. Constat
enim ethnicis quoque testibus in Iudaea per dies quadraginta matutinis
momentis civitatem de caelo pependisse, omni moeniorum
habitu evanescente de profectu diei, et alias de proximo
 nullam.
Hanc dicimus excipiendis resurrectione sanctis et refovendis omnium
bonorum utique spiritalium copia in compensationem eorum quae
in saeculo vel despeximus vel amisimus a deo prospectam. Siquidem
et iustum et deo dignum illic quoque exultare famulos eius
ubi sunt et afflicti in nomine ipsius. Haec ratio regni caelestis,
post cuius mille annos, intra quam aetatem concluditur sanctorum
<pb xml:id="v.2.p.157"/>
resurrectio pro meritis maturius vel tardius resurgentium, tunc et
mundi destructione et iudicii conflagratione commissa demutati in
atomo in angelicam substantiam, scilicet per illud incorruptelae
superindumentum, transferemur in caeleste regnum, de quo nunc
sic ideo retractatur, quasi non praedicato apud creatorem, ac per
hoc alterius dei Christum probante, a quo primo et solo sit revelatum.
Disce iam hinc illud et praedicatum a creatore et sine
praedicatione credendum apud creatorem. Quid tibi videtur, cum
Abrahae semen post primam promissionem, qua in multitudinem
arenae repromittitur, ad instar quoque stellarum destinatur, nonne
et terrenae et caelestis dispositionis auspicia sunt? Cum Isaac benedicens
Iacob filium suum, Det, ait, tibi deus de rore caeli et de <bibl n="Gen. XXVII, 28."/>
opimitate terrae, nonne utriusque indulgentiae exempla sunt? Denique
animadvertenda est hic etiam structura benedictionis ipsius.
Nam circa Iacob, qui quidem posterioris et praelatioris populi
figura est, id est nostri, prima promissio caelestis est roris, secunda
terrenae opimitatis. Nos enim primo ad caelestia invitamur,
cum a saeculo avellimur, et ita postea invenimur etiam terrena consecuturi.
Et evangelium vestrum quoque habet, Quaerite primum <bibl n="Luc. XII, 31."/>
regnum dei, et haec adicientur vobis. Ceterum ad Esau promittit <bibl n="Gen. XXVII, 30."/>
benedictionem terrenam, et subicit caelestem de opimitate terrae,
dicens, Erit inhabitatio tua et a rore caeli. Iudaeorum enim dispositio
in Esau, priorum natu et posteriorum affectu filiorum, a
terrenis bonis imbuta per legem postea ad caelestia per evangelium
credendo deducitur. Cum vero Iacob somniat scalas obfirmatas in
terra ad caelum et angelos alios ascendentes et alios descendentes,
innixum desuper dominum, temere, si forte, interpretabimur scalis
his iter ad caelum demonstrari, quo alii perveniant, unde alii decidant,
domini constitutum esse iudicio. Cur autem, ut evigilavit et
primum Ioci horrore concussus est, convertitur ad interpretationem
somnii? Cum enim dixisset, Quam terribilis est locus iste! Non <bibl n="Gen. XXVIII, 17."/>
est, inquit, aliud, sed aedes dei, et haec porta caeli. Christum
dominum enim viderat, templum dei et portam, eundem, per quem
<pb xml:id="v.2.p.158"/>

aditur caelum. Et utique portam caeli non nominasset, si caelum
non aditur apud creatorem. Sed est et porta, quae recipit et quae
<bibl n="Amos IX, 6."/> perducit, strata iam a Christo. De quo Amos: Qui aedificat in
caelum ascensum suum, utique non sibi soli, sed et suis, qui cum
illo erunt. Et circumdabis enim illos tibi, inquit, tanquam ornamentum
sponsae. Ita per illum ascensum ad caelestia regua tendentes
<bibl n="Ies.XLIX, 18."/> miratur spiritus dicens, Volant velut qui sunt milvi, ut nubes
volant, et velut pulli columbarum, ad me, scilicet simpliciter ut
<bibl n="Ies. LX, 8."/> columbae. Auferemur enim in nubes obviam domino, secundum
<bibl n="I Thess. IV, 17."/> apostolum (illo scilicet filio hominis veniente in nubibus, secundum
<bibl n="Dan. VII, 13."/> Danielem), et ita semper cum domino erimus, eatenus dum et in
terra et in caelo, qui ob utriusque promissionis ingratos ipsa etiam
<bibl n="Ies. I, 2."/> elementa testatur: Audi caelum et in aures percipe terra. Et ego
quidem, etiam si nullam spei caelestis manum mihi totiens scriptura
porrigente satis haberem huius quoque promissionis praeiudicium,
quod iam terrenam gratiam teneam, expectarem aliquid et de caelo,
a deo caeli sicut et terrae; ita crederem Christum sublimiora pollicentem
eius esse qui et humiliora promiserat, qui et experimenta
maiorum de parvulis fecerat, qui hoc inauditi, si forte,
regni praeconium soli Christo reservaverat, ut per famulos quidem
terrena gloria, caelestis vero per ipsum deum annuntiaretur. At tu
hinc quoque alium argumentaris Christum quod regnum novum annuntiet.
Prius est aliquod exemplum indulgentiae proferas, ne merito
dubitem de fide tantae promissionis, quam sperandam dicis;
immo ante omnia est ut, quem caelestia praedicas repromittere,
aliquod caelum probes eius. At nunc vocas ad coenam, nec domum
ostendis; allegas regnum, nec regiam monstras. An quia Christus
tuus caeleate regnum repro(??)ittit, non habens caelum, quomodo et
hominem praestitit non habens carnem? O phantasma omne! O
praestigia magnae etiam promissionis!</p></div></div><div type="textpart" subtype="book" n="4"><head>LIBER QUARTUS.</head><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><pb xml:id="v.2.p.159"/><p>Omnem sententiam et omnem paraturam impii atque sacrilegi 
Marcionis ad ipsum iam evangelium eius provocamus, quod interpotando
suum fecit. Et ut fidem instrueret, dotem quandam commentatus
est illi, opus ex contrarietatum oppositionibus Antitheses
cognominatum et ad separationem legis et evangelii coactum, qua
duos deos dividens, proinde diverses, alterum alterius instrumenti,
vel, quod magis usui est dicere, testamenti, ut exinde evangelio
quoque secundum Antitheses credendo patrocinaretur. Sed et istas
proprio congressu cominus, id est per singulas iniectiones Pontici,
cecidissem, si non multo opportunius in ipso et cum ipso evangelio,
cui procurant, retunderentur; quamquam tam facile est praescriptive
occurrere, et quidem ut accepto eas faciam, ut rato
habeam, ut nobiscum facere dicam, quo magis de caecitate auctoris
sui erubescant, nostrae iam Antitheses adversus Marcionem. Atque
adeo confiteor alium ordinem decucurrisse in veteri dispositione
apud creatorem, alium in nova apud Christum. Non nego distare
documenta eloquii, praecepta virtutis, legis disciplinas, dum tamen
tota diversitas in unum et eundem deum competat, illum scilicet
<pb xml:id="v.2.p.160"/>
a quo constat eam dispositam sicut et praedicatam. Olim contionatur
Esaias prodituram ex Sion legem et sermonem domini ex
Hierusalem. aliam utique legem aliumque sermonem. Denique iudicabit,
<bibl n="Ies. II, 3 sq."/> inquit, inter nationes, et traducet populum plurimum, scilicet
non unius gentis Iudaeorum, sed nationum, quae per novam
legem evangelii et novum sermonem apostolorum iudicantur et traducuntur
apud semetipsas de pristino errore, simul crediderunt,
atque exinde concidunt machaeras suas in aratra, et sibynas, quod
genus venabulorum est, in falces, id est feros et saevos quondam
animos convertunt in sensns probos et bonae frugis operarios. Et
<bibl n="Ies. I.I, 4."/> rursus: Audite me, audite me, et populus meus et reges, auribus
intendite in me, quoniam lex prodibit a me et iudicium meum in
lucem nationum, quo iudicaverat atque decreverat nationes quoque
illuminandas per evangelii legem atque sermonem. Haec erit lex
<bibl n="Ps. XIX, 8."/> et apud David, invituperabilis, qua perfecta, convertens animam,
utique ab idolis ad deum. Hic erit et sermo, de quo idem Esaias,
<bibl n="Ies. X, 23."/> Quoniam, inquit, decisum sermonem faciet dominus in terra.
Compendiatum est enim novum testamentum et a legis laciniosis
oneribus expeditum. Sed quid pluribus, cum manifestius et luce
ipsa clarius novatio praedicetur a creatore per eundem? Ne rememineritis
<bibl n="Ies. XLIII, 18 sq."/> priorum, et antiqua ne recogitaveritis: Vetera
transierunt, nova oriuntur: Ecce facio nova, quae nunc orientur.
<bibl n="Ier. IV, 3 sq."/> Item per Hieremiam: Novate vobis novamen novum, et ne severitis
in spinas, et circumcidimini praeputio cordis vestri. Et alibi:
<bibl n="Ier. XXXI, 31 sq."/> Ecce venient dies, dicit dominus, et perficiam domui Iacob et
domui Iudae testamentum novum, non secundum testamentum,
quod disposui patribus eorum in die qua arripui dispositionem
eorum ad educendos eos de terra Aegypti. Adeo pristinum testamentum
temporale significat, dum mutabile ostendit, etiam dum
<bibl n="Ies. LV, 3."/> aeternum de postero pollicetur. Nam per Esaiam, Audite me et
vivetis, et disponam vobis testamentum aeternum, adiciens sancta
et fidelia David, ut id testamentum in Christo decursurum de-
<pb xml:id="v.2.p.161"/>

monstraret. Eundem ex genere David, secundum Mariae censum, <bibl n="Ies. XI, 1 sq"/>
etiam in virga ex radice Iesse processura figurate praedicabat.
Igitur si alias leges aliosque sermones et novas testamentorum
dispositiones a creatore dixit futuras, ut etiam ipsorum sacrificiorum
alia officia potiora et quidem apud nationes destinarit, dicente
Malachia, Non est voluntas mea in vobis, inquit dominus, et sacrificia <bibl n="Malach. I, 10 sq."/>
vestra non excipiam de manibus vestris, quoniam a solis
ortu usque ad occasum glorificatum est in nationibus nomen meum,
et in omni loco sacrificaium nomini meo offertur, et sacrificium
mundum, scilicet simplex oratio de conscientia pura, necesse est
omnis demutatio veniens ex innovatione diversitatem ineat cum his
quorum fit, et contrarietatem ex diversitate. Sicut enim nihil
demutatum quod non diversum, ita nihil diversum quod non contrarium.
Eiusdem ergo deputabitur etiam contrarietas ex diversitate
cuius fuerit demutatio ex innovatione. Qui disposuit demutationem,
iste instituit et diversitatem; qui praedicavit innovationem, iste
praenuntiavit et contrarietatem. Quid differentiam rerum ad distantiam
interpretaris potestatum? quid Antitheses exemplorum
distorques adversus creatorem, quas in ipsis quoque sensibus et
affectionibus eius potes recognoscere? Ego, inquit, percutiam, et <bibl n="Deut. XXXII, 30"/>
ego sanabo: Ego, inquit, occidam, et ego vivificabo, condens <bibl n="Ies. XLV, 7."/>
scilicet mala et faciens pacem; qua etiam soles illum mobilitatis
quoque et inconstantiae nomine reprehendere, prohibentem quae
iubet et iubentem quae prohibet. Cur ergo non et Antitheses
ad naturalia reputasti contrarii sibi semper creatoris? Nec mundum
saltim recogitare potuisti, nisi fallor, etiam apud Ponticos ex
diversitatibus structum aemularum invicem substantiarum. Prius
itaque debueras alium deum luminis, alium tenebrarum determinasse,
ut ita posses alium legis, alium evangelii asseverasse. Ceterum
praeiudicatum est ex manifestis, cuius opera et ingenia per Antitheses
constant, eadem forma constare etiam sacramenta.</p><pb xml:id="v.2.p.162"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p> Habes nunc ad Antitheses expeditam a nobis responsionem.
Transeo nunc ad evangelii, sane non Iudaici, sed Pontici, interim
adulterati demonstrationem, praestructuram ordinem quem aggredimur.
Censtituimus inprimis evangelicum instrumentum apostolos
auctores habere, quibus hoc munus evangelii promulgandi ab ipso
domino sit impositum. Si et apostolicos, non tamen solos, sed
cum apostolis et post apostolos, quoniam praedicatio discipulorum
suspecta fieri posset de gloriae studio, si non adsistat illi auctoritas
magistrorum, immo Cbiisti, quae magistros apostolos fecit.
Denique nobis fidem ex apostolis loannes et Matthaeus insinuant,
ex apostolicis Lucas et Marcus instaurant, isdem regulis exorsi,
quantum ad unicum deum attinet creatorem et Christum eius, natum
ex virgine, supplementum legis et prophetarum. Viderit enim
si narrationum dispositio variavit, dummodo de capite fidei conveniat,
de quo cum Marcione non convenit. Contra Marcion evangelio
scilicet suo nullum adscribit auctorem, quasi non licuerit illi
titulum quoque affingere cui nefas non fuit ipsum corpus evertere.
Et possem hic iam gradum figere, non agnoscendum contendens
opus quod non erigat frontem, quod nullam constantiam praeferat,
nullam fidem repromittat de plenitudine tituli et professione debita
auctoris. Sed per omnia congredi malumus, nec dissimulamus
quod ex nostro intellegi potest. Nam ex iis commentatorihus quos
habemns Lucam videtur Marcion elegisse quem caederet. Porro
Lucas non apostolus, sed apostolicus, non magister, sed discipulus,
utique magistro minor, certe tanto posterior quanto posterioris
apostoli sectator, Pauli sine dubio, ut et si sub ipsius Pauli nomine
evangelium Marcion intulisset, non sufficeret ad fidem singularitas
instrumenti destituta patrocinio antecessorum. Exigeretur
enim id quoque evangelium quod Paulus invenit, cui fidem dedidit,
cui mox suum congruere gestiit, siquidem propterea Hierosolymam
<bibl n="(??). II, 2."/> ascendit ad cognoscendos apostolos et consultandos, ne forte in
vacuum cucurrisset, id est ne non secundum illos credisset et non
secundum illos evangelizaret. Denique ut cum auctoribus contulit
et convenit de regula fidei, dextras miscuere, et exinde officia
<pb xml:id="v.2.p.163"/>

praedicandi distinxerunt, ut illi in Iudaeos, Paulus in Iudaeos et
in nationes. Igitur si ipse illuminator Lucae auctoritatem antecessorum
et fidei et praedicationi suae optavit, quanto magis eam
evangelio Lucae expostulem, quae evangelio magistri eius fuit necessaria?</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Aliud est si penes Marcionem a discipulatu Lucae coepit religionis 
Christianae sacramentum. Ceterum si et retro decucurrit,
habuit utique authenticam paraturam, per quam ad Lucam usque
pervenit, cuius testimonio adsistente Lucas quoque possit admitti.
Sed enim Marcion nactus epistelam Pauli ad Galatas, etiam ipsos <bibl n="Gal. II, 11 sqq. 4 sq."/>
apostolos suggillantis ut non recto pede incedentes ad veritatem
evangelii, simul et accusantis pseudapostolos quosdam pervertentes
evangelium Christi, connititur ad destruendum statum eorum evangeliorum
quae propria et sub apostolorum nomine eduntur, vel
etiam apostolicorum, ut scilicet fidem, quam illis adimit, suo conferat.
Porro etsi reprehensus est Petrus et Ioannes et Iacobus,
qui existimabantur columnae, manifesta causa est. Personarum <bibl n="Gal. II, 9."/>
enim respectu videbantur variare convictum. Et tamen cum ipse
Paulus omnibus omnia fieret, ut omnes lucraretur, potuit et Petro hoc <bibl n="I Cor. IX, 19."/>
in consilio fuisse aliquid aliter agendi quam docebat. Proinde si et
pseudapostoli irrepserant, horum quoque qualitas edita est, circumcisionem
vindicantium et Iudaicos fastos. Adeo non de praedicatione,
sed de conversatione a Paulo denotabantur, aeque denotaturo,
si quid de deo creatore aut Christo eius errassent. Igitur distinguenda
erunt singula. Si apostolos praevaricationis et simulationis
suspectos Marcion haberi queritur usque ad evangelii depravationem,
Christum iam accusat, accusando quos Christus elegit. Si
vero apostoli quidem integrum evangelium contulerunt, de sola convictus
inaequalitate reprehensi, pseudapostoli autem veritatem eorum
interpolaverunt, et inde sunt nostra digesta, quod erit germanum
illud apostolorum instrumentum, quod adulteros passum est? quod
Paulum illuminavit, et ab eo Lucam? Aut si tam funditus deletum
est, ut cataclysmo quodam, ita inundatione falsariorum obliteratum,
iam ergo nec Marcion habet verum. Aut si ipsum erit verum, id
est apostolorum, quod Marcion habet solus? et quomodo nostro
<pb xml:id="v.2.p.164"/>

consonat quod non apostolorum, sed Lucae refertur? Aut si non
statim Lucae deputandum est quo Marcion utitur, quia nostro consonat,
scilicet adulterato etiam circa titulum, ceterum apostolorum
est. Iam ergo et nostrum, quod illi consonat, aeque apostolorum
est, sed adulteratum de titulo quoque.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p> Funis ergo ducendus est contentionis, pari hinc inde nisu
fluctuante. Ego meum dico verum, Marcion suum. Ego Marcionis
affirmo adulteratum, Marcion meum. Quis inter nos determinabit,
nisi temporis ratio, ei praescribens auctoritatem quod antiquius
reperietur, et ei praeiudicans vitiationem quod posterius revincetur?
In quantum enim falsum corruptio est veri, in tantum praecedat
necesse est veritas falsum. Prior erit res passione, et materia
aemulatione. Alioquin quam absurdum, ut, si nostrum antiquius
probaverimus, Marcionis vero posterius, et nostrum ante videatur
falsum quam habuerit de veritate materiam, et Marcionis ante credatur
aemulationem a nostro expertum quam et editum, et postremo
id verius existimetur quod est serius, post tot ac tanta iam opera
atque documenta Christianae religionis saeculo edita, quae edi utique
non potuissent sine evangelii veritate, id est ante evangelii
veritatem. Quod ergo pertinet ad evangelium interim Lucae, quatenus
communio eius inter nos et Marcionem de veritate disceptat,
adeo antiquius Marcione est quod est secundum nos, ut et ipse
illi Marcion aliquando crediderit, cum et pecuniam in primo calore
fidei catholicae ecclesiae contulit, proiectam mox cum ipso, posteaquam
in haeresim suam a nostra veritate descivit. Quid nunc, si
negaverint Marcionitae primam apud nos fidem eius adversus epistulam
quoque ipsius? Quid, si nec epistulam agnoverint? Certe
Antitheses non modo fatentur Marcionis, sed et praeferunt. Ex
his mihi probatio sufficit. Si enim id evangelium quod Lucae refertur
penes nos (viderimus an et penes Marcionem), ipsum est
quod Marcion per Antitheses suas arguit ut interpolatum a protectoribus
Iudaismi ad concorporationem legis et prophetarum, qua
etiam Christum inde eonfingerent, utique non potuisset arguere nisi
<pb xml:id="v.2.p.165"/>

quod invenerat. Nemo post futura reprehendit quae ignorat futura.
Emendatio culpam non antecedit. Emendator sane evangelii a
Tiberianis usque ad Antoniniana tempora eversi Marcion solus et
primus obvenit, expectatus tamdiu a Christo, paenitente iam quod
apostolos praemisisse properasset sine praesidio Marcionis. Nisi
quod humanae temeritatis, non divinae auctoritatia, negotium est
haeresis, quae sic semper emendat evangelia, dum vitiat; cum et
si discipulus Marcion, non tamen super magistrum, et si apostolus <bibl n="Matth. X, 24."/>
Marcion, Sive ego, inquit Paulus, sive illi, sic praedicamus, et si <bibl n="I Cor. XV, 11"/>
prophetes Marcion, et spiritus prophetarum prophetis erunt subditi:
non enim eversionis sunt, sed pacis, etiam si angelus Marcion, <bibl n="I Cor. XIV, 32."/>
citius anathema dicendus quam evangelizator, quia aliter evangelizavit. <bibl n="Gal. I, 3."/>
Itaque dum emendat, utrumque confirmat, et nostrum
anterius, id emendans quod invenit, et id posterius quod de nostri
emendatione constituens suum et novum fecit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p> In summa, si constat id verius quod prius, id prius quod et 
ab initio, id ab initio quod ab apostolis, pariter utique constabit
id esse ab apostolis traditum quod apud ecclesias apostolorum
fuerit sacrosanctum. Videamus quod lac a Paulo Corinthii hauserint,
ad quam regulam Galatae sint recorrecti, quid legant Philippenses,
Thessalonicenses, Ephesii, quid etiam Romani de proximo
sonent, quibus evangelium et Petrus et Paulus sanguine quoque
suo signatum reliquerunt. Habemus et Ioannis alumnas ecclesias.
Nam etsi Apocalypsin eius Marcion respuit, ordo tamen episcoporum
ad originem recensus in Ioannem stabit auctorem. Sic et
ceterarum generositas recognoscitur. Dico itaque apud illas, nec
solas iam apostolicas, sed apud universas quae illis de societate
sacramenti confoederantur, id evangelium Lucae ab initio editionis
suae stare quod cum maxime tuemur, Marcionis vero plerisque
<pb xml:id="v.2.p.166"/>

nec notum, nullis autem notum ut non eadem damnatum. Habet
pla(??)e et illud eoclesias, sed suas, tam posteras quam adulteras,
quarm si censum requiras, facilius apostaticum invenias quam
apostolicum, Marcione scilicet conditore, vel aliquo de Marcionis
examine. Faciunt favos et vespae, faciunt ecclesias et Marcionitae.
Eadem auctoritas ecclesiarum apostolicarum ceteris quoque patrocinabitur
evangeliis, quae proinde per illas et secundum illas habemus,
Ioannis dico et Matthaei, licet et Marcus quod edidit Petri
affirmetur, cuius interpres Marcus. Nam et Lucae digestum Paulo
adscribere solent. Capit magistrorum videri quae discipuli promulgarint.
Itaque et de his Marcion flagitandus, quod omissis eis
Lucae potius institerit, quasi non et haec apud ecclesias a primordio
fuerint, quemadmodum et Lucae. Atquin haec magis a primordio
fuisse credibile est, ut priora, qua apostolica, ut cum ipsis
ecclsiis dedicata. Ceterum quale est, si nihil apostoli ediderunt,
ut discipuli potius ediderint, qui nec discipuli existere potuissent
sine ulla doctrina magistrorum? Igitur dum constet haec quoque
apud ecclesias fuisse, cur non haec quoque Marcion attigit aut
emendanda, si adulterata, aut agnoscenda, si integra?
 Nam et
competit ut, si qui evangelium pervertebant, eorum magis curarent
perversionem quorum sciebant auctoritatem receptiorem. Ideo et
pseudapostoli, quod per falsum apostolos imitarentur. In quantum
ergo emendasset quae fuissent emendanda, si fuissent corrupta, in
tantum confirmavit non fuisse corrupta quae non putavit emendanda.
Denique emendavit quod corruptum existimavit. Sed nec hoc
merito, quia non fuit corruptum. Si enim apostolica integre de-
<pb xml:id="v.2.p.167"/>
cucurrerunt, Lucae autem, quod est secundum nos, adeo congruit
regulae eorum ut cum illis apud ecclesias maneat, iam et Lucae
constat integrum decucurrisse usque ad sacrilegium Marcionis,
Denique ubi manus illi Marcion intulit, tunc diversum et aemulum
factum est apostolicis. Igitur dabo consilium discipulis eius, ut
aut illa convertant, licet sero, ad formam sui, quo cum apostolicis
convenire videantur (nam et cotidie reformant illud, prout a nobis
cotidie revincuntur), aut erubescant de magistro utrobique traducto,
cum evangelii veritatem nunc ex conscientia tramittit, nunc
ex impudentia evertit. His fere compendiis utimur, cum de evangelii
fide adversus haereticos expedimur, defendentibus et temporum
ordinem posteritati falsariorum praescribentem, et auctoritatem
ecclesiarum traditioni apostolorum patrocinantem, quia veritas
falsum praecedat necesse est, et ab eis procedat a quibus
tradita est.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p>Sed alium iam hinc inimus gradum, ipsum, ut professi sumus, 
evangelium Marcionis provocantes, sic quoque probaturi adulteratum.
Certe enim totum quod elaboravit etiam Antitheses praestruendo
in hoc cogit, ut veteris et novi testamenti diversitatem constituat,
proinde Christum suum a creatore separatum, ut dei alterius, ut
alienum legis et prophetarum. Certe propterea contraria quaeque
sententiae suae erasit, conspirantia cum creatore, quasi ab assertoribus
eius intexla: competentia autem sententiae suae reservavit.
Haec conveniemus, haec amplectemur, si nobiscum magis fuerint,
si Marcionis praesumptionem percusserint.
Tunc et illa constabit
eodem vilio haereticae caecitatis erasa quo et haec reservata. Sic
habebit intentio et forma opusculi nostri, sub illa utique condicione
quae ex utraque parte condicta sit. Constituit Marcion alium esse
Christum qui Tiberianis temporibus a deo quondam ignoto revelatus
sit in salutem omnium gentium, alium qui a deo creatore in restitutionem
Iudaici status sit destinatus quandoque venturus. Inter
<pb xml:id="v.2.p.168"/>

hos maguam et omnem differentiam scindit, quantam inter iustum et
bonum quantam inter legem et evangelium, quantam inter Iudaismum
et Christianismum. Hinc erit et nostra praescriptio, qua
defigimus nihil Christo dei alterius commune esse debere cum
creatore, ceterum creatoris pronuntiandum, si administraverit dispositiones
eius, si impleverit prophetias eius, si adiuverit leges eius,
si repraesentaverit promissiones eius, si restauraverit virtutes eius,
si sententias reformaverit, si mores, si proprietates expresserit.
Huius pacti et huius praescripti, quaeso te, lector, memineris ubique,
et incipe recognoscere aut. Marcionis Christum aut creatoris.</p><bibl n="Cap. VII."/><bibl n="Luc. III, 1. IV, 31."/><p>Anno quintodecimo principatus Tiberiani proponit eum descendisse
in civitatem Galilaeae Capharnaum, utique de caelo creatoris,
in quod de suo ante descenderat. Ecquid ergo ordinis fuerat,
ut prius de suo caelo in creatoris descendens describeretur? Cur
enim non et ista reprehendam quae non implent fidem ordinariae
narrationis, deficientis in mendacio semper? Plane semel dicta
sint per quae iam alibi retractavimus an descendens per creatorem,
et quidem adversus ipsum, potuerit ab eo admitti et inde
tramitli in terram aeque ipsius. Nunc autem et reliquum ordinem
descensionis expostulo, tenens descendisse illum. Viderit enim
sicubi apparuisse positum est. Apparere subitum ex inopinato
sapit conspectum, qui semel impegerit oculos in id quod sine mora
apparuit. Descendisse autem dum fit, videtur et subit oculos.
De facto etiam ordinem facit, atque ita cogit exigere, quali habitu,
quali suggestu, quonam impetu vel temperamento, etiam quo in
tempore diei noctisve descenderit. Praeterea quis viderit descendentem,
quis retulerit, quis asseveraverit rem utique nec asseveranti
facile credendam. Indignum denique ut Romulus quidem
<pb xml:id="v.2.p.169"/>

ascensus sui in caelum habuerit Proculum alfirmatorem, Christus
vero dei descensus de caelo sui non invenerit annuntiatorem,
quasi non sic et ille ascenderit iisdem mendacii scalis, sicut et
iste descendit. Quid autem illi cum Galilaea, si non erat creatoris,
cui ista regio destinabatur ingressuro praedicationem? dicente
Esaia, Hoc primum bibito, cito facito, regio Zabulon et terra <bibl n="Ies. IX, 1 sq."/>
Nephthalim, et ceteri qui maritimam et Iordanis, Galilaea
nationum, populus, qui sedetis in tenebris, videte lumen magnum:
qui habitatis terram, sedentes in umbra mortis, lumen ortum
est super vos. Bene autem quod et deus Marcionis illuminator
vindicatur nationum, quo magis debuerit vel de caelo descendere,
et, si utique, in Pontum potius descendere quam in Galilaeam.
Ceterum et loco et illuminationis opere secundum praedicationem
occurrentibus Christo iam eum prophetatum incipimus agnoscere,
ostendentem in primo ingressu venisse se, non ut legem et prophetas <bibl n="Matth. V, 17."/>
phetas dissolveret, sed ut potius adimpleret. Hoc enim Marcion
ut additum erasit. Sed frustra negabit Christum dixisse quod
statim fecit ex parte. Prophetiam enim interim de loco adimplevit.
De caelo statim ad synagogam. Ut dici solet, ad quod venimus,
hoc age, Marcion, aufer etiam illud de evangelio, Non sum missus, <bibl n="Matth. XV, 24. 26."/>
nisi ad oves perditas domus Isra(??)l, et, Non est auferre
panem filiis et dare eum canibus, ne scilicet Christus Isra(??)lis
videretur. Sufficiunt mihi facta pro dictis. Detrabe voces Christi
mei, res loquentur. Ecce venit in synagogam; certe ad oves perdilas
domus Isra(??)lis. Ecce doctrinae suae panem prioribus offert
Isra(??)litis; certe ut filios praefert. Ecce aliis eum nondum im-
<pb xml:id="v.2.p.170"/>

pertit; certe ut canes praeterit. Quibus autem magis impertisset
quam extraneis creatoris, si ipse inprimis non fuisset creatoris?
Et tamen quomodo in synagogam potuit admitti tam repentinus,
tam ignotus, cuius nemo adhuc certus de tribu, de populo, de
domo, de censu denique Augusti, quem testem fidelissimum dominicae
nativitatis Romana archiva custodiunt? Meminerant certe, nisi
circumcisum scirent, non admittendum in sancta sanctorum. Sed
etsi passim synagoga adiretur, non tamen ad docendum nisi ab
optime cognito et explorato et probato, iam pridem in hoc ipsum
vel aliunde commendato cum hoc munere. Stupebant autem omnes
<bibl n="Luc. IV, 32."/> ad doctrinam eius. Plane. Quoniam, inquit, in potestate erat sermo
eius, non quoniam adversus legem et prophetas docebat. Utique
enim eloquium divinum et vim et gratiam praestabat, magis exstrueus
quam destruens substantiam legis et prophetarum. Alioquin non
stuperent, sed horrerent. Nec mirarentur, sed statim aversarentur
destructorem legis et prophetarum, et utique inprimis alterius
dei praedicatorem, quia nec potuisset adversus legem et prophetas
docere et hoc nomine adversus creatorem, non praemissa diversae
atque aemulae divinitatis professione. Cum ergo nihil tale scriptura
significet, nisi solam vim et potestatem sermonis admirationi fuisse,
facilius ostendit secundum creatorem docuisse illum, quia non negavit,
quam adversus creatorem, quia non significavit. Atque ita
aut eius erit agnoscendus secundum quem docuit, aut praevaricator
iudicandus, si secundum eum adversus quem venerat docuit. Exclamat
<bibl n="Luc. IV. 33 sq."/> ibidem spiritus daemonis. Quid nobis et tibi est Iesu? Venisti
perdere nos. Scio qui sis, sanctus dei. Hic ego non retractabo
an et hoc cognomentum competierit ei quem nec Christum
vocari oporteret, si non creatoris. Alibi iam de nominibus expostulatum
est. At nunc discepto quomodo hoc eum vocari cognoverit
daemon, nulla unquam retro emissa praedicatione in illum a
deo ignoto et in id temporis muto, cuius nec sanctum eum contestari
potuit, ut ignoti etiam ipsi suo creatori. Quid autem iam
tale ediderit novae divinitatis per quod posset alterius dei sanctus
intellegi? Tantum quod synagogam introgressus, et nec sermone
<pb xml:id="v.2.p.171"/>

operatus aliquid adversus creatorem? Sicut ergo quem ignorabat
nulfo modo poterat Iesum et sanctum dei agnoscere, ita quem
norat agnovit. Nam et prophetam meminerat sanctum dei praedicasse,
et Iesum nomen dei esse in filio Nave. Haec et ab angelo
exceperat secundum nostrum evangelium. Propterea quod in te <bibl n="Luc. I. 35. Matth. I, 21."/>
nascetur vocabitur sanctum, filius dei, et vocabis nomeu eius Iesum.
Sed et habebat utique sensum aliquem dominicae dispositionis (licet
daemon tamen), magis quam alienae et nondum satis cognitae. Nam
et praemisit, Quid nobis et tibi? non quasi in extraneum Iesu,
ad quem pertinent spiritus creatoris. Nec enim dixit, Quid tibi et
nobis? sed, Quid nobis et tibi? se deplorans et sorti suae exprobrans;
quam iam videns adicit, Venisti perdere nos. Adeo
iudicis et ultoris et, ut ita dixerim, saevi dei filium agnoverat
Iesum, non optimi illius, et perdere et punire nescientis. Quorsum
hunc locum praemisimus? Ut Iesum et a daemone non alium doceamus
agnitum et a semetipso non alium confirmatum quam creatoris.
Atquin, inquis, increpuit illum Iesus. Plane, ut invidiosum,
et in ipsa confessione petulantem et male adulantem; quasi haec
esset summa gloria Christi, si ad perditionem daemonum venisset
et non potius ad hominum salutem, qui nec discipulos de subactione
spirituum, sed de candida salutis gloriari volebat. Aut cur <bibl n="Luc. X, 20."/>
eum increpuit? Si quasi mentitum in totum, ergo non fuit Iesus,
nec dei sanctus omnino: si quasi ex parte mentitum, quod eum
Iesum quidem et sanctum dei, sed creatoris, existimasset, iniustissime
increpuit hoc sentientem quod sciebat sentiendum, et hoc
non existimantem quod ignorabat existimandum, alium Iesum et
alterius dei sanctum. Quodsi verisimiliorem statum non habet increpatio
nisi quem nos interpretamur, iam ergo et daemon nihil
mentitus est, non ob mendacium increpitus; ipse enim erat Iesus,
praeter quem alium daemon agnovisse non poterat, et Iesus eum
confirmavit quem agnoverat daemon, dum non ob mendacium increpat
daemonem.</p><pb xml:id="v.2.p.172"/></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>